«Liber II» — Ernaldus Bonaevallis

0267 LIBER SECUNDUS. AUCTORE ERNALDO al. ARNALDO> ABBATE BONAE-VALLIS, IN AGRO CARNUTENSI. 1091 PRAEFATIO.0267B

Virorum illustrium gesta nonnulli scriptorum laudibus attollentes, verbis ea solemnibus celebrarunt, quantum excellentis ingenii et disertae linguae potuere conamina. Cumque tractator et opus junctis complexibus pari sunt foedere conjugati, et ad propositum thema ordinandum ingenium et eloquentia convenerunt, prospere actum est, et ad quietum tranquillumque portum directo gressu materia digne ordinateque disposita appulit. Ubi vero sublimitas negotii sub imperito artifice naufraga illiditur scopulis, et succumbente sensus hebetudine, tractatoris lassatur praesumptio, sero de correctione initur consilium: quia quae in multos effusa sunt, nec revocari possunt, nec corrigi; et dissonantiam 0267C scripti et operum venustius esset abradi, quam emendari. Haec ergo mecum reputans et revolvens, omnino timeo, ne sicut ipse multorum imprudentiae soleo indignari, qui cum scientia et facundia careant, ad scribendum praecipites, cum se vehementer emunxerint, eliciunt sanguinem: ita et ego si quod supra me est aggrediar, me ipsum derisioni exponam. Quis enim ego sum, qui ad scribenda gesta sanctissimi viri Bernardi Clarae-Vallis abbatis aspirem, qui nostris temporibus singulari religione floruit et doctrina: cujus odor exinanitus universam replevit Ecclesiam: cujus gratia, operante Domino, signis et miraculis declaratur? Quot in monasterium ejus litteratos viros, quot rhetores, 0267D quot philosophos saeculi hujus scholae miserunt adconversationem theoricam, et mores divinos? Quae non ibi floruit disciplina, ubi erant examina magistrorum, et egregii viri exercitato intellectu insignes, qui divinis studiis inhaerentes, multis gratiarum auctoramentis invicem se ipsos edocent et accendunt? Debuerant utique viri illi, quibus nihil in aliqua gratia deest, hunc laborem assumere, et venerabilis Patris insculpere monumenta: 0268B ut esset eorum studio delectabilis pagina quam quasi viventem traderent legendam discipulis, et perpes fieret consolatio secus positis reliquiis sacri corporis et sermonis. Sed extrema aemulari, et quae homines lateant, Clarae-Vallis consuevit humilitas: et proferre in publicum aliqua sui indicia viri illi nobiles erubescunt; et quietiores facit eos contemptus et abjectio, quam quaelibet oblatio dignitatis, in qua sibi professio humilitatis periclitari videtur. Ob hujusmodi causas sese intra silentii cardines retinentes, magis in sacco eremi, quam in socco al. serico> palatii delectantur: nec jam in stylo, sed in cruce gloriam quaerunt. In hoc ergo, sicut et in caeteris ejusmodi, negotiorum suorum sarcinas aliis libenter imponunt. Et nunc sublato 0268C venerabilis memoriae domno Guillelmo, qui ejusdem Viri sancti gloriosa primordia fideliter et devote conscripsit, ad meam exiguitatem hujus operis devenit petitio, et imposuit mihi dilectae Ecclesiae charitas, ut coquam pulmentum filiis Prophetarum. In quo si colocynthidas miscuero negligens, superjecta, 1092 ut confido, farinula condiet Elisaeus, et excessus insipientiae obedientiae excusabit affectus.

CAPUT PRIMUM. De pontificatu Innocentii II, opera S. Bernardi fortiter et feliciter vindicati. Item de profectione Pontificis in Gallias, et repressione Imperatoris.

1. Ea tempestate Honorius papa viam universae 0268D carnis ingressus est (an. 1130). Nec mora, in electione dissidentibus cardinalibus, et divisa Ecclesia, plures numero, et saniores consilio, vita probabiles, viri virtutum, presbyteri, diaconi, episcopi, Innocentium elegerunt: cujus vita, et fama, et aetas, et scientia digna summo sacerdotio habebantur. At vero pars altera, infames ausus violentia, non ratione corroborans, Petrum Leonis, ad hunc apicem aspirantem, fraudulentis machinationibus seorsum et praecipitanter nominavit Anacletum, et caeteris renitentibus ordinavit. Qui vero in parte catholica erant, electum suum solemniter ordinatum collocarunt in cathedra, 0269A et per loca illa, in quibus sessiones habent ex antiqua consuetudine Romani pontifices, circumduxere, et pro tempore honor debitus apostolicae adfuit dignitati. Et tunc sane circa Lateranense palatium morabantur, nec erat jam eis tuta in domibus propriis mansio, cum eos acerrime Petri satellites infestarent. Ibi etiam diu resistere non valentes, per confoederatos sibi quosdam ex nobilibus Romanis ad tempus in turribus eorum receptacula habuerunt. Sed nec in eis perseveravit fidelitas. Nam in brevi, aut vi, aut formidine temerariae multitudinis, aut pretio corrupti sunt. Nam Petro tam propria generis virtute, quam adhaerentium sibi affinitate, multitudo tanta erat, ut fere tota eum civitas sequeretur, vel pecunia, vel commodis obligata. Congregaverat sane 0269B opes innumeras tam in exactionibus curiae, quam in legationum negotiationibus, quas ad exspectatas nundinas reservarat. Insuper et paterni census ampla congeries eatenus sigillata, modo distributa in populum, ad fas et nefas venalem plebem armaverat. Quibus erogatis, donaria regum in ornamentis ecclesiae ab ipsis evulsit altaribus. Et cum calices frangere, et crucifixos aureos membratim dividere ipsi profani Christiani vel timerent, vel erubescerent; Judaeos aiunt esse quaesitos, qui sacra vasa et imagines Deo dicatas audacter comminuerent. Igitur quisque pro modo suo secundum majus et minus conducti ad scelus, sacramentis generalibus publice Petro vendiderunt assensum, et in omnem sanguinem 0269C manus exposuerunt et arma, et quotidianis congressibus partem, quae cum Innocentio erat, maledictis insectabantur et gladiis.

2. Habuere igitur servi Dei consilium: et quia vi humana se tueri non poterant, cedere elegerunt; et procuratis clam navigiis, de ore Leonis et de manu bestiae per Tiberim in Tyrrhenum mare elapsi, prosperis ventis carbasa impellentibus, in portum Pisanum feliciter appulerunt. 1093 et illis perpetuae sibi infamiae insculpentibus notam, sibi nominis aeterni et perennis famae inscriptio pararetur. Occurrunt ergo honorati et consules, et domini Papae pedibus 0269D advoluti, gratias agunt, quod eos tanto dignos judicasset honore, ut eorum eligeret urbem, quam propria dignaretur iilustrare praesentia. «Tua est, inquiunt, civitas, nos populus tuus: nostris stipendiis famulamur tibi; imo in usus tuos respublica quidquid apud se repositum habet, exponet. Nihil duplicitatis invenies in Pisanis: non modo adhaerebunt, modo resilient; modo jurabunt, modo juramenta dissolvent. Non inhiat populus iste rapinis domesticis et caedibus intestinis. Non est gens nostra domi audax, nec extra meticulosa. Nos nec servi sumus, nec domini: sed concives et fratres, honore invicem praevenientes, non seditiosis ausibus alterutrum provocantes. Domi mansuetudine utimur: fortitudinem nostram saepe extranei experiuntur. Nos, Poenis subactis et 0270A Balearibus insulis subjugatis, terra marique de piratis et dyscolis triumphantes, reges eorum captivos in vinculis Pisam induximus: de quorum spoliis et varia supellectile in adventu tuo ornantur compita et plateae, et laetabunda civitas coronatur.» Post hujusmodi verba populo obviam procedente, prae innumerabili multitudine vix patebat advenientibus via: sed pedetentim procedentes, desideratam sui copiam prospicientibus per fenestras matronis et virginibus et parvulis cardinales praebebant, et porrectis hinc inde benedictionibus, usque ad beatae Mariae canonicam, dominus Papa cum comitatu suo gloriose deductus, et honorifice susceptus est.>

3. Praemissi, antequam de Urbe egrederetur, a domino Papa in Gallias fuerant nuntii, qui dissensionis 0270B et schismatis a Petro facti ordinem Gallicanae intimarent Ecclesiae, et hortarentur episcopos, ut in ultionem praesumptionis hujus accingerentur, et damnata parte schismatica, subscriberent unitati. Necdum vero ad plenum tenor operis innotuerat episcopis, nec privatim quisquam commodare praesumpsit consensum, donec collecto Stampis generali conventu, in commune decernerent, quid reciperent, quid damnarent. Neque enim Francia, caeteris regionibus proclivibus ad schismata, aliquando tali factione al. Guiberti vel Burdini susceptione> foedata est, nec malignorum adquievit erroribus: nec fabricata est idolum in Ecclesia, venerata in Petri cathedra monstrum. Nec enim talibus in causis principalia 0270C aliquando eos terruerunt edicta, aut generalibus utilitatibus privata commoda praetulerunt; nec declinantes in partem, personis detulere, sed causis: sed si quid oportuerit, fortiter persecutionibus obviarunt, nec damna nec exsilia formidarunt. Convocato igitur apud Stampas concilio, abbas sanctus Clarae-Vallensis Bernardus, specialiter ab ipso rege Francorum et praecipuis quibusque pontificibus accersitus, sicut postea fatebatur, non mediocriter pavidus et tremebundus advenit, periculum quippe et pondus negotii non ignorans. In itinere tamen consolatus est eum Deus, ostendens ei in visu noctis Ecclesiam magnam concorditer in Dei laudibus concinentem; unde speravit pacem sine dubio proventuram. Ubi vero ad locum ventum est, celebrato prius 0270D jejunio, et precibus ad Deum fusis, cum de eodem verbo tractaturi Rex et episcopi cum principibus consedissent, unum omnium consilium fuit, una sententia, ut negotium Dei, Dei famulo imponeretur, et ex ore ejus causa tota penderet. Quod ille, timens licet et tremens, monitis tamen virorum fidelium acquiescens suscepit, et diligenter prosecutus electionis ordinem, electorum merita, vitam et famam prioris electi, aperuit os suum, et Spiritus sanctus implevit illud. Unus ergo omnium ore locutus, suscipiendum ab omnibus summum pontificem Innocentium nominavit: et ratum esse omnes pariter acclamarunt, et decantatis ex more laudibus Deo, 1094 obedientiam deinceps polliciti, electioni Innocentii omnes pariter subscripserunt.

0271A 4. Interea cominus Papa, multis in Pisis, et in Tuscia, et in aliis provinciis potestative dispositis, valefaciens Pisanis et gratias agens in Provinciam navigio delatus est, et Burgundiam transiens Aurelianum pervenit: ubi, occurrentibus episcopis, a rege piissimo Francorum Ludovico alacriter et honorifice susceptus est. Inde a Gaufrido Carnotensi episcopo, magnarum virtutum viro, Carnotum deducitur: ubi etiam gloriosus Anglorum rex Henricus ei cum maximo episcoporum et procerum comitatu occurrit. Hunc quoque regem venerabilis Abbas ad eum praemissus adduxit: quem vix persuasit Innocentium recipere, ab episcopis Angliae penitus dissuasum. Cum enim omnimodis recalcitraret et detrectaret: «Quid times,» ait? «Times peccatum incurrere, si obedias 0271B Innocentio? Cogita,» inquit, «quomodo de aliis peccatis tuis respondeas Deo; istud mihi relinque, in me sit hoc peccatum.» Ad quod verbum persuasus rex ille tam potens, extra terram suam domino Papae occurrit usque Carnotum.

5. Reversi interim de Germania legati domini Papae, tam episcoporum, quam Regis assensum et litteras detulerunt, et deprecationem publicam, ut ad eos transiens, suam eis desideratam exhiberet praesentiam. Facile enim persuasi sunt recipere eum, quem jam caeteri recepissent. Sed detinuit eum dilectio et devotio Ecclesiae gallicanae; et singuli et omnes 0271C visitationem apostolicam expetebant. Perlustrata igitur Francia, 0271D quas ab ejus praedecessore imperatore Henrico per maximos quidem labores et multa pericula Romana Ecclesia vindicarat. Ad quod verbum expavere et expalluere Romani, gravius sese apud Leodium arbitrati periculum offendisse, quam declinaverint Romae. Nec consilium suppetebat, donec murum se opposuit Abbas sanctus. Audacter enim resistens Regi, 0272A verbum malignum mira libertate redarguit, mira auctoritate compescuit.

6. Rediens autem Leodio, Claram-Vallem dominus Papa per se ipsum voluit visitare: ubi a pauperibus Christi, non purpura et bysso ornatis, nec cum deauratis Evangeliis occurrentibus, sed pannosis agminibus scopulosam bajulantibus crucem, non tumultuantium classicorum tonitruo, non clamosa jubilatione, sed suppressa modulatione affectuosissime susceptus est. Flebant episcopi, flebat ipse summus Pontifex: et omnes mirabantur congregationis illius gravitatem, quod in tam solemni gaudio oculi omnium humi defixi, nusquam vagabunda curiositate circumferrentur; sed complosis palpebris ipsi neminem viderent, et ab omnibus 0272B viderentur. Nihil in ecclesia illa vidit Romanus quod cuperet, nulla ibi supellex eorum sollicitavit aspectum; nihil in oratorio nisi nudos viderunt parietes. Solis moribus poterat inhiare ambitio, nec damnosa poterat esse fratribus hujusmodi praeda, cum minui non posset asportata religio. Gaudebant omnes in Domino, et solemnitas non cibis, sed virtutibus agebatur. Panis ibi autopyrus pro simila, pro careno sapa, pro rhombis 1095 olera, pro quibuslibet deliciis legumina ponebantur. Si forte piscis inventus est, domino Papae appositus est, et aspectu, non usu in commune profecit.

7. Invidit diabolus, et servorum Dei gloriam, quos tanti hospitis nobilitabat praesentia, ferre non 0272C valens, dum in choro alacriter psallerent et devote, praesentibus etiam nonnullis ex cardinalibus, qui in auditu et aspectu eorum delectabantur, aliquantos fratrum horribili pavore turbavit. Nam et unus prae caeteris occupatus, blasphema quaedam verba locutus est, «Dicite,» inquiens, «Ego sum Christus:» et alii plures territi et tremebundi, ad beati Patris vestigia confugerunt. At ille conversus ad caeteros, «Orate,» inquit: ac deinceps sub silentio eos qui turbati videbantur eduxit, atque compescuit; ut nequissimus ille, qui conventum pietatis transferre conabatur in theatrum, et scholam innocentiae in derisum, non, ut putabat, existimationem religiosorum hominum corrumpere 0272D posset, sed se proderet, et conatus suos experiretur infirmos. Tanta siquidem celeritate omnia sunt sedata, ut personas illas, quae prope astabant, omnino latuerit quod acciderat; et malignus hostis velociter increpatus, non modo scandalum eis quod parabat, inferre nequiverit, sed nec ad illorum notitiam rem perferre. Factumque est ex eo, ut ampliori 0273A sese custodia fratres munirent: et merito, et numero, et possessionibus deinceps cresceret Clara-Vallis, et multiplicatis conventibus, fere per omnem latitudinem loci illius dilataretur religio; ipse etiam Abbas sanctus extunc amplius solito miraculis clareret et signis

CAPUT II. De synodo Pisis per Innocentium celebrata. Item de Mediolanensibus opera Bernardi Ecclesiae reconciliatis, et energumentis ibidem curatis.

8. Longas in Galliis facere moras dominus Papa non potuit; sed, sicut cum Lothario rege condixerat, Romam ei occurrit, et vi exercitus in Lateranense palatium deductus est. Multi etiam ex nobilibus Romanis, fideles Ecclesiae, eum honorifice 0273B susceperunt. Verum Petrus Leonis non ponens Deum adjutorem suum, sed confoederatorum stipatus malitia, in editioribus et tutioribus turribus manens, Lotharii ludificavit virtutem, et interdicens suis congressus publicos, nec sibi securitatis suae fecit periculum, nec causam conflictus hostibus dedit: sed tamen liberum eorum discursum machinis superioribus et obstaculis variis impedivit. Vitavit etiam obstinatissime imperatoris colloquium, nec minis, nec blandimentis flexus est, nec de statu suo consilium cujuslibet personae admisit. Relicto igitur Romae Innocentio, alias imperator digreditur: Petrus vero post ejus discessum crebros movens per Urbem excursus, fidelium caedibus inhiabat. Intelligens ergo Innocentius 0273C Romae sibi infructuosam eo tempore moram, ne praesentia sua illius bestiae rabiem efferaret, rursus Pisas revertitur: ibique aggregatis totius Occidentis episcopis, aliisque religiosis viris, magnae gloriae synodus celebratur (an. 1134). Adfuit per omnia et consiliis, et judiciis, et definitionibus omnibus sanctus Abbas, impendebaturque ei reverentia ab omnibus, et excubabant ante ejus limina sacerdotes; non quod fastus, sed multitudo communem prohiberet accessum: et aliis egredientibus, alii introibant, ita ut videretur Vir humilis, et nihil sibi de his honoribus arrogans, non esse in parte sollicitudinis, sed in plenitudine potestatis. Actiones concilii longum est prosequi: summa 0273D tamen in excommunicatione Petri et irregressibili fautorum ejus dejectione constitit, et usque hodie haec sententia perseverat.

9. Soluto concilio, ad reconciliandos Mediolanenses dominus Papa Abbatem Clarae-Vallis, quem multis supplicationibus expetierant, et Guidonem Pisanum, et Matthaeum Albanensem episcopum a latere suo direxit, qui schisma per Anselmum in eadem urbe factum abluerent, et ad unitatem Ecclesiae devios revocarent. Abbas igitur cum praedictis viris, quos a domino Papa collegas acceperat, addidit consortio et communi consilio virum 1096 venerabilem Gaufredum Carnotensem episcopum, cujus innocentiam et sinceritatem in 0274A multis probaverat. Etenim visum est cardinalibus bonum, ut tanto adjutore negotium tanti ponderis fulciretur. Transcenso itaque Apennino, ubi audierunt Mediolanenses Abbatem desideratum suis finibus propinquare, longe a civitate milliaribus septem omnis ei populus obviat: nobiles, ignobiles, equites, pedites, mediocres, pauperes, quasi de civitate migrarent, proprios lares deserunt, et distinctis agminibus incredibili reverentia Virum Dei suscipiunt. Omnes pariter delectantur aspectu, felices se judicant qui possunt frui auditu. Deosculantur pedes ejus universi: et licet hoc ille moleste acciperet, nulla potuit pronos et devotos ratione compescere, nulla interdictione repellere. Vellicabant etiam pilos quos poterant de indumentis 0274B ejus, et ad morborum remedia de pannorum laciniis aliquid detrahebant, omnia sancta, quae ille tetigisset, judicantes, et se tactu eorum vel usu sanctificari. Praecedentes itaque et subsequentes laetabundis acclamationibus applaudebant Abbati, et diu intra agminum spissamenta detentum, tandem solemni reddidere hospitio. Et cum tractatum esset in publico de negotio, propter quod tam Vir Dei, quam cardinales advenerant, oblita fortitudinis suae civitas, omni ferocitate deposita, se ita Abbati substravit, ut obedientiae eorum non incongrue ille posset aptari poetae versiculus:

Jussa sequi, tam velle mihi, quam posse necesse est.

10. Pacatis omnibus, reconciliata Ecclesia, firmatis inter plebes concordiae pactionibus, alia coeperunt 0274C nasci negotia, et insanienti diabolo, et in quibusdam obsessis corporibus debacchanti, oppositum est Christi vexillum, et increpante Viro Dei, de possessis atriis superveniente eminentiori virtute, territa et tremebunda diffugere daemonia. Ecce nova legatio, non Romanum pragma circumferens, sed divinis legibus fidei pragma allegans, prolatis in medium litteris sanguine Christi conscriptis, et bulla crucis impressis, quae figura auctoritate sua terrestria et inferna sibi subdit et curvat. Inaudita est nostris temporibus tanta populi fides, tanta in homine virtus: inter quos religiosa erat contentio, cum signorum gloriam Abbas credulitati eorum, illi vero sanctitati Abbatis ascriberent, et hoc de 0274D eo indubitanter sentirent, ut quidquid a Domino peteret, impetraret. Adducunt igitur ad eum nihil haesitantes mulierem omnibus notam, quam annis septem immundus vexaverat spiritus: et postulant supplices, ut in nomine Domini daemoni imperet fugam, et mulieri restituat sospitatem. Quae populi fides non minimam verecundiam Viro Dei ingerebat, et humilitate magistra, inconsueta experiri non praesumebat, et instante petitione populi erubescebat, si charitati postulantium obstinatius resisteret: et videbatur ei quod offenderet Deum, et omnipotentiam ejus diffidentia obnubilare videretur, si fide populi fides propria dissentiret. Aestuabat igitur secum, et licet signa non fidelibus, sed infidelibus, 0275A fieri oportere assereret; ausus suos Spiritui sancto committit, et orationi incumbens, coelitus elapsa virtute Satanam in spiritu fortitudinis increpat et fugat, mulieremque reddit incolumem et quietam. Laetantur qui aderant, et levantes manus ad sidera, Deo qui de excelso eos visitavit, gratias agunt. Auditum est hoc verbum, et percrebuit fama, et repente totam perculit urbem; per ecclesias, per praetoria, et per compita omnia conveniunt undique: de Viro Dei sermo habetur ubique; dicunt publice, nihil ei impossibile esse quod a Domino postulet, et ad preces ejus apertas Dei aures dicunt et credunt, praedicant et affirmant. Nec possunt aspectu ejus, vel auditu ullo modo satiari. Irruunt alii in praesentiam ejus: alii, donec exeat, 0275B pro foribus praestolantur. Cessatum est ab officiis et artibus, tota civitas in hoc spectaculum suspensa manet: concurrunt, postulant benedici; et tetigisse eum singulis salutare videtur.

11. Tertia die ad ecclesiam sancti Ambrosii divina celebraturus mysteria Servus Dei procedit: ubi exspectante innumera populi multitudine, inter ipsa missarum solemnia, dum clericis canentibus ipse secus altare sederet, puellam ei parvulam offerentes, quam vehementi impetu 1197 vexabat diabolus, orant ut misellae subveniat, et diabolum in ea debacchantem elidat. Audita supplicatione astantium, et intuitus personam frendentem dentibus et stridentem, ut etiam intuentibus esset horrori, compassus est aetati, et vehementiae anxietatis ejus condoluit. 0275C Patenam igitur calicis, in quo divina celebraturus erat mysteria, accipit: et digitis latice superfuso, orans intra se, et de Domini virtute confidens, ori puellae salubrem potum applicat, et corpori ejus stillam medicinalem infundit. Nec mora, quasi ureretur Satanas, infusionis illius virtutem ferre non potuit, sed urgente intrinsecus crucis antidoto, festinanter egrediens, vomitu sordidissimo tremebundus erupit. Sic purgata persona, diabolo profugo et confuso, laudes debitas Deo canit ecclesia: et post acclamationes laetabundas alacer populus ibidem, donec divina compleantur mysteria, immobilis perseverat. Sub aspectu itaque omnium incolumis puella a suis domum reducitur, et vix tandem a populo dimissus ad hospitium Vir Dei revertitur.

0275D 12. Divino judicio ea tempestate in Mediolano, juxta Isaiae verbum, pilosi clamabant alter ad alterum, et occurrebant onocentauris daemonia, (Isa. XXXIV, 14). et effrenatis decursibus plurimos infestabant: nec erat qui insolentiae eorum resisteret, cum diu sub Anselmi schismate, qui Petri fautor Mediolanensem occupaverat cathedram, sacerdotes gementes, virgines squalidae, sanctificationes maledictae, altare pollutum iram Dei in populum provocassent. At vero in adventu Viri Dei abdicatis Anselmi praestigiis, et in Sedis apostolicae obedientiam sub Innocentio revocata ecclesia, impedita est illa daemonum licentia, et quotidie dabat locum, et ad preces Viri Dei diffugiebat diabolus: et si quando resistere 0276A conabatur, in ipso conflictu succumbens gloriosus vincebatur.

CAPUT III. De expulsione daemonum a variis obsessis, tum virtute Eucharistiae, tum panis et aquae benedictae, tum signi crucis. Item de aliis curationum beneficiis.

13. Inter eos igitur qui vexabantur, mulier grandaeva, civis Mediolanensis, et honorata quondam matrona, usque ad ecclesiam beati. Ambrosii post beatum Virum a multis tracta est; in cujus pectore pluribus annis diabolus sederat, et jam ita suffocaverat eam, ut visu et auditu et verbo privata, frendens dentibus, et linguam in modum promuscidis elephantinae protendens, monstrum non femina videretur. Sordida ei facies, vultus terribilis, flatus 0276B fetidus, inhabitatoris Satanae colluvia testabantur. Hanc cum aspexisset Vir Dei, novit inhaerentem ei et inviscatum (Al. invisceratum). diabolum, nec facile egressurnm de domo, quam tanto possederat tempore. Conversus ad populum, cujus innumera aderat multitudo, orare jubet attentius, et clericis, et monachis secum juxta altare consistentibus mulierem ibidem jubet constitui et teneri. Illa vero reluctans, et vi diabolica, non naturali virtute recalcitrans, non sine aliorum injuria, ipsum Abbatem pede percussit. Quem diaboli ausum mansuete ille contempsit: et ad expulsionem non indignatione irae, sed pacifica et humili supplicatione Deum invocat adjutorem, et ad immolationem hostiae salutaris 0276C accedit. Quoties tamen eamdem sacram hostiam signat, toties ad mulierem quoque conversus, eodem signo crucis edito spiritum nequam athleta fortis impugnat. Nam et ille malignus, quoties adversus eum signum crucis intenditur, percussum se indicans, acrius saevit, et recalcitrans contra stimulum, quidnam toleret, prodit invitus.

14. Expleta autem oratione dominica, efficacius hostem aggreditur Vir beatus. Patenae siquidem calicis sacrum Domini corpus imponens, et mulieris capiti superponens, talia loquebatur: «Adest, inique spiritus, Judex tuus, adest summa potestas. Jam resiste si potes. Adest ille qui pro nostra salute passurus: Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Hoc illud corpus, 0276D quod de corpore Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est, quod in tumulo jacuit, quod de morte 1098 surrexit, quod videntibus discipulis ascendit in coelum. In hujus ergo majestatis terribili potestate tibi, spiritus maligne, praecipio, ut ab hac ancilla ejus egrediens contingere eam deinceps non praesumas.» Cumque eam invitus deserens, et manere ultra non valens, atrocius afflictaret, tam magnam iram, quam modicum tempus habens; rediens Pater sanctus ad altare, fractionem hostiae salutaris rite complevit, diffundendamque in populum pacem ministro dedit; et confestim pax et salus integra reddita est mulieri. Sic ille nequam, divina mysteria quantae sint efficientiae 0277A et virtutis, non confessione, sed fuga coactus ostendit. Fugato diabolo mulier, quam in tantorum sartagine tormentorum carnifex pestilens tanto tempore frixerat, mentis suae compos effecta, redditis cum ratione sensibus, revoluta intra fauces lingua, Deum confessa gratias egit, et intuita curatorem suum, pedibus ejus advoluta est. Ingens per ecclesiam attollitur clamor, omnis aetas jubilat Deo, personant aeramenta, benedicitur ab omnibus Deus, excedit veneratio modum, et Servum Dei supra hominem, si dici fas est, liquefacta charitate civitas veneratur.

15. Audiebantur haec quae Mediolani fiebant: et per totam Italiam Viri Dei discurrebat opinio, et divulgabatur ubique quod surrexisset propheta 0277B magnus, potens in opere et sermone, qui invocato Christi nomine, et infirmos et curaret, et obsessos a daemonibus liberaret. Maxima quidem ei in curationibus aegritudinum gratia, sed in daemonibus eliminandis frequentior operatio erat, quia copiosior vexatorum numerus ad experta subsidia concurrebat, et majorum operatio virtutum minores obscurabat effectus. Jam vero prae frequentia populi qui a mane usque ad vesperam foribus assidebat, oppressionem vulgi prae corporis imbecillitate non ferens, ad fenestras domus procedens, se eis conspiciendum praebebat, et elevata manu benedicebat eis. Panes quoque et aquam devehebant secum, quibus benedictioni ejus suppositis, pro beneficiis 0277C ea sacramentalibus referebant. Ex vicinis sane castellis, et vicis, et urbibus multi confluxerant, et communia tam advenarum, quam civium in Mediolano studia erant prosequi Sanctum, expetere beneficium, audire verbum, videre signum; et doctrina et miraculis ultra quam credibile est, delectabantur.

16. Aderat inter eos quidam ex suburbanis, qui puerum daemoniacum illuc advexerat: qui repente coram omnibus ad signum crucis, quod Vir sanctus edidit, de bajuli sui brachiis ruit, et elisus humi quasi mortuus sine ullo sensu immobilis visus est: neque vox, neque halitus erat in eo, tantum circa praecordia exiguus ei supererat vapor. Dant igitur caeteri locum ut posset procedere, et admitti ad Virum 0277D Dei seminecis pueri bajulus; et attonita multitudo tam miserabilis casus praestolabatur eventum. Ingressus igitur ad Virum Dei homo est, et puerum stupidum, nec aliquid sententiam ante pedes Abbatis exposuit, et ait: «Puer iste, domine pater, quem ante tuos posui pedes, jam per triennium a daemonio acerrime vexatus est: et quoties vel ecclesiam ingreditur, et salibus exorcizatis aspergitur, vel signum ei crucis imponitur, vel Evangelium audire compellitur, vel divinis interest Sacramentis, offenditur habitator ejus diabolus, et torquetur atrocius. Dumque modo cum caeteris ego pro foribus exspectarem, signum sanctae crucis figurante te, et extendente in populos manum sacramentalium signorum virtute exacerbatus 0278A diabolus, vehementius solito totus ad pueri vexationem se contulit: et sicut vides, totum corpus ejus occupans, fere ei etiam vitalem spiritum intercludit. Sed et ipse puer, cum audita esset apud nos gratiae, quam a Deo accepisti, opinio, ex aliorum curationibus suam sperans salutem, rogavit me ut eum ad te adducerem. Obsecro igitur per misericordiam Dei, ut et laboribus meis, qui in ejus custodia operam damnosam et periculosam impendo, et illius miseriae, quae tanta est, quantam ipse oculis probas, pio et consueto affectu subvenias, et rabiem daemonis non usquequaque procedere patiaris.» Flebat igitur, et lacrymis ora perfusus praesentes quosque commovit, ut omnes pariter supplicarent.

0278B 1099 17. Tunc Vir Dei confidere eos in Dei misericordia jubens, baculo cui innitebatur collum pueri leniter tangit. Sed et frater ejus Gerardus volens experiri quae ab homine dicta fuerant, latenter dorso ejus signum crucis impressit. Cumque prius sine motu et sensu nec videns, nec audiens, ante pedes Abbatis diu extensus pavimento haesisset; ad tactum baculi et ad signum crucis infremuit, et turbatus ingemuit. Jubet igitur Abbas super proprium lectulum eum poni. At ille quasi ex injuria offensus rejecit se in pavimentum, et stridebat dentibus, et mordebat procuratorem suum: et capillis eorum qui aderant, manus injiciens, quo poterat conatu se ab eorum manibus abstrahebat, et ab eis vix teneri poterat. «Eia,» 0278C inquit Abbas, «ad lectum nostrum eum reducite.» Orante itaque Abbate, et fratribus in oratione prostratis, quasi ardentibus paleis, quae in lecto continebantur, diabolus ureretur, tormenti aestuantis, vi divina propinquante, passionem clamoribus testabatur. Jubet igitur Vir sanctus aquam benedictam in os patientis infundi: quam ille pressis labiis et dentibus non admittens, vix tandem cuneo infixo dissolvente pressuram, vellet, nollet, intra fauces et guttur recepit. Confestimque ut penetrans sanctificatio ad interiora descendit, quasi infuso antidoto vis maligna erupit, et vomitu sordidissimo, quasi torrentis impulsu, festina praecipitatione rotatus cum ingenti contumelia daemon exivit. Repente 0278D qui videbatur mortuus, vivit: et de lecto Abbatis quietus et incolumis surgens patronumque Al. patruum> suum amplexatus, «Deo gratias, sanus sum,» inquit. Gratias agunt omnes communiter Deo, et qui modo flebant, laetantur. Foras clamor effunditur, res intus gesta super tecta solemniter praedicatur, tota ad spectaculum convenit civitas, benedicitur Deus, gaudet populus, in Abbate tanti operis patratore totius plebis requiescit affectus.

18. Febricitantibus multis idem Sanctus manus imponens, et aquam benedictam porrigens ad bibendum, sanitatem obtinuit: aridas manus, et membra paralysi dissoluta tangens incolumitati restituit: caeci etiam sub multorum testimonio in 0279A eadem civitate ut viderent, imposito signo crucis, a patre luminum potenter obtinuit. Per idem tempus hospitium Albanensis episcopi, quem dominus Papa in eadem legatione sibi collegam dederat, gratia tractandorum negotiorum intraverat, et de his quae injuncta fuerant conferebant: cum repente irruit super eos adolescens cujus manus arida erat, et retorta ad brachium; et advolutus pedibus ejus suppliciter postulat sanitatem. Ille alias occupatus, benedixit quidem, et abire praecepit, et ne amplius sibi molestiam faceret, verbis solito severioribus interdixit. Recedebat ille non consecutus quod quaesierat: cum venerabilis episcopus sub omni celeritate eum regredi jubet, et manu arreptum tradit Abbati. «Huic, inquit, qui minime 0279B beneficium consecutus, tibi, ut discederet, obedivit, tu ne claudas viscera misericordiae: quin potius tu obedi, et virtute obedientiae me jubente astrictus, fac quod postulat, largire quod petit; et confidens in ejus virtute, per quem expetit sanitatem, postula, et impetrabis; ut et nos de Dei munere, et ille de optata glorietur salute.»

19. Ad praeceptum episcopi Abbas, apprehensa pueri manu, invocavit Dominum, et exaudivit eum; et signo crucis edito, nervi qui obriguerant, extensi sunt, et caro quam assiduus al. assidens> congelaverat morbus, redeunte sospitate ingenita, mobilis facta est et flexibilis, et dicto citius languidum diu membrum convaluit. Obstupuit episcopus tam repentinae virtutis admirans effectum, et ampliori 0279C etiam extunc veneratione Virum Dei coluit, et miraculorum illius ipse testis existit et relator. Compulit autem eum, ut ibidem ea nocte coenaret. Cujus rei assensum cum magna difficultate obtinuit, ea duntaxat ratione suasum, quod intolerabilis undique populus exspectaret; nec sine periculo posse egredi videretur. Inter coenandum vero paropsidem, in qua Abbas comederat, episcopus ministro familiari servandam tradidit, et praecepit ut seorsum reconditam cum omni diligentia custodiret. Elapsis exinde aliquot diebus, episcopus idem febrium vehementi ardore corripitur: et recordatus 1100 Hominis Dei, familiarem jubet accersiri ministrum. «Discum,» inquit, «Abbatis, quem tibi 0279D nuper tradidi conservandum, huc afferre ne cuncteris. Cumque ille obtulisset allatum: «Infunde,» inquit, «aquam in eo, et panis exiguas buccellas conscinde.» Quod cum factum esset, confidens in Domino, et Abbatis precibus se commendans, comedit et bibit, et absque ulla dilatione convaluit.

20. Augebatur adventantium numerus, et mirifica opera ad se populos invitabant; nec usquam Viro Dei dabatur requies, dum ex ejus lassitudine alii sibi requiem procurarent. Abeuntibus occurrebant advenientes, et succedebant sibi beneficia mendicantes. Inter quos miles quidam in ulnis suis puellulam ad Virum Dei attulit, quae ita exosam 0280A lucem habebat, ut semper clausis palpebris etiam brachium opponeret oculis, ne aliquo modo aliqua lucis particula se ei ingereret. Avellebantur aliquando opposita brachia violenter, et cum se ei lumen infunderet, clamabat et flebat, et erat ei claritas pro cruciatu, et lux visa quasi aculeos ejus cerebro infigebat. Benedicit infantulae Vir Dei, et signaculum crucis faciens super eam, tranquilliorem dimittit: et dum domum referretur, ultro aperit oculos, et pedes sine vectore ipsa revertitur. Et ipso in loco mulieri a daemonio vexatae, multis astantibus, a Patre misericordiarum idem Sanctus obtinuit sanitatem.

CAPUT IV, De aaemoniacis curatis, et mira humilitate Bernardi, inter tot illustria opera aeque semper de se modeste sentientis.0280B

21. Jam Papiam advenerat, et fama virtutum adventum ejus praecesserat, et cum debito gaudio et apparatu tantae gloriae Virum civitas laetabunda suscepit. Et ne diu populi desiderium dilatio suspenderet, qui sicut Mediolani miracula facta audierat, signum ab eo optabat videre; advenit repente post eum rusticus quidam qui de Mediolano secutus eum fuerat, uxorem daemoniacam secum adducens, quam ante pedes ejus lacrymabili voce intrinsecas protestans anxietates deposuit. Nec mora, in contumeliam Abbatis per os miserae mulieris diabolus locutus est, et irridens servum Dei: «Non,» inquit, «me de canicula mea hic porrulos 0280C edens et brassicas devorans pellet.» Multa in hunc modum in Virum Dei jaculabatur convicia, ut blasphemiis provocatus, impatienter ferret opprobria, et confunderetur in praesentia populi, cum indignis se audiret sermonibus lacessiri. Sed Vir Dei astutias ejus intelligens, irrisorem irrisit, et ultionem non ipse expetens, sed ad Deum remittens, ad ecclesiam sancti Syri daemoniacam duci praecepit. Voluit quippe curationis illius gloriam dare Martyri, et primitias operationum virtuti ejus ascribi. At vero sanctus Syrus ad hospitem suum remisit negotium, nec in ecclesia sua quidpiam sibi deferens, intactum opus reduci voluit ad Abbatem. Reducitur igitur mulier ad Abbatis hospitium, garriente per os ejus diabolo, et dicente: «Non me 0280D Syrulus ejiciet, non expellet Bernardulus.» Ad haec servus Dei respondit: «Nec Syrus, nec te Bernardus ejiciet, sed Dominus Jesus Christus.» Et conversus ad orationem, pro salute mulieris Domino supplicabat. Tum vero spiritus nequam, velut priori improbitate mutata: «Quam libens, inquit, egrederer ab hac canicula, graviter molestatus in ea, quam libens egrederer! sed non possum.» Interrogatus causam: «Quia necdum vult magnus Dominus,» ait. Cui Sanctus: «Et quis est magnus Dominus?» Et ille: «Jesus Nazarenus.» Ad quem rursum Vir Dei: «Unde enim Jesum nosti, aut si unquam vidisti eum? — Vidi,» inquit. «Ubinam eum vidisti? — In gloria. — Et tu in gloria fuisti? 0281A — Fui quidem. — Et quomodo inde existi? — Cum Lucifero, inquit, multi cecidimus.» Haec autem omnia voce lugubri per os vetulae audientibus omnibus loquebatur. Respondente autem Abbate sancto: «Nunquid non in illam redire gloriam velles, et restitui in gaudium pristinum?» rursum voce mutata, et miro modo cachinnans: «Hoc,» inquit, «tardatum al. tardum> est.» Et nihil ultra locutus, orante attentius Viro Dei, nequissimus 1101 ille victus abscessit, et mulier sibi reddita quantas potuit gratias egit.

22. Revertitur igitur vir cum muliere, et per totam viam incolumitati ejus congaudens, exspectantibus amicis domui suae redditur. Laetabantur omnes qui ordinem rei gestae audierunt; sed repente gaudium 0281B vertitur in moerorem: quia ubi domus suae limina mulier attigit, rursus in eam intrat diabolus, et infestior solito miseram discerpit atrocius. Quid faceret miser maritus, quo se verteret, nesciebat. Cohabitare cum daemoniaca molestissimum, relinquere, impium videbatur. Surgit igitur, et assumpta secum muliere, rursum Papiam revertitur: ubi cum Virum Dei non invenisset, usque Cremonam prosequitur abeuntem. Indicat quid factum sit: et ut gratiam inveniat, lacrymabiliter deprecatur. Nec deest piae petitioni Abbatis clementia; sed praecipit ut ecclesiam civitatis illius ingrediatur orans exspectet, donec ipse sequatur. Itaque memor promissi, circa noctis crepusculum, caeteris dormitum euntibus, ipse uno 0281C tantum prosequente ecclesiam ingreditur, et tota nocte illa orationi vacans, obtinuit a Domino quod petebat: et impetrata mulieri sanitate, jubet eam securam reverti ad propria. Sed cum illa reditum ad se diaboli, sicut jam experta fuerat, formidaret, collo ejus alligari chartulam haec verba continentem praecepit: «In nomine Domini nostri Jesu Christi praecipio tibi, daemon, ne hanc amodo mulierem praesumas contingere.» Quod mandatum sic expavit diabolus, ut mulieri regressae ad propria nunquam deinceps appropinquare praesumpserit.

23. Erat etiam in eadem civitate daemoniacus quidam, cujus passio multos ad risum movebat, 0281D cum alii qui severioris animi erant, clementissimo ei compaterentur affectu. Hic ita latrabat, ut si audires, nec videres personam, canem crederes. Quem sibi exhibitum Vir Dei cum latrantem audisset, ingemuit: qui eo modo latrabat, quo solent percussi vel obruti canes irasci, et ringere al. fremere> in percussores. Sed et in praesentia Viri Dei anhelans et latrans, acrius solito turbabatur. Increpato itaque diabolo, et in virtute Christi expulso, homini imperat ut loquatur. Purgatus homo intrat ecclesiam, interest sacramentis, crucis signo se munit, audit Evangelia, confitetur et orat, et caetera sanae mentis officia Deo reddit et consecrat.

24. Cum secundo per Mediolanum eodem anno Pater sanctus transiret, oblata est ei daemoniaca 0282A mulier. Nam eo tempore aberat, quo primum Vir Dei civitatem praedictam sua illustravit praesentia. Hanc possidebat daemonium, quod modo Italica, modo Ibera lingua loquebatur; nec satis certum, utrum unus esset bilinguis, an duo, sui quisque sermonis idiomate utens: sed tam proprie modo haec, modo illa sonabat, ut diceres: Hic qui loquitur, Ligur est, hic Hispanus. Haec etiam genuum passione, et poplitis tremore perturbabatur. Quae cum ad Virum Dei adducta fuisset, saltu concito scamnum in quo sedebat inopinata celeritate transiliit. Reducta et interrogata quid sibi vellet et saltus, et fuga, et unde aegrotanti et vetulae tanta virtus et velocitas advenisset: respondit hanc sibi agilitatem ex praesentia inesse diaboli, ut currentes 0282B comprehenderet equos, et eorum dorso sine ullo adminiculo insiliret. Haec sequenti die dum in ecclesia divinis quae ille celebrabat officiis interesset, crudelissime et diutissime coram omnibus vexata est. Compassus Abbas mulieri, jam saepe in talibus expertus Dei clementiam, imperat diabolo ut recedat. Ille ad imperium Servi Dei tremebundus evanuit: mulier vero non solum a vexatione, sed etiam a nervorum contractione in momento convaluit. Haec et alia multa intra Alpes constitutus operatus est Vir Dei, et diversa loca perlustrans benefaciebat iis qui infirmabantur: illuminando caecos, erigendo debiles, curando febricitantes, maxime oppressos a diabolo diligentiori studio purgans; et quae malignus foedaverat spiritus pectora, templa Deo 0282C acceptabilia consecrabat.

25. Plurima autem in eum probabilia et laude digna concurrunt. Alii namque doctrinam, alii 1102 mores, alii mirantur miracula. Ego quidem congruum his omnibus honorem defero: sed prae omnibus, quantum in me est, hoc sublimius duco, hoc propensius praedico, quod cum esset vas electionis, et nomen Christi coram gentibus et regibus ferret intrepidus, cum obedirent ei principes mundi, et ad nutum ejus in omni natione starent episcopi; cum ipsa Romana Ecclesia singulari privilegio ejus veneraretur consilia, et quasi generali legatione concessa subjecisset ei gentes et regna; cum etiam, quod gloriosius judicatur, facta ejus et verba confirmarentur 0282D miraculis; nunquam excessit, nunquam supra se in mirabilibus ambulavit: sed de se semper humiliter sentiens venerabilium operum non se auctorem credidit, sed ministrum; et cum esset omnium judicio summus, suo sibi judicio constitit infimus. Soli Deo quidquid fecit ascripsit: imo se nihil boni aut velle, aut posse, nisi inspirante et operante Deo, et sensit, et dixit. Sed aderat vis divina in tempore accepto, et in die salutis, segregans in Evangelium suum servum suum, cujus humilitatem respexerat, cujus animam Spiritus sanctus ornaverat: et quia sinceritatem ejus nulla maculabat duplicitas, nec interrumpebat bonum ejus quaelibet conspersio falsitatis, in loco suo idem spiritus manebat immobilis.

0283A 26. Qui ut semper splendidior esset et purior, quotidie in fornace probabatur, et ne quid ei rubiginis obreperet, crebris malleorum ictibus in incude tundebatur, flagellabatur, et arguebatur; non ad poenam pro crimine, sed ad gloriam pro virtute. Nunquam ei defuit stimulus aegritudinis. Et cum sciret virtutem in infirmitate perfici, sufficientem sibi in hoc experiebatur gratiam, quod videret suos omnes quantulumcunque extraordinarios motus lima illius quotidianae afflictionis abradi. Erat quidem caro infirma, sed spiritus promptus: et quominus in corpore poterat delectari, amplius delectabatur in Domino; nec aliqua saeculi hujus ambitione pulsabatur, qui solis coelestibus inhiabat. Quot Ecclesiae destitutae pastoribus, eum sibi in 0283B episcopum elegerunt? Elegit eum domestica Lingonensis Ecclesia, elegit Catalaunensis. Intra Italiam civitas Januensis, et Mediolanum metropolis Ligurum, hunc optaverunt pastorem et magistrum. Remi, nobilissima Franciae civitas, secundae Belgicae provinciae caput, ejus dominationem ambivit. Omnibus his vocationibus postpositis, non sollicitavit animam ejus honor oblatus, nec motus est pes ejus ut inclinaret se ad gloriam; nec magis eum delectabat tiara et annulus, quam rastrum et sarculus.

27. Petentibus se nec annuens aliquando, nec insolenter aut improbe renuens, dicebat se non esse suum, sed aliorum servitio deputatum. Quae res cum referretur ad fratres, respondebant: «Nos omnibus quae possidebamus venditis, inventam 0283C pretiosam margaritam comparavimus: ad patrimonia distracta redire non possumus. Quod si et pretium et appreciatum nobis perierit, et substantiis, et margarita privati fuerimus; exspectationi nostrae male provisum est, si oleo nostro effuso, clausis januis sicut fatui mendicemus.» Providerant etiam sibi ex consilio sanctissimi fratres, et domini Papae auctoritate muniti erant, ne quis gaudium suum tollere posset ab eis, et aliorum consolatio eis fieret tribulatio, et eorum inopia aliorum plenitudinem cumularet. His aliisque rationibus servi Dei expugnaverant petitores, et jam divulgatum erat ubique, Abbatem sic statutum in Ecclesia a Deo, sicut in Hebraeorum populo Moyses fuit, qui 0283D cum non esset pontifex, Aaron tamen unxit et sacravit pontificem; et dispositionibus ejus tota Levitica omni tempore successio paruit.

CAPUT V. De reditu Bernardi ex Italia, et de monasterii Clarae-Vallis in locum capaciorem translatione.

28. Jam Alpes transcenderat (an. 1135), et descendebant in occursum ejus de summis rupibus pastores, et armentarii, et agreste hominum genus, et conclamabant a longe benedictionem petentes: et reptabant per fauces montium, regredientes ad caulas suas, colloquentes ad invicem 1103 et gaudentes, quod Sanctum Domini vidissent, et manu 0284A ejus super se extensa optatae benedictionis gratiam accepissent. Tandem Chrysopolin veniens, usque Lingonas solemniter deducitur: circa quos fines fratres ei Clarae-Vallenses occurrunt, provoluti genibus, surgunt ad oscula; et vicissim ei colloquentes, Claram-Vallem eum deducunt alacriter. Adsunt fratres congregati in unum, et mira devotione dilectum Patrem suscipiunt. Agitur sine tumultu cum omni gravitate laetitia. Facies quidem purior hilaritatem dissimulare non poterat: sed castigatus actionum et locutionum modus metas proprias non transgrediebatur, et cohibebant se affectiones ipsae, ne quid agerent, in quo dissolutionis nota religionis maturitatem offenderet. In tanta Abbatis mora nihil in Clara-Valle potuit diabolus texere, nihil interim 0284B rubiginis sinceris affricuit mentibus; nec in aliqua parte domus Dei supra petram fundata mota est. Ita opus suum Servus Dei absens corpore, praesens spiritu, orationum instantia munierat et solidarat, ut nec rima aliqua in tantis constructionibus hiscere videretur. Nullae in adventum ejus lites servatae sunt, non odia nutrita in praesentia judicis eruperunt. Nihil juniores adversus priores de austeritate vel duritia, nihil priores adversus juniores de dissolutione aliqua vel remissione causati sunt. Integer universorum status, concors societas, vera unitas; omnes unius moris in domo Dei, in pace et sanctimonia inventi sunt, ascendentes scalam Jacob, et festinantes ad intuitum Dei, cujus delectabilis aspectus in superioribus eminebat. Abbas itaque non 0284C immemor ejus qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18); eo humilior erat, et subjectior Deo, quo intelligebat desideriis suis Deum adesse propitium. Nec de hoc in se gloriabatur, quod subjiciebantur ei daemonia: quin potius in Domino gaudebat, quod nomina fratrum suorum scripta videbat in coelo, quorum unanimitas immaculatam se ab hoc saeculo custodiret.

29. Aderant ei in consiliis venerabiles fratres sui; aderat Godefridus Prior ejusdem loci, propinquus ejus in carne et spiritu, vir sapiens et constans, qui etiam religionis et prudentiae merito postea in Ecclesia Lingonensi factus episcopus, et sanctitatis formam retinens, et dignitatis in qua est honorem 0284D non minuens, usque hodie ingrediens et egrediens laudabiliter perseverat. Hic ergo atque alii plures viri providi, et de communi utilitate solliciti, Virum Dei, cujus conversatio in coelis erat, aliquando descendere compellebant, et indicabant ei quae domus necessitas exigebat. Insinuant itaque ei locum angustum et incommodum in quo consederant, nec capacem tantae multitudinis; et cum quotidie catervatim adventantium numerus augeretur, non posse eos intra constructas recipi officinas, et vix oratorium solis sufficere monachis. Addunt etiam se considerasse inferius aptam planitiem, et opportunitatem fluminis quod infra illabitur, ibique locum esse 0285A spatiosum ad omnes monasterii necessitates, ad prata, ad colonias, ad virgulta et vineas: et si silvae videatur deesse clausura, facile hoc parietibus lapideis, quorum ingens ibi copia est, posse suppleri. In primis Vir Dei non acquievit consilio. «Videtis,» inquit, «quia multis expensis et sudoribus jam domus lapideae consummatae sunt, aquaeductus cum maximis sumptibus per singulas officinas traducti. Si haec omnia confregerimus, poterunt homines saeculi male de nobis sentire, quod aut leves sumus et mutabiles; aut nimiae, quas tamen non habemus, divitiae nos faciunt insanire. Cumque certissimum vobis sit, penes nos non esse pecunias; verbo evangelico vobis dico, quia aedificaturo turrim, futuri operis necesse est supputare 0285B expensas: alioquin cum coeperit, et defecerit, dicetur: Hic homo fatuus coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30).»

30. Ad haec fratres respondent: «Si consummatis iis quae ad monasterium pertinent, habitatores cessasset mittere Deus, stare posset sententia, et cessandum ab operibus rationabilis esset censura. Nunc vero cum quotidie gregem suum Deus multiplicet, aut repellendi sunt quos mittit, aut providenda mansio in qua suscipiantur. Nec 1104 dubium est, qui parat mansores, quin praeparet mansiones. Absit autem ut pro diffidentia sumptuum confusionis hujus incurramus discrimina!» Audiens haec Abbas, fide et charitate eorum delectatus est, et aliquando 0285C tandem consiliis acquievit; plurimis tamen prius super hoc ad Deum precibus fusis, nonnullis quoque revelationibus praeostensis. Gavisi sunt fratres, ubi effusum est verbum in publicum.

31. Audivit hoc sanctae memoriae nobilissimus princeps Theobaldus, et multa in sumptus dedit, et ampliora spopondit subsidia. Audierunt episcopi regionum, et viri inclyti, et negotiatores terrae, et hilari animo sine exactore ultro ad opus Dei copiosa contulere suffragia. Abundantibus sumptibus, conductis festinanter operariis, ipsi fratres per omnia incumbebant operibus. Alii caedebant ligna, alii diffusis limitibus partiebantur fluvium, et extollebant saltus aquarum ad molas. Sed et fullones, 0285D et pistores, et coriarii, et fabri, aliique artifices, congruas aptabant suis operibus machinas, ut scaturiret et prodiret, ubicunque opportunum esset, in omni domo subterraneis canalibus deductus rivus ultro ebulliens; et demum congruis ministeriis per omnes officinas expletis, purgata domo ad cardinalem alveum reverterentur quae diffusae fuerant aquae, et flumini propriam redderent quantitatem. Inopinata celeritate consummati sunt muri, totum monasterii ambitum spatiosissime complectentes. Surrexit domus, et quasi animam viventem atque motabilem haberet nuper nata ecclesia, in brevi profecit et crevit.

CAPUT VI De schismate Aquitaniae, opera Bernardi composito; et femina ab incubo daemone mirabiliter liberata.0286A

32. Laborabat ea tempestate sub schismaticorum oppressione tota Burdegalensis Ecclesia: et non erat in Aquitania qui posset resistere principi, cujus animum induraverat Deus; qui, annuente Gerardo Engolismensi episcopo, et instillante in cor ejus dissensionis semina, factus est schismatis defensor et auctor (an. 1135). Quicunque susceptioni Petri Leonis non subscribebant, persecutionibus expositi, alii damnis, alii proscriptionibus multabantur, alii a sedibus propriis pulsi exsulare compellebantur. Sibilabat in auribus Comitis illius crebris persuasionibus al. suggestionibus>, quasi serpens antiquus, 0286B veterator ille, qui diu in partibus illis Sedis apostolicae fuerat legatus, et nunc a magistratu tanto dejectus, non poterat se pati suae solius Ecclesiae episcopum, qui se viderat totius Aquitaniae principem et magistrum. Erubescebat enim ad primam domum redire, cujus potentatui et Turonica, et Burdegalensis, et Auxiensis provinciae subjectae fuerant, et quidquid a collibus Iberorum usque ad Ligerim complectitur et claudit Oceanus, paruerat ejus imperio. Consuetus igitur praedari provincias, et sub titulo justitiae de causis emergentibus facere quaestum, infinitas aggregarat pecunias, quae sibi erant in idolum et in apostasiae simulacrum. Videns itaque periisse sibi exactionum auctoritatem, et solam 0286C domum, quae nuper multis stipata clamoribus, jam carebat aerariis; impatienter ferens quod manus ejus non implerentur muneribus, homo serpentinae astutiae, festinato ad Petrum Leonis misit, ut ei legationem concederet, et ipse ei fidelitate jurata obediret: insuper et principem terrae, et quoscunque posset, ad ejus imperium inclinaret. Gavisus homo perditionis, quia locum, in quo dilataret malitiam suam, se invenisse putavit, cito annuit; et libenter ei etiam in adstipulationem erroris Gilonem Tusculanum cardinalem episcopum, qui solus de Romanis cum Petro Portuensi episcopo ei adhaeserat, celeriter delegavit.

33. Porro Gerardus ipse, qui prius se mutilatum dolebat, resumpsit cornua, et deinceps coepit securior et audacior apparere. Nam et, quod ante non 0286D fecerat, publice procedebat mitratus, ut ipsa sacri officii insignia ampliorem ei reverentiam in populos vindicarent. Aggreditur ergo Comitem multis pecuniis, invadit animam 1105 ejus rationibus venenatis, et hominem promptum seducit facile et corrumpit. In primis ab urbe Pictavensi Guillelmus episcopus, vir honestus, homo catholicus, in societate et defensione universalis Ecclesiae stabilis, violenter expellitur, et a Gerardo cardinale et adjutore suo, quia Petrum abdicabat, damnatur. Erant et aliae familiares causae, pro quibus ei a multo tempore Comes infensus, data occasione, libentissime 0287A eum persequitur et abjurat. Visum est autem tam Gerardo quam Comiti, ut ad confirmationem partis suae sine mora Pictavi crearent episcopum. Et invenerunt hominem ambitiosum, nobilem quidem genere, sed degenerem fide: quem, ut genus suum cum eo in causa ponerent, quibusdam ex clericis consentientibus elegerunt; et profanas ei imponentes manus, exsecrabile caput ejus non tam unxerunt, quam contaminaverunt. Simile huic monstrum in Lemovicensi Ecclesia intruserunt Ramnulfum quemdam Doratensem abbatem, quem non multo post ultio divina secuta est. Cadens enim resupinus de equo in via plana, uno tantum lapide ultore, qui ad hoc ibi erat relictus, infixo capiti ejus, et quassato cerebro exspiravit.

0287B 34. Audiens haec et hujusmodi vir venerabilis Gaufredus Carnotensis episcopus, cui a papa Innocentio Aquitaniae legatio fuerat commendata, vehementer indoluit, et succurrendum periclitanti Ecclesiae, postpositis aliis negotiis, sine ulla dilatione decrevit. Abbatem igitur Clarae-Vallensem petit et obsecrat, ut sibi ad tanta mala eliminanda succurrat. Assensit vir Dei, et se in proximo congregationem monachorum in Britanniam, in locum quem juxta Nannetum comitissa Ermengardis paraverat, ducturum intimat; et promittit disposita illa domo secundum genus et species suas, se cum eo in Aquitaniam profecturum. Ibant igitur simul, et ne multis ambagibus utar, simul Nannetum venerunt. Erat autem in regione illa misera mulier, quae a quodam 0287C petulante diabolo vexabatur. al. desponsavit.> Habebat autem illa virum strenuum militem, sed hujus tum exsecrabilis commercii prorsus ignarum. Abutebatur ergo ea, etiam in eodem lecto cubante marito, invisibiliter impurissimus ille adulter, et incredibili vexabat libidine.

35. Sex annis tantum latuit malum, nec detexit 0287D mulier perdita tanti criminis probrum. Septimo vero anno confusa est in se ipsa, et expavit, tum propter colluvionem tam continuae turpitudinis, tum propter timorem Dei, cujus judicio singulis momentis timebat intercipi et damnari. Confugit ad sacerdotes, et piaculum confitetur. Peragrat loca sancta, et sanctorum implorat suffragia: sed nulla ei confessio, nulla oratio, nulla eleemosynarum largitio suffragatur. Quotidie ut prius, et importunius a daemone infestatur. Denique in publicum tantum scelus effusum est. Quo audito et cognito, maritus ejus contubernium exsecratur. Interea ad locum praedictum Vir Dei cum comitatu suo advenerat: cujus ut audivit adventum infelix mulier, se ad pedes ejus tremebunda projecit. Aperit 0288A ei lacrymis perfusa passionem horribilem, et ludificationem inveteratam; et quod nihil ei profecissent, quaecunque fecisset sibi a presbyteris imperata. Addidit sibi ab oppressore suo adventum ejus praedictum, et minaciter ei interdictum ne ante ejus veniret praesentiam, quia nihil ei prodesset; et ipse, recedente Abbate, qui fuerat amator, crudelissimus ei fieret persecutor. Audiens haec Vir Dei, blandis verbis consolatur mulierem; et de coelo promittens auxilium, praecipit ut die altera, jam enim nox instabat, confidens in Domino revertatur. Reversa mane, cum Viro Dei blasphemias et minas, quas 1106 eadem nocte ab incubo suo audierat, retulisset: «Ne cures, inquit Vir Dei, minas ejus, sed tolle baculum hunc nostrum; et pone in 0288B lectulo tuo, et si quid potest, agat.» Egit mulier quod jussum fuerat, et recubans in lectulo suo, signo crucis munita, juxta se baculum ponit. Adest ille continuo, sed nec ad consuetum opus, nec ad ipsum cubile praesumit accedere: minatur tamen acerrime, quod discedente Viro Dei, ipse in ejus supplicia reverteretur. Instabat dies dominica, et voluit Vir Dei per edictum episcopi populum in ecclesiam accersiri. Cumque ipsa die maximus populus ad ecclesiam convenisset, inter Missarum solemnia comitantibus episcopis, Gaufredo Carnotensi, et Brictio Nannetensi, ipse ad ambonem conscendit, et ut omnes qui in ecclesia erant, accensas candelas in manibus teneant, locuturus edicit. Quod et ipse cum episcopis et clericis faciens, inauditos 0288C diaboli ausus publice aperit, et fornicatorem spiritum, qui in tam horrenda inquinamenta, etiam contra naturam suam, exarserat, cum omnium fidelium qui aderant subscriptione anathematizat: et auctoritate Christi tam ad illam, quam ad omnes mulieres deinceps interdicit accessum. Exstinctis itaque sacramentalibus illis luminibus, exstincta est deinceps tota virtus diaboli, et mulieri post confessionem communicanti, nunquam postea apparuit inimicus, sed irregressibiliter eliminatus aufugit.

36. His itaque patratis, simul Abbas et legatus ingrediuntur Aquitaniam. Interim Gerardus, assensu Comitis, Burdegalensem archiepiscopatum occupaverat, 0288D et simul Burdegalensem et Engolismensem detinebat ecclesiam. Sed effluentibus pecuniis, quas in assentatorum manus injecerat, et magis ac magis cognita veritate, jam defluebant ab eo subsidia principum, et perfidiae ejus timebant existere defensores. Morabatur itaque in locis illis, in quibus securiorem se putabat, nec jam facile publicis sese conventibus praesentabat. Ut enim prius gesta breviter repetamus, ubi primum coepit audiri quid adversus Ecclesiam Dei Gerardus ille machinaretur, ab Innocentio papa adhuc in Galliis demorante missi sunt Abbas noster Clarae-Vallensis, et Joslenus venerabilis episcopus Suessionensis, et Pictavim usque venerunt, ut tam ipsum quam praedictum principem convenirent. At ille jam eodem principe persuaso, 0289A impudenter in Ecclesiam catholicam, a qua se praecidebat, convicia coepit jaculari, et pollicitam prius Innocentio subtrahere obedientiam. Anacletum suum electum digniorem al. dignius>; et quicunque ei non obedirent, erroneos et acephalos nominare. Unde factum est ut animati et armati in insaniam clerici, publice ex ea die persecutionem Catholicis intentarent. Prius tamen, quam ab unitate se ipsos taliter praecidissent al. quam sic eorum propalata fuisset et obfirmata perfidia, obtulerat, etc.>, obtulerat Abbas sanctus in eorum ecclesia sacrificium Deo. Post cujus discessum, decanus ejusdem ecclesiae altare, in quo divina mystesia celebrarat, impie quidem, sed non impune confregit. Siquidem post breve tempus percussus a 0289B Deo, cum spiritum exhalaret, domum, in qua moriebatur, plenam vidit daemonibus; et se a daemonio jugulari clamitans, cultellum a circumstantibus postulabat quem immergeret gutturi suo, ut extracto daemone viveret. Sed diabolus, cui datus erat, eum inter haec verba exstinxit, et pestilentem animam in infernum demersit. Archipresbyter quoque, qui Petri invasoris Pictavensis Ecclesiae synodum denuntiabat, coram ipsis, quos ad conventum perfidiae invitabat, a diabolo correptus est. Sed et in alios multos, qui in schismate illo ferventiores exstiterant, manus divina manifestam exercuerat ultionem; propter haec et alia hujusmodi, ante homines confundi coeperat Gerardus, et timens opponi 0289C sibi quae negari non poterant, conventus publicos evitabat.

37. Significatum est interim Comiti per viros illustres, qui ad eum securius audebant accedere, quod Abbas Clarae-Vallensis, et episcopus Carnotensis, aliique episcopi, et religiosi viri colloquium ejus expeterent; quorum 1107 etiam studium esset, ut secum de pace Ecclesiae, et de malo removendo tractarent. Persuasumque est illi, ne tantorum virorum devitaret colloquium: quia poterat fieri, ut communicato cum eis consilio, facile esset quod modo putabatur difficile; et quod videbatur impossibile, repentino proventu possibile redderetur. Itaque apud Partiniacum hinc inde conveniunt; et in primis de divisione Ecclesiae, et de scissurae 0289D obstinatione, quae infra Alpes in sola Aquitania, quasi nebulae corruptela consederat, multis modis et rationibus a servis Dei Comiti intimatum est, quod Ecclesia una est, et quidquid extra eam est, quasi extra arcam, judicio Dei necesse est interire et dilui. Adducta quoque exempla Dathan et Abiron, quos pro reatu schismatis terra vivos absorbuit (Num. XVI, 31, 32), nec tanto malo vindictam Dei aliquando defuisse monstratum est. His auditis, Comes ex parte sano usus consilio, respondit, se in obedientiam Innocentii papae posse dare consensum; sed in restitutionem episcoporum, quos de sedibus suis expulerat, nulla ratione induci, quoniam implacabiliter eum offenderant, et juraverat se eorum pacem nullo tempore suscepturum. Diu per 0290A internuntios protractus est sermo: et dum vicissim verbis se mutuo occupant, Vir Dei efficaciora arma corripiens, ad altare sanctum oblaturus et supplicaturus accedit. Intraverant ecclesiam, quibus licebat divinis interesse mysteriis: Comes sustinebat pro foribus.

38. Peractis igitur consecrationibus, et pace data et diffusa in populum, Vir Dei jam non se agens ut hominem, corpus Domini super patenam ponit et secum tollit, atque ignea facie, et flammeis oculis, non supplicans, sed minax foras egreditur, et verbis terribilibus aggreditur Ducem: «Rogavimus te, inquit, et sprevisti nos. Supplicavit tibi in altero quem jam tecum habuimus conventu, servorum Dei ante te adunata multitudo, et contempsisti. 0290B Ecce ad te processit Filius Virginis, qui est caput et Dominus Ecclesiae, quam tu persequeris. Adest Judex tuus, in cujus nomine omne genu curvatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Adest Judex tuus, in cujus manus illa anima tua deveniet. Nunquid et ipsum spernes? nunquid et ipsum, sicut servos ejus contemnes?» Lacrymabantur universi qui aderant, et orationibus intenti praestolabantur exitum rei: et omnium suspensa exspectatio, nescio quid divinum fieri coelitus exspectabat. Videns Comes Abbatem in spiritu vehementi procedentem, et sacratissimum Domini corpus ferentem in manibus, expavit et diriguit, membrisque tremebundis metu et dissolutis, quasi amens solo provolvitur. Elevatus a militibus rursum in faciem ruit, 0290C nec quidpiam alicui loquens, aut intendens in aliquem, salivis in barbam defluentibus, cum profundis efflans gemitibus, epilepticus videbatur. Tum Vir Dei ad eum propius accedit, et pede pulsans acclivem, surgere jubet, et stare supra pedes, et Dei audire sententiam. «Praesens est, inquit, Pictavensis episcopus, quem ab ecclesia sua expulisti. Vade et reconciliare ei, et in osculo sancto pacis cum eo jungito foedera, et ipse ad sedem suam eum reducito: et satisfaciens Deo, redde pro contumelia gloriam, et in universo principatu tuo divisos et discordes ad charitatis revoca unitatem. Subdere Innocentio papae, et sicut ei omnis obedit Ecclesia, tu quoque electo a Deo tanto pare Pontifici.» Audiens 0290D haec Comes, auctoritate Spiritus sancti, et sanctorum Sacramentorum praesentia victus, nec audebat respondere, nec poterat: sed statim occurrit, et in pacis osculo recepit episcopum; et eadem qua eum abjuraverat manu, cum totius exsultatione civitatis ad propriam sedem reduxit. Sed et deinceps Abbas cum Comite jam familiarius et suavius loquens, paterne eum monuit, ne ad tam impios, et tam temerarios ausus ultra exsurgeret, ne Dei patientiam tantis irritaret flagitiis, ne pacem factam in aliquo violaret.

39. Pace itaque omni Aquitaniae Ecclesiae reddita, solus Gerardus perseverat in malis: sed non multo post, adveniente die irae, in domo sua miserabiliter exstinctus est. Et cum dicat Scriptura, 0291A Est peccatum ad mortem, pro eo non dico ut roget quis (I Joan. V, 16), impoenitens et subito mortuus, 1108 sine confessione et viatico, de corpore egredientem spiritum ei reddidit, cujus minister usque in finem exstiterat. Corpus ejus a nepotibus suis, quos in ecclesia illa honoribus sublimaverat, inventum in lectulo suo exanime, et enormiter tumidum, in basilica quadam humatum est: sed postea a Gaufrido Carnotensi episcopo Sedis apostolicae legato inde extractum, alioque projectum est. Nepotes quoque ejus ab eadem ecclesia postea eliminati sunt, et omnis progenies et plantatio a radice avulsa, per extera regna, tanti judicii circumferens querimonias, exsulavit. Tanto igitur malo obruto, et schismate Gerardi redacto in cineres, Vir Dei 0291B cum gaudio magno Claram-vallem revertitur. Adsunt fratres, circumfusi pedibus ejus: gratias agunt Deo, qui bonis initiis feliciores proventus accumulat, et servi sui humilitatem ubique glorificat et exaltat.

40. Nactus vero Vir Dei aliquod quietis tempus, aliis se negotiis occupavit, et secedens in casulam pisatiis torquibus circumtextam, solus meditationibus divinis vacare disponit. Et repente occurrunt ei in diversorio humili, quasi ad praesepe Domini consistenti, amatoria Cantica, et spiritualium fercula nuptiarum. Considerat et expavescit, quod Sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum, in quem etiam Angeli prospicere desiderant, fuscam adamaverit sponsam, et decoloratam a sole, tanto 0291C extollat praeconio, ut dicat eam totam formosam, nec ullam in ea maculam esse. Ipsam quoque sponsam dilectione languere miratur, et inquirit diligenter, quae sit illa charitas, cujus oscula al. ubera> dulciora sunt vino, ad quorum delibationem tanto affectu anima impatienter anhelat. Cumque Sponsus multis laudibus sponsam attollat, non tamen in omnibus plenam ei sui copiam praebeat, nec usque ad plenitudinem satietatis se sponsae desideranti concedat: quaesitus aliquando non inveniatur, et post longos circuitus repertus teneatur, ne fugiat. Multo tempore al. aliquandiu> in harum meditatione rerum animam suam effudit; et multipliciter haec exponens, quantum in se profecerit 0291D qui quotidie in illis epulabatur deliciis, quantum nobis profuerit, quibus ejusdem benedictionis reliquias in scriptura servavit, manifestum est legentibus eam

CAPUT VII. De causa schismatis Romae, et apud Rogerium regem Siciliae feliciter acta.

41. Interea litterae apostolicae Virum Dei vocant, et ut adsit laboranti Ecclesiae, supplicant cardinales. Intermittuntur studia, et quae modo continua erant, interpolatis discursibus resumuntur. Nulla vacatio superest: Servus Dei aut orat, aut meditatur, aut legit, aut concionatur. Videns igitur excusationes frustra expendi al. obtendi> convocatos a multis partibus 0292A fratres, diu profundeque suspirans, affatur: «Videtis, fratres, in quantis tribulationibus laboret Ecclesia. Pars quidem Petri, et in Italia, et in Aquitania, auctore Deo elisa, jam non parturit, sed abortit. Evasati sunt in his regionibus schismatis defensores. Romae magna pars nobilium Innocentium sequitur, et favent ei multi fidelium: qui tamen temerariae multitudinis impetum formidantes, non audent publice confiteri, quem Innocentio firmavere, consensum. Conjuratores habet Petrus homines perditos, quos corrupit pecunia: et munitionibus eorum occupatis, non Simonis Petri fidem, sed Simonis Magi repraesentat praestigias. Contra unam gentem, Occidente edomito, superest lucta. Orantibus vobis et jubilantibus Jericho ruet; 0292B et cum extenderitis ad Deum cum Moyse manus, Amalech victus aufugiet. Josue pugnat, et ut ad consummationem victoriae dies sufficiat protelata, soli ut stet, non tam orat, quam imperat: et meretur fides tam solis obedientiam, quam de hoste prostrato victoriam. Nobis igitur pugnantibus vos ferte praesidium, et auxilium de coelo supplicibus animis implorate. Agite quae agitis, et state in gradu quo statis: et licet nihil vobis conscii sitis, judicio tamen vestro non aestimetis vos justos; quia solus Deus quos justificat judicat, et perfectissimus quisque judicii 1109 divini districtum examen ignorat. Judicari autem ab humano die non multum curetis, neque vestra propria, neque aliena judicia 0292C approbantes; sub timore Dei sic state, ut nec vos quempiam judicantes aliquando extollamini: nec aliorum curantes judicia, excidatis in nugas: singula vero prosequentes, vos servos inutiles reputetis. Eundum est autem quo nos obedientia vocat, et hujus domus fraternitatem al. paternitatem>, et vestri custodiam Deo, pro quo hunc assumimus laborem, confidentes de ejus clementia, tradimus et commendamus.»

42. Haec dicens, et benedicens, flentibus universis, discessit: et cum multa reverentia ubique susceptus, demum Romam pervenit. In cujus adventu tam dominus Papa, quam fratres laetati sunt; et communicatis cum eo consiliis, secundum rerum proventus et statum causarum Abbas alia via aggreditur: 0292D nec in curribus, nec in equis spem ponens, sed colloquia quorumdam suscipiens, sciscitatur, quae sit eorum facultas, qui fautorum animi; utrum errore, an malitia seducti, tantum scelus protrahant et protelent. Intelligit ex secretis clerum qui cum Petro erat, de statu suo sollicitum, scire quidem peccatum, sed non audere reverti, ne perpetua notatus infamia, vilis inter caeteros haberetur: et malle sub umbra honestatis interim sic esse, quam expelli a sedibus suis, et publicae mendicitati exponi. Eorum qui de Petri prosapia erant, haec erat responsio: quia jam credi eis a nemine posset, si demembrarent genus suum, et eum relinquerent, qui cognationis suae caput esset et dominus. Caeteri juramento fidelitatis excusabant perfidiam, nec aliquis 0293A ex sana conscientia parti illi conferebat suffragia. Denuntiabat itaque eis Abbas colligationes impietatis esse sacrilegas, et profanas conspirationes legibus et canonibus condemnatas juramentis non posse muniri; non posse, nec debere veritatis sacramenta mendacio suffragari. Insanire autem eos, qui rem illicitam sacramenti patrocinio constare existimant, cum oporteat extraordinarias pactiones quocunque religionis obtentu sancitas, revocari al. evacuari> in irritum, et auctoritate divina dissolvi. Auditis his aliisque Viri Dei sermonibus defluebant a Petro, et quotidie partis illius dissociatis agminibus, vincula rumpebantur: ipsius quoque Petri animus tabescebat, quia se quotidie minui, Innocentium vero crescere minime dubitabat. Defecerant 0293B pecuniae, contabuerat curiae amplitudo, aruerant ministeria domus. Rarus mensam ejus frequentabat conviva, deliciae in plebeia cibaria commutatae, cultus obsequentium vetustate obscurus, stipendiarii aere alieno oppressi, et tota domus effigies pallida, dissolutionem proximam indicabat.

43. Interea rex Siciliae Rogerius, qui solus jam ex principibus obedire papae Innocentio detrectabat, ad eum mittit, petens, ut Haimericum cancellarium suum, et Abbatem Clarae-Vallensem ad se mitteret: nihilominus a Petro Leonis idem petens, ut Petrum sibi Pisanum a suo latere delegaret. Aiebat autem se dissensionis hujus, quae jamdiu induruerat, velle scire originem; et cognita veritate, 0293C aut corrigere errorem, aut sancire sententiam. Mittebat autem in dolo, quia audierat Petrum Pisanum eloquentissimum esse, et in legum et canonum scientia nulli secundum; putabatque si eloquentiae ejus in publico consistorio audientia praeberetur, declamationibus rhetoricis simplicitatem Abbatis posse obrui, et silentium ei vi verborum et pondere rationum imponi. Ne diu morer, venit pars utraque Salernum. Sed militaverat ultio, et praevenerat tanti sceleris machinamentum. Parato namque ad bellum innumerabili exercitu adversus Rannulfum ducem, idem rex in campum armatas produxerat acies: cum subito viso duce audacter obviam procedente, territus fugit, effusumque exercitum praedae 0293D et caedibus exposuit, et innumeris militibus captis et interfectis, invitus Ducem ditavit opibus. gloria sublimavit. Quae quidem ei juxta verbum Viri Dei omnia contigerunt. Cum enim primus eorum qui vocati fuerant Abbas sanctus adveniens, Regem in castris positum invenisset, per multos dies vicinas acies, ne committerent, impedivit: denuntians Regi, «Quia si 1110 conflictum inieris, victus et confusus abibis.» Novissime vero cum ejusdem regis plurimum crevisset exercitus, ignorans quod non in multitudine foret eventus belli, Virum sanctum quaerentem ea quae pacis erant, ulterius audire contempsit.

44. At ille ducem Rannulfum, et Catholicorum aciem verbis potentibus adhortatus, sicut Regi fugam, 0294A sic illis victoriam pollicitus est et triumphum. Cumque ad proximam villulam declinasset, et instaret orationi, repente fugientium et insequentium clamor auditur. Siquidem per eumdem locum fugientem Regis exercitum Rannulfus persequebatur. Egressus itaque frater quidam ex his qui cum Abbate erant, uni ex militibus occurrit, et quid accidisset, interrogabat. At ille, siquidem litteras noverat: Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36). Nec mora, Dux ipse secutus, ut monachum vidit, sicut erat armatus, equo desiliit; et ejus pedibus advolutus: «Gratias, inquit, ago Deo, et fideli servo ejus, quia non nostris viribus, sed ejus fidei collata haec victoria est.» Iterumque 0294B insiliens equo, hostes insequebatur.

45. Nec tamen hac plaga, sibi inflicta coelitus, correctus est animus Regis, nec detumuit procella quam conglomeraverat pravae mentis elatio: sed post fugam reversis qui evaserant, simulans alacritatem, regio se ornatu attollens, stipata militibus curia, utramque partem praecipit accersiri; et prius instructo Petro, et multarum promissionum auctoramentis accenso, de causae suae rationibus eloqui jubet. Prior itaque Petrus electionem domini sui canonicam probare contendit; et verba sua multis legum et canonum assertionibus munit. At vero Vir Dei non in sermone, sed in virtute regnum Dei esse intelligens: «Scio, inquit, Petre, te virum sapientem et litteratum esse; et utinam sanior 0294C pars, et honestiora te occupassent negotia! utinam te patronum causa justior et felicior obtineret! et sine dubio rationabilia allegantem nulla posset impedire facundia. Et nos quidem agrestes, saepius ligonibus quam pragmaticis advocationibus al. declamationibus> assueti, si causa fidei non urgeret, institutum silentium teneremus. Nunc autem cogit nos charitas eloqui, quia tunicam Domini, quam in tempore passionis nec ethnicus praesumpsit scindere, nec judaeus, fautore hoc Domino, Petrus Leonis lacerat et disrumpit. Una est fides, unus Dominus, unum Baptisma. Nos neque duos dominos, nec geminam fidem, nec duo baptismata novimus. Ut ab antiquis ordiar, una arca tempore diluvii fuit. 0294D In hac octo animae, caeteris omnibus pereuntibus, evaserunt; et quotquot extra arcam inventi sunt, perierunt. Arcam hanc typum tenere Ecclesiae, nemo est qui ambigat. Arca alia nuper fabricata est, et cum duae sint, alteram necesse est esse adulteram, et in profundum demergi. Arca, quam regit Petrus, si ex Deo est, necesse est ut arca, quam regit Innocentius, obruatur. Peribit ergo orientalis Ecclesia, peribit Occidens totus: peribit Francia, peribit Germania: Iberi et Angli, et barbara regna in profundum pelagi demergentur. Religio Camaldrensis al. Camaldulensis> et Carthusiensis, et Cluniacensis, et Grandimontensis, et Cisterciensis, et Praemonstratensis, aliaque innumerabilia servorum, et ancillarum Dei collegia, necesse est ut sub uno 0295A turbine corruant in abyssum. Episcopos, et abbates, et reliquos Ecclesiae principes collo praecipiti mola asinaria alligata pelagus vorax excipiet. Solus ex principibus mundi arcam Petri intravit iste Rogerius, et caeteris omnibus enecatis, solus ipse salvabitur? Absit ut totius mundi religio pereat, et ambitio Petri, cujus vita palam est qualis exstiterit, regnum coelorum obtineat!»

46. Ad haec verba non se poterant ultra, qui praesentes aderant, continere, sed abominati sunt et vitam Petri Leonis, et causam. Abbas autem tenens manum Petri Pisani elevavit eum, et simul ipse surrexit: «Tutiorem,» inquiens, «si mihi credas, intrabimus arcam.» Et sicut jam pridem mente conceperat, salutaribus illum aggrediens monitis, 0295B cooperante gratia Dei, protinus persuasit ut ad Urbem rediens, Innocentio papae reconciliaretur. Soluta concione, Rex necdum voluit obedire, quia sancti 1111 Petri patrimonium, quod in Cassinensi et Beneventana provincia amplissimum est, cupidus occupaverat, putabatque hujusmodi suspensionibus aliqua a Romanis extorquere privilegia, per quae in jus proprium deinceps sibi stabiliretur haereditas. Sic Herodes visum Salvatorem contempsit, et quem desideravit absentem, contempsit praesentem (Luc. XXIII, 8, 11). Sic omnipotens Deus claritatem, quam accepit a Patre, dedit hominibus (Joan. XVII, 22), et contemnentes se facit inglorios et erigit in sublime humiliatos. Igitur circa curationem 0295C cujusdam viri nobilis, et in urbe Salernitana notissimi, succumbentibus medicis, quorum ibi praecipue ars viget et studium, eidem viro de medicorum auxilio desperanti, noctu quidam per somnium apparens intimavit advenisse Salernum Virum sanctum, et in curationibus efficacem. Hunc inquirere jubetur, et de lavacro manuum ejus bibere. Quaesivit, invenit, aquam petiit, bibit, convaluit. Hoc verbum per totam urbem divulgatum, ad aures Regis et procerum ejus pervenit. Cum omnium igitur populorum favore, solo Rege in malitia permanente, Abbas Romam revertitur: praedictum quoque Petrum Pisanum, et quosdam alios reconciliat Ecclesiae, et Innocentio papae confoederat.

47. Advenerat tempus, in quo completa Amorrhaei 0295D malitia, angelus percutiens gladium jam vibrabat, et pertransiens domos, quarum superliminaria sanguis Agni imbuerat, ad domum Petri Leonis veniens, salutare in ea non reperit signum. Percussit igitur miserum, nec tamen illico defungitur: sed datur per triduum poenitentiae locus. Ille patientia Dei abutitur, et in peccato suo moritur desperatus. Miserabili pompa corpus ejus effertur, cadaver ejus in latebris sepelitur, et usque hodie fovea illa a Catholicis ignoratur. Attamen pars ipsius, Papam sibi pro illo alterum statuerunt; non tam ex pertinacia 0296A schismatis, quam ut opportunius per aliquam temporis moram papae Innocentio reconciliarentur: quod sine mora per manum servi sui Christus effecit. Nam et ipse ridiculus pontifex, Petri Leonis haeres, ad eumdem virum Dei nocte se contulit: et ille quidem nudatum eum usurpatis insignibus ad domini Innocentii pedes adduxit. Quo facto civitas gratulabunda laetatur, Innocentio ecclesia redditur, Romanus populus ut pastorem et dominum Innocentium veneratur. Abbas Clarae-Vallis in mira reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et pater patriae praedicatur. Procedentem viri nobiles prosequuntur, acclamat populus, matronae sequuntur, et omnes ei prompto animo obsequuntur. Sed quandiu ille gloriam toleravit? quandiu pace fruitus 0296B est post tam diuturnum laborem? Nec diem pro anno recipere acquievit. Sedatis omnibus et compositis, vix quinque dies teneri potuit, qui septem annis et ultra pro resarcienda eadem scissione sudavit. Exeuntem Roma prosequitur, deducit clerus, concurrit populus, universa nobilitas comitatur. Nec poterat sine communi moerore dimitti, qui colebatur amore communi.

48. Accepta ergo ab Innocentio licentia, confirmata pace, Vir Dei regreditur; et maximum domi reportans gaudium, a fratribus cum gratiarum actione devote suscipitur. Interea Romae Innocentius potestative agenda disponit, undique visitatores 0296C occurrunt. Alii cum negotiis, alii tantum gratia congaudendi adveniunt. Processiones per ecclesias solemniter celebrantur, depositis armis ad audiendum verbum Domini plebes occurrunt Post multifarias egestates in brevi civitas opulenta refloret: quae discordiae tempore distracta fuerant, pax solidata reducit et revocat. Arantur solitudines, et deserta pinguescunt. Requiescunt singuli sub vite et ficulnea sua: nocturnae silent excubiae, et apertis januis, omnis timor excluditur. Dato tempore Innocentius Ecclesiae ruinas restaurat, recolligit exsules, ecclesiis antiqua servitia, 1112 depopulatas colonias expulsis restituit, insuper et congrua dona largitur. Monasterium etiam apud Aquas-Salvias in sancti 0296D Anastasii martyris honore constituit; quod quidem ibi prius fuerat, sed hoc tempore sola ecclesia, deerat habitator. Constructis itaque coenobialibus mansionibus, et reformata ecclesia, assignatis etiam ad alimonias domibus, agris, et vineis, a Clara-Valle abbatem et conventum fratrum sibi mitti dominus Papa petiit, et obtinuit. Mittitur ergo Bernardus , Pisanae olim ecclesiae vice-dominus, et religiosi cum eo fratres, qui secundum beati Benedicti Regulam in eodem loco Domino deservirent. Cito profecit illa plantatio, et associatis sibi viris indigenis 0297A servorum Dei multiplicatus est numerus; et pascua congrua nutrimentis multiplex in brevi produxere peculium.

CAPUT VIII. De praesulibus Ecclesiae e Clara-Valle progenitis. De insigni pietate comitis Theobaldi, ejusque gravi tribulatione.

49. Abbas sanctus ad studia sua reversus, dilectum amplectitur epithalamium. E diversis etiam regionibus odore religionis illius ubique diffuso, fratres ad fundanda monasteria invitantur. Fundata quoque et statuta ditioni ejus sese subjiciunt, et arctioris ineunt regulas disciplinae. Sed et diversarum regionum civitates ex hoc collegio meruere episcopos. In primis Roma summo ornatur Pontifice. 0297B Praeneste Stephanum habuit totius modestiae al. gloriae> virum, Ostia, virum magnum Hugonem. In ipsa quoque Romana curia Henricus, et Bernardus alter presbyter, alter diaconus ordinati sunt cardinales. Prope urbem Romam Nepa quoque sub Huberto refloruit. In Tuscia, Pisis natalis soli gloria, et magnum Ecclesiae lumen Balduinus effulsit. Citra Alpes Lausannae datus est Amedeus; Seduno, Garinus; Lingonis, Godefridus; Autissiodoro, Alanus; Nannetis, Bernardus; Belvaco, Henricus; Tornaco, Giraldus; Eboraco, Henricus. In Hibernia duo episcopi, re et nomine Christiani. In Alemannia civitate Curia Algotus, sapientia, aetate et gratia reverendus. Haec luminaria de Clara-Valle assumpta fulgore puro praedictas urbes sua illustravere 0297C praesentia, et pastoralis officii elucidantes gloriam, exemplum caeteris episcopis facti sunt doctrinae et vitae, et in altitudine sua semper humiles constiterunt.

50. Defuncto siquidem Innocentio papa, et successoribus ejus Coelestino et Lucio quam velociter consummatis, Bernardus quem prius apud sanctum Anastasium abbatem diximus ordinatum, Papa Urbis efficitur, et Eugenius tertius appellatur. Hic seditione orta in populo, pulverem pedum in litigantes excussit, et relictis eis, in Franciam venit. Cumque se Romae comederent ac morderent, et se invicem consumerent, exspectavit in pace, donec fatigati conflictibus et damnis afflicti, ejus praesentiam 0297D cuperent et optarent. Qui interim celebrato Remis consilio Claram-Vallem humiliter visitat, et gloriam pontificatus Romani pauperum repraesentat aspectibus. Mirantur omnes in tanta altitudine humilitatem immobilem, et in tam excellenti culmine propositi sancti permanere virtutem; ut altitudini sociata humilitas pro officio exterius splendeat, et pro virtute nequaquam interius inanescat. Adhaerebat carni ejus lanea tunica, et diebus ac noctibus cuculla vestitus sic ibat, et sic cubabat. Intus monachi habitum retinens, extra se pontificem et 0298A moribus, et vestibus exhibebat: rem difficilem agens, diversarum in uno homine proprietatem exprimens personarum. Segmentata ei circumferebantur pulvinaria. Lectus ejus palliis opertus cortina ambiebatur purpurea; sed si revolveres operimenta, invenires superjectis laneis complosa stramina, 1113 et paleas conglobatas. Homo in facie, Deus videt in corde: ipse vero bona coram Deo et hominibus providebat. Alloquitur fratres non sine lacrymis, miscens sermonibus avulsa a corde suspiria, hortatur et consolatur, et se inter eos fratrem et socium, non dominum exhibet, vel magistrum. Cumque ibi morari diutius non pateretur magna eum proseqens comitantium multitudo, salutatis fratribus iter in Italiam dirigens abscessit et ad Urbem pervenit.

0298B 51. Scripsit ad eumdem papam Vir sanctus multae subtilitatis librum al. utilitatis>, in quo acutissima indagatione tam ea quae circa eum, quam quae infra sunt, prosequens, etiam ad ea, quae supra ipsum sunt, ascendens, tanta de natura divina disseruit, ut videatur in tertium coelum assumptus audisse quaedam verba quae non licet homini loqui, et regem in decore suo vidisse. In his quae infra, et quae circa ipsum sunt; morum societas, naturae aequalitas, officiorum distantia, consideratio meritorum, dijudicatio provectuum subtilissime distinguitur, et singulis in suo genere sui cognitio intimatur. In his quae supra hominem sunt, speculatur coelestia, non eo modo, quo Angeli, qui semper adhaerent Deo, considerant; sed eo modo, quo potest 0298C homo puri animi et mentis sincerae divina contingere, et conformari hierarchiae coelesti sacerdotium temporale. Cum enim in coelesti militia constet alios aliis principari, et ministeriales spiritus, ad nutum superiorum potestatum, ad diversa officia delegari; quidam vicinius assistentes ab ipso accipiunt, quae aliis, vel agenda, vel intelligenda insinuent. Cumque exigat homo praepositurae suae reverentiam exhiberi, ad honorem summae potestatis cuncta referri necesse est: quia cum sit subditus homini homo, vel spiritui spiritus, subdi maxime oportet Deo, de cujus munere datur ista praelatio, et quo docente fit ut pateat homini tam cognitio sui, quam per fidem et spem ad divinam contemplationem 0298D pro modo data et indulta accessio. Dictabat Vir Dei, et nonnumquam scribebat, in tabulis cereis , non patiebatur perire inspirata sibi divinitus. Sedabat lites ecclesiarum, et appellationes importunas, quas inter se discordes clerici concitabant, blando spiramine componebat. Interdum etiam durius increpante eo, redibat tranquillitas, et detumescentibus procellis, qui seditiosi ante eum venerant, et bile diffusa scaturientes declamationibus, pacifici revertebantur

0299A 52. Adhaesit ei prae caeteris quidem principibus comes Theobaldus, et dilectionem opere prosecutus, et se, et sua in subsidia Clarae-Vallis exposuit, et in manibus Abbatis posuit animam suam, deposita altitudine principali, se inter servos Dei conservum exhibens, non dominum; ut obediret ad omnia, quaecumque domus illius infimi postulassent al. imperassent>. Emebat igitur fundos, construebat domos, abbatiis novis praebebat impensas; et ubicumque servi Dei extendissent propagines, delegabat pecunias: non unam domum, sicut Salomon Jerosolymis, statuens; sed ubicumque hujus schematis consedissent personae, satagebat eis ministrare necessaria, quasi Christo in terris praesenti propriam faceret mansionem. Sed et hoc in arbitrio 0299B Viri Dei posuit, ut quibuscumque egentibus eo mandante ad opus Dei sumptus praeberet. Videns igitur Abbas promptum Principis animum, pietatem accendit, et maxime quidem domesticis fidei voluit eum esse obnoxium; et immortalia templa fundare consuluit, et eleemosynas ea sagacitate disponere, «ut semper fructitantes redivivis et renascentibus accessionibus novas semper eleemosynas parturirent. Deinde egenis, quos hac atque illac quasi vespae pungentes stimuli paupertatis exagitabant, omnimodis docuit misereri; aliis indumenta, aliis alimenta largiri monuit: et suggessit, ut per se ipsum xenodochia visitaret, nec horreret, aspectus al. aspectu> languentium; quia in hoc duplicaretur clementiae bonum, si et videret, et foveret; 0299C si consolaretur, et reficeret. Humiliare pauperum oppressores, defendere pupillum et viduam, misereri et commodare, sermones in judicio disponere, providere quieti Ecclesiae, rationem gladii intelligere quasi elementarium 1114 instruxit, summam principalis officii ei intimans, et hoc a principe requiri ex debito, ut laudi bonorum et vindictae malorum intendat.»

53. Haec et alia hujusmodi salubria monita homo rationabilis reverenter accipiens, luxum curiae, et fastum altitudinis in humilitatem et honestatem convertit: nec erat qui in praesentia ejus auderet aliquid indecens vel agere, vel loqui; sed in hoc etiam ei placere studentes, sive ficto, sive puro animo ea, in quibus dominum suum delectari videbant, 0299D ipsi quoque saepius factitabant. Introducebant igitur ad eum, qui familiarius ei assistebant, pauperes patientes calumniam, nuntiabant languentes in plateis jacentes, et quoscumque in amaritudine et miseria constitutos; et ipse oblata sibi occasione clementiae laetabatur, et altiori gratia amplectebatur, quos de hujusmodi rebus videbat magis esse sollicitos. duos religiosos viros de Praemonstratensi Ordine evocatos eleemosynae suae praeposuit, ad quorum curam spectaret circumire castella et vicos, in quibus ipse maneret: et de propria mensa 0300A languentes et leprosos, qui ibi manebant, quamdiu in illis locis esset, abundanter refici jussit. Sed et aliis pauperibus largas et congruas personis eleemosynas, sive in cibis, sive in vestibus, eorum ministerio donari instituit. Et illis quidem tantum in domo sua voluit esse dominium, ut potestative, pincernis, et pistoribus, et coquis, et reliquis ministerialibus, quae vellent juberent, quae placeret tollerent; nec esset qui aliquid prohibere auderet, vel referret ad Comitem, si in aliquo prodigi viderentur. Sed et viri illi timentes Deum, et tam ei placere, quam Comiti cupientes, nec magnificentiam Principis minuebant, qui charitatis plenitudinem de suis impleri praeceperat; nec Deo ingrati esse volebant, si invenirentur desides et avari, ubi 0300B eos promptos et expeditos dispensatores esse, tam voluntas Dei, quam Principis sufficiens bonitas injunxisset. Erat praeterea horum officio deputatum, ut monachis et religiosis viris, quos ad curiam diversa mittebant negotia, hospitia providerent, et de penu et horreo Comitis necessaria ministrarent. Circumferebant etiam rigente bruma, aptatis sarcinis, pauperum indumenta, et pelles, et birros, et calceamenta, in quibus nec axungia deerat, quae per vicos indigis erogabant. Nullum in comitatu illo clementiae deerat opus: ad portum illum naufragi omnes tutum habebant refugium. Temporibus famis non, sicut Pharao, frumenta venumdedit populo, nec in servitutem sibi erogatis annonis subjecit Aegyptum: sed Abbate sancto, quasi altera 0300C Joseph, diviniore usus consiliario, gratis egenis aperuit horrea, nec exhausit pecunia populum, nec astu circumvenit afflictos, nec re publica ad se translata, privatos in terra cumulavit thesauros; sed in coelo potius thesaurizans infatigabilis distributor, cum magna alacritate et pecunias distribuit, et annonas.

54. Nec defuit viro inhianti coelestibus magni ponderis et horrenda tentatio: sed aggressus est eum tam Rex, quam principes, et commota est et contremuit terra; et quasi iratus esset ei Deus, rapinis et incendiis fere omnia ad eum pertinentia depopulatoribus exposita erant; et operuit faciem terrae Regis exercitus, et passim omnia vastabantur. Nec erat ei tutum resistere, vel obviare persecutoribus: 0300D quia et sui deseruerant eum, manifeste infestantes; et qui remanserant, in insidiis, non ad subsidia erant. Undique angustiae graves, quia nec domi sibi cavere, nec extra poterat congrua providere, cum omnino qui sui essent, nesciret; et tam de perfidia refugarum, quam de duplicitate suorum prorsus diffideret. Inter has autem augustias conversus ad Dominum, et de coelo quaesivit auxilium: et accito Viro Dei, cujus consilio maxime utebatur, nec desperans de misericordia Dei, hoc ex ejus responsione accepit, «ut intelligeret quia flagellat Deus omnem filium quem recipit; et hujusmodi correptiones vel purgant, vel probant animam 0301A (Prov. III); et gloriosiorem fuisse Job cum sederet in sterquilinio, quam fuisset, cum circumstante exercitu sedisset illaesus in solio (Job II). Ostendit ei Vir sanctus Salomonem peccasse 1115 in otio, et abusum bono pacis defluxisse in vitia: cum David pater ejus, Absalon filio persequente, et universo Israel adversus eum armato, permansisset in gratia. Intimavit etiam quomodo ipsum satanas colaphizarit Apostolum, in qua tribulatione immobiliter perseverans illud meruit audire, quia virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9-11), et quia in praesenti vita segniores nos faciunt prospera, et circumspectiores adversa.»

55. Audiens haec venerabilis Comes, magnifice animatus, duo immensi ponderis et miri operis 0301B vasa aurea (in quibus pretiosissimae gemmae habebantur inclusae, quae in solemnitate coronae suae rex 0302A Anglorum Henricus avunculus ejus ad ostentationem divitiarum suarum et gloriae suae in mensa coram se habere consueverat) sub 1116 omni celeritate proferre jussit in medium; et a corde suo delectationem hujusmodi avellens, gemmas a retinaculis suis jussit abstrahi, et aurum confringi praecepit, ut venderetur, et de pretio eorum dilecta Domino super aurum et topazion tabernacula fundarentur. Nec desistebat Amalech ab infestatione Israel: sed Moyses elevatis in coelum manibus potitus est victoria, et retrahentibus se hostibus Abbas sanctus sequester sollicitus, clamantibus ad Deum et domi plorantibus fratribus, irrupit in acies, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio, et allegationibus divinis intercurrentibus detumuere procellae, 0302B et reversa est inter Regem et Principem tranquillitas, et pacis desiderata serenitas.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *