Ordo Missae cum populo
ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum
www.binetti.ru
Index Missalis Romani
Index of Latin texts
MISSALE PARVUM
MISSAE PRO SACERDOTIBUS
QUI ALIAM MISSAM ELIGERE NON POSSUNT
1. Missae quae in hac Appendice inveniuntur sumi possunt quoties sacerdos non habet textum Missae diei sive in lingua latina, sive in alia lingua qua commode celebrare possit.
2. Ex his Missis sacerdos, quantum fieri potest, illam eligat quae diei vel tempori liturgico magis respondeat.
Missa tamen defunctorum adhibeatur iuxta normas de Missis defunctorum celebrandis.
1. IN ADVENTU
ANT. AD INTROITUM Cfr Zac 14, 5, 7
Ecce Dominus veniet, et omnes Sancti eius cum eo; et erit in die ilia lux magna.
COLLECTA
Deus, qui salutare tuum cunctis terrae finibus declarasti, tribue, quaesumus, ut nativitatis eius gloriam laetanter praestolemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Deus ipse veniet et salvabit vos.
Lectio libri Isaiae prophetae 35,1-10
Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo et florebit quasi lilium. Germinans germinabit et exsultabit laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate; dicite pusillanimis: Confortamini et nolite timere; ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum;quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine. Et quae erat arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci. Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur; non transibit per eam pollutus; et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint, et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum; gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 84, 9ab-10, 11-12, 13-14 (R.: Is 35, 4d)
R/. Ecce Deus noster veniet et salvabit nos.
Audiam quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra. R/.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatae sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de caelo prospexit. R/.
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit,
et ponet in via gressus suos. R/.
ALLELUIA
R/. Alleluia.
Ecce veniet Dominus ut salvet populum suum; beati qui parati sunt occurrere illi.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Rectas facite semitas Domini.
+ Initium sancti Evangelii secundum Marcum 1, 1-8
Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto: Para. te viam Domini, rectas facite semitas eius. Fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio et Ierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine confitentes peccata sua. Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Quem praedixerunt cunctorum praeconia prophetarum, Virgo Mater ineffabili dilectione sustinuit, Ioannes cecinit affuturum et adesse monstravit. Qui suae nativitatis mysterium tribuit nos praevenire gaudentes, ut et in oratione pervigiles et in suis inveniat laudibus exsultantes.
Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM 2 Tim 4, 8
Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
POST COMMUNIONEM
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius partici patione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et per illa caelestibus inhaerere. Per Christum Dominum nostrum.
2. TEMPORE NATIVITATIS
ANT. AD INTROITUM Cfr Io I, I
In principio et ante saecula Deus erat Verbum, et ipse nasci dignatus est Salvator mundi.
COLLECTA
Ante sollemnitatem Epiphaniae
Deus, qui populo tuo, Unigeniti tui nativitate, redemptionis effectum mirabiliter inchoasti, ita, quaesumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem, utusque ad promissum gloriae praemium, ipso gubernante, perveniant. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Post sollemnitatem Epiphaniae
Deus, qui per Filium tuum aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae fulgorem plenum sui Redemptoris agnoscere, ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perveniat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Secundum misericordiam suam salvos nos fecit.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Titum 3, 4-7
Cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum; ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 97, 1, 2-3ab, 3cd-4, 5-6 (R.: 3c)
R/. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius. R/.
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiae suae
et veritatis suae domui Israel. R/.
Viderunt omnes termini terrae
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra,
erumpite, exsultate et psallite. R/.
Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
in tubis ductilibus et voce tubae corneae,
iubilate in conspectu regis Domini. R/.
ALLELUIA Hebr 1,1-2
R/. Alleluia.
Multifarie olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Invenerunt pastores Mariam et Ioseph et infantem.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 2, 15-20
Factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes ei invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum, in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur acci pere. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.
Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Io 3, 16
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
POST COMMUNIONEM
Deus, qui nos sacramenti tui partici patione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut susci piendo muneri tuo per ipsum munus aptemur. Per Christum Dominum nostrum.
3. IN QUADRAGESIMA
ANT. AD INTROITUM Ps 68, 17
Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos, Domine.
COLLECTA
Concede nobis, omnipotens Deus, ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti, et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum, et effectus eius digna conversatione sectemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Numquid voluntatis meae est mors impii, et non ut convertatur a viis suis et vivat?
Lectio libri Ezechielis prophetae 18, 21-28
Haec dicit Dominus Deus: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea et fecerit iudicium et institiam, vita vivet et non morietur; omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor; in iustitia sua, quam operatus est, vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii? dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis, in iniustitia quam operatus est morietur. Et, cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet et non morietur.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 129, 1-2, 3-4a, 4b-6, 7-8 (R.: 7bc)
R/. Apud Dominum misericordia, et copiosa apud cum redemptio.
De profundis clamavi ad te, Domine;
Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae. R/.
Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est,
et timebimus te. R/.
Sustinui te, Domine;
sustinuit anima mea in verbo eius,
speravit anima mea in Domino.
Magis quam custodes auroram,
speret Israel in Domino. R/.
Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius. R/.
VERSUS ANTE EVANGELIUM 2 Cor 6, 2b
Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
EVANGELIUM
Estote perfecti sicut Pater vester caelestis
+ Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum 5, 43-48
In illo tempore: Dixit Iesus disci pulis suis: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solemsuum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et, ad celebranda festa paschalia, fidelium tuorum corpora mentesque sanctificet. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Quia fidelibus tuis dignanter impendis quotannis paschalia sacramenta in gaudio purificatis mentibus exspectare: ut, pietatis officia et opera caritatis propensius exsequentes, frequentatione mysteriorum, quibus renati sunt, ad gratiae filiorum plenitudinern perducantur.
Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
740
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Ps, 50, 12
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
POST COMMUNIONEM
Accepto, Domine, pignore salutis aeternae, fac nos, quaesumus, sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus. Per Christum Dominum nostrum.
4. TEMPORE PASCHALI
ANT. AD INTROITUM Ap 19, 6-7
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam Deo, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, alleluia.
COLLECTA
Ante sollemnitatem Ascensionis
Semper exsultet populus tuus, Deus, renovata animae iuventute, ut, qui nunc laetatur in adoptionis se gloriam restitutum, resurrectionis diem spe certae gratulationis exspectet. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivitet regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Post sollemnitatem Ascensionis
Supplicationibusnostris, Domine, adesto propitius, ut, sicut humani generis Salvatorem tecum in tua credimus maiestate, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum, sicut ipse promisit, sentiamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Repromissionem adimplevit Deus resuscitans Iesum.
Lectio Actuum Apostolorum 13, 26-33
In diebus illis: Cum venisset Paulus Antiochiam Pisidiae, dicebat in synagoga: Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est. Qui enim habitabant Ierusalem et princi pes eius hunc ignorantes et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt ei nullam causam mortis invenientes in eo petierunt a Pilato, ut interficerent eum. Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt eum in monumento. Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die, qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui usque nunc sunt testes eius ad plebem. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 2, 6-7, 8-9, 10-11 (R.:7)
R/. Filius meus es tu; ego hodie genui te.
vel Alleluia.
Ego autem constitui regem meum
super Sion, montem sanctum meum!.
Praedicabo decretum eius: Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu; ego hodie genui te. R/.
Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea,
et tamquam vas figuli confringes eos. R/.
Et nunc, reges, intellegite,
erudimini, qui iudicatis terram.
Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore. R/.
ALLELUIA Ap 1, 5ab
R/. Alleluia.
Iesu Christe, testis es fidelis, primogenitus mortuorum; dilexisti nos et lavasti peccata nostra in sanguine tuo.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 24, 35-48
In illo tempore: Narrabant discipuli quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et, cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?. At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et, cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ieroso1yma. Vos autem testes estis horum.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare: Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hoc potissimum gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Per quem in aeternam vitam filii lucis oriuntur, et fidelibus regni caelestis atria reserantur. Quia mors nostra est eius morte redempta, et in eius resurrectione vita omnium resurrexit.
Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Cfr Lc 24, 46, 26
Oportuit pati Christum, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam, alleluia.
POST COMMUNIONEM
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. Per Christum Dominum nostrum.
Dominica Pentecostes dicitur Missa de Spiritu Sancto.
5. PER ANNUM, I
ANT. AD INTROITUM Ps 94, 6-7
Venite, adoremus Deum, et procidamus ante Dominum, qui fecit nos; quia ipse est Dominus Deus noster.
COLLECTA
Omnipotens sempiterne Deus, quem paterno nomine invocare praesumimus, perfice in cordibus nostris spiritum adoptionis filiorum, ut promissam hereditatem ingredi mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Unum corpus, unus Dominus, una fides, unum baptisma.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios 4, 1-6
Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate; solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Cfr Dan 3, 52-53, 58-59
Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.
R/. Et laudabilis et gloriosus in saecula.
Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum.
R/. Et laudabile et gloriosum in saecula.
Benedictus es in templo sancto gloriae tuae.
R/. Et laudabilis et gloriosus in saecula.
Benedicant te omnes Angeli et Sancti tui.
R/. Et laudent te, et glorificent in saecula.
Benedicant te caeli, terra, mare, et omnia quae in eis sunt.
R/. Et laudent te, et glorificent in saecula.
ALLELUIA
R/. Alleluia.
Tu Rex gloriae, Christe, tu Patris sempiternus es Filius.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum 5,1-12a
In illo tempore: Videns Iesus turbas ascendit in montem, et, cum sedisset, accesserunt ad eum disci puli eius, et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per Christum Dominum nostrum.
ANT. AD COMMUNIONEM Ps 33, 9
Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.
POST COMMUNIONEM
Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut, quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes. Per Christum Dominum nostrum.
6. PER ANNUM, II
ANT. AD INTROITUM Ps 65, 4
Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo, Altissime.
COLLECTA
Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tuae dilectionis instituis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Audi, Israel: Diliges Dominum ex toto corde tuo.
Lectio libri Deuteronomii 6, 2-6
Locutus est Moyses populo dicens: Time Dominum Deum tuum et custodi omnia mandata et praecepta eius, quae ego praeci pio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. Audi, Israel, et observa, ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praeci pio tibi hodie, in corde tuo.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 17, 2-3a, 3bc-4, 47 et 51ab (R.: 2)
R/. Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Diligam te, Domine,
fortitudo mea.
Domine, firmamentum meum et refugium meum
et liberator meus; R/.
Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum:
protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero. R/.
Vivat Dominus, et benedictus Adiutor meus,
et exaltetur Deus salutis meae.
Magnificans salutes regis sui,
et faciens misericordiam Christo suo. R/.
ALLELUIA 1 Io 2, 5
R/. Alleluia.
Qui servat verbum Christi, vere in hoc caritas Dei perfecta est.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Hodie impleta est haec Scriptura.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 4, 14-21
In illo tempore: Regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et, ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et, cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Concede nobis, misericors Deus, ut haec nostra tibi oblatio sit accepta, et per eam nobis fons omnis benedictionis aperiatur. Per Christum Dominum nostrum.
ANT. AD COMMUNIONEM Io 6, 52
Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita, dicit Dominus.
POST COMMUNIONEM
Pane mensae caelestis refecti, te, Domine, deprecamur, ut hoc nutrimentum caritatis corda nostra confirmet, quatenus ad tibi ministrandum in fratribus excitemur. Per Christum Dominum nostrum.
7. DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA
ANT. AD INTROITUM Ps 80, 17
Cibavit eos ex adi pe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
COLLECTA
Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti, tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Unus panis, unum corpus multi sumus.
Lectio Epistolae primae beati Pauli apostoli ad Corinthios 10, 16-17
Fratres: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio Sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne partici patio Corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 22,1-3a, 3b-4, 5, 6. (R.: 1)
R/. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit. R/.
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala,
quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. R/.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat. R/.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitae meae,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum. R/.
ALLELUIA Io 6,52-52
R/. Alleluia.
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi, dicit Dominus; si quis
manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem 6, 51-59
In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudaeorum: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?. Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in aeternum.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, unitatis et pacis propitius dona concede, quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeternae Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui, verus aeternusque Sacerdos, formam sacrificii perennis instituens, hostiam tibi se primus obtulit salutarem, et nos, in sui memoriam, praecepit offerre. Cuius carnem pro nobis immolatam dum sumimus, roboramur, et fusum pro nobis sanguinem dum potamus, abluimur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in exce1sis.
ANT. AD COMMUNIONEM Io 6, 57
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dominus.
POST COMMUNIONEM
Fac nos, quaesumus, Domine, divinitatis tuae sempiterna fruitione repleri, quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
8. DE SPIRITU SANCTO
ANT. AD INTROITUM Rom 5, 5
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per inhabitantem Spiritum eius in nobis.
COLLECTA
Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus qui a te procedit illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datusest nobis.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos 5, 1-2, 5-9a
Fratres: Iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro iusto quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori? Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 95,1-2a, 2b-3, 9-10a, 11-12 (R.: cfr 3)
R/. Annuntiate in omnibus populis mirabilia Dei.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino,
benedicite nomini eius. R/.
Annuntiate de die in diem
salutare eius.
Annutiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius. R/.
Adorate Dominum in splendore sancto.
Contremiscite a facie eius, universa terra,
dicite in gentibus:
Dominus regnavit. R/.
Laetentur caeli et exsultet terra,
sonet mare et plenitude eius;
gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. R/.
ALLELUIA
R/. Alleluia.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
R/. Alleiluia.
EVANGELIUM
Spiritus Sanctus docebit vos omnia.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem 14, 23-26
In illo tempore: Dixit Iesus disci pulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus, sed eius, qui misit me, Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Haec oblatio, quaesumus, Domine, cordis nostri maculas emundet, ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeternae Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui, ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum Sanctum in filios adoptionis effudit. Quapropter nunc et usque in saeculum, cum omni militia Angelorum, devota tibi mente concinimus, clamantes atque dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Io 15, 26; 6, 11
Spiritus qui a Patre procedit, ille me clarificabit, dicit Dominus.
POST COMMUNIONEM
Domine Deus noster, qui nos vegetare dignatus es caelestibus alimentis, suavitatem Spiritus tui penetralibus nostri cordis infunde, ut, quae temporali devotione percepimus, sempiterno munere capiamus. Per Christum Dominum nostrum.
9. DE BEATA MARIA VIRGINE
ANT. AD INTROITUM Sedulius
Salve, sancta parens, enixa puerpera Regem, qui caelum terramque regit in saecula saeculorum.
COLLECTA
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, ut, qui tibi placere de actibus nostris non valemus, Genetricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum FiIium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Misit Deus Filium suum, factum ex muliere.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Galatas 4, 4-7
Fratres: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reci peremus. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Itaque iam non est servus, sed filius. Quod si filius, et heres per Deum.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Lc 1,46-47, 48-49, 50-51, 52-53, 54-55 (R.: 49)
R/. Fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Magnificat anima mea Dominum:
et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo. R/.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius. R/.
Et misericordia eius a progenie in progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui. R/.
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis,
et divites dimisit inanes. R/.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham, et semini eius in saecula. R/.
ALLELUIA
R/. Alleluia.
Felix es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima; quia ex te ortus est sol iustitiae, Christus Deus noster.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Beatus venter qui te portavit.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 11, 27-28
In illo tempore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulierde turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Atille dixit: Quinimmo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Unigeniti tui, Domine, nobis succurrat humanitas, ut, qui natus de VirgineMatris integritatem non minuit, sed sacravit, a nostris nos piaculis exuens,oblationem nostram tibi reddat acceptam. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, in omnium Sanctorumprovectu te mirabilem confiteri, et potissimum, beatae Virginis Mariaememoriam recolentes, clementiam tuam ipsius grato magnificare praeconio.Vere namque in omnes terrae fines magna fecisti, ac tuam in saecula prorogasti misericordiae largitatem, cum, ancillae tuae humilitatem aspiciens, per eamdedisti humanae salutis auctorem, Filium tuum, Iesum Christum, Dominumnostrum. Per quern maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, anteconspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras vocesut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Cfr Lc 11, 27
Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aeterni Patris Filium.
POST COMMUNIONEM
Quos caelesti, Domine, mysterio recreasti, potenti semper virtute defende,et ad aeternam patriam, beata Virgine Maria adiuvante, pervenire concede.Per Christum Dominum nostrum.
10. DE SANCTIS APOSTOLIS
ANT. AD INTROITUM Io 15, 16
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, ut eatis et fructum afferatis, etfructus vester maneat, dicit Dominus.
COLLECTA
Robora in nobis, Domine, fidem, qua Filio tuo beatus N. apostolus sinceroanimo adhaesit, et praesta, ut, ipso deprecante, Ecclesia tua cunctis gentibus universale fiat salutis sacramentum. Per Dominum nostrum Iesum ChristumFilium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, peromnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Superaedificati super fundamentum Apostolorum.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios 2, 19-22
Fratres: Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum etdomestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum etprophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu; in quo omnisaedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino; in quo etvos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 112, 1-2, 3-4, 5-6, 7-8. (R.: 8)
R/. Collocet eum Dominus cum princi pibus populi sui.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in saeculum. R/.
A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
Exce1sus super omnes gentes Dominus,
super caelos gloria eius. R/.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat,
et humilia respicit
in caelo et in terra? R/.
Suscitans de terra inopem,
de stercore erigens pauperem,
ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui. R/.
ALLELUIA Io 15,16
R/. Alleluia.
Ego vos elegi de mundo, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vestermaneat, dicit Dominus.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amicos.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem 15, 9-17
In illo tempore: Dixit Iesus disci pulis suis: Sicut dilexit me Pater, et egodilexi vos. Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo ineius dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, etgaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem,sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suamponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praeci pio vobis. Iam non dicamvos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixiamicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vosme elegistis; sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo,det vobis. Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Beati N. apostoli commemoratione tibi munera deferentes, quaesumus, Domine,ut, eius exemplo, digne Evangelio Christi conversantes, fidei evangelicaecollaboremus. Per Christum Doinum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubiquegratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per ChristumDominum nostrum. Quoniam Ecclesiam tuam in aposto1icis tribuisticonsistere fundamentis, ut signum sanctitatis tuae in terris maneret ipsaperpetuum, et caelestia praeberet cunctis hominibus documenta.Quapropter nunc et usque in saeculum cum omni militia Angelorum devotatibi mente concinimus, clamantes atque dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Mt 19, 28
Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribusIsrael, dicit Dominus.
POST COMMUNIONEM
Fac nos, Deus, cum exsultatione et simplicitate cordis perseverare in doctrina Apostolorum, in fractione panis communicantes et orationibus. Per ChristumDominum nostrum.
11. DE SANCTIS MARTYRIBUS
ANT. AD INTROITUM
Gaudent in caelis animae Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti; etquia pro eius amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo exsultantsine fine.
COLLECTA
Praesta, Domine, precibus nostris cum exsultatione proventum, ut sanctimartyris N., cuius diem passionis annua devotione recolimus, etiam fideiconstantiam subsequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filiumtuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omniasaecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Quasi holocausti hostiam accepit illos.
Lectio libri Sapientiae 3, 1-9
Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace.Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitateplena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, etquasi holocausti hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum.Fulgebunt iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent; iudicabuntnationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum inperpetuum. Qui confidunt in illo intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis eius.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 125,1-2ab, 2cd-3, 4-5, 6 (R.: 5)
R/. Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione. R/.
Tunc dicebant inter gentes:
Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus laetantes. R/.
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in Austro.
Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent. R/.
Euntes ibant et flebant,
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos. R/.
ALLELUIA
R/. Alleluia.
Te Deum laudamus, te Dominum confitemur; te martyrum candidatuslaudat exercitus.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Si me persecuti sunt, et vos persequentur.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem15, 18-21
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si mundus vos odit, scitotequia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quodsuum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos demundo, propterea odit vos mundus. Mementote sermonis mei, quem egodixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vospersequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Sedhaec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum quimisit me.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Suscipe, sancte Pater, munera, quae in sanctorum martyrum commemorationedeferimus, et nobis, famulis tuis, concede, ut in confessione tui nominisinveniri stabiles mereamur. Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubiquegratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus:Quoniam beati martyris N. pro confessione nominis tui, ad imitationemChristi, sanguis effusus tua mirabilia manifestat, quibus perficis in fragilitate virtutem, et vires infirmas ad testimonium roboras, per Christum Dominumnostrum. Et ideo, cum caelorum Virtutibus, in terris te iugiter celebramus,maiestati tuae sine fine clamantes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Lc 22, 28-30
Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego disponovobis regnum, dicit Dominus, ut edatis et bibatis super mensam meam inregno meo.
POST COMMUNIONEM
Deus, qui crucis mysterium in sanctis martyribus tuis mirabiliter illustrasti, concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati, Christo fideliter haereamus, et in Ecclesia ad salutem omnium operemur. Per Christum Dominumnostrum.
12. DE SANCTIS
ANT. AD INTROITUM Ps 144, 10-11
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicent tibi:gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur.
COLLECTA
Omnipotens aeterne Deus, qui per glorificationem Sanctorum novissimadilectionis tuae nobis argumenta largiris, concede propitius, ut, ad Unigenitum tuum fideliter imitandum, et ipsorum intercessione commendemur, etincitemur exemplo. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saeculasaeculorum.
LECTIO PRIMA
Scire supereminentem scientiae caritatem Christi.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios 3, 14-19
Fratres: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quoomnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis secundumgloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem;Christum habitare per fidem in cordibus vestris; in caritate radicati etfundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudoet longitudo et sublimitas et profundum; scire etiam supereminentemscientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 1, 1-2, 3, 4 et 6 (R.: Ps 39, 5a)
R/. Beatus vir qui posuit Dominum spem suam.
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in conventu derisorum non sedit;
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte. R/.
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et fo1ium eius non defluet,
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. R/.
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit. R/.
ALLELUIA Io15, 4 et 5b
R/. Alleluia.
Manete in me, et ego in vobis, dicit Dominus: qui manet in me fert fructummultum.
R/. Alleluia.
EVANGELIUM
Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem 15, 1-8
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Ego sum vitis vera, et Patermeus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tolleteum, et omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iamvos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Manete in me,et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisimanserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructummultum, quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit,mittetur foras sicut palmes et arescet, et colligent eum et in ignem mittent,et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumquevolueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei disci puli.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Preces nostras, Domine, quaesumus, propitiatus admitte, et, ut digne tuisfamulemur altaribus, Sanctorum tuorum nos intercessione custodi. PerChristum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubiquegratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per ChristumDominum nostrum. Tu enim Sanctorum tuorum confessione mirabiliEcclesiam tuam nova semper virtute fecundas, nobisque certissima praebestuae dilectionis indicia. Sed etiam, ad mysteria salutis implenda, et ipsorum insigni incitamur exemplo et pia intercessione perpetuo commendamur.Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, inexsultatione dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM Ps 67, 4
Iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
POST COMMUNIONEM
Omnipotens sempiterne Deus, Pater totius consolationis et pacis, praestafamiliae tuae, in celebritate Sanctorum ad laudem tui nominis congregatae,ut, per Unigeniti tui sumpta mysteria, pignus accipiat redemptionis aeternae.Per Christum Dominum nostrum.
13. PRO DEFUNCTIS
ANT. AD INTROITUM
Dona eis, Domine, requiem sempiternam et imple splendoribus animas eorum.
COLLECTA
Deus, qui Unigenitum tuum, devicta morte, ad caelestia transire fecisti, concede famulis tuis N. et N., ut, huius vitae mortalitate destructa, te conditorem et redemptorem possint perpetuo contemplari. Per Dominum nostrum IesumChristum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti,Deus, per omnia saecula saeculorum.
LECTIO PRIMA
Habemus domum aeternam in caelis.
Lectio Epistolae secundae beati Pauli apostoli ad Corinthios 5, 1, 6-10
Fratres: Scimus quoniam, si terrestris domus nostra huius habitationisdissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam,aeternam in caelis. Audentes igitur, semper scientes quoniam, dum sumusin corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus et nonper speciem), audemus autem et bonam voluntatem habemus magisperegrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum. Et ideo contendimussive absentes sive praesentes placere illi. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit,sive bonum sive malum.
Verbum Domini.
PSALMUS RESPONSORIUS Ps 26, 1, 4, 7 et 8b et 9a, 13-14 (R.: 13)
R/. Credo videre bona Domini in terra viventium.
Dominus illuminatio mea et salus mea,
quem timebo?
Dominus protector vitae meae,
a quo trepidabo? R/.
Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae,
ut videam voluptatem Domini,
et visitem templum eius. R.
Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi,
miserere mei et exaudi me.
Faciem tuam, Domine, requiram.
Ne avertas faciem tuam a me. R/.
Credo videre bona Domini
in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. R/.
ALLELUIA ET VERSUS ANTE EVANGELIUM Ap 14, 13
(R. Alleluia)
Beati mortui qui in Domino moriuntur; requiescant a laboribus suis; operaenim illorum sequuntur illos.
(R. Alleluia. )
EVANGELIUM
Qui credit in Filium habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum innovissimo die.
+ Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem 6, 37-40
In illo tempore: Dixit Iesus turbis: Omne, quod dat mihi Pater, ad meveniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras. Quia descendi de caelonon ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. Haecest autem voluntas eius, qui misit me, Patris, ut omne, quod dedit mihi, nonperdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Haec est autem voluntasPatris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeatvitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Verbum Domini.
SUPER OBLATA
Hostias, quaesumus, Domine, quas tibi pro famulis tuis offerimus, propitiatusintende, ut, quibus fidei christianae meritum contulisti, dones et praemium.Per Christum Dominum nostrum.
PRAEFATIO
V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubiquegratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per ChristumDominum nostrum. In quo nobis spes beatae resurrectionis effulsit, ut, quoscontristat certa moriendi condicio, eosdem consoletur futurae immortalitatispromissio. Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur. Etideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumqueomni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine finedicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra
gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
ANT. AD COMMUNIONEM
Pro quorum memoria Corpus et Sanguis Christi sumitur: dona eis, Domine,requiem sempiternam.
POST COMMUNIONEM
Multiplica, Domine, his sacrificiis susceptis, super famulos tuos defunctosmisericordiam tuam, et, quibus donasti baptismi gratiam, da eis aeternorumplenitudinem gaudiorum. Per Christum Dominum nostrum.