«In natali S. Victoris confessoris» — Bernardus Claraevallensis
0371 IN NATALI SANCTI VICTORIS CONFESSORIS. SERMO I.0371B
1. Victoris vita alias, virtus> et gloria specialis non tam ad gloriam quam ad virtutem provocat omnes qui recto sunt corde. Non recti plane, sed perversi est animi, ante quaerere gloriam quam exercere virtutem, et velle coronari qui legitime non certaverit. Vanum est vobis, inquit, ante lucem surgere (Psal. CXXVI, 2). Ita est. Frustra ad celsitudinem nititur gloriae, qui prius non claruit virtute. Frustra fatuae virgines sponso obviam surgunt, quarum lampades exstinguuntur: et ideo fatuae, quia vacuis gloriantur lampadibus, virtutis oleum non habentes. Absit mihi gloriari nisi in gloria illorum, quibus Propheta congratulans ait: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt 0371C tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Et infert: Quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18). Pulchre non eorum, sed virtutis eorum gloria commendatur. Quae enim sine virtute est gloria, profecto indebita venit, praepropere affectatur, periculose captatur. Virtus, gradus ad gloriam; virtus, mater gloriae est. Fallax gloria et vana est pulchritudo, quam illa non parturivit. Sola est, cui gloria jure debetur, et secure impenditur.
2. Sancto Victori nec virtus, nec gloria deest; sed quemadmodum ambae res, et quo ordine in homine processerunt, id operae pretium intueri. Pugnavit fortiter, viriliter superavit, et sic demum gloria et honore coronatur. Quomodo nempe inglorius 0371D remansisset bellator fortis, humilis victor? Quanquam nec in die virtutis suae sine gloria fuit, signis et prodigiis admirandus. Habemus, dilectissimi, in vita Victoris, et quod digne miremur, et quod salubriter imitemur. Miror vina dedisse in eremo, non vitem, sed fontem. Miror et stupco infantem adhuc in utero pavori fuisse pavendis daemoniis, quippe ab ipsis praecognitum, et jam tunc ex nomine designatum. Nec vacuum nomen, ubi hostium fuga et extorta confessio victoriam concessit 0372B infantulo. Quis item non miretur furem a 964 daemone deprehensum, et rursum a daemone mox hominem liberatum? Quis non etiam omni admiratione stupendum ducat, carne circumdatum hominem, coelis patentibus, carnis oculos superno infigere lumini, et videre visiones Dei, angelico insuper mulceri cantico, doceri oraculo? Haec atque similia in sancto homine veneramur, non aemulamur. Merito quidem, quando et sine salutis periculo possunt non fieri, et sine salutis periculo nequeunt usurpari. Tutius sane aemulanda solidiora quam sublimiora; et quae magis virtutem redoleant, gloriam minus.
3. Studeamus proinde moribus conformari, cui in mirabilibus similari, etsi volumus, non valeamus. 0372C Aemulemur in viro sobrium victum, devotum, affectum; aemulemur mansuetudinem spiritus, castimoniam corporis, oris custodiam, animi puritatem; ponere frenum irae et modum linguae, dormire parcius, orare frequentius, commonere nosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus; diebus jungere noctes et divinis laudibus occupare. Aemulemur charismata meliora. Discamus ab ipso quod mitis et humilis corde fuit. Aemulemur, inquam, quod exstitit liberalis in pauperes, jucundus ad hospites, patiens ad peccantes, benignus ad omnes. Hoc enim melius. In his forma est cui imprimamur, in miraculis gloria a qua reprimamur. Illa laetificent, ista aedificent; moveant illa, ista promoveant. Epulemur, 0372D dilectissimi, ad mensam divitis vocati, mensam abundantem panibus, deliciis cumulatam. Annon dives qui exemplis nos reficit, protegit meritis, laetificat signis? Dives plane, in cujus hodie convivio solemni angeli et homines pariter congregantur: hi ut reficiantur, illi ut delicientur; isti ut proficiant, illi ut gaudeant. Cujus vita repleta bonis, quid nisi mensa referta cibis? Nec tamen omnibus omnia apponuntur, sed ut tollat quisque quod sibi expedire et convenire videbit.
4. Et ego quidem consilio salubriori diligenter 0373A considero quae mihi apponuntur. Cautum est mihi eligere mea, et aliena non tangere. Non extendam manum ad gloriam miraculorum, ne si attentavero quod desuper non accepi, perdam merito et quod videor accepisse. Non levo cum illo oculos ad rimanda secreta coelestia, ne oppressus a gloria confusus resiliam, sero confugiens ad consilium Sapientis, qui ait: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Infertur mensis vinum novum aquarum rubentium; non tango, quia non mihi appositum scio, qui similiter elementa mutare, naturas innovare non valeo. Cerno item in mensa Victoris angelos illum audisse canentes. Nunquid videbo et ego mihi supernos exhiberi cantores: aut certe citharoedos illos de Apocalypsi coram me citharizare 0373B in citharis suis? (Apoc. XIV, 2.) Imperat ille daemonibus adhuc in corpore vivens, vinctum in corpore solvit corpore jam solutus. Cibi sunt, sed non mei; equidem jucundi et sapidi, sed non tangit illos anima mea, quoniam non est inopi mihi, unde sufficiam talia redhibere. At si diligenter considero, ecce prae oculis in mensa sancti, censura judicii, disciplinae vigor, sanctitatis speculum, vitae forma, virtutis insigne. Haec a me et absque praesumptione sumuntur, et salubriter insumuntur: et si dissimulo, districte reposcuntur.
5. Audi adhuc quaenam mihi jure apposita putem. Si panem doloris et vinum compunctionis de divitis mensa obtuleris, tollo securus qui sum pauper 0373C et inops. Erunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4), et poculum meum cum fletu miscebo (Psal. CI, 10). Pars mea haec, qui dolenda commisi. Nec me tamen pigebit, ut aestimo, cibi hujus; quoniam qui apposuit scientiam, addidit et dolorem. Sed et si temperantiae, si justitiae, si prudentiae vel fortitudinis exempla appareant, ea incunctanter sumo, sciens quia talia oportet me praeparare. Haec mihi apponi, haec a me repetitum iri non dubito. Nunquid signa et prodigia exigenda a nobis 965 sunt, ut ea diviti vicissim praeparemus? Fratres, vasa sunt in honorem illi qui nos invitavit, non cibi pauperum. Tu ergo qui invitatus es, dilgenter considera quid tibi ille, quid sibimet apposuerit. Non enim quidquid in mensa apponitur, tibi 0373D apponitur. Quid si in poculo aureo fuerit propinatum? non poculum tibi, sed potus apponitur: sume potum et pone aurum. Ergo exempla bonorum operum et rectitudinem morum paterfamilias communicat ita domesticis, ut praerogativam sibi retineat in miraculis. In his tamen atque illis ille glorificandus est, cujus est munus sancte vivere, cujus virtus signa facere, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO II.
1. Gaudete in Domino, dilectissimi, qui inter continua suae pietatis beneficia indulsit hominem mundo, cujus multi salvarentur exemplo. Iterum dico, gaudete, quod factus de medio appropiavit Deo, ut multo plures ejus intercessione salventur. Habet ex hominibus, 0374A cui hominum peccata donet misericors et miserator Dominus: habet tempus et locum intercedendi pius et misericors advocatus; equidem locum quietum et tempus feriatum. In terris visus est, ut esset exemplo; in coelum levatus est, ut sit patrocinio. Hic informat ad vitam, illic invitat ad gloriam. Factus est mediator ad regnum, qui fuit incitator ad opus. Bonus mediator, qui sibi jam postulans nihil, totum in nos transferre desiderat et supplicantis affectum et supplicationis fructum. Quid enim quaerat sibi, qui nullius eget? Dominus conservat eum, et vivificat eum, et beatum facit eum in gloria: nihil illi deerit in loco pascuae collocato. Haec dies gloriosae migrationis ejus, dies laetitiae cordis ejus; exsultemus et laetemur in ea. Introivit in potentias 0374B Domini; gaudeamus, quia nunc potentior est ad salvandum.
2. Hodie Victor posito corpore, quo solo praepediri ab introitu gloriae videbatur, tanto alacrior, quanto expeditior, penetravit in sancta, similis factus in gloria sanctorum. Hodie de novissimo et humili loco, quem sibi ex consilio Salvatoris elegerat, ipso summo patrefamilias evocante, verus amicus ascendit superius, et est illi gloria coram simul discumbentibus. Hodie despecto mundo, et mundi principe triumphato, supra mundum vere Victor ascendit, accipiens de manu Domini coronam victoriae. Ascendit autem cum immensa supellectili meritorum, clarus triumphis, miraculis gloriosus. Pausat miles emeritus, 0374C et post labores sudoresque sacrae peractae militiae locatur feliciter, coronatur sublimiter. Anima ejus in bonis demorabitur. Quaeris ubi? Cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum. Ita cum talibus et tali in loco sibi sedet; sedet excelsa et fulgida, sedet laetabunda et laudans; sedet delicata et ornata monilibus suis, stipata malis, fulcita floribus; sedet, inquam, sibi, vacua curis, deliciis affluens, abundans otii et quietis ad vacandum sapientiae. Quae sedit et flevit super flumina Babylonis, sedet modo ad fontem vitae, et conversatio illi secus torrentem voluptatis, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Invenit sibi fontem hortorum, puteum aquarum viventium, et cum Samaritana potatur aqua sapientiae salutaris, ut non sitiat in aeternum. Datur illi de fructu manuum 0374D suarum, et laudant eam in portis opera ejus, et gloriatur testimonio conscientiae; conscientiae dico suae, non alterius. Sedet media angelorum, digna plane eorum consortio, quorum desiderio flagrat, puritate nitet, castimonia decoratur. Sedet inter apostolos vir apostolicae gratiae; nec est quod se abscondat a cuneo prophetarum, qui quem illi praedixerunt, glorificavit et portavit in corpore suo. Neque se putat a victoriosis martyrum choris Victor noster arcendum, qui duro et diuturno 966 martyrio viventem sui corporis hostiam immolavit.
3. Sedet veteranus miles, debita jam suavitate et securitate quietus; securus quidem sibi, sed nostri sollicitus. Non enim cum putredine carni simul se exuit visceribus pietatis; nec sibi sic induit stolam 0375A gloriae, ut nostrae pariter miseriae, suaeque ipsius misericordiae oblivionem indueret. Non est terra oblivionis, quam anima Victoris inhabitat; non terra laboris, ut occupetur in ea; non denique terra, sed coelum est. Nunquid coelestis habitatio animas quas admittit indurat, aut memoria privat, aut spoliat pietate? Fratres, latitudo coeli dilatat corda, non arctat; exhilarat mentes, non alienat; affectiones non contrahit, sed extendit. In lumine Dei serenatur memoria, non obscuratur; in lumine Dei discitur quod nescitur, non quod scitur dediscitur. Superni spiritus illi, qui ab initio coelos inhabitant, nunquid quia incolunt coelos, despiciunt terras, et non magis eas visitant et frequentant? Nunquid quod semper vident faciem Patris, ministerium evacuat pietatis? 0375B Omnes nihilominus administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14). Quid ergo? discurrunt angeli, et succurrunt hominibus; et qui ex nobis sunt, nesciunt nos, nec norunt jam compati, in quibus passi sunt et ipsi? qui dolores nesciunt, sentiunt tamen nostros; et qui venerunt de magna tribulatione, non recognoscunt jam in quo fuerunt? Scio qui dixit: Me exspectant justi, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). Justus est Victor, etiam exspectans nostram procul dubio retributionem. Non est ille pincerna Pharaonis, qui inventam gratiam retinuit sibi, prophetae sui pariter et captivi minime recordatus (Gen. XL). Minister Christi est, Christum 0375C sequitur. Non est ille oblitus suae promissionis, nec socio passionis regni consortium denegavit. Non est discipulus contra magistrum; non potest Victor quidquam facere, nisi quod viderit magistrum facientem. Opera quae ille fecit, et iste fecit similiter.
4. Jam coelos ingressus, quos et ante apertos beatis oculis suspiciebat, vere nunc revelata facie speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non oblitus clamorem pauperum. Beata visio, qua in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Parvulus ad pugnam, magnus ad victoriam, matris viscera necdum exiens, et jam ejiciens daemonia, cum incremento virtutum ac meritorum Victor vivens inter peccatores translatus est. O virum praecipuae 0375D sanctitatis! qui ante sanctus quam natus, ante opere quam nomine Victor. Adhuc utero clausus jam de hoste triumphavit. O venerandam etiam ipsis angelis sanctitatem! quam pari studio, etsi 0376A dispari voluntate, et mali fugitant et frequentant boni. Nec facile dixerim quid virum astruat sanctiorem, horum favor, aut pavor illorum. Corpore denique terras, mente coelos inhabitans, aliquando familiarius aliquid nuntiantes, aliquando ineffabili cantus suavitate plausibiles supernorum voces spirituum audiebat. Vere anima tua, Victor, una ex gemmis, quae tibi in cruce apparuerunt. Vere infixa cruci, cum divinae inserta gloriae, eamdem sibi claritatis imaginem induit, quam invenit. Vincenti expandit gremium suum, qui pugnanti dederat spiritum suum. O victrix anima, quae sicut passer transvolans, mundi laqueos evasisti! respice ad incautas animas intricatas illis, periclitantes in illis, ut tuo patrocinio eruamur.
0376B 5. O miles emerite, qui Christianae militiae duris laboribus angelicae felicitatis requiem commutasti! respice ad imbelles et imbecilles commilitones tuos, qui inter hostiles gladios et spirituales nequitias tuis laudibus occupamur. O Victor inclyte, qui et de terra, et de coelo gloriosissime triumphasti, illius gloriam nobiliter superbus despiciens, et hujus regna pie violentus diripiens! respice de coelo ad vinctos terrae, ut haec sit tuorum consummatio triumphorum, si et nobis demum vicisse te sentiamus. Nam si ex re nomen tibi, perfecta veritas nominis ex nostra liberatione censebitur. Et certe deest interpretationi, quandiu nos, qui tui sumus, 967 minime liberamur. Quam pium, quam dulce, quam suave, o Victor, in hoc loco afflictionis et in hoc corpore mortis te 0376C canere, te colere, te precari! Nomen tuum et memoriale tuum favus distillans in labiis captivorum; mel et lac sub lingua eorum, qui tui memoria delectantur. Eia ergo fortis athleta, dulcis patrone, advocate fidelis, exsurge in adjutorium nobis, ut et nos de nostra ereptione gaudeamus, et tu de plena victoria glorieris. O omnipotens Pater, peccavimus tibi facti filii alieni; sed appropiavimus in Victore, qui dum vicit cupiditatem suam, vincat et iram tuam, nos quoque in gratiam potenter restituat. O victor Jesu, te in nostro Victore laudamus, quia te in illo vicisse cognoscimus. Da ei, piissime Jesu, sic de sua in te victoria gloriari, ut non subeat oblivio nostri. Fili Dei, immitte ei nostri semper in conspectu 0376D tu memorem esse, nostram in tuo tremendo judicio suscipere et agere causam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.