Beatae Mariae Virginis Reginae
Die 22 augusti
Beatae Mariae Virginis Reginae
Memoria
Deus, qui Filii tui Genetricem, nostram constituisti Matrem atque Reginam, concede propitius, ut, ipsius intercessione suffulti, tuorum in regno caelesti consequamur gloriam filiorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Festum Beatae Mariae Virginis Reginae institutum est a Pio XII anno 1955, die 31 maii celebrandum. Sed inde ab anno 1970 memoria B. M. V. sub eodem titulo celebratur die 22 augusti, quo clarius manifestetur nexus inter Regalitatem sanctae Dei Genetricis et eius Assumptionem.