«Sermo» — Gaufridus Claraevallensis
0573 GAUFRIDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS IV SERMO IN ANNIVERSARIO OBITUS S. BERNARDI.
0573C 1. Quam dulcis hodie, dilectissimi filii, paterna debet esse memoria! quam amabilis, quam acceptabilis, quam jucunda, quam celebris! Cum enim sit pretiosa in conspectu Domini mors servi ejus; nullatenus 1310 est negligenda mortalibus, nec sepelienda tanti viri memoria negligentiae tumulo, nec oblivionis est tumulanda sepulcro. Amplectendum in omnibus, et per omnia nomen sanctum, magnifica ejus opera audientibus, verba legentibus, considerantibus fructum. Nec decet illos corporeum ejus obitum oblivisci, qui ipsius vitam noverunt spiritualem; quam devota Deo, quam pura sibi, quam fuerit utilis et fructuosa quamplurimis. Verumtamen dulcior satis, et longe eis debet esse jucundior hodierna memoria, qui inserti in illius tam bonae olivae 0573D pinguedine, etiam nunc ab ipsa sancta radice portantur. Super omnes autem dulcissima ejus et omnimodis debet esse devota, qui memoriam abundantiae suavitatis, quam aliquando gustaverunt, et ruminant, et eructant, dum recolunt et referunt aliis, quae de illo Dei homine viderunt, et audierunt, et manus illorum forte contrectaverunt. Ejusmodi enim secum loquuntur, et de iis pronuntiant universi quod, de beato Elia quidam Sapiens aiebat: Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua demorati sunt (Eccli. XLVIII, 11). Caeterum, in omni veterum jucunditate captanda nobis utilitas, et quaerendus in omnibus devotionis affectus, salutis fructus, aedificationis effectus. Paupertas siquidem nostra refici magis eget, 0574C quam delectari: et si non desipit, escas potius quam delicias quaerit.
2. Et sane utrasque in hac sancta et fructuosa arbore, si pie quaerimus, invenimus. Hoc enim lignum primo quidem plantatum secus decursus aquarum, fructum suum dedit in tempore suo. Sed jam nunc, ut alibi transplantatum est secus aquas, nec aliquem desinit facere fructum. Vivunt adhuc in nobis exempla conversationis ejus, et frequentantur eloquia oris ejus, orationum ejus suffragia sacra non desinunt. Legimus de filiis Israel, quod servierunt Domino cunctis diebus Josue, et seniorum, qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israel (Josue XXIV, 31). Utinam longo vivat tempore hujus beati Patris generatio, quam praesentialiter per Evangelium genuit 0574D ipse, et saepius parturivit! Utinam ejus vestigia sic sequatur, ne (quod absit!) adversus eam secutura posteritas causas habeat querelarum, quod declinantes cito a via vitae, quae ostensa est eis, nec ipsi intraverint nec permiserint nos deinceps introire sequaces! Hoc enim erat, quod a vobis assumendus, studiose monebat. Et nunc quoque, ni fallor, imo quia non fallor, paterna desiderat charitate, ut, secundum illud Apostoli, quemadmodum accepistis ab eo quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo per omnia, sic et ambuletis, ut abundetis magis (I Thess, IV, 1). Nimirum sollicitus erat propter illud forsitan Moysi sancti terribile verbum quod legerat, ne forte dicendum aliquibus videretur: Adhuc vivente 0575A me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis, cum mortuus fuero? (Deut. XXXI, 27.) Nec minus, ut vereor, apostolica eum verba movebant, quod intraturos forte praenosceret post discessum suum in discipulorum ovilia lupos graves (Act. XX, 29). Utinam ergo nobis ille in perpetuum vivat, nec aliquando moriatur! Utinam nunquam discedat, sed firmiter teneatur, nec aliquando dimittat! Utinam noster ille inveniatur Abbas, et vos filii ejus; vester ille pastor, et vos oves pascuae ejus! Nos enim, ut ipsi scitis, non propter nos, sed propter illum qui dilexit nos, hodie hic sedemus, quod cavere ante omnia volueritis, ne surrexisse videretur in nobis qui ignoraret Joseph (Exod. I, 8).
0575B 3. Et nunc, charissimi, quae videntur in nobis, temporalia sunt, et continuo transitura: non sic autem quae in illo credimus, etiam videmus. Invisibilem itaque, tanquam videntes aemulemur et veneremur, in omnibus observantes praecepta ejus, consilia et exempla optantes, etiam et orantes. Utimur interim commemoratione, temporali congratulamur officio, perpetuo laetamur aspectu. Nunquid enim vel modo, sicut videre eum non meremur, sic ab eo ipsi etiam non videmur? Absit a nobis, fratres, absit, ut tale aliquid vel tenuiter suspicemur! Quam multa Vir sanctus, etiam, dum in carne vixit, vidit in spiritu? quanta etiam longe positus comperit? quam multa quoque futura praenovit, atque praenuntiavit? Scio hominem, quem divini sermonis homo 0575C cum aliis quidem non paucis ipse piscatus, in cellam 1311 Novitiorum, ubi plures eo tempore juxta legis Dominicae sanctionem, primitiarum manipuli frangebantur, et torrebantur, induxit. Interim causa exstitit, sicut frequens illum trahebat necessitas, tam suorum, quam totius Ecclesiae Dei, ut egressus a monasterio per dies aliquot Pater sanctus absens, sed corpore solo, non corde, nec efficaci providentia spiritus, sed praesentia carnis infirma. Regressus denique de via, tirones Domini sui confestim visitat, quos ad militiam ejus (si bene memini) circiter octoginta armis spiritualibus instruebat. Quibus salutatis, non multa locutus, unum illorum nomine evocans, aiebat: «Noveris quia, postquam me 0575D non vidisti, ipse te vidi, et quidem moestum nimis, ac vehementer afflictum, et cum tibi pacem, cupidus pacis osculum darem, lacrymis tuis ipse permadui.» Haec ait, et propius illum accedere jubens, sua illa piissima dignatione osculatus ac magnifice consolatus est eum. Nec mirum quod mira facilitate, mira celeritate nubem illam radius ille dissolvit; siquidem non jam illa visio fuerat. Nam in multa ante praeventum benedictione dulcedinis, post ejusdem beati Patris egressum, gravissima quaedam occupaverat ea tempestate tentatio, et propemodum vehemens absorbuerat moeror. Sed gemina quaedam sacrorum gratia labiorum in verbo veritatis, et in osculo charitatis 0576A confestim tristitiam depulit, reddidit laetitiam salutarem.
4. Et nunc, fratres, quis dabit capiti nostro aquas lacrymarum, fontes oculis nostris? Suspiremus lumen, suspiremus, charissimi, suspiremus ad Dominum, donec arenti nostrae terrae utrumque adjiciatur irriguum: deducant oculi nostri divisiones aquarum, si forte in illum pluant paternae clementiae sinum, si forte etiam nunc ad filiorum fletus paternum madeat pectus. Quem enim velut in cunis adhuc infantilibus vagientis parvuli causa non latuit, quando longe positus, et afflicti tribulationem perceperit, et tristitiam noverit, lacrymas senserit: quid putatis, quanto certius nunc nostra omnia percipit, omnia novit, omnia sentit? Aut quomodo singulis quibusque, 0576B cum apparuerit adhuc, si sine ulla haesitatione viderimus eum: et utinam gaudeat cor nostrum, et gaudium nostrum nemo tollat a nobis, quomodo, inquam, singulos amplectetur, singulos alloquetur, singulis indicabit, «Quia ego tibi, cum nescires, in illa tunc necessitate adfui, illos audivi gemitus, illos conatus adjuvi, illas vidi lacrymas, suspiria illa suscepi?» In qua tamen nimirum exspectatione ipsos, quos Vir sanctus adhuc in carne degens spiritualiter educavit, primos convenit, et non solos: utrumque enim eadem de se ipsa Veritas ait: Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X, 23); et: Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan XX, 29).
5. Nonnullis etiam Pater sanctus, cum in carne eum non viderunt, benignum sese in spiritu exhibuit 0576C patrem, tulit opem, abstulit tentationem, attulit consolationem. Nam ex lavacro sacri corporis ejus, cum ex more ei post transitum debitas exhiberemus exsequias, fratres quidam in remotissimas orbis partes deportaverunt; et, sicut eorumdem certa relatione didicimus, cum jam decimus annus transierit (an. 1163), non tantum aqua illa usque modo manet omnimodis illibata, sed eamdem obtinet et gratiam quaecunque fuerit superfusa. Cum enim pluribus jam ad remedia postulantibus de eodem sacro liquore donaverint (nam et eum multis opem tulisse confirmant), impleto tamen saepius aqua altera vasculo, talis permanet usque hodie, qualis prima fuerat die. Atque utinam in perpetuum in ejusdem beati Patris congregatione 0576D probetur, quod in liquore fieri perhibetur, ut nec color optimus in exteriore conversatione nec sapor in coelesti intentione, nec odor in opinione mutetur; sed eidem gratiae in qua Vir sanctus exstitit, quidquid infunditis conformetur. Neque nunc ipsius proposuimus narrare virtutes, sed ad ejus aemulationem et reverentiam vestras, quantum possumus, erigere mentes. Quem nimirum, etsi corporaliter jam non videtis, spiritualiter quae de illo dilectionis vestrae corda meditantur, adjuvabunt sensus nostri conatus; et quidquid sermoni meo expedire difficile est, vestra sibi pectora propriis cogitationibus eloquentur. Scriptura quodam loco 1312 0577A continet: Sapientia in exitu cernitur, hoc est dicere: Sapientis conversatio in consummationis fine laudatur. Unde et in alio loco: Ne laudes, inquit, hominem in vita sua; et iterum: Ante mortem ne laudaveris quemquam (Eccli. XI, 30): tanquam diceret, Lauda post mortem. Viventis enim laudibus laudato locus vanae exsultationis offertur, et laudatori maxime nota assentationis affigitur.
6. Multis enim modis utile est laudare defunctum. Primum, quia dum abest cui gratificari laudatione possumus, necesse est ut ad largitorem gratiae Deum laus tota referatur. Deinde, quia sola virtutis admiratio residet, ubi suspicio assentationis aufertur. Defuncti itaque in sancta congregatione fidelium laus prolata plena est aedificationis, jactantia vacuat merita; 0577B in hoc quoque eum, qui laudatur, accusans, quod plures sua laude proficiunt. Nec vereor ne nimis forsitan favorabiliter de eo me loqui credatur, quia, praeterquam nihil non inferius dici suis virtutibus potest, nemo est qui illum non suum computet, suum senserit, suumque crediderit. Non tamen ego ingenii fiducia, neque fretus eloquio, ad attingendam tanti Viri vitam manum mitto: quam si quis priscae eloquentiae auctor attingeret, non solum nihil facundia ornaret, sed victus materiae mole succumberet. Vester me amor provocat, vester affectus de illo aliquid loquendi fiduciam subministrat. Animabitur ipsius, ut credimus, merito sermo, quamvis repentis ingenii; et quod jacet verbis, elevabitur rebus, et effusa in illum charitate vestrorum pectorum condietur.
0577C 7. Est illud votum omnibus oratoriae disciplinae, quorum laudandam susceperunt vitam, patriam prius et originem praedicare, ut quod in propriis virtutibus deest, in patrum gloria praecessisse videatur. Nos autem in Christo omnes unum sumus, et fastigium est nobilitatis, inter Dei famulos computari: nec addere quidquam nobis ad dignitatem hanc originis terrenae decus, nisi contemptu suo potest. Nemo in coelis clarior, quam qui repudiato patrum stemmate, elegit sola Christi paternitate censeri. Praetermitto itaque commemorata avita illius saecularium honorum insignia, et familiae suae nobilitatem majori generositate pectoris fastiditam, nec placuisse 0577D illum sibi de supervacuis suorum honoribus, qui per amorem veritatis jam suos non optabat. Ad illud potius meus sermo festinat, quam dulcissima infantia, quam modesta pueritia, quam gravis adolescentia fuerit, quam omnes aetatum gradus supra virtutem transcenderit, majorque semper inventus sit, ut prorsus divino quodam paedagogio educatum putem. Intraverat enim gratia sua omnium sensus; et cum eum Christus sibi assumeret, terram al. tamen> in suis omnibus certatim mundus tenebat. Alios dulcedo sua alligaverat, alios collegii blandimentum devinxerat, alios juvenum exercitus admiratio saecularium virtutum tenebat. Quot illi jura prioris gratiae fuerant, tot a conversione vinculis retrahebatur. Commune quoddam decus praeripi omnes timebant. Et vere quis 0578A unquam illum habitus non quasi proprius accepit? Quos aliquando amictus non ornavit? Itaque velut splendidissimam gemmam et commune omnium decus sibi simul putabant eripi, neque immutanda haec omnia et reformanda in melius, ut vidimus, sed quasi moritura credebant. Nec immerito eum saecularis gloria sibi a Christo praeripi timebat, quem inter reliquos ornatissimum invenit, velut unicum amplectebatur.
8. Verum fastidiebat adolescens, quo grandaevi delectabantur, tali se semper adhortatione compellans: «Delectat haec vita, sed decipit. Alia in ecclesiis praecepta recitantur; alia ibi in auribus mandata sonuerunt. Illic modestia, continentia, et pudor traditur: hic luxuria effrenata mittitur. Illic ad aeternum regnum 0578B Christus invitat: hic diabolus ad temporale sollicitat. Omne quod in mundo est, vanitas et concupiscentia oculorum. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum (I Joan. II, 16, 17), sicut et ipse in aeternum. Festinemus erui ab his laqueis, dum adhuc minus tenemur. Diu alligata tardius solvuntur. Facilius est tenera vellere, quam robusta succidere. In monte salvam fac animam tuam, ne forte apprehendant te mala conversationis istius. Cito serpit voluptatis venenum. Servanda 1313 est Christo pro Christi gratia sumpta libertas. Alii aurum argentumque mirantur: dominantur, ut video, metalla dominantibus. Praedia atque mancipia non sine animi sui captivitate possideant alii, honoribus gaudeant, 0578C et honori in se divinae imaginis praeferant. Mihi satis est mancipium non esse vitiorum; mihi salus, gaudium; mihi in virtutibus, voluptas; mihi thesaurus sit. Pensabit mihi gaudia moeroribus: dabit et in hac vita, disciplinae studio oblectari, et ornari; et inter haec dignum fieri coelestibus regnis.» Nec longas talis meditatio moras pertulit, sed illico in flammam conversionis nutrita hujusmodi fomentis scintilla perrumpit. Jugum Dominicae servitutis subdita cervice suscipiens, jugum libertatis excussit, intelligens summum esse captivitatis genus licentiam juventutis. Transfertur ad nitorem mentis vestium splendor; cervicis lacteae decus palliis rigentibus occupatur; transit laetitia in gravitatem: membrorum 0578D vigor animi vigore mutatur. Virtus corporis in virtutem spiritus migrat: pallescit jejunio speciosa facies; et prius succi, fit plena gravitatis. Et quid plura? totus de alio alius ostenditur. Assistit tironi suo Dominus, et consolatur: nec dissimulat germanos suos in collegium suscitare, qui exemplo ejus vocati ad conversionem, sicut collegio illum, ita et virtute comitati sunt.
9. Hinc jam inter illos certamina gratuita propositi al. proposita>, cujus mens ad pietatem mollior, cujus esset cibus durior, cujus sermo blandior, cujus amictus asperior; quis loqui rarius, quis orare crebrius posset; quem minus moveret injuria, quem magis misericordia; quis daret promptius quod sibi detraxisset; cui in ore rarior mundus, 0579A cui frequentior Christus: quis in illa sublimitate virtutum sibimetipsi minor videretur; et quo magis merito ascenderet, hoc magis compunctione decresceret. Jam quae illorum gravitas, quae simul maturitas, quam rara feminarum visitatio, etiam proximarum, et quae inter tot virtutes totius vanitatis fuga! Industria horum electis Dei templum excitatur, apta monachorum tecta consurgunt, ubi angelica ab illis vita in terris ducebatur, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis, in scientia, in longanimitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei. Interea amor in illum omnium crescebat, multiplicabatur, disseminabatur, et fama in ulteriora quaeque ferebatur. Tota erga illum patria obsequii amore et honore certabat. Pavebat ille interea gloriam suam; et 0579B honorem bonae conversationis longe lateque diffusum licet ad Dei laudem referret, sibi tamen vanitatis periculum metuebat inferre: percepisse se in vita sua mercedem putabat. Certatim jam illi omnis regio quaerentes Deum dirigebat: hunc expetiit quisquis Christum desideravit: plane Christum, qui hunc expetiit, invenit. Illic enim totus ille vigebat. Pectus suum quasi praecelsam arcem et splendidissimum templum insederat. Illic castitas, sanctitas, fides, sapientia, et virtus habitavit: ibi justitia fulsit et veritas. Itaque velut effusis ulnis, patentibusque brachiis in amplexum suum omnes, hoc est, in amorem Christi invitabat. Omnes undique ad illum certatim confluebant. Etenim quae adhuc terra, quae 0579C natio in monasterio illius cives suos non habet? Quem ille rabidum non mitigavit? quoties de immanibus belluis quam mites fecit columbas? quam amaros interdum movit et Christi dulcedine aspersit; et quorum gravitas sibimetipsis poenalis fuerat, eorum postmodum gratia oblectamento omnibus erat? Degustata denique boni suavitate, non poterant non magis odisse quanta fort. quod antea> fuerant. Nam velut educti in novam lucem, antiquum illum diu insidentium errorum carcerem detestabantur.
10. Pulsa est per orationes ipsius varia pestis animorum. Amaritudo, asperitas, et rabies locum dabant libertati, quam Christus obtulerat: et delectabat requies post longam et gravem Pharaonicam 0579D servitutem. Stupenda et admirabilis permutatio! Non circeo, ut aiunt, poculo ex hominibus feras, sed ex feris homines Christi, tanquam dulcissimum poculum ipso ministrante, faciebat. Quid enim non obtineret illa instantia cum alacritate conjuncta? Aut qui lapides non in Abrahae filios verterentur (Matth. III, 9), ubi tanta in 1314 exspoliendis mentibus officina virtutum? Si minus hominem ad salutem suis exhortationibus promoverit, Deum oratione constringeret. Omnium enim ille passiones suas credidit, et tanquam suas flevit, et profectus laboresque omnium computavit suos, sciens gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Simul et virtutes, et vitia omnium in meriti 0580A sui cumulum transferebat. Sicut enim virtus ad virtutem excitat: ita miseratio miseris impensa sanctificat. Metit ergo in singulis plus quam singuli sibi. Singulorum enim salus summam illi gloriam struit. Impiger, festinans, infatigabilis perseverat, prout uniuscujusque mores naturamque conspexerat. Hunc secreto, hunc palam; hunc severus, hunc blandus aggreditur, et ad castigandi immutationem, ipsam plerumque faciem castigationis immutat. Inde illud erat, quod non facile quemquam tantum vel amari vidimus, vel timeri. Ita enim duos hos affectus in unoquoque suorum collocabat, ut amor suus dilecti metum, et timor disciplinae amorem introduceret.
11. Incredibile est quantae illi curae fuerit, ne 0580B quem tristitia affligeret, ne cogitatio singularis urgeret; quam facile perspexerit quid quemque vexarit, quam singulorum mentes gestarit: quantae praeterea pietatis dispensatione provideret, ne quem nimii labores gravarent, ne quis nimia quiete torperet; ipsos, si dici potest, singulorum fratrum somnos pio pensavit affectu. Valentes corpore a desidia semper discutiens, ferventes spiritu cogebat ad requiem. Omnium vires, omnium animos, omnium stomachos instinctu, ut credo, Dei noverat, vere servus omnium factus per Jesum Christum. Mirandum est quomodo unus tot simul officia compleverit: tam varia infirmitate praesertim vexatus, fortissimos quosque et recenti adhuc comessatione pervalidos in jejuniis, vigiliisque, impar viribus, 0580C pari lege comitatus est. Infirmos ipse infirmior visitans, refrigerium animarum simul providit et corporum; et ne cuiquam minus fuisset impensum, animo semper recurrebat: «Hic alget, hic cogitat, illi labor gravis est, huic esca non congruit, ille ab alio laesus est. Grave quod hic intulit, non minus grave quod iste sensit injuriam. Grandi instantia opus est, ut offensa gratiam consequatur: et hic sibi illatam contumeliam, aut nullam, aut levem putet; hic autem se gravissimam intulisse suspiret.» Haec illi jugis opera, jugis intentio erat, levigare omnibus jugum Christi; et quidquid diabolus injecisset, avertere: discusso culparum nubilo gratiarum serena revocare; amorem Christi et proximorum 0580D amando inserere; et mentes omnium tanquam suum pectus innovare gaudio, et ad Christi desiderium tanquam primo conversionis die inardescere.
12. Hinc illud erat, quod omnis congregatio cupida servitutis, ad nomen ipsius ex diversis terrarum partibus collecta, tam moribus quam linguis dissona, in illius conspirabat amorem. Omnes dominum, omnes patrem vocabant, in illo sibi patrem, ac propinquos, et omnia simul reddita computantes. Didicerant omnes, ipso sibi compatiente, dolores illius suos comportare fort. computare>: ut sicut sol coeli faciem, pro sua sola aut obscuritate, aut serenitate vestit; ita congregatio illa coelum sitiens, et coelestibus studiis mancipata, ab ipso 0581A vel nubila, vel serenitatem mentium quasi a speculari in Christo sole susciperet, ipsoque congruo congrueret, inspiranti revelaret. Hinc illa erat, et adhuc suis orationibus permanet diffusa in monasterio Spiritus sancti gratia, tanti doctoris exemplo et admissione firmata, et in variis charismatum donis, et humilitate, et mansuetudine, et charitate non ficta: et una capitis gloria in diversitate membrorum. Magna illi inter haec erga advenas et hospites cura: in squalore eremi, suo conspectu delicias ministrabat, tunc primum agnitos tanquam dudum suos, cum tanto gaudio et alacritate suscipiens tanquam adoptasset. Nullius pene angustiae ad ipsum pervenerunt, quae ultra ipsum protenderentur, et non in ipso metam reperirent. Certatim ad ipsum undique 0581B litterarum officia perlata sunt. Quibus ille quam novis affatibus variata reddebat, quam gravia, quam blanda, quam dulcia! Quis non se beatam 1315 domum, beata scrinia credidit? Sermo ex ore ipsius tam meditatus, tantum in scriptis illius salutis, tantum dulcedinis fuit, ut non scriniis aut armariis, sed arca patula conderentur. Inde est, quod plurimi ea scripta sensibus ferunt, et ad testimonium amoris sui libentissime proferunt. Denique quis unquam tantos sibi amicorum praesentium alligavit affectus, quantos qui se diligerent, avidissime desiderarent, habuerit ignotos?
13. Interea ego, dum multimodam ejus in omnes gratiam memoro, in me infinitam curam praetermitto: quae utinam mihi non minus in Christo salutis 0581C attulerit, quam inter vos amoris! Nam profusa illius in omnes charitas (quod sine invidia dixerim, quantam in me adjecerat; et leve illud Christi jugum quanto mihi levius blandimentis suis fecerat? Aluit primum lacte, postea vero potavit etiam profluvio illo, quod in se erat, coelestis sapientiae. Atque utinam tantum angustiae spiritus mei, recepissent, quantum ille studebat infundere! Praeparasset me profecto vobis, et desiderio vestro dignum dedisset, successorem sibi idoneum erudisset. Sed non facile senseratis fort. sentiretis>, quantum amisistis boni, si redintegratum vobis bonum vestrum fuisset. Pius Dominus, qui stimulando animos vestros ad dilectionem parvitatis meae, dedit ne a sepulcro illius abessem, illud etiam vobis orantibus donet, ne a 0581D viis illius longe recedam; sed quidquid illum egisse cognovero, sine exploratione aut disceptatione factorum agere festinem.
14. Interea ego, dilectissimi, perstringens potius cuncta quam referens de solertissimo Patre vestro, ea quae erant vobis nota, replicavi. Vidistis enim, dilectissimi, illam sollicitudinis vigilantiam, illud disciplinae studium, illas pietatis lacrymas, illam jugem ac perpetuam mentis serenitatem, cujus testimonium vultus immutabilis erat. Vidistis illam latitudinem charitatis, quae tanta in illo fuit, ut non immerito, si charitas ipsa exprimenda esset, in vultum hujus potissimum pingi debere vultu videretur. 0582A Quis unquam illum sufficienter vidisse sibi visus est? Cui non loco omnium affectuum fuit? Quis ita mistam hilaritate disciplinam propinavit? Quem non cum ipsius, qui corrigebatur, voluptate correxit? Quando laetitia illius lascive quidquam redolens? quando tristitia non salubris? Quis eum non altiorem invenit, quam prius viderat? Semper in summitate virtutum positus, semper quo crescere posset invenit. Jam vero sub exhortatione ipsius quis anxius non dolorem suum sprevit? Quis feris moribus non insaniam exsecratus est? quis lascivus luxuriam suam non detestatus est? Quid plura? Omnibus omnia, ut Apostolus ait, factus (I Cor. IX, 22), communis omnium medicina erat. Nullam pene gratiam non in se tam plenam habuit, ut ipsam specialiter 0582B excolere et possidere tanquam unicam putaretur. Non facile quidquam tam forti pectore exhorruit. Inter quaelibet aspera et diu tolerata tormenta nec optavit improbe mortem, nec expavit. Nam quem vivere inter quaelibet gravia in Christi servitute non piguit, ad novam vitam per communem illam novae vitae januam transire non timuit, praemeditata illi ultima hominum necessitas.
15. Jam eum quae circa vos sunt audire et videre nullatenus dubitatis. Nimirum ipse est, qui prima die, qua felicissimum istud cum Domino foedus iniit et vovit sacrae conversationis, necdum posito habitu saeculari, in fratris latere nondum infixam lanceam vidit, et post dies circiter quindecim infigendi locum vulneris digito 0582C demonstravit. Nunc autem corruptibilibus exoneratus exuviis, corporalibus vinculis absolutus, terrenis eductus a tenebris, mundano de carcere erutus, ex his potissimum, quae ad suorum necessitates pertinent filiorum, aliquid ignorare credatur? Non est ista sollicitudo carnalis, nec spiritualis est aestimanda paternitas in carnis resolutione dissolvi. Sane etiam nunc audire debet a filiis, audire debet e tumulo, qui auditus olim est in utero materno. Unde etiam celebranda cognoscitur in multa benedictione ejus memoria post decessum, cujus magnifice commendata est sanctitas etiam ante ortum. Sicut enim novit qui sunt ejus Dominus, et novit utique quos elegit a principio: sic 1316 etiam sua quibusque tempora 0582D et momenta constituit, quibus aeternae suae dilectionis, vel ipsis, vel de ipsis innotescat arcanum. Cumque alios in pueritia, alios in juventute, alios in senectute vocaverit: nonnullos tamen, sed paucos, velut quodam privilegio gratiae specialis in benedictione praeveniens, imo praeripiens, necdum natos, quales essent, quibus voluit signis et indiciis declaravit.
16. Sic electi sui et praedilecti hanc venerabilem matrem, adhuc felicissimo onere gravidam, insolita visione perterruit, sed interpretatione ejusdem consolatus est visionis. Cum enim nobili foret gravida foetu, somnium vidit quod Religioso 0583A cuidam solitario indicans ait: «Vidi et audivi quasi catulum toto corpore candidum, in dorso subrufum, in meo latrantem utero, et expavi.» Cui ille: «Ne metuas, ait, paries filium acceptabilem Deo, qui praedicator efficax et eximius, magnus et excelsus in verbo gloriae est futurus .» Sic nimirum Bernardus noster ex quo coepit utcunque vivere, coepit mirabilis apparere. Necdum parturiebatur, et jam praedicabatur, vel magis jam ipse praedicabat: et nec lactans quidem adhuc erat, jam tamen laudans Dominum apparebat. Nec immerito sic commendatur antequam natus est: non immerito, inquam, divino magnificabatur oraculo, dum adhuc materno parvulus gestaretur in utero. Fidelis siquidem viri 0583B verbum quam veraciter sit praedictum, quam efficaciter adimpletum, ipsi nimirum hodie recolunt, qui in se ipsis experti latratuum ejus efficaciam et medicinalem linguae gratiam certius cognoverunt. Et nunc, Domine, qui te diligit, canem tuum utique diligit. Utinam et ipse diligas, quem ille dilexit. In cujus eloquio evidenter probavimus esse completum, quod in laudem sponsae persequitur in Cantico canticorum: Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce (Cantic. IV, 3). Paucis siquidem verbis fervor in colore coccineo, in vitta subtilitas et latitudo, sed et cogitationum cordis cohibitio, tanquam capillorum capitis colligatio, evidenter autem et expresse eloquii est commendata dulcedo. Cujus autem doctrina 0583C tam fervens, tam subtilis, tam copiosa, tam utilis, tam dulcis denique et acceptabilis fuit?
17. Sed quid dicimus, quod in corpore toto candido dorsum visus est habuisse subrufum? Candor enim castitas; candor, innocentia vitae; candor corporis, puritas est actionis. Quid autem rubor est? Nonne martyrium? Quid si rufus apparuisset, nonne martyr fuisset? Nam dorso portantur onera, dorsum ad flagella praebetur: et quamvis non timuerit cavere fort. currere>, quis plus currit in certamine, confessor ista sustinens, quam martyr ictum sufferens? Humano tamen arbitrio post bonos martyres sanctis confessoribus gloria in saeculo tribuitur. Caeterum, si meminimus, quanta 0583D tulit et pertulit hic Dei famulus, quam multa, quam gravia, non unius ictus mortificatione sed longa sui corporis maceratione sustinuit: non immerito forsitan, sicut beatum Laurentium Apostolorum supparem, sic Bernardum nostrum supparem martyrum dicimus, quem subrufum in matris utero apparuisse cognovimus. Felix, qui inter coelestis sponsi membra, tam celeriter suo conformatus est Capiti, ut quemadmodum ille candidus et rubicundus, electus praedicatur ex millibus (Cantic. V, 10): sic iste suo utique modo candidus, et sine passione rubicundus, patientia tamen subrufus exstiterit. Oportet autem nos quoque imitatores ejus esse, sicut et ipse 0584A Christi. Nonne enim, etsi non aliis, nobis tamen apostolus est? Nonne signa apostolatus vos estis ante Deum? Nec vos pauci tantum, qui cum eo etiam nunc praesentialiter cohabitare videmini; sed qui in locis hodie tam innumeris sub umbra nominis ejus vivunt, inter gentes tam diversas, plerumque etiam barbaras et perversas. Utinam non degeneres vos praebeatis filios tanti Patris, sed candidos in sanctimonia, subrufos in patientia, latrantes zelo Ordinis, fervore justitiae, voce libera veritatis. Sicut enim eumdem Patrem candor excellens totius suae conversationis et vitae, confessoribus sanctis et electis virginibus sociavit, dorsum quoque subrufum martyrum supparem fecit, apostolicum virum excellens doctrina probavit: sic ejusdem vox in 0584B utero tam 1317 ipsius desiderabili contubernio, quam saeculorum omnium consortio et beata visione donabit. Nimirum non eos solos, quos praediximus, eumdem Patrem, si mecum, fratres, in hac parte sentitis, aut quaerere stupebitis, aut invenire sperabitis. Multas ille in domo Patris, ut a multis multum exoptatus advenit, mansiones sibi paratas invenit: nisi forte ambigimus, feliciter eum in prophetico cuneo esse susceptum, quem in tantis experimentis saepe probavimus spiritum habuisse propheticum. Sed nec illud incredibile cuiquam videatur, sanctos etiam patriarchas, ut primum ille Vir Dei coeleste palatium et divinum introivit templum, gratanter ei suum non modo aperuisse sinum, sed annuisse consessum. Siquidem 0584C non indignum judicarunt in illo sacro numero sui senatus ascribi, in cujus semine tantas undique gentes vident, nec invident benedici.
18. Nostis etiam, dilectissimi, sanctos et summos sensisse doctores, electorum species hominum, pro diversis suorum qualitatibus meritorum, ad sacros provehi ordines Angelorum. Dicuntur enim Angeli nuntii; Archangeli et Principatus, summi nuntii; quod per illos minora credantur, per istos summa quaedam et praecipua nuntiari. Nihilominus etiam in electis hominibus invenire est alios, qui licet minus eruditi parva capiant, fideliter tamen proximis quibus possunt, eadem ipsi annuntiant: alios, qui sublimiora quaedam percipiunt, et ea quoque 0584D sine invidia perfectis et capacioribus quibusque communicant. Et illi quidem hinc transeunt ad angelicum ordinem, obtinent isti inter Archangelos mansionem. Neutrum autem doctrinae genus huic beatissimo Patri nostro defuisse cognovimus. Siquidem spiritualibus spiritualia comparans, sublimia proponebat: nec ineruditis tamen et parvulis condescendere renuebat. At illud in eo forsitan tunc exstitit mirabilius, et nunc sapit dulcius, quod videbatur humilius. Quoties enim et nos audire delectabat, et nunc meminisse delectat, quemadmodum iste homines rusticanos, et mulierculas pauperes ad congrua sibi humanitatis officia provocabat? Nimirum docebat illos, cum vicino alteri suus, ut 0585A assolet, panis deficeret, hilariter ei, donec reddere posset commendare: alterum vicinum, cum sibi ille, alias forsitan occupatus, non praeparaverat escas, cum charitate eum vocare ad olera; magnanimiter ei legumina modica mittere, et exigua communicare pulmenta. Sic et legitimi fidem servare conjugii; nec ingratos divino beneficio, metas transgredi indulgentiae salutaris. Terrenis etiam dominis stipendia ministrare terrena, et fideliter debita reddere illi, vel decimas sine fraude, qui justius poterat etiam novem partes, quam agricola sibi vel decimam vindicare. Ipse enim et terram condidit, et lacertos dedit, et vires contulit laboranti. Ipse etiam jactata semina gelu constringit, pluviis rigat, vernali fovet tepore, sole torret aestivo. Alioquin perdit, 0585B qui arat, laborem suum, nisi ille dederit incrementum. Sortilegos etiam et eorum sacrilega carmina studiose monebat oportere cavere: nec debere eos nocentes sibi, cum non possent gladiis, labiis insectari, nec fraudando invicem in magnam perniciem modica lucra sectari: sed illius meminisse, qui cum dives esset, propter nos factus est pauper, et quia ei derelictus est pauper.
19. Caeterum in parvis etiam referendis parvitas nostra deficiens, ad majora ejus insignia quando sufficeret? Itaque melius arbitramur hanc ei suarum laudum cedere portionem, ut spiritualis ejus doctrina, quoniam longe alia intentione scripsisse constat, ex litteris tamen propriis innotescat. Nam et lucerna cum ad hoc magis, ut caetera videantur, accensa 0585C fuerit, latere tamen ipsa non poterit. Nobis interim commemorasse sufficiat quod merito creditur in utroque coelestium nuntiorum ordine constitutus, qui in utroque docendi genere fuerit tam fidelis, tam efficax, tam devotus. Sane per eos Spiritus, quos Virtutes appellant, multiplicia aiunt edi signa: per Potestates, daemonia coerceri. Quod si eisdem connumerantur ordinibus, qui eisdem pollent operibus: liquet profecto, quod a neutro etiam horum Bernardus noster excluditur, qui tam magnifice in utrisque miraculis enituisse 1318 cognoscitur. Inter Principatus et Dominationes illud forsitan interesse videtur, quod cum utrique credantur electis etiam praeesse spiritibus, Principatus tamen velut 0585D ex officio caeteris facienda disponant, et tanquam strenui quidam divinorum exercituum duces in ipsa ejus operis executione praecedant. Porro dominationes gradu sublimiore illis etiam sibi obedientibus mira quadam potentia et auctoritate praeeminent. Unde etiam inter homines ipsos credimus ad Principatuum ordinem pertinere, qui caeteris fratribus praesunt in sollicitudine administrationis. Illos autem ad Dominationes, qui ipsam magis obedientiam obtinere promerentur speciali quadam reverentia sanctitatis: nimirum de ejusmodi dicitur, quod ipso jure munditiae dii inter homines appellentur. Nec difficile est animadvertere, qualiter in hoc beato Patre nostro pariter haec utraque conveniant. Siquidem et plurimis fratribus pastoralem exhibuit 0586A sollicitudinem, et apud omnes pene ecclesias reverentiam et auctoritatem obtinuit singularem. Cui enim sic credebatur, sic deferebatur, sic obtemperabatur a Religiosis, a saecularibus, a principibus, a pontificibus? Sequuntur Throni, quos nimirum inde nomen accepisse cognovimus, quod in eis sedeat Deus. Et sane pulcherrima haec dispositio. Siquidem omni dominatione sublimius est et gloriosius, subjacere Domino. Et quamvis, jam post casum ejus, cum suis utique complicibus, qui illi similis voluit apparere, caeteros etiam omnes ordines Angelorum certissime suo constet Auctori voluntaria devotione subesse: videntur tamen nonnihil habere proprium, in quibus dicitur residere.
20. Maxime tamen hoc observandum hominibus 0586B ut ipsi potissimum Deo subditi inveniantur, qui inter homines amplius honorantur. Alioquin vae eis, nisi omnem suum illi subjecerint dominatum, nisi suum omnem principatum substituerint Domino dominorum. Vae eis qui praeeminere et praesidere videntur hominibus, nisi eis sedeat et praesideat Dominus, necessaria siquidem major humilitas, ubi fuerit major auctoritas. Quam nimirum in hoc ipso, de quo loquimur, Patre nostro, quanto profundiorem et puriorem probavimus, tanto amplius gratulamur, quod beata ejus anima, et in carne posita sedes fuerit sapientiae, quam firma et stabilis, quam quieta et humilis, tantum etiam acceptabilis. Denique tanto etiam arbitramur, quod multo magis jam carne soluta inter illas coelestes sedes meruerit apparere 0586C sublimis. Jam vero ubi humilitas ista praecesserit, non inflabit scientia, sed implebit, praesertim si accesserit supereminens gratia charitatis. Sic nimirum locata videtur in tuto scientiae plenitudo, si sustineat eam humilitas, foveat charitas. Unde etiam non immerito octavus et nonus ordo Cherubim et Seraphim appellantur, quibus nimirum nominibus in eisdem ordinibus scientiae plenitudo et ardor sive incensio commendatur. Nam Cherubim quidem plenitudinem scientiae, Seraphim autem ardentes, vel incendentes aiunt designare. Quod si credimus ad eumdem ordinem pertinere eos, quibus inveniuntur eorumdem interpretationes nominum convenire; non nos oportet, nec super hoc quidem 0586D ordinibus summis atque supremis ambigere, quin beatus Pater et pastor noster locum habeat in utroque.
21. Nimirum quam plenus scientia fuerit, usque hodie sciunt qui de plenitudine ejus acceperunt. Quemadmodum autem, vel magis quam supra modum et amando arserit, et alios loquendo accenderit, vos potissimum meministis, qui saepius experiendo probastis, ut vobiscum, ni fallor, tacita cogitatione dicatis: Nonne cor nostrum ardens erat in via, dum loqueretur nobis? (Luc., XXIV, 32.) Quoties ex hoc auditorio, et qui tepidus forsitan introivit, non mediocriter inflammatus exivit? Ignitum ejus eloquium vehementer: et quis non illud diligeret? quis non ad illud dilectione flagraret? Felix proinde, qui sic in 0587A omnibus et inter omnes requiem invenit; sic Agnum sequitur quocumque ierit Felix qui sic multiplicium meritorum praemia recipit: ut multo magis nihil ei jam desit in ulla gloria, cui nihil in ulla gratia ante defuerit. Caeterum super his omnibus divisionibus gratiarum Fraternitatem vestram 1319 admoneo, dilectissimi, sic in ipso tanto, et tam pretioso thesauro gloriari, ita suae electionis signa venerari, ut 0588A quae ad nostram magis profuerint aedificationem, et necessaria fuerint ad salutem, aemulari studeamus; magnifice in eo semper laudantes et glorificantes ejusdem salutis auctorem, indulgentiae concessorem, gratiae largitorem, gloriae redditorem Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
ìàãàçèí æåíñêîé îäåæäû