
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas
Deus, qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas, praesta, ut Unigenitum tuum, quem laeti suscipimus Redemptorem, venientem quoque Iudicem securi videre mereamur Dominum nostrum Iesum Christum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere, da, quaesumus, ut, cuius in terra mysteria lucis agnovimus, eius quoque gaudiis perfruamur in caelo. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, dum nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti, da, quaesumus, nobis eius divintatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.