«Liber VI» — Auctores varii
0369 LIBER SEXTUS, Seu miracula a sancto Bernardo per Germaniam, Belgium Galliamque patrata, anno 1146, in tres partes distributa, quae singulae suos praeferunt auctore NARRATIO HERBERTI ABBATIS COENOBII MORENSIS, De libro Miraculorum S. Bernardi, per insigne miraculum servato.
0369A 1165 Visitante nuper venerabili abbate Clarae-Vallensi Petro monasteria sua, quae in Remensi provincia, flante spiritu Dei, venustissime florent, nos quoque cum illo profecti venimus die quadam una cum ipso ad monasterium Vallis-Regis. Invenimus autem ibidem miraculorum sancti Bernardi multitudinem copiosam, quae propter legentium taedium in codice vitae ejus inseri non potuerunt. Nam si prolixius scriberentur, plurima inde volumina conficerentur. Hunc ergo Miraculorum librum, quem in Clara-Valle non habere comperimus, acceptum mutuo nobiscum ferre curavimus, ut eum transcribi faceremus. Portabatur autem in mantica, cum aliis 0370A septem libris, tam majoris quam minoris voluminis. Venientibus itaque nobis ad monasterium Longi-Pontis, contigit ut eorumdem librorum portitor equus cum caeteris ad aquam duceretur. Qui dum incaute dimissis habenis vadum excederet, lapsus in profundum stagni fluctuando et natanto ferme unius horae spatio huc et illuc anxie pervagabatur. Exclamantibus autem qui aderant, quod equus ille librorum atque vestimentorum sarcinam habens cum puero superposito mergeretur; accurritur undique ut ei succurratur. Interim autem quadrupes, et ipse puer sub aqua latebant, nisi quod ora protensa modice superius apparebant. Quidam vero juvenis indumentis 0371A exutus, et natando diutius insecutus pereuntes, eripere voluit, sed fugiente caballo minime potuit.
Tandem vero quaesita et de longe adducta navicula, miserante Domino, reducti et liberati sunt simul adolescentulus 1166 et caballus, non modo viventes, verum etiam salvi et alacres: mantica vero continens ipsos libros inventa est aquis, in modum utris, plena atque distenta. Quae dum postmodum incuria ministrorum clausa diutissime permaneret, tandem ea reserata inventi sunt libri a minimo usque ad maximum, ita madefacti atque deleti, ac si in profundo stagni diutius jacuissent. Verumtamen solus ille Miraculorum liber, cum tamen caeteris aqua imbutis atque submersis esset immistus, ita repertus 0371B est incorruptus et siccus, ita pulcher ac floridus, ut minime tunc extractum de vivario crederes, sed potius assumptum de armario diceres. Nam quemadmodum usque hodie cernitur, ne unam quidem in 0372A eo litterulam magnam vel modicam aquae stilla delevit, aut tetigit; cum caeteri, sicut dictum est, libri ita fluctibus oblitterati, et pellium more confecti viderentur, ut nullis deinceps usibus judicarentur apti. Unde mirati et magna jucunditate repleti, gratias egere multimodis divinae clementiae, qui dilecti sui Bernardi merita veneranda voluit etiam nunc hujusmodi signo glorificare. Nos quoque magnifice consolati, proprium damnum de submersione librorum non modo levissime, verum etiam laetissime tulimus: quippe qui in ejus restitutione, jucunda vere piscatione, tantum et tale miraculum de immensitate aquarum cum libris extulimus. Et quidem duplex nobis incubuit exsultandi materia: tum pro ipsa miraculorum gloria commendata, de quorum 0372B certitudine praesenti miraculo certiores existimus; tum pro ipsa pueri vita donata, cujus liberationem sanctissimi confessoris hujus precibus et meritis attribuendam esse non dubitamus.
PHILIPPI DE CLARA-VALLE PRAEFATIO IN EUMDEM LIBRUM, Ad Samsonem archiepiscopum Remensem.0371
0371B Charissimo Patri et domino SAMSONI, Dei gratia Remorum archiepiscopo, frater PHILIPPUS de Clara-Valle, ambulare a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu.
Multa esset praesumptio, si non multa esset dilectio, 0371C quod vestrae praesumo scribere Sublimitati. Quid enim servus ad dominum, discipulus ad magistrum, ad episcopum monachus? Nihil mihi et illi, cum illum summa dignitas, me vilitas alta componat. Sepultus inter homines, non est revocandus ad homines, nec revocari debet ad phaleras gloriamque verborum, qui silentium imposuit ori suo. Scitis et vos, domine pater, quia scribere nec monacho in usu, nec indocto in promptu, nec poenitenti esse debeat in affectu. Durum quoque est, ut cum alii vacent et videant quoniam ipse est Dominus, ego stylum tabulasque involvam, quem non ignoratis durioris poenitentiae martyrio confringendum. In veritate didici nihil esse efficacius ad promerendum divitias 0371D gratiae Domini, quam sedere et tacere, et semper humilibus consentire. Humilitas virtutum regina, primogenitum filium suum silentium parit; in quo, et de quo cultus justitiae pendet, justo attestante qui ait: Cultus justitiae silentium (Isai. XXXII, 17). Sed nimis progredior et interrumpendus est cursus sermonis; quia fortassis incommoda praelibatio 0372B est, si quos pluribus debetis oculos detineam pagina longiori. Id ipsum autem quando praesumpsisset pusillitas, vel pusillanimitas mei, servi vestri, nisi praevenisset vel intervenisset vestra humilis sublimitas, imo sublimis humilitas, amantissime pater? Rogatis 0372C igitur, ut scribam vobis quae comperta habeo de miraculis patris nostri, amici vestri, qui vos diligit non verbo neque lingua, sed opere et veritate. Et illa quidem egebant diligentiori disputatione et doctiori disputatore; cum illa tamen ego non scripserim, sed collegerim: certus autem quod auribus meis audierim et 1167 perspexerim oculis universa; ipsa tamen, quae in itu et reditu Stampensis collocutionis effecit, ego nec vidi, nec audivi, sed viderunt et audierunt qui ministri fuerunt sermonis et quibus credo sicut oculis meis. Ego enim tunc intravi scholam Jesu, et valedixi saeculo in saeculum et in saeculum saeculi. Decrevimus autem et haec, et alia quae fideli stylo a principio itinerarii 0372D ipsius excerpta sunt, alicui de linguis insignibus et religiosis commendare, qui potenti virtute verborum facta lucida perducat in lucem. Vos quoque, cum hanc epistolam susceperitis, orate pro Philippo vestro, qui vester ero, quandiu fuero, in visceribus Jesu Christi.
PARS PRIMA Auctore Philippo monacho Clarae-Vallensi.0373 CAPUT PRIMUM. De profectione Bernardi Constantiam versus; item de personis et nominibus eorum qui miraculorum oculati testes fuerunt.0373A
1. Cum in regno Teutonicorum verus crucis servus Bernardus verbum crucis annuntiaret, necesse fuit ut regi Conrado pro quodam pacis negotio loqueretur. Occurrit autem Franckevoert, quod in territorio Moguntino super Mogum situm est castrum, et a Francorum vado nomen accepit. Ibidem quoque Constantiensis episcopus, Hermannus nomine, vir religiosus adfuit, obnixius supplicans ut ad partes suas ascendere dignaretur. Cujus petitioni multa quidem negotia resistebant; maxime tamen Clarae-Vallensium suorum intima sollicitudo et praecordialis 0373B affectus, ad quos redire omnimodo festinabat: neque enim filiorum uteri sui mater poterat oblivisci, sed toto fere anno avelli a se viscera sua gravissime querebatur. Vicit tamen constantia domini Constantiensis, cum opportune, importune, modo per se, modo per Regem et episcopos supplicaret. Sic nimirum intolerabile sibi indicat vir benignissimus pro se anxios contristari. Magis autem praevaluit timor Domini, et spiritus ejus suggerens apertum sibi esse ostium magnum. Hoc enim studium ejus, haec consuetudo est, ut licet animum habeat affectione plenissimum, nullum tamen apud eum propria obtineat affectio locum in deliberatione faciendorum, sed totum sibi vindicet divinae inquisitio 0373C voluntatis. Acquievit ergo venire cum episcopo. Et Dominica prima adventus Domini ingressi sumus fines episcopatus Constantiensis; et in villa cui nomen est Kentingen al. Kentzigen, prope Friburgum Brisgoiae>, maxima populi devotione suscepti. Multa ex hoc divinae miracula virtutis claruerunt, quae, etsi nos tacuerimus, lapides clamabunt. Propterea qui praesentes fuimus, dignum duximus annotare ea vitandae gratia confusionis, et dubitationis abigendae. Singulorum enim praescripsimus nomina; et singuli quod vidimus et audivimus, certa veritate testamur. Eramus autem cum eo ego, Hermannus Constantiensis episcopus, et Eberhardus al. Everardus> capellanus ejus al. meus>; abbates duo Baldowinus, et Frowinus; monachi quoque duo, 0373D Gerardus, et Gaufridus: clerici tres, Philippus Leodiensis archidiaconus, Otto, et Franco: quibus additus 0374A est in ipso itinere Alexander Coloniensis. Romam enim proficiscebatur; sed videns opera divinae virtutis, et audiens crebram Patris exhortationem compunctus est et conversus. Singulorum nomina ex praescriptione primarum invenies litterarum.
CAPUT II. De miraculis per beatum Bernardum factis Friburgi, Basileae, locisque vicinis.
2. HERMANNUS EPISCOPUS. Mihi sacerdos villae Herenheim, ob hoc ipsum vocatus, indicavit hominem caecum jam annis decem, qui de domo sua erat, Dominica prima Adventus signatum in transitu, ubi domum 1168 rediit statim illuminatum esse. Hoc ab alio prius audieram et in tota regione certissimum 0374B est. EBERHARDUS. Ego a duobus honestis viris, quorum alter sacerdos, alter monachus erat, audivi duos in villa Lapenheim al. Kipenheim> ipsa die signatos similiter illuminatos. PHILIPPUS. Secunda feria me praesente caecus senex adductus est in ecclesiam, et post manus impositionem, sicut omnes audistis, illuminatum eum populus acclamavit. FROWINUS ABBAS. Ego hominem illum videntem vidi, et frater Gaufridus mecum. FRANCO. Tertia feria in Frienburg puerum caecum mater obtulit mane in hospitio; dumque reportaret eum post manus impositionem, jussit pater inquiri a puero an videret: et ego ipse secutus sum; et cum interrogassem puerum, clare se videre respondit: quod 0374C et in multis probatum est argumentis. GAUFRIDUS. Statim ut ingressi sumus ecclesiam, adolescens claudus per signum vitae gressum accepit. EPISCOPUS. Omnes vidimus cum ante altare cum populus in Dei laudibus acclamaret. EBERHARDUS. Ego illa ipsa die tres alios claudos erectos vidi. FRANCO. Mulierem caecam, quae in ingressu ecclesiae illuminata est et populo praesentata, omnes vidistis. GAUFRIDUS Et puellam, cujus arida manus restituta est sanitati, de qua inter oblationes cantatum est. GERARDUS. Ego ipsa die puerum illuminatum vidi. OTTO. Quarta feria, cum post Missarum celebrationem Pater regrederetur ecclesiam, mulieris manus aridas tetigit, quae post paululum incolumitatem recepit. Cantum omnes audistis: ego et Franco vidimus 0374D ipsas manus. GAUFRIDUS. Sic et puero, cum egrederetur vicum, manus reddita est coram omnibus 0375A nobis. Sed et mulier clauda, quam Patris jussu, dum consequi nos non valeret, reversus Henricus noster super equum suum attulerat, nobis videntibus, gressum recepit in ipso loco, ubi puella clauda ex utero coeperat ambulare, et simul duae currebant. FRANCO. In ipso itinere puellae cuidam manus arida restituta est. Et ego ei baculum Abbatis tradidi, et fortiter eum tenebat.
3. EPISCOPUS. Quid illud omisistis, quod prima die in Frienburg pro divitibus jussit fieri orationem, ut auferret Deus velamen de cordibus ipsorum; quia, pauperibus accedentibus, ipsi crucem suscipere cunctarentur? Neque enim otiosa fuit oratio; sed, ut scitis, ditissimi quique, etiam pessimi, vici illius signati sunt. PHILIPPUS. Meministis etiam 0375B caeci illius senis, qui in via signatus est, et quemadmodum sensit Pater sanctus exisse virtutem, non a se quidem, sed a verbo virtutis et signaculo vitae: remisit enim, cum paululum processissemus, qui inquirerent an videret, et inventus est videns. GAUFRIDUS. Ipse nobis secreto confessus est, quod saepius futura erga eos, quos signabat, beneficia praesentiret: et de surdis illis mulieribus, quae eadem illa die in villa Crocingen, per quam transivimus, videntibus nobis auditum receperunt, ad tactum Prioris, sicut ex ipsius ore audivi, locutus est Deo, quod nullum adhuc surdum hac vice beneficium sensisse cognovisset, et sine haesitatione tetigit eas. EBERHARDUS. Ego cum duabus illis etiam adolescentem vidi, qui in ipsa hora fuerat illuminatus. 0375C EPISCOPUS. Herzeretheim quarta feria mane, post missarum solemnia, puellam, cui restituta manus est, ego obtuli. PHILIPPUS. Et ego puerum surdum et mutum ab utero, quem protinus audistis recte loquentem et audientem clare.
4. EPISCOPUS. Ego ipse allocutus sum puerum, ubi signatus est: et libere statim respondit, et omnes audistis populi vociferationem. GAUFRIDUS. Unde ei verba quae nunquam audierat? EPISCOPUS. Ab eo qui linguas infantium facit disertas. GERARDUS. Hoc erat quod praecedente vespera secreto colloquentibus Pater dixerat, neminem adhuc mutum in hac vita se vidisse loquentem. Et post 0375D paululum: «Cum soleant, inquit, qui muti sunt a nativitate, etiam surdi esse; mirum valde est an aliquando sic curentur, ut linguam, quam penitus ante non noverant, subito intelligant et loquantur. PHILIPPUS. Puellam claudam, quae ibidem erecta est, et gressum recepit, et puerum illuminatum omnes vidimus. FROWINUS ABBAS. Infantulum caecum mater attulerat, et signatus receperat 1169 visum; sed illa adhuc nesciebat, donec ego puero pomum obtuli, et extensa manu apprehendit illud. Et ex hoc probatus est videre. 0376A EBERHARDUS. Cum educeretur Vir sanctus de ecclesia, imo deportaretur magis, ante ostium me praesente et vidente claudum signavit, et tulit baculum ejus, et ille exsiliens ambulabat. PHILIPPUS. Caecum a nativitate puerum, cujus, dum egrederemur, Pater beatus aporuit oculos, et ego vidi, et populus multus qui aderat, et nos fere omnes. Similiter ex media parte corporis paralyticum, cui etiam osculum dedit post signaculum, et statim sanus factus est coram nobis; nam et manum ejus aridam ante curaverat. In villa Stieng caeca ab annis quatuor mulier in aquae transitu illuminata est coram populo, et omnes fere vidimus eam. GERARDUS. Ego in eadem via puellam vidi, cujus manus arida sanata est, videntibus et acclamantibus 0376B multis.
5. EPISCOPUS. Sexta feria, Basileae, post sermonem habitum et datas cruces, mulier muta oblata est Viro Domini: cujus cum tetigisset linguam, statim solutum est vinculum oris ejus, et loquebatur recte. Hanc ego vidi, et ei locutus sum; sed claudum qui antea gressum receperat, de quo sic acclamavit populus, quis vestrum vidit? OTTO. Omnes vidimus eum. EBERHARDUS. Ego et milites domini mei ipsa die, id est sexta feria, puerum vidimus, quem ad hospitium sancti Viri caecum mater adduxerat et reducebat videntem. GERARDUS. Multa eo maxime die facta sunt, quae prae tumultu scire nequivimus. Audivi enim ipsum dicentem, quod caecos eo die tetigisset, quos credebat omnino illuminatos 0376C esse, aut cito illuminandos. EPISCOPUS. Sabbato juxta castrum Rinvel, puer claudus erectus est: et ego, cum audivissem vociferationem, praecedebam enim, redii et inveni ambulantem claudum in medio populi exsultantis. EBERHARDUS. Secking vespere sabbati, dum ingrederetur ecclesiam Homo Dei, puer, cujus erant nervi cervicis indurati, et caput erigere aut circumducere non valebat, oblatus est, et ubi signatus est rediit solutis nervis, erexit caput et libere circumspexit. Serviens meus, qui in ipso hospitio pernoctavit et puerum vidit, mihi hoc indicavit, cum aliis sociis meis.
6. GAUFRIDUS. Ipsa est villa, ubi mane die Dominica, puero manus restituta est; et alter claudus 0376D a nativitate gressum recepit; et duo claudi, alter vir, et altera mulier, in egressu villae erecti sunt, et baculis quibus sustentabantur abjectis, libere incedebant magnificantes Dominum. Nec longe processeramus, et ecce mulieris manus invalida signata est, et sanata. Omnes hoc vidimus, et ad singula clamor factus est, et exsultatio magna. Hominem etiam mente captum, quem in eadem villa Pater signaverat, et statim quietum ac sane loquentem et agentem gratias vidimus, et ex hoc sanum permansisse audivimus. Redeuntes juxta 0377A eamdem villam sacerdoti locuti sumus; et dixit ex his de quibus certi erant, ipsa die ibi aut erectos aut illuminatos. Vesperi quoque, ut dux Conradus occurrit, claudus puer coram eo et militibus gressum recepit, videntibus etiam nobis. EPISCOPUS. Ibidem contigit, quod modo sileo, sed suo loco a vobis velim commemorari. EBERHARDUS. Ipso die in ingressu ecclesiae Doningen, alterum claudum erectum vidimus et ambulantem. Mane secunda feria, ex utero claudus in ingressu ejusdem ecclesiae, me praesente et vidente, gressum recepit. Puer quoque, quem in hospitio nostro mane mutum videramus, coram nobis locutus est. Sed et hospita nostra nobis testabatur, neptem suam, quae quadraginta annis caeca fuerat, a quarto anno aetatis 0377B suae, ipsa die illuminatam. GERARDUS. Ego in hospitio die ipsa puerum caecum illuminatum vidi. PHILIPPUS. Et ego adolescentulam caecam, quae prope villam illuminata est, quam et ex nostris, et ex populo multi viderunt.
7. GAUFRIDUS. Multa eo die vidimus, quorum jam non possumus recordari. Unum tamen occurrit, ipsa quam vidi laetitiae magnitudine ad memoriam revocante. Dico autem de muliere, quam diu claudam in villa quadam, per quam transivimus, erectam vidimus omnes. EBERHARDUS. Ego cum militibus domini mei contuli, et ex his quae tam illi viderunt, quam ego ipse, numeravimus triginta sex miracula, quae facta sunt ipso die. Caeci 1170 undecim illuminati sunt: claudis decem et octo gressus 0377C redditus est: mancis undecim manus restitutae: surdus unus audivit. Si plus in summa veniunt quam triginta sex, inde est, quod prius personas numeraveram, modo signa. Nam erga puellam unam multa sunt facta, quae caeca, clauda utroque pede, et muta erat et alteram manum aridam habens: ad multa etiam alia cantantem audivimus populum qui sequebatur nos; sed quia reverti nequivimus, non vidimus ea.
8. PHILIPPUS. Tertia feria Schafhusen multa amisimus, quia tumultus intolerabilis erat, et omnino abstinere oportuit Patrem a benedictione infirmorum, et fugere, adeo se populus invicem comprimebat. EBERHARDUS. Ego ipse ante altare rogabam 0377D obnixius, ne cui manus imponeret, prorsus ignorans qua ratione posset educi. PHILIPPUS. In ingressu tamen ecclesiae clauda gressum receperat, me praesente, et populi cantum omnes audistis. Vidimus et alteram claudam, quae egredientibus nobis de villa supra montem signata est, et confestim solutis nervis, libere ambulavit. EBERHARDUS. Me vidente in eadem villa surdus recepit auditum, et mulier gressum, quae clauda fuerat utroque pede. Audivi etiam a milite quodam domini mei, qui in ipsa turba Sanctum Domini defendebat, et praesens erat omni hora, quod aridum brachium cujusdam sanatum sit, et claudus ambulaverit. EPISCOPUS. Feria quarta mane in ingressu ecclesiae, me praesente et vidente cum populo, et fratribus nostris, 0378A claudus utroque pede, et manum habens unam aridam, ab utroque incommodo liberatus est, et libere ambulabat, et movebat manunt. PHILIPPUS. Caecum puerum, qui ibidem illuminatus est, ego vidi.
CAPUT III. De miraculis Constantiae, et per viciniam a beato Bernardo editis.
9. BALDOWINUS ABBAS. Ubi Rhenum transivimus, cantus ille quem audistis, omnes enim in altera parte remanseratis, populo praeoccupante naves, fuit pro erectione claudi cujusdam pueri, quem ego vidi. GAUFRIDUS. Caecum senem, qui in eodem itinere, dum transiremus villam, lumen recepit, ego vidi, et mulierem claudam longo jam tempore, quae sub 0378B manu benedicentis exsiliit: cui sic congratulabantur omnes qui noverant eam prius; curru enim venerat, et pedibus revertebatur. PHILIPPUS. Puerum utroque brachio impotentem Pater signaverat, cujus dum alterum brachium extendisset, unus ex militibus alterum, dum ei offerre vellet, coram omnibus nobis extendit. GAUFRIDUS. Omnes vidistis quantum exsultavit mulier insolitam lucem mirata, quae juxta lacum illuminata est. EPISCOPUS. Puerum paralyticum parte media signatum atque sanatum milites nostri se vidisse testantur. Filium quoque militis cujusdam, cujus erat manus arida, ut videbatur, fere duodennem, cum adduceretur ego vidi: statim vero cantantes audivi, et inquisivi quid accidisset. Miles autem quidam respondit sanatam manum filii domini 0378C sui. ALEXANDER. Ego hunc sanatum vidi. GAUFRIDUS. Ego alterum vidi pauperem adolescentulum, cui manus arida restituta est, in villa proxima Constantiae.
10. FROWINUS ABBAS. Quae Constantiae facta sunt, prae tumultu pauci viderunt: ego tamen caecum illum, qui feria quinta ante altare illuminatus est, vidi. Abbas Augiensis adduci praeceperat eum cujus mendicus erat. Puer quoque de hospitio nostro, quem ego ipse adduci feceram, ipsa die signatus, claudus enim erat, gressum recepit. Sed et pro tribus aliis signis in ecclesia cantatum est, et campanae pulsatae sunt, licet nemo nostrum viderit quid ageretur. GAUFRIDUS. Nulla sic ignoravimus, sicut ea quae Constantiae 0378D facta sunt, quia nemo nostrum se turbis immiscere audebat: et nos haec quae vidimus, loqui proposuimus. Ex eis quae feria sexta facta sunt, nihil vos vidisse arbitror ipsa die. Nam Sabbato mane inter oblationes puerum vidimus cum multa devotione gratias agentem Patri, cujus oratione ipsa feria sexta amissum recepit gressum. Cujus devotionem Vir sanctus intuens, ad meipsum conversus, ait: «Non est inventus 1171 qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi puer iste.» Prius autem in ipsa oblatione, adolescens surdus jam duodecim annis, sicut ipse confessus est, sub manu signantis beneficium sentiens exclamaverat in gaudio et exsultatione, quod recepisset auditum. Omnes eum vidimus; aliqui etiam ex nostris locuti sunt ei. Sic ei 0379A mulierem claudam, quae ibidem gressum recepit, vidimus, et puellam claudam, quae similiter est erecta. Altera quoque puella quae surda erat, ibidem recepit auditum. Haec, ut scitis, Constantiae in capella domini episcopi facta sunt Sabbato.
11. PHILIPPUS. In solio, cum jam pararet exire, mulieris manus invalida sanata est, et hanc ego vidi. BALDOWINUS ABBAS. Ego adolescenti illi qui in exitu civitatis auditum receperat, locutus sum, cum populus exsultans vociferaretur. PHILIPPUS. Vespere Sabbati in hospitio apud Winterthur puellam mutam vidistis, cum eam mater adduceret; et quomodo postea redierit loquens, ipsi scitis: de multis enim interrogata libere respondit. Nam mane Dominica die prae tumultu omnes existis ecclesiam, nec vidistis 0379B quae fiebant, licet clamorem populi vociferantis audiretis. Ego autem vidi puerum media parte corporis paralyticum, cui et brachium, et manum, et tibiam simul, et pedem, quae omnia invalida erant, virtus divina restituit ad Patris benedictionem. Duabus quoque claudis, alteri quidem pede uno, alteri vero utroque, gressus redditus est, et has praesens vidi. ALEXANDER. Ipsa die in via nobis videntibus puer claudus gressum, et mulier surda auditum recepit; sed prope Turegum coram multis qui occurrerant, claudus erectus est. GAUFRIDUS. Turegi secunda feria mane in ecclesia caeca mulier illuminata est. Hanc ego vidi caecam cum adduceretur; et cum manus ei imponeretur praesens adfui, et protinus illuminatam vidimus universi. FRANCO. In eadem 0379C ecclesia, puella clauda gressum recepit, et mutus loquelam praesentibus et videntibus nobis. PHILIPPUS. Similiter et puella caeca, visum. Multa quoque ibidem facta sunt, quae nemo ex nobis videre potuit prae tumultu.
12. GERARDUS. Ubi fluvium Lindemach transivimus, cui superpositus est vicus ille, infra dimidium milliare, duo pueri manci manus, mutus unus loquelam, surdus unus auditum, senex caecus visum, coram omnibus receperunt. Haec nos omnia vidimus, et certissime ac diligentissime probavimus acclamante ad singula multitudine, quae Sanctum Domini deducebat in laetitia et exsultatione. PHILIPPUS. In ipso itinere clauda erecta est, quam in humeris deportatam 0379D ubi signavit: Pater, deponi jussit et ambulare. Haec erat cui sic congratulabantur vicinae mulieres, et omnes qui noverant eam. Sed et surdus quidam ipsa die juxta viculum per quem transivimus, coram nobis recepit auditum. GERARDUS. Feria tertia profecti mane a viculo cui nomen Birbovermesdorff, priusquam fluvium Rufam transivimus, duas mulieres claudas vidimus in itinere erectas. Utriusque directionem Pater, dum eas agitaret, sine ulla haesitatione cognovit. Substitit enim, et utramque deponi fecit, et libere ambulabant magnificantes Deum. ALEXANDER. Ipso die juxta viculum puer intorto et 0380A rigido collo, sanatus est coram nobis, et libere caput movebat. EBERHARDUS. Unum omisistis quod ego vidi, et populus multus villae quae dicitur Frichen, omnes enim praecedebatis. Ibi clericus quidam de villa quae dicitur Seckingen, obnixius rogavit Sanctum Domini, dum ingrederetur villam, ut aliquod faceret signum, quia populus durissimus erat: et ecce mulierem, claudam ab annis viginti, offerebant; quam, ubi signavit Pater, jussit deponi, et libere ambulavit.
13. ALEXANDER. Mane quara feria apud castrum Rinvelt, ubi pernoctaveramus, priusquam intravit Vir sanctus ecclesiam, in atrio exteriori intortum collum pueri sanavit: et puellae manum invalidam reddidit sospitati. GAUFRIDUS. In ecclesia, post missae celebrationem, puellam ei obtulimus, quae ex utero 0380B matris suae caeca, vix lucem solis videre poterat, nec aliud discernere. Cujus oculos sputo linivit Pater beatus, et continuo clare vidit, et omnia discernebat. Ibidem quoque surdus auditum, et caecus quidam visum recepit. ALEXANDER. Puer etiam alter, 1172 cujus nervi cervicis obdurati et retracti caput circumducere non sinebant, in ecclesia sanatus est ipsa hora. In via quoque, contracta mulier et omnino impotens, quam in ventilabro deportaverant in occursum sancti Viri, ut signata est, exsiliit clamitans, et facta est laetitia magna in populo. Sed et prope Basileam, vir quidam, qui graviter audiebat, clarum recepit auditum.
14. Quinta feria ante lucem egressi festinavimus Ronascle. In ipso autem itinere surdus quidam recepit 0380C auditum, et puer altero oculo caecus, vidit utroque: nec latuit Patrem, sed cum paululum pertransisset eos, misit qui scrutarentur, et inventum est ita. EBERHARDUS. Cum misisset te, inquit ad Alexandrum, ut videres an puer illuminatus esset, conversus ad me qui propius incedebam, ait: «Deus aperuit oculum pueri illius.» Sexta feria in ecclesia Ronascle, ubi intravit, puer allatus est, altero oculo parum, altero nihil videns: et continuo clare vidit utroque. Omnes vidimus eum. Nam continuo etiam alio signo conclamatum est, et dicebant caecum illuminatum esse, sed videre eum nequivimus prae tumultu. FRANCO. Puerum quemdam claudum, qui post sermonem habitum ad plebem, erectus est in ipsa 0380D ecclesia, de quo etiam vociferati sunt, ego ambulantem vidi in medio populi acclamantis. EPISCOPUS. Sabbato in ecclesia Berche post missarum celebrationem, clericus altero oculo caecus jam per quinquennium, visum recepit. Et ego eum vidi agentem gratias et exsultantem. OTTO. Prius ibidem convaluerat puer intortum habens collum, cujus, sub manu Patris, nervi crepuerunt et relaxati sunt, et pueri pater et puer ipse incredibiliter laetabantur. Omnes audistis cantantem populum: ego puerum vidi. GERARDUS. Adolescentem, cujus arida erat manus cum brachio toto, et ibidem curatus est; omnes vidimus. 0381A Et puellam, quae Dominica quarta Adventus Argentinae in ecclesia post missarum celebrationem erecta est: de qua sic exsultabat pater, sic populus acclamabat. PHILIPPUS. Ipsa die, priusquam navem ingrederemur, puer claudus erectus est, et coram populo libere ambulabat, et qui aderant vociferabantur cum gaudio, sicut omnes audistis. Secunda feria in navi proficiscebamur, et non poterant accedere qui infirmabantur. Vespere tamen Bagenbach in hospitio mulier clauda gressum recepit. GERARDUS. Ipsa hora, qua mulier supervenit, querebamur invicem nihil nos ea die vidisse: et illa statim sine baculo ambulare coepit gratulabunda et laudans.
CAPUT IV. Beatus Bernardus venit Spiram in vigilia Natalis Domini ad conventum Imperatoris et principum, et de miraculis ibidem patratis.0381B
15. Tertia feria, vigilia fuit Dominicae Navitatis, et navi venimus Spiram: ibi enim diem festum celebravit rex Conradus, ibi coronatus est: ibi adfuit episcoporum principumque conventus. Illuc Pater sanctus advenit, inter principes quosdam pacem cupiens reformare; quorum inimicitiis ab exercitu crucis Christi multi detinebantur. Verumtamen non crebra solent in illis conventibus apparere miracula, nec dignatur Deus, ubi tantus est concursus multitudinis curiosae, revelare gloriam suam. Sed non fuit otiosus Patris adventus: ibi enim factum est, ut ipsius verbis utar, miraculum miraculorum. Siquidem Rex signatus est praeter spem omnium, qui 0381C convenerant: cucurrit velociter sermo vivus et efficax; vere ibi probatum est quod cor regis in manu Dei est. Prius enim apud Frankenvoert Regem secreto convenerat Vir beatus, admonens ut ipse saluti propriae provideret in tempore misericordiae uberis. Cui, cum respondisset nullum sibi hujus militiae inesse propositum, tacuit Vir mansuetissimus dicens, non esse parvitatis suae importunius instare regiae majestati. Sic et Spirae cum in sermone publice jam secundo Regem, sicut prius, peregrinationis admonuisset ex nomine, die tertia cum beati Joannis festivitas ageretur, secreto aggressus cum solita mansuetudine, suggerens providendum omnino, ne sic praeteriret eum poenitentia levis, brevis, 1173 0381D honorabilis, salutaris, quam ad salvandos peccatores divina pietas excogitaverat. A quo hoc tandem responsum obtinuit, quod deliberaret secum et consuleret suos, sequenti die su er hoc responsurus. 0382A Exinde intra Missarum solemnia, beati Patris animum coepit Spiritus stimulare divinus, ut praeter morem, nullo rogante, diceret, non oportere sine sermone praeterire diem. Quid multa? locutus est, et in fine sermonis Regem, non ut regem, sed ut hominem tota libertate convenit. Proponebat enim futurum judicium, hominem ante tribunal Christi astantem, imperantem Christum, et dicentem: «O homo! quid debui tibi facere, et non feci?» Ex hoc autem numerans regni culmen, divitias, consilia, virilem animum et corporis robur; his et hujusmodi verbis commovit hominem, ut in medio sermone non sine lacrymis exclamaret: «Agnosco prorsus divina munera gratiae; nec deinceps, ipso praestante, ingratus inveniar: paratus sum servire 0382B ei, quandoquidem ex parte ejus submoneor.» Dixit, et ecce populus rapiens verbum de ore loquentis, exclamat in laudem Dei, et resonabat terra in voces eorum. Continuo signatus est Rex, et vexillum ab altari per manum Patris suscepit, quod ipse in exercitu Domini manu propria deportaret. Signatus cum eo nepos ejus dux Fridericus junior; signati alii principes, quorum non est numerus. Ipsa autem die juxta capellam, ubi Pater sanctus Missam celebravit, puer claudus me praesente gressum recepit.
16. EBERHARDUS. Sabbato mane, cum Innocentium festus ageretur dies, exeunti de hospitio Patri sancto occurrebam, adducens mecum militem qui 0382C signari volebat, et ecce in media turba puerum caecum intuens: «Quid vult, inquit, puer iste?» Cujus verba cum minus intellexissem, quod Romana lingua loqueretur: «Adduc, inquit, puerum ad me.» Factum est ut imperavit, et confestim signatus puer visum recepit. Egoi pse in multis probavi quod clare videret. GERARDUS. Post Missae celebrationem in capellam, quae dormitorio canonicorum adjacet, inductus Vir Dei, virum signavit uno caecum oculo, et visum statim recepit: cujus et caecitas prima, et illuminatio secunda diligentissime probata est. Sic et surdum, dum ab ecclesia rediret, impresso crucis signaculo fecit audire, immittens digitos in aures ejus: et hoc vidimus, et probavimus. EPISCOPUS. Sic et caecum illum, qui Dominica 0382D ante altare illuminatus est, dum graduale cantaretur, quem ego ipse obtuleram. EBERHARDUS. Multa ibidem facta arbitror quae non vidimus. Saepe enim cantantem audivimus populum, et nemo ex 0383A nobis irrumpere potuit, ut videret quid ageretur. Unum tamen surdum, qui ibidem recepit auditum ego vidi, et ego obtuli eum.
CAPUT V. De aliis miraculis Spirae factis.
17. PHILIPPUS. Ipso die conventus factus est, ubi manifeste Spiritus adfuit: neque hinc cuiquam dubitare licebit. Convocavit enim Rex omnes principes et milites qui signati erant, simulque residentibus universis, exhortatus est eos Pater sanctus, non humanis sermonibus, sed divinis. Ubi vero egressi fuimus, et Rex ipse cum principibus Sanctum Domini deducebat, ne comprimerent eum turbae, puer claudus oblatus est ei coram Rege. At ille signo crucis edito puerum erigit, et jubet coram omnibus 0383B ambulare. Quanta laetitia, quanta exsultatione puer deductus sit, quis loquatur? Conversus autem Pater sanctus ad Regem: «Propter vos, inquit, factum est hoc, ut noveritis quia Deus vere vobiscum est, et acceptum est ei quod coepistis.» Ipsa hora priusquam egrederemur hospitium, puella erecta est, et caeca mulier illuminata. EBERHARDUS. Mane secunda feria, cum ad ecclesiam Vir sanctus proficisceretur, multitudo languentium 1174 impediebat nos, et omnes praecedere jussimus. Nec mora, claudus quidam ante altare erectus est: utrum esset signatus, ignoro. Ambulantem tamen vidi, et ligni pedem in ecclesia pendentem. OTTO. In capella Regis ipso praesente puer claudus ex utero gressum recepit. EBERHARDUS. Eadem die alii duo, claudus alter, et 0383C alter curvus, erecti, et me praesente ad majorem ecclesiam ab universo populo sunt deducti. Nam vociferationem et sonantes campanas omnes audistis. Vix redieram domum, et ecce iterum clamor, iterum compulsatio. Festinavi ad ecclesiam, et duos iterum claudos adduxerant, qui ipsa hora receperant gressum.
18. GERARDUS. Vespere, dum rediret Pater a curia Regis, multitudo languentium hospitii januas obsidebat: quos in ordinem fecimus residere, et singulos tetigit ac sanavit. Ibi puer claudus ex utero gressum recepit. Alter caecus uno oculo illuminatus, et vir claudus ab annis decem erectus. Hos ego vidi statim sanatos sub manu benedicentis. Unus e fratribus 0383D nostris, unum adhuc surdum qui auditum recepit, se vidisse testatur, et mulierem gratias referentem, quod a dolore capitis convaluisset. EBERHARDUS. Feria tertia puer caecus illuminatus est, quem ego vidi. PHILIPPUS. Item vir quidam in praesentia Regis et principum, unius oculi visum recepit. In ipso loco factum est unde plurimum congratulabamur, eo quod praesens esset dux quidam Graecus, missus a Rege Constantinopolitano. Hic in capella Regis loquebatur Patri nostro, cum mulier caeca oblata est: ubi vero signata est coram eo, statim illuminata est, et homo ille compunctus est plurimum in hoc verbo. Sic et circa vesperam astante 0384A Rege, et ipso Duce, et principibus multis, puer claudus offerebatur. Protinus autem fiducialiter loquens vir fidelis, audientibus omnibus ait: «In nomine Jesu Christi tibi praecipio, surge et ambula.» Sonuit vox virtutis, et secuta est virtus: surgensque puer, libere ambulabat, et prius quidem trementibus membris vel tibiis ibat, sed paulatim sub oculis omnium roborabatur.
19. GERARDUS. Anselmus episcopus Havenbergensis in fronte et faucibus gravissime patiebatur, ut vix aliquid gustare posset, aut loqui. Hic ergo rogabat beatum Virum dicens, «Quia deberes etiam me curare.» Cui jucunde respondens: «Si eamdem, inquit, haberes fidem, quam habent mulierculae, posset tibi forte prodesse.» At ille: «Et 0384B si ego, ait, fidem non habeo, salvum me faciat fides tua.» Tandem signavit eum Pater et tetigit: et continuo dolor, omnisque tumor abscessit. PHILIPPUS. Victa est curiositas nostra, quia crebra miracula quotidie coruscant. In octavis Nativitatis Mariae, dum ad ecclesiam proficisceremur, in claustro canonicorum puer claudus gressum recepit, et coram ipso Patre nostro ambulabat exsultans. GERARDUS. Inter Missarum solemnia curvus puer erectus est: et hunc vidi cum ad altare deduceret mater incolumem, ut offerret pro adepta salute candelam. OTTO. Post Missarum celebrationem mulier clauda gressum recepit, quam nos vidimus omnes ambulantem. GERARDUS. Multa quidem et hac die, et sequenti collata beneficia languentibus vidit Rex ipse, vidit curia, 0384C vidit universa civitas Spirensis, a cujus memoria deleri non poterunt in aeternum. Nostra quidem schedula, ubi haec annotaveramus, negligentia cujusdam fratris amissa est: parcat ei Deus. Tria tamen occurrunt memoriae; nam caetera investigare non vacat. Feria quinta pueri duo, quorum uterque oculi unius lumen amiserat, in hospitio illuminati sunt, et paralyticus curatus est, quem deportaverant in grabato. PHILIPPUS. In capella Regis, dum perficeretur reconciliatio, pro qua nominatim venerat Pater beatus, signavit hominem, cujus caput sine intermissione tremebat, et sanatus est ipsa hora. Puer etiam claudus ibidem erectus est. GERARDUS. Vespere in hospitiis 1175 duo caeci illuminati 0384D sunt coram nobis. Mane sexta feria coram nobis caecus visum recepit.
20. Sed eundum est nobis; et qui haec deportaturus est, nuntius jam festinat. Quaerimus proinde, quid dominus episcopus reservavit. EPISCOPUS. Optime factum est, ut me commoneres: nam mihi, fateor, prorsus memoria exciderant. Sagittarius quidam serviens ducis Conradi, cum nobis Dux occurrisset, detrahebat verbo crucis, et sanctum Dominum blasphemabat, dicens: «Quia non plus ille signa facit quam ego.» Ubi ergo ad imponendam manum infirmis Pater substitit, accessit homo, et vidit cui derogaverat: statim cecidit 0385A exanimis, et diu jacuit sine sensu. ALEXANDER. Ego illi proximus eram quando cecidit, et equus quidem immobilis stabat. Iniquus autem ille impulsus, subito virtute divina cecidit retro. Obstupuimus omnes, et advocavimus Patrem: nec prius ille miser surrexit, quam descendens et orans erigeret eum. Sic in seipso cognita virtute, cui prius detrahebat, incredulus, sequenti die signatus est ad praeceptum Patris nostri, in exercitum Domini profecturus. 0386A EPISCOPUS. Per omnia benedicta miseratio Domini, qui novissimae huic generationi unum saltem ex antiquis sanctis reservavit, ut tanquam lucerna ardentissima temporis hujus tenebras vita, doctrina, miraculis consecraret. Felices vos, qui sub pennis ejus speratis, et satiamini ab uberibus consolationis ejus! felix congregatio, quae tanto Patre laetatur; cujus nos miseri saeculares tenui saltem notitia gloriamur!
PARS SECUNDA. Auctoribus variis.0385 CAPUT VI. Epistola Monachorum Clarae-Vallensium et comitum sancti Bernardi ad clericos ecclesiae Coloniensis.0385B
Dominis et amicis suis clericis ecclesiae Coloniensis, salutem dicunt fratres et amici eorum, Everhardus, Gerardus, et Gaufridus monachi qualescunque; Philippus Leodicensis, Volmarus Constanstiensis, et caeteri tirones spiritualis militiae, quos Vir sanctus eripuit de medio Babylonis.
21. Ante omnia decet nos ex ipsis medullis cordium tibi gratias agere, Domine Deus noster. Multiplicasti enim super nos misericordiam tuam, et magnificasti facere nobiscum, immemor omnium iniquitatum nostrarum, quibus digne puniendis 0385C nec ipsa quidem gehenna sufficeret. Et unde hoc nobis, peccatoribus utique pessimis omnium, quos tua ordinante patientia, tellus invita cogitur sustinere? unde hoc nobis, ut sub tantae sanctitatis patrocinio respiremus? O vere inaestimabilis cumulus miserationis! o incomprehensibilis divinae pietatis abyssus! Accumulavit gratiae suae munera super Virum quem elegit, ut ad eum colligat undique desperatissimos peccatores, in quo securius habeant sibi repositam sanctitatem. Vos autem, charissimi, usquequo gravi corde? (Psal. IV, 3.) Nonne si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae in vobis factae sunt his diebus, egissent poenitentiam in cinere et cilicio? (Matth. XI, 21.) Ad signum unum aliquando conversa legimus de populo, utique durae 0385D cervicis, hominum tria millia, cum in porta templi mendicantem claudum de ore Petri prolata vox virtutis ambulare fecisset (Act. III, XIV). Quantos in brevi civitas Coloniensis vidit erectos? Et multi quidem de populo, ad quod vocabantur, conversi sunt, et oblatam sibi a summo Pontifice indulgentiam, et indictam poenitentiam devotissime susceperunt.
22. Sed certe, nisi abundaverit justitia vestra plus quam eorum, non intrabitis in regnum coelorum 0386B (Matth. V, 20). Laici de mundo sunt: licite cogitant quae mundi sunt. Apostolis dictum est: Vos de mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo (Joan. XV, 19): quorum vos hodie occupatis loca, quorum stipendiis vivitis, quorum potestatem tenetis, quorum auctoritate polletis, quorum vobis vindicatis honorem; cum quibus, ut pace vestra dixerimus, communia vobis 1176 sunt omnia, praeter conversionem et conversationem, praeter opera et voluntatem, praeter vitam denique et opinionem. Si in terra pasci gregem viderit, quis miratur? Pastorem autem similiter incurvari deorsum, similiter inhiare terrenis, et quae inferius sunt quaerere, nunquid non ridiculum est, et abusio magna? At nunc erubesce, Sidon, ait mare (Isai. 0386C XXIII, 4): Publicani et peccatores praecedunt vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31). Desperata est plaga cleri hujus: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Ditata est Ecclesia terrenis possessionibus, sed virtutibus spoliata. Neque enim longa eis esse potuit cohabitatio, ex quo pauper factus propter nos Rex gloriae ita paupertatem elegit ut diceret: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 53). Heu! heu! videmus venenum additum Ecclesiae, sicut dictum est Ludovico, quem nominatis Pium, qui praecipue ditavit ecclesias. Legimus enim in historia ejus, quod audierit vocem dicentem sibi: «Venenum Ecclesiae addidisti.» An forte vobis videtur absonum, venenum interpretari 0386D divitias? Christus etiam in Evangelio spinas vocat (Marc. IV, 18, 19): et Apostolus eas laqueum definit esse diaboli. Quicunque, inquit, divites volunt fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Evadant ergo, qui volunt fieri pauperes, et secure decantent, quia Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). Agnoscite vocem jucundam, qui laqueum hunc transilistis: fratres vestros loquimur, qui adhuc inter vos solo tantum corpore detinentur. 0387A Neque enim otiosus fuit, videlicet ad clerum, sermo Domini, ut magis inexcusabiles sint, qui adhuc in perditione persistunt: imo facilius trahat caeteros funiculus triplex, qui difficile rumpitur; cum verbo et signis, etiam proximorum accedat exemplum. Protrahunt epistolam, ut videtis, ubertas materiae et desiderium fervens, quo vos omnes habere cupimus socios in visceribus Jesu Christi. Veruntamen supersedendum est nobis, praesertim quod copiosius haec et efficacius ab ipso Patre nostro annuntiata sunt vobis, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Multi ex vobis curiose legerunt exemplar libelli, quod ad illustrem Henricum, regium spiritu magis quam sanguine, misimus de signis quae vidimus a prima Dominica 0387B Adventus usque ad discessum nostrum a curia, quae nuper Spirae habita est. Multi adhuc petunt, ut quae facta sunt apud vos, non ne ligamus adjungere: quod haec vobis dulcius sapiant quae praesentes ipsi vidistis. Quod triplex nobis consideratio persuasit, ut et novi fratres, dum saecularibus adhuc terminandis negotiis detinentur, in lectione hac recalescant; et caeteri cogitent quale sit quod admittunt, qui tanto Patri, quem profecto, ubi Deus sustulerit, multi lacrymabiliter plangent, quod eum dissimulaverint, dum vocaret, animas suas committere, aut illecti voluptatibus nolunt, aut trepidant cordis pusillanimitate retracti. Sed et habeat, ut dignum est, nobilis ecclesia Coloniensis memoriale sempiternum earum rerum, quarum 0387C praesentia meruit exaltari. Non quidem ut nostrum hoc scriptum reservandum sit; sed ut luculentius haec et dignius scribant, qui scientiam habent, et possunt diligentiam adhibere. Nec dubitamus multo plura et apud vos, et in itinere miracula claruisse, quam tunc potuerimus nosse, aut possimus nunc recordari. Sed certissima tantum et probatissima scripsimus: ea quoque addere proposuimus, quae singulis adhuc diebus per fidelem servum et devotum famulum virtus Omnipotentis mirabiliter operatur. Sed et pauca ex his, quae vidimus a Spira usque ad Coloniam, huic annotationi praemittenda credidimus, ut priori narrationi ista cohaereant. Nonnulla quoque ex his quae praesentes viderunt 0387D venerabiles abbates Theodoricus Campensis, et Herwinus Steinveldensis, sicut ab eis accepimus, sub eorum nominibus sunt descripta.
1177 CAPUT VII. De miraculis a Spira Coloniam usque per beatum Bernardum editis.
23. Jam quia reverendus episcopus Constantiensis abest, locum ejus clericus ipsius, noster jam frater, Wolkemarus suppleat in hac relatione, et primus 0388A ipse loquatur. WOLKEMARUS. Utinam inter nomina electorum nomen meum jubeat Deus ascribi! Utinam in libro vitae vel ultimum inveniatur ipsius oratione et meritis, in cujus laude praesenti, primum id fieri vestrae placuit Sanctitati. Sexta igitur feria, sicut prioris libri finis declarat, soluta est curia Spirae, et nos Wormaciam festinavimus: ubi Pater sanctus, licet obnixius rogaretur, moram facere noluit dicens: «Quia oportet me et aliis civitatibus evangelizare.» Transierat enim per Wormaciam ante duos menses, et sermone habito innumerabilem ibi signaverat populum signaculo militiae christianae. Prius tamen quam egrederemur die sabbati, infirmos tetigit, qui convenerunt: ubi inter manus meas surdi duo, quos offerebam, astante populo et acclamante 0388B auditum sibi redditum fatebantur cum multa exsultatione. PHILIPPUS. In itinere puer claudus erectus est, quem omnes vere vidistis. GAUFRIDUS. Secunda feria, die festo Epiphaniae apud castrum Gruzenach, regrediens ab ecclesia Pater beatus, puerum tetigit et erexit, quem sex annis penitus claudum fuisse parentes sui, et alii plures de populo circumstante, qui eum noverant, testabantur. Hunc nos ipsi statim vidimus ambulantem, dum ad ecclesiam deduceretur, in laudem Dei acclamantibus universis. WOLKEMARUS. Tertia feria Pichenbach (sic enim nominant viculum ubi pernoctavimus) die Apparitionis mane tria apparuerunt miracula, quae praesens vidi oculis meis. Siquidem in ingressu ecclesiae 0388C surdus oblatus est, a quo statim Vir Domini sacratis digitis suis surditatem repulit, et immisit auditum. In ingressu quoque gressum puella altero pede clauda recepit. Necdum exierat villam Pater beatus, et ecce offerunt ei paralyticum in grabato, qui, audita fama virtutum ejus a vico magno, qui supra Rhenum situs est, et nominatur Bobardus, plaustro sese fecerat deportari: et hunc quoque signavit, tetigit, et erexit, et ad propria misit incolumem.
24. GAUFRIDUS. In parochia Treverensi situs est famosissimus vicus, ubi Rhenus et Mosella confluunt, unde et Confluentia nominatur. Ibi multa coram omni populo ostensa sunt signa, quae nostram notitiam aut memoriam effugerunt. Claudum tamen 0388D puerum, qui in ecclesia sancti Florini post Missarum celebrationem erectus est, memini me vidisse. Sed et caecum ibidem illuminatum asserit Fredericus noster, qui ab eodem vico secutus est Sanctum Domini una cum Adulfo optimo adolescente. Hic, ignorantibus propinquis et amicis, nobiscum transiit Mosellam, indutus tantum superpelliceo, sicut venerat ab ecclesia sancti Castoris, in qua canonicus erat. Reliquit alter Joseph pallium cum adultera, 0389A fugitque Aegyptios, et effugit. In eodem itinere cum paululum processissemus, claudus quidam notissimus in terra illa equo advehebatur. Hujus ita nervus femoris aruerat, ut replicato genu quantum mensura est palmi unius, tibia illa brevior altera videretur. Signavit autem eum Vir sanctus, et nihil haesitans de virtutis effectu deponi jussit, et ambulare; sed non fuit qui obediret, forte quia minus speraverunt id qui astabant, aut quia minus intellexerunt verbum. Siluit ergo Pater, sed non siluit vox virtutis: subito siquidem exclamavit homo laxari sentiens nervum, et extendi genu super equum quo vehebatur. Statim vero depositus libere ambulabat magnificans Deum, et tota illa die suum secutus est curatorem. Alter quoque, cujus similiter femoris 0389B nervus aruerat, ut vix summis digitis pedis unius terram tangeret, sanatus est in via eadem, ita ut libere talum deponeret, et sine baculo graderetur. WOLKEMARUS. Feria quinta apud viculum Riegemach, mane priusquam egrederemur, me praesente puer quidam gressum recepit, qui sex annis claudus exstiterat, sicut ab ipsis parentibus ejus accepi. Ibidem 1178 etiam mulier surda audivit, et vir caecus illuminatus est, cui unus tantum oculus erat, et hic quoque ad nihilum valens.
25. GAUFRIDUS. Memor sit in aeternum diei hujus civitas Coloniensis, qua suscipere meruit Hominem sanctum, quem semper optaverat. Quia tamen insperatus advenit, minor eo die fuit frequentia populorum. 0389C Sic nimirum gloriae calcator humanae solemnes semper exceptiones, quoad in se est, fugere consuevit, et elegit magis occulte ingredi civitates. Raro tamen id potest, quia sequitur major gloria repellentem. Mane, sexta feria, priusquam ingrederemur ecclesiam, in hospitio nostro mulier caeca oculo uno ab annis decem, ad tactum beatae manus coram nobis visum recepit. Haec in ecclesia statim praesentata est clero, et diu jacuit ante altare gratias agens Deo. Interea puer quoque caecus in ipso hospitio est illuminatus. Ex quo ingressus ecclesiam Pater sanctus ad altare beatae Mariae, quod in orientali parte locatum est, Missam celebravit: ubi vero complevit, coram omni populo puella caeca illuminata est, et matrona dives et nota in civitate, cujus crura arida ab 0389D annis tribus extendi penitus non valebant, resolutis nervis ad signum vitae sine dilatione stetit erecta. In pulpito quoque, dum sermonem habiturus ad populum ascendisset, caecus senex visum recepit. Multa quidem et alia signa facta sunt in ipsa die, et saepius acclamabant. Sed nemo nostrum inquirendi exstitit curiosus. Sabbato quoque multa in hospitio vidimus, et cognovimus ea; sed, quia annotare negleximus superveniente multitudine caeterorum, nobis jam penitus exciderunt. Verba tamen quae ad clerum habuit (neque enim exire voluit ad populum ea die), et quomodo formam hanc clericorum, imo vitam prorsus informem, omnibus divinarum testimoniis Scripturarum probaverit esse contrariam, non omnibus eis arbitror excidisse. «Vos, inquit, propheta 0390A notabat, cum diceret: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia (Psal. LXXII, 5, 6). Et Isaias eodem spiritu, imo Deus per Isaiam: Misereamur, inquit, impio, et non discet facere justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini (Isai. XXVI, 10). Et expressius ac nominatim in alio propheta: Principes populi mei, inquit, ejicientur de domibus deliciarum propter pessimas voluntates suas, et cleri eorum non proderunt eis.» Sed haec alias. Jam ad narrationis ordinem revertamur.
CAPUT VIII. De variis miraculis Coloniae-Agrippinae factis.
26. Dominica, priusquam Missa celebraretur, caecus quidam per signaculum lucis et vitae illuminatus 0390B et adductus est ad altare. Ea siquidem die ad promissum sermonem convenerat populus inaestimabilis, quantum nemo clericorum sese aliquando in ecclesia illa vidisse dicebat. Celebravit autem Missam Pater sanctus ad altare beati Petri, quod in occidentali parte situm, obtinet in ecclesia principatum. Ibi post Missae celebrationem, innumera coram omnibus miracula contigerunt. Honorata mulier et notissima in civitate, quae per quinquennium uno oculo caeca, multa sese in medicos fatebatur inutiliter expendisse, sub manu signantis visum recepit. Altera quoque similiter illuminata est. ABBAS CAMPENSIS. De multis quae ibidem vidi, duo tantum occurrunt memoriae. Dico autem de puella surda et 0390C muta quae confestim audivit et locuta est: et de juvene claudo, quem ad servi sui orationem divina virtus erexit. HERVINUS ABBAS STEINVELDENSIS. In platea ubi sermonem habuit Vir beatus, eo quod ecclesia populum capere non sustineret, nobis astantibus caecus quidam visum, et mancus aridae manus simul et brachii adeptus est sanitatem. ABBAS CAMPENSIS. Ubi finito sermone domum regressi sumus, ex quo januam intravit exteriorem, priusquam hospitii limen attingeret, me praesente, curvum erexit puerum: mulieri insanae reddidit mentem: claudam ambulare fecit, et caecam uno oculo matronam Pater beatus illuminavit. GERARDUS. Haec fuit de qua sic 1179 mirabatur unus e fratribus nostris, quod et diviti beneficium tam facile praestaretur; 0390D et vere digna fuit omni admiratione celeritas. Prius enim quam signata videretur, illuminatam se esse clamavit.
27. EBERHARDUS. Ex quo pransi sumus, nunquam nobis illa die miracula defuerunt. Et haec quidem certius novimus, diligenter probavimus ea. Stabat enim Vir sanctus in fenestra, et per scalam offerebantur infirmi: siquidem ostium domus aperire nullus audebat; tantus erat impetus et tumultus. Ibi quoque filia divitis cujusdam viri notissimi in civitate auditum recepit, quem ex multis annis prorsus amiserat. Hanc in claustro quodam parentes ante locaverant, sed remiserant eam sanctimoniales, eo quod penitus amisisset auditum. Diu quoque sic manserat nihil audiens, donec ad tactum sacratae 0391A manus Deus aperuit aures ejus. Post paululum quoque contracta mulier erecta est, et ambulalat. GERARDUS. Puerum curvum, qui erectus est ipsa die, et caecos multos qui illuminati sunt, omnes vidistis. WOLKEMARUS. Ego ex iis quos vidi, et quorum memini, numeravi quinque, quosdam uno oculo caecos, quosdam utroque. ABBAS CAMPENSIS. Circa vesperam illuminata est mulier, quae post manus impositionem duabus aut tribus horis residebat caeca. Tandem abire volens, nec habens a quo deduceretur, palpabat miserabiliter ad parietem cum fletu et ejulatu. Omnes miserabamur eam, sed statim congratulati sumus. Acclamavit enim subito, quia videret: et festinantes ad eam multis hoc probavimus argumentis.
0391B 28. GERARDUS. Dum haec intus agerentur, ego foris astabam, nec ullatenus poteram introire: ab hora nona, usque ad vesperam sic permansi cum quibusdam fratribus nostris, nec accedere quidem valens ad ostium, vel ad scalam; tanta erat undique multitudo. Vix tandem nocte secedentibus turbis ingressus, vidi confestim hominem surdum qui recepit auditum. Ubi coenavimus, quia languentium convenerat multitudo, rogavimus Patrem, ut ad signandos eos egrederetur. Protinus autem puellis duabus surdis et mutis ad tactum sacratae manus coram nobis Deus auditum reddidit et loquelam. EBERHARDUS. Ibidem puer quidam, et matrona de civitate ipsa, ambo claudi, ambo erecti sunt. PHILIPPUS. Secunda feria summo mane, vir surdus auditum, et caeca 0391C puella visum recepit. Post paululum quoque mulier caeca illuminata est, et tantus ibi tumultus factus est et concursus, ut vix potuerit in hospitium retrahi Vir beatus: et nescio an fuerit ibi majus miraculum, quam quod evaserit incolumis. GERARDUS. Circa horam tertiam exiturum virum Dei exoptabat languentium multitudo, eo importunius instantes, quo modicum jam tempus viderentur habere. Egressus igitur in plateam signavit ex ordine residentes, et sub oculis omnium ipsa hora quatuordecim sunt sanati: claudi septem, surdi quinque, puer mancus, et mulier caeca, optatum quique beneficium perceperunt. Ad singula populus acclamabat, et in laudes Dei voces tonant per nubila: «Christ, uns genade. 0391D Kyrie, eleison. Die Heiligen alle helffen uns.»
29. Porro archiepiscopus civitatis in ipso residebat hospitio, et coram eo quoque Pater sanctus ubi egressus est, puerum caecum illuminavit. ABBAS CAMPENSIS. Ex hoc jam turba erat intolerabilis, ut nemini prorsus egredi domum ingredive liceret. Consilium ergo fuit, ut in domum archiepiscopi deduceretur, liberius exinde profecturus. Ibi vero nobilis puer filius sororis advocati Coloniensis, ex longo jam surdus et mutus, coram omnibus nobis per manus impositionem recepit auditum pariter et loquelam. Ibidem quoque caecus quidam visum, et alter cujus erat crus aridum et inutile, adeptus est 0392A sanitatem. Sed et puella quaedam, cujus adhaeserat lingua faucibus, et vix poterat loqui, curata est ipsa hora soluto vinculo oris. Horum omnium testes sumus, testis est civitas Coloniensis. Neque in angulo facta sunt, sed in publico, ut ab omnibus Deus glorificetur, qui in sanctis suis gloriosus est. Si quis forte aut incredulus aut curiosus exstiterit, multa ex his facile ei probare licebit, praesertim quae in personis facta sunt non infimis, nec ignotis.
1180 CAPUT IX. De miraculis in itinere, Colonia Leodium usque, id est Juliaci, Aquisgrani, Trajecti, factis.
30. Vix tandem egressi Coloniam venimus Brunwiler, quod est monasterium duobus a civitate millibus distans. In via quoque praesente populo Coloniensi, 0392B qui devotione debita Sanctum prosequebatur, surdi duo oblati sunt quorum Deus aperuit aures, cum injecisset Pater beatus digitos, et ore sacrato inspirasset auditum. EBERHARDUS. Tertia feria, mane in ecclesia beati Nicolai, in ipsius siquidem honore dedicatum est monasterium Brunwiler, quod Nigrum-Villare interpretatur, coram altari puer caecus illuminatus est, quem offerebat dominus abbas Campensis. Vix adhuc exsultantis populi siluerat vociferatio, et ecce surdus et mutus auditu donatus est, et loquela. WOLKEMARUS. Alter etiam surdus astantibus nobis recepit auditum. ABBAS CAMPENSIS. Primum quod in via ipso die vidimus miraculum, aridi cujusdam brachii et manus restitutio fuit. GERARDUS. Crebra vidimus in ipso die miracula: 0392C plena siquidem erat populis, et campus omnis nobis civitas erat. Secundum, nisi fallor, miraculum fuit caecus uno oculo, qui confestim illuminatus est. In ipso autem loco contigit unde magis constupuimus universi. Obtulit enim mulier filiam jam adultam, quam ex utero surdam et mutam esse dicebat, et id ipsum multi ex circumstantibus, qui eam noverant, testabantur. Haec autem per manus impositionem curata est ipsa hora, et audivit, et locuta est libere coram nobis. Nec longius adhuc processeramus, quando vir surdus recepit auditum. GAUFRIDUS. Usque ad haec miracula ego turbas praecedebam: audiens autem tam crebros populi cantus substiti, et quae deinceps facta sunt in itinere diligentissime 0392D probavi. Surda et caeca mulier audivit et vidit; surdi tres audierunt, clauda una ambulavit; illuminati sunt quinque caeci, alii quidem uno oculo, alii vero utroque; et unius quidem pueri, qui omnino caecus erat, illuminationem certi sumus Patrem sanctum in spiritu cognovisse. Substitit enim et ad eum conversus, inquiri fecit utrum videret.
31. ABBAS CAMPENSIS. Sic et de caeco alio fecerat prius, et meipsum, cum pertransissem, remiserat ad inquirendum: cumque redirem, et illuminatum eum nuntiassem, «Et ego senseram,» inquit. Vespera venimus Juliacum, quod a Julio Caesare castrum aedificatum, et ejus nomine est insignitum. 0393A Ingressus autem ecclesiam Pater beatus, et intuitus mulierem claudam jacentem coram altari, novo quodam fervore spiritus, ita ut omnes miraremur, apprehendit manum ejus, et elevavit eam quanta fide, tanta etiam facilitate. Sic et in atrio ecclesiae, cum ingrederetur, coram nobis et omni populo caecum illuminavit. GERARDUS. Mane in ecclesia post Missae celebrationem caecus puer visum recepit, et vir surdus, auditum. Honorata quaedam mulier, neptis Comitis Juliaci, ab annis quinque altero oculo nihil, altero tam parum videns, ut vix posset sine duce tenere viam, ubi signata est, clare vidit utroque. Advocatus etiam castri illius viginti annis vixerat caecus, et illuminatus est ipsa die. Multa quidem et alia facta sunt, saepiusque clamabat populus suum 0393B illud, «Christ, uns genade,» et in castro, et in itinere: sed nobis e plurimis pauca sufficiunt. EBERHARDUS. In via, quorum ego memini, surdus puer auditum recepit; mulier caeca, visum; altera quoque clauda, gressum, coram omnibus nobis. Est autem Aquisgranum sedes, celeberrimus et amoenissimus locus, voluptati corporum accommodatior, quam animarum saluti: siquidem prosperitas stultorum occidit illos, et vae domui indisciplinatae. Non ad destructionem loquor, sed utinam legat qui corrigat! utinam et aliquis ipsorum recogitet, et convertatur, et vivat! Illic ergo in capella regia, ad altare beatae Mariae, feria quinta, puella caeca visum recepit: ego ipse Patri astabam, sed tantus illico tumultus ut cedere oporteret. PHILIPPUS. Claudus 0393C quidam senex ibidem erectus est, cujus baculos in ipsa statim ecclesia ad testimonium suspenderunt. Hunc ego ipse diu repuleram, ad quid vellet accedere, aut quid expeteret ignorans. 1181 EBERHARDUS. Mulieres duae, quarum manus omnino aruerant, ibidem sanatae sunt ipsa hora.
32. ABBAS CAMPENSIS. Alterius quidem manum Pater sanctus sua extendit manu, sed altera sanata est velut in fimbria vestimenti. Stabat enim post tergum ejus, et conquerebatur quod ad manum accedere non valeret. Cui ego: «Applica,» inquam, «vestimento ejus manum, si forte palpare possis.» Fecit ut ei consului, subitoque coepit tenere cucullam: et dum traheret eam, digiti extendebantur, 0393D et sanata est statim. GERARDUS. Nusquam in itinere illo sic compressus al. comprehensus> est Pater, ut in capella illa, quia locus angustus erat, et turba impellebat turbam, sicut unda solet undam praecipitare. Propter hoc multa ex his quae facta sunt, ignoramus. Gerardus noster, tunc canonicus ipsius ecclesiae, qui eadem die praebendam saeculumque pariter reliquit, illuminatos ibidem asserit caecos quinque. WOLKEMARUS. Trajectum vocatur locus, 0394A ubi quondam sedes Leodiensis erat a beatissimo confessore Servatio a Tungrensi civitate translata. Illic feria quarta pernoctavimus in Ecclesia beatae Mariae. Mane vero feria quinta post Missae celebrationem, in eminentem locum Patrem deduximus, ut sine oppressione sanaret infirmos. Ego illi proximus eram, et quae fiebant novi plenius, et diligentius universa probavi. Ibi caeci illuminati sunt quinque, vir surdus audivit, mutus locutus est. Item surdus alter auditum, et manci manuum incolumitatem receperunt. GERARDUS. Ipso die in hospitio surdus et mutus puer oblatus est: cumque signaret eum Pater sanctus, honestus quidam juvenis Conradus, Coloniensis canonicus, abrenuntians saeculo sese reddebat in manus ejus. Elevavit se ut susciperet eum, et 0394B continuo puer locutus est, et audivit. Populus autem praestolabatur foris: et ecce puer audiens et loquens parentibus redditur, et sequitur exsultatio copiosa. Notus enim erat in civitate puer: et hoc famosissimum fuit in populo. Nec mora, etiam clauda mulier gressum recepit; tres quoque caeci illuminati sunt, et singuli quique deducti in populum cum laetitia et exsultatione.
33. PHILIPPUS. Cum egrederetur Vir sanctus Trajectum, causa exstitit ut ad ecclesiam beati Servatii declinaret pro negotio fratris Norberti qui canonicus erat ejusdem ecclesiae: sed is continuo et praebendae abrenuntiavit et saeculo. In ipso autem itinere puer claudus erectus est coram nobis. In ecclesia quoque beati Servatii offerentes claudum 0394C hominem Patri nostro, rogabant ut ei manum imponeret. At ille: «Nescio, inquit, si displicebit beato Servatio, si id in domo ejus praesumimus.» Acclamantibus omnibus et dicentibus, «Domine, non displicebit: In nomine,» inquit, «Domini nostri Jesu Christi et beati Servatii surge, et sta super pedes tuos.» Surrexit igitur sine mora et cunctatione, et facta est laetitia magna in populo. Heri facta sunt haec apud Trajectum. Hodie Leodii clerus convenerat universus, qui in civitate illa copiosissimus est, et in camera episcopi Patrem praestolabantur, ut sermonem haberet ad eos: et ecce praevenit eos Dominus sermone virtutis, et claudus quidam clericus ab renibus deorsum sic 0394D dissolutus, ut omnino non posset stare super pedes suos, oblatus est Viro Dei. At ille debilia membra signans et attrectans: «Ambula, inquit, in nomine Jesu Christi.» Protinus autem confortatus ambulare coepit. Et egressus est sermo in clerum, et exclamaverunt: «Tua sunt haec, Christe, opera, qui sanctos tuos ita glorificas.» Ipsi gloria et imperium nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen
PARS TERTIA Auctore Gaufrido monacho Clarae-Vallensi.0395 CAPUT X. Epistola Gaufridi monachi Clarae-Vallensis ad Hermannum episcopum Constantiensem.0395A
Domino dilectissimo et reverendissimo Patri HERMANNO, Dei gratia Constantiensi episcopo, puer sanctitatis ejus GAUFRIDUS Clarae-Vallis monachus qualiscunque, in orationibus suis filiorum meminisse suorum.
1182. Ea quidem miracula, quae a Spira usque Leodium facta vidimus et cognovimus, ad clerum Coloniensem eo descripsimus modo, quo priora fuerant ante descripta, ut, ad instar collationis, vicissim ea, quibus adfuimus, singuli loqueremur. Quia ergo libelli illius exemplar vestram, pater beatissime, diligentiam effugere non poterit, ut 0395B confido, reliqua describere, et Sanctitati vestrae dirigere non neglexi. Multa quidem nos et ex prioribus ignorasse certissimum est. Nemo quippe in transcursu prosequi poterit universa. Maxime tamen nocuit, ubi Teutonicorum exivimus regionem, quod cessaverat vestrum illud, «Christ, uns genade:» et non erat qui vociferaretur. Neque enim secundum vestrates propria habet cantica populus Romanae linguae, quibus ad singula quaeque miracula referrent gratias Deo. Multa proinde tecta silentio ad nostram non pervenere notitiam: licet ex his quoque quae certissime novi, omiserim non pauca scienter, veritus equidem ne forte quamlibet curioso pareret copia tanta fastidium. Illud sane non tam vobis loquor, de cujus credulitate non dubito, quam 0395C caeteris, in quorum manus haec poterunt devenire: nihil me scripsisse, nisi quod aut vidi oculis meis, aut fratrum nostrorum qui praesentes fuerunt certissima relatione cognovi.
CAPUT XI. De miraculis Leodii, Gemblaci, Villarii, Montibus, Valencenis, etc., factis.
35. Igitur Dominica post octavas Ephiphaniae, et secunda feria, Leodii mansimus, dum Philippus noster ea quibus tenebatur implicitus, saecularia negotia consummaret. Factum est autem dominica die, cum ad altare beatae Mariae, in majori ecclesia Pater sanctus Missarum solemnia celebrasset coram universo populo, puer oblatus est, quem ex utero claudum esse dicebant: ubi vero signavit tibias ejus 0395D et renes tetigit, apprehendens manum ipsius erexit eum protinus, et deduxit. Conclamatum est statim a clero, «Te Deum laudamus:» sed mugitus fletuum et singultus vociferationem laudis evicit. Dabat pro cantu lacrymas plebs ignara canendi. Duas 0396A quoque aridas manus ibidem tetigit et curavit, ut sensum pariter motumque reciperent. Necdum ab altari dimotus, senem caecum per signum crucis illuminavit, et alterum claudum ambulare fecit in facie totius ecclesiae, quae convenerat. Feria secunda in domo episcopi mane, post Missarum celebrationem, caecus uno oculo juvenis ad tactum sacrae manus illuminatus est, et sub manu signantis exsiliit clamitans, quia visum recepit. Nec mora, afferebatur alter utroque oculo caecus, et hic quoque ibidem illuminatus est ipsa hora. Aderat autem episcopus civitatis, explorator diligens omnium quae fecerat. Audiens igitur adolescentem illuminatum se esse gratulabundis vocibus acclamantem, ut probaret an verum esset, de multis interrogabat 0396B eum, et incunctanter ille ad singula respondebat. Ipsa die circa horam sextam exiit Pater sanctus ut signaret aegrotos, et ibi statim claudus quidam gressum recepit. Audientes autem quia semel exisset ad infirmos in spatiosiorem domum, multo plures prioribus pervenerunt. Post horam igitur nonam egressus ad eos, signavit ex ordine residentes. Et continuo ex his, de quibus certi sumus illuminati sunt caeci quinque, et claudi tres receperunt gressum, digne admirantibus universis: vespere quoque in capella episcopi surdus quidam recepit auditum. Tertia feria priusquam egrederemur, tres in ipsa episcopi domo claudi erecti sunt, mulieres duae et puer unus. Multa quidem et alia signa Leodii et in itinere facta sunt: sed e multis pauca 0396C sufficiant.
36. Feria quarta profecti ab oppido cui nomen Huy, festinavimus ad monasterium quod Gembolium vocant. In ipso autem itinere senex caecus uno oculo, et adolescens eodem laborans incommodo, ambo simul illuminati sunt. Feria quinta mane in monasterio praedicto Gembolio, puer claudus oblatus est Viro Dei, et confestim signatus ab eo gressum recepit, et coram omnibus ambulabat. Post paululum quoque in ingressu ejusdem vici, puer alter pedibus manibusque contractus, sub oculis 1183 omnium utrorumque membrorum adeptus est sanitatem. Nec longe processerat, et ecce puer mutus ex utero offerebatur in via: et hunc quoque signavit et sanavit, statimque solutum est vinculum 0396D oris ejus, et loquebatur recte. In ipso itinere oblati sunt surdi duo, et qui mutum fecerat loqui, surdos fecit etiam audire. Novum in partibus illis aedificatur monasterium, cui Villare nomen est, et ante paucos menses illuc Pater sanctus congregationem 0397A miserat monachorum. Voluit ergo plantationem novellam vel in transitu visitare, et peregrinantes filios consolari. Factum est autem cum monasterio appropinquare coeperat, claudam mulierem tetigit, signavit, erexit, et praecepit libere ambulare. Duabus quoque claudis in ipso loco gressum, et juveni cuidam amissum unius oculi visum reddidit coram fratribus ipsis, et aliis plurimis qui convenerant.
37. Exinde festinabat ad oppidum, cui Fontanae nomen est, ubi Philippus noster apud propinquos suos eum rogaverat hospitari. In eodem vero itinere offerebant ei caecum a nativitate puerum, qui nec ipsas quidem poterat aperire palpebras oculorum. Desperarant omnes, etiam qui plurima viderant 0397B maximaque miracula: at ille nihil cunctatus manum imposuit puero, factaque oratione brevissima, ut solebat, digitis suis palpebras ejus aperuit, et sciscitatus est an videret. Cui puer: «Video, inquit, domine, video vos; et omnes homines video capillatos.» Plaudensque et vehementer exsultans aiebat: «Deus, Deus, ultra non offendam ad lapidem pedes meos.» Feria sexta, Fontanis priusquam egrederemur, puellae contracta et arida manus sanata est et extensa. In via quoque juxta vicum quemdam, puer claudus gressum recepit. Ex hoc accessimus ad castrum quod nominant Bins, unde tanta occurrit hominum multitudo, ut totam camporum planitiem populus operiret. Illic puerum claudum humeris offerebant, quem Vir Domini signans 0397C deponi jussit ut ambularet. Vix potuit novis gressibus via parari; tantus erat concursus, tantusque tumultus: depositus tamen ambulare coepit in medio populi, et deducentes eum in liberum campum plurimi successerunt. Aderat enim mater, aderant propinqui ejus et multi qui noverant eum, ipsa sua exsultatione fidem miraculo facientes. Interim sane dum secessisset cum puero pars non modica populi, geminata laetitia est, et alter quoque puer similiter claudus similiter gressum recepit. Tertius in eadem planitie claudus vir erectus est, et coram omnibus ambulabat, et currebat gratulabundus et laudans. Prope idem castrum caecus unus illuminatus est, et surdi duo receperunt auditum 0397D ipso loco ubi substiterat, ut populo benediceret, et dimitteret eos. Mons vocatur castrum primum in provincia Haynonensium, ubi sexta feria pernoctavimus. Illic mane sabbato, priusquam proficisceremur, senex quidam de proxima villa multis eorum qui aderant, et Philippo nostro non incognitus, quod a multis jam annis amiserat, oculorum lumen recepit. Sed et puer quidam scholaris caecus altero oculo illuminatur tanta celeritate, ut non prius amoveret Pater beatus manum, quam puer clamaret, «Video, domine,» stupentibus universis.
38. Haec in hospitio facta sunt coram venerabili episcopo Cameracensi Nicolao, et clericis ejus etiam, et multis religiosis viris qui de tota provincia 0398A occurrerant Viro Dei. Iisdem quoque astantibus, cum egrederetur castrum, mulieris aridam manum sanavit, et gressum reddidit claudo. Plurima ipso die miracula coruscaverunt, adeo ut multa ex ipsis a memoria elaberentur. Horum tamen certissime recordamur. Surdae duae auditum receperunt in via, et puer quidam unius oculi visum. Nec longe processeramus, et ecce in campo mulier amissum ex longo unius oculi lumen recepit. In eadem strata, capellula quaedam est duobus a praedicto castro millibus distans: illuc in occursum Viri Dei venerabilis convenerat multitudo, ut faciem ejus videret, et susciperet benedictionem. Nec fraudavit Dominus populi sui devotionem, quin desiderata eis virtutis suae magnalia demonstraret, 0398B Ibidem enim coram ommibus senex quidam, qui viginti, ut dicebatur, annis caecus manserat, factus est 1184 videns, et mulier surda audivit non sine multa ipsorum et populi exsultatione. Alio quoque in loco cum substitisset, oblati sunt pueri duo, quorum uterque uno tantum videbat oculo, et mulier surda. Nec ante dimotus est, quam et pueris visum, et mulieri reddidisset auditum. Adhuc autem in eodem itinere prope torrentem Huns ante transitum puer caecus illuminatus est: post transitum duae surdae receperunt auditum. Jam appropinquabamus hospitio, et ecce clauda mulier per manus impositionem gressum recepit coram multitudine copiosa plebis, quae in occursum beati Viri de tota venerat regione. Alii quoque debiles et 0398C aegroti desiderata adepti sunt beneficia. Sed longum est singula quaeque referre. Valencenas nominant oppidum, ubi ea nocte mansimus, oppidum grande et populosum. Illic sane, priusquam ingrederemur hospitium, mulierem claudam, notissimam populo, signans et erigens Pater sanctus, fecit coram omnibus ambulare. Inde profecti, dominica die venimus Cameracum.
CAPUT XII. De miraculis Cameraci, etc., patratis.
39. Plurima autem et in castro ipso, et in itinere miracula contigerunt: sed e pluribus pauca collegimus. In ecclesia beati Joannis, post Missae celebrationem, puer surdus et mutus ex utero matris 0398D suae audivit, et locutus est, et admiratae sunt turbae. Hic juxta me resederat mutus et surdus, et coram me praesentatus audivit et locutus est ipsa hora. Vix cessaverat cieri jubilatio, et ecce senex claudus erectus est et ambulabat. Ibidem contigit, unde prae caeteris miraculis obstupuimus. Puer enim caecus a nativitate, opertis albugine oculis (si tamen oculi dicendi erant quibus nec color, nec officium, nec ipsa saltem cavitas inerat oculorum), ad impositionem beatae manus visum recepit. Multis hoc indiciis probavimus, vix credentes oculis nostris, quod talibus oculis visus posset inesse. In ipso loco etiam arida mulieris manus adepta est sanitatem. Ex hoc cum beatum Virum turbae comprimerent, vix deductus est in domum Regularium canonicorum. 0399A Ibi quoque plurima languentium beneficia contulit: sed haec sunt quorum certissime recordamur. Claudi duo ibi erecti sunt, puer caecus et mulier caeca visum receperunt
40. Secunda feria in urbe Cameracensi, in ecclesia beatae Mariae ad altare sublimius Pater sanctus Missarum solemnia celebravit, ut in eminentiori loco positum videre posset populus, et non comprimeret. Accedentibus ergo caeteris ad oblationem, puer adductus est surdus et mutus ex utero matris suae. Hic in proximo vico natus, multis eorum qui astabant non incognitus erat. Coeperant autem, qui adduxerant, obsecrare Hominem Dei, ut puero manum imponere dignaretur: sed nos concursum populi metuentes, prohibuimus, dicentes, ut finita 0399B Missa, adducerent eum. Praevenit tamen exspectationem virtutis effectus. Offerens enim puer, sacratam manum ex more osculatus est, et pertransiit. Nec mora, accedens unus ex militibus praedicti fratris episcopi interrogavit puerum dicens: Oz tu? quod latine interpretatur, «Audis tu?» Protinus autem ad ipsum puer quoque respondit dicens: Oz tu? Surdus nimirum ex utero ea tantum loquebatur, quae ex ore interrogantis audivisset. Addidit ergo miles loqui ad eum, et docebat invocare Deum et beatam Virginem nominare, etc. Singula vero incunctanter puero respondente, qui propius astabant clerici convenerunt: cognitaque miraculi veritate, levaverunt vocem magnificantes et laudantes Deum qui dedit potestatem talem hominibus. Elevatus 0399C puer salutat populum, et exsultat in gaudio civitas Cameracensis, loquentem audiens puerum, qui ex utero matris suae nec locutus est aliquando, nec audivit. Ipsa die in domo episcopi, ubi Virum sanctum magna cum devotione susceperat, puellae manus invalida ad tactum ejus sanata est et extensa. Vespere quoque claudam longo tempore filiam pater obtulit, et recepto gressu laetus reduxit ad propria. Tertia feria aridas manus duas sanavit, et mulier clauda experta est quia efficax in Bernardi manu gratia 1185 curationum. Puerum quoque caecum, cum jam egrederetur, illuminavit in porta, et in campo adolescentem surdum fecit audire, et mutum loqui coram universo clero et populo civitatis.
0399D 41. Valcellam vocant monasterium tribus ab ipsa civitate millibus distans, quod idem Pater noster missis olim a Clara-Valle fratribus aedificaverat. Illic feria tertia pernoctavit, nolens fraudare filios visitatione et consolatione paterna. In ipso sane monasterio mane feria quarta, priusquam egrederetur, militem quemdam de regione eadem, qui a diebus multis debilis pedibus simul et cruribus ambulare non poterat, benedictionis virtute sanavit, referentem gratias ad sua remisit incolumem. In via quoque surdus vir aure altera recepit auditum. In oppido cui nomen Gom, juxta monasterium canonicorum Regularium, quod Montem-Sancti-Martini vocant, novo temporis nostri Martino claudam puellam offerebant. At ille signo crucis edito: «Vade, 0400A inquit, in nomine Jesu Christi.» Statim vero deposita exsiliit, et ambulabat, currens et laudans Deum. Feria quinta in monasterio quod Humblerias vocant, paralyticam media parte corporis filiam pater obtulit Viro Dei. Haec et manus, et brachii, et tibiae simul et pedis, etiam et linguae officium morbo invalescente perdiderat: ubi vero signavit eam Pater beatus, sanata est, evidentissime loquens et ambulans, et libere movens manus. Ipsa die Laudunum venimus, ubi sexta feria in monasterio beati Joannis (illic enim hospitabatur) coram omnibus vir surdus auditum recepit. Sabbato quoque Remis, cum jam pararetur iter, caecum uno oculo puerum per signum crucis Pater sanctus illuminavit, astante clericorum et civium multitudine.
CAPUT XIII. De miraculis in itinere versus Claram-Vallem editis.0400B
42. Dominica die festum erat Purificationis beatae Mariae: et Francorum rex Ludovicus, devotissimus et christianissimus princeps, Catalaunum occurrebat Viro Dei. Plurimi quoque ex principibus utriusque regni convenerant, et legati regis Romanorum, et Wolfonis inclyti ducis, ut de via Jerosolymitana communi consilio tractaretur: quo Vir Domini colloquio sic detentus est per biduum illud, ut ad populum exire nequiverit, licet vehementissime desideraretur. Oportebat enim generale bonum votis anteferre privatis. Egredienti vero feria tertia, mulier quaedam occurrit aridae manus postulans curationem: et juxta fidem ejus factum est ei, ut fieret 0400C ipsa hora sana. Et hoc quidem miraculum jam inter vicinos et notos factum est, ne quis objiceret illud de Evangelio: Quanta audivimus facta in Capharnaum? fac et hic in patria tua (Luc. IV, 23). Aderat enim venerabilis episcopus Lingonensis Godefridus, beati Viri quondam filius professione, nunc pater officii dignitate. Aderant et principes quidam, et milites terrae nostrae non pauci. Quarta feria, cum jam desideratae Valli magis appropinquaret desideratus et ipse, multiplicata sunt miracula manifesta: ut plus quam propheta probaretur, propheticus honor non deerat, ne ipsa quidem in patria sua. Ipsa siquidem die in vico Campaniae cui nomen Davamant, in honore beatae Agathae, cujus festivitas 0400D agebatur, Missarum solemnia celebravit. Necdum secesserat ab altari, et ecce vir quidam caecum filium offerebat, cujus oculos sputo liniens tetigit, et illuminatus est ipsa hora.
43. In oppido cui nomen Rosnay, languidum et penitus debilem virum plaustro deportabant, cui solum videbatur superesse sepulcrum: et huic quoque coram omni populo et militibus multis manum imponens, ambulare eum fecit sine dilatione; et stupentibus universis, quo prius fuerat deportatus, plaustrum sequebatur incolumis. Similiter et puerum, qui et ipse a diebus multis ne unum quidem passum poterat ambulare, signavit, ubi castrum est egressus; et statim libere ambulavit. In eadem strata, aliud situm est castrum, quod Brena 0401A ab indigenis nominatur. Illic transeunte viro Dei, per orationem et benedictionem ejus puella clauda gressum recepit. Ubi vero egressus est, stipem quaerebat ab eo caeca mulier et mendica. Intuens 1186 autem Vir in eam misericorditer, «Tu, inquit, argentum quaeris, sed Deus tibi visum restituet:» accedensque signavit eam, et coram omnibus illuminata est ipsa hora. Interrogata vero quandiu caeca fuisset, ab his undecim annis nihil penitus se vidisse respondit. Sic apostolicus Vir apostolicum imitatus exemplum, et petitionem mendicantis, et spem liberalitate sanctissima superavit. Nec longe processerat, et ecce puer uno oculo caecus benedictionem flagitat, tactum requirit. Quid ei negaret, qui dederat non petenti? Nihil cunctatus signavit 0401B oculum caecum, et eum quo videre solebat manu claudens movit digitum coram eo, et quid ageret inquisivit. Audientes peregrini quidam quod Homo Dei transiret, socium suum surdum ei cum precibus obtulerunt: cujus aures sputo liniens, et immittens digitos suos, auditum reddidit ei ipsa hora. Exinde cum paululum processisset, secutus homo eum, gratias egit, et signum crucis ab eo accepit, ut in exercitum Domini proficisceretur.
44. Ipsa die venimus Barrum super Albam, quod nominatissimum oppidum est, tribus a Clara-Valle millibus distans. Quinta igitur feria Vir sanctus Missarum solemnia celebravit in ecclesia sancti Nicolai. Illic ad nova divinae virtutis magnalia obstupuere Barrenses. Addidit adhuc magnificare 0401C famulum suum Dominus, et oculos pueri caeci nati sub manu ejus aperuit. In eadem basilica post Missarum celebrationem, puella contracta, cujus tali adhaeserant renibus, erecta est, et libere ambulabat. Altera quoque puella, quae stare omnino non poterat, ibidem adepta est sanitatem. Item mulier clauda gressum recepit, et quam cito signata est, virtutem sentiens, jussit pulsari campanas, sicut ad singula quaeque miracula faciebant. In eodem loco, duo surdi et muti a nativitate receperunt auditum pariter et loquelam: alter quidem puer, alter adolescens erat notissimus in oppido illo. Adhuc autem surdus unus auditum recepit, et puella ex utero matris suae impos manibus, sanata 0401D est ipsa hora. Alteri quoque manum aridam ante domum eleemosynariam, cum jam proficisceretur, restituit sanitati. Ipsa die dispensator bonus multiformis gratiae Dei fuit redditus Clarae-Valli, reportans manipulos pretiosos, instar patriarchae Jacob cum duabus turmis regrediens. Nam et triginta secum adduxit, et totidem fere, facto jam voto et constituta die, venturos praestolabatur. Quid ergo dicemus ad haec? Felix nimirum, cujus oratio tam accepta, tam salubris tactus, sermo tam vivus et efficax invenitur! felix anima, quam implevit Dominus oleo gratiae prae participibus suis! felix 0402A lingua tot animarum medens vulneribus desperatis! felix manus gratia sanitatum, et tot virtutum affluens signis!
CAPUT XIV. De miraculis Clarae-Valli, Trecis, Stampis, Senonis, et vicinis locis per Bernardum patratis.
45. Paucos dies Clarae-Valli faciens Pater sanctus, ne intromitterentur infirmi, fratrum quieti providens, interdixit. Ipsa tamen die qua exiturus erat, juvenem Lingonensem, cujus auris altera ab annis multis penitus obsurduerat, venerabilis episcopus noster obtulit: et confestim audivit homo, et gratias egit celeri medicinae. Egrediens autem pater monasterii januam, invenit languentium multitudinem caecorum, claudorum, aridorum; plurimique 0402B in tumultu illo sub manu signantis desideratam adepti sunt sanitatem. Ubi vero montem ascendit, obvium habuit puerum surdum et mutum, qui diebus multis inter fratres nostros Fontarciae manserat, tantum innuens eis. Hujus linguam sputo liniens, et auribus ejus immittens digitos suos, Deum nominare jussit, coepitque puer paulatim loqui: sed adhuc vox in gutture laborabat. Quod advertens unus ex fratribus nostris, rursum obtulit eum, rogans ut gutturi ejus manum imponeret. Statimque locutus est libere, cum multis lacrymis gratias agens Deo. Tandiu siquidem surdus et mutus exstiterat, ut ei nomen proprium penitus excidisset, et nesciret quis vocaretur. Vix recordatus civitatis nomen unde fuerat oriundus, Parisiensem 0402C se esse dicebat. In eodem itinere surdus alter audivit, pueri duo claudi gressum 1187 receperunt; et prope Mundivillam (sic enim vocatur viculus, duobus ferme a monasterio millibus distans) curatus est paralyticus senex nobis astantibus, turbis acclamantibus vehementer. Villa super Arnam nominatur, ubi pernoctavimus ipsa die. Mane vero in basilica post missae celebrationem adolescens altero crure contractus, ubi a Viro Dei signatus est, extendit nervum, et coram omni populo gradiebatur exsultans. In eodem vico ingressus hospitium, et irruentibus multis, caecum uno oculo puerum, et puellam mutam a nativitate, consueta benedictione sanavit. Siquidem et puer illuminatus, 0402D et puella locuta est audientibus et admirantibus universis. In platea quoque cum detineret eum populus egredientem, sanati sunt manci duo: quorum alter etiam unius oculi lumen recepit amissum, duplicique liberatus incommodo duplex gaudium reportavit.
46. Eadem die juxta castrum Barrum, quod alluit Sequana fluvius, coram multitudine copiosa plebis, quae de tota regione convenerat, curati sunt puer caecus, et vir caecus, puella manca, et paralyticus senex. Hunc in plaustro detulerant, et ab annis sex sic elanguisse dicebant, ut nec sedere 0403A quidem, nec sine alio posset mutare latus. In ingressu villae, quam Bargonium vocant, erectus est puer claudus ex utero matris suae: in egressu quoque mulier quaedam amissum ab annis quatuor gressum recepit. Nec longe progressi eramus, et ecce currebat post nos mulier caeca uno oculo: et haec quoque ubi pervenit ad virum Dei, ab eo signata est continuo, et visum recepit, et revertebatur gratulabunda et laudans. In ingressu dioecesis Tricassinae, in vico cui Fulceriae nomen est, oblatus a populo puer a nativitate surdus et mutus, ab utroque morbo sanatus est ipsa hora. In via quoque, cum egrederemur, puellae manum a nativitate aridam et contractam benedicta Bernardi manus extendit, quasi esset cerea: et sanata est statim, ita 0403B ut teneret fortiter baculum, quem tradidimus ei. Mirabantur omnes, qui deducebant Sanctum Dei, viri de eadem regione nobiles et potentes. Magis autem mirati sunt, juxta vicum qui Wanda vocatur, puellam claudam, mutam ex utero matris suae, benedictione percepta ambulantem videntes, audientesque loquentem.
47. Altera autem die in majori ecclesia Trecensi congregatus est populus innumerabilis, ut audiret a Dei Homine verbum ejus. Factus est ergo tumultus intolerabilis comprimentium sese turbarum, et periculum metuens egressus est Vir beatus; cumque in hospitium episcopi se recepisset, sequebatur eum languentium multitudo, et pro foribus exspectabat. 0403C Ingressa est autem puella clauda, et sub oculis omnium signante Viro Dei adepta est sanitatem et libere ambulavit. Erat autem nota in civitate puella, et ex propinquis ejus aderant eadem hora nonnulli. Post paululum quoque caecus uno oculo puer illuminatus est: et alii duo, quorum erant aridae manus, sanati sunt admirantibus et exsultantibus universis. Vespere quoque exspectantes infirmos juxta cancellum ecclesiae seorsum poni praecipiens, exivit ad eos, et signavit ex ordine residentes. Aderant autem venerabiles episcopi Godefridus Lingonensis, qui fere omnia, quae scribimus, praesens vidit, et Henricus Trecensis: aderant clerici et laici de civitate non pauci. Coram his omnibus puella clauda et muta oblata est viro Dei. 0403D Cumque signatam apprehensa manu deduceret, loqui coepit, et ait: «Non possum, domine, ambulare, non possum.» Obstupuimus omnes: iterum signari rogavimus eam, et gressum quoque recepit. Ibidem quoque caecum oculum pueri sputo liniens, illuminavit. Mulierem claudam ab annis quindecim, quae in ecclesia beatae Mariae a sanctimonialibus alebatur, signans et attrectans curavit protinus: ita ut quod ante non poterat, et sederet, et libere graderetur. Exsultans igitur vehementer tulit baculos, quibus antea utebatur, in beati Petri ecclesia suspendendos. Item juvenis quidam, ejusdem ecclesiae servus, amissum ab annis quinque ibidem 0404A recepit auditum. In eadem civitate facta sunt quae sequuntur. Faber quidam longa aegritudine claudicans, ut sine baculo incedere omnino non posset, ubi 1188 a beato Patre signatus est, laetus rediit gradiens pedibus suis. Deinde mulier epilepticam ei obtulit filiam, cui morbus ille loquendi prorsus ademerat facultatem: cui Vir beatus manus imponens signavit eam, statimque locuta est coram nobis.
48. Mane egressus Trecas, dum transiret Vir sanctus villam, quam Prunetum vocant, oblatus est ei puer, cujus pedem retracti nervi torserant in perversum, ita ut ambulare omnino non posset. Acclamabant autem qui convenerant, levantes manus in coelum, dum Vir Domini puerum attrectaret. 0404B Nec mora, signatum pedem omni facilitate detorquens, deponi jubet: et coram omnibus ambulare coepit incolumis. In oppido quoque, quod Romana lingua Triangulum vocant, post Missarum celebrationem feria sexta, coram omnibus ad altare adducta est mulier caeca ejusdem indigena castri. Cumque ei Vir beatus imposuisset manum, interrogata a circumstantibus, «Jam cito videbo,» inquit: et post paululum, «Video, ait, clare, omnes vos video; benedictus Deus qui fecit mecum misericordiam.» Altera quoque illuminata est, quam ab annis decem caecam fuisse testabantur. Ibidem clauda mulier gressum recepit, et mutus loquelam, acclamantibus omnibus, maximeque illius castri, qui nulla prius 0404C similia viderant. Ipsa die transeunti prope castrum Braium (quod Lutum interpretatur) occurrit vir quidam filiam portans in humeris. quae nec loqui unquam potuerat, nec stare supra pedes suos: statimque sub omnium oculis ab utroque est incommodo liberata.
49. Apud Monasteriolum, ubi Iona fluvius in Sequanam influit, praesente comite Theobaldo, et multis aliis nobilibus pariter et ignobilibus, mulieres tres, prima auditum recepit, secunda amissum ab annis septem unius oculi visum, tertia paralytica sanitatem. Haec in grabato in ecclesiam fuerat deportata: et ubi signata est, et jussa stare supra pedes suos, in medio populi stetit incolumis, et relicto grabato suo gratulabunda repetiit domum 0404D suam. Ipso die apud Moretum oppidum, juxta leprosorum domos, surdum et mutum a nativitate puerum offerebant, cujus statim aures apertae sunt, et solutum vinculum oris ejus. Ubi vero castrum egressi, flumen transivimus quod Luten vocant occurrit Viro Dei populus innumerabilis: et ibi quoque puer, quem bene noverant circumstantes, amissam loquelam ejus benedictione recepit.
50. Stampis negotio Jerosolymitanae expeditionis, et regni Franciae, tam ipse quam caeteri qui convenerant, intendebant. Reddidit tamen illic auditum surdo: phrenetico, quem ligatum attulerant, mentem; 0405A mulieribus duabus visum, alteri quidem unius oculi, alteri utriusque. Exiens quoque, finito concilio, caecam puellam per signum crucis illuminavit. Apud viculum Messam, qui tribus a Stampis milliaribus distat, coram universo populo qui convenerat, surdis duobus, viro et vetulae mulieri, restituit auditum. Milliacum oppidum transiens ipsa die, mulierem languidam et viribus corporis adeo destitutam, ut nec ambulare, nec stare posset, signavit atque sanavit; propriisque pedibus est reversa, quae fuerat apportata pedibus alienis. Illic etiam clericus quidam amissum unius oculi lumen adeptus est, et puer claudus incessum: sic et Moreti vir caecus uno oculo, qui Viro Dei occurrebat ingredienti, confestim illuminatus est ad ejus benedictionem. 0405B Senonis, quae Galliae olim maxima civitas erat, in conspectu Cleri qui ad eum fuerat congregatus, mulierem surdam et caecam per manus impositionem auditu donavit: et praeter alia, quae scribere supersedimus vitantes prolixitatem; ingredienti oppidum, cui Joviniacum nomen est, oblata est mulier caeca. Confestim in habitum versa privatione, de caeca facta est videns, exiitque sermo in populum, et undique acclamabant, «Anna videt:» quia omnes noverant eam. Ubi vero egressi sumus, geminata est populi laetitia, et sub oculis omnium puer a nativitate caecus uno oculo, negatum a natura munus adeptus est gratiae beneficio.
1189 CAPUT XV. De miraculis Autissiodori, Molismi, etc., factis.
0405C 51. Adveniens igitur Autissiodorum Vir beatissimus, orationis causa monachorum basilicam introivit, ubi pretiosus ille thesaurus jacet, ubi Germani gloriosi corpus sacratissimum requiescit. Regredienti vero mulier clauda, quae genibus tantum et manibus gradiebatur, occurrit in porta, tenensque vestigia ejus misericordiae viscera miserabili supplicatione pulsabat: cujus renes et genua signo crucis edito Vir beatus attrectans, elevavit eam in nomine Domini, et ad sanctissimi Confessoris altare misit suis pedibus gradientem. Ipsius etenim nomen, dum mulier elevaretur, universus qui convenerat populus invocabat. Hoc in civitate illa notissimum celeberrimumque miraculum fuit. 0405D Omnibus siquidem nota erat mulier illa, et tribus ferme annis in grabato viderant eam deportari. Hospitatus est autem Vir sanctus in domo episcopi, et illic quoque videntibus multis aridam manum mulieris extendit libere, et sanavit. Sic et mane, cum egrederetur, simili incommodo laboranti beneficium simile contulit manus benedicta. Ipsa die Cableiam pertranseunti claudum puerum offerebant, quem sanatum protinus, et erectum in beati Martini ecclesiam deduxerunt. Ad eum siquidem et illa ecclesia pertinet, et vicus ipse, quem in Bernardo revixisse mirabantur. Adhuc enim prosequentibus 0406A eum turbis, puella clauda et alteram manum invalidam habens, ab utroque incommodo liberata est coram eis. In castro Tornodorensi, eadem die videntibus nobis in hospitio mulier caeca uno oculo per signum crucis illuminata est; et exiit magnificans Deum. In ecclesia etiam beati Aniani feria quarta, dum ad oblationem inter Missarum solemnia resedisset, obtulerunt puerum caecum: cujus statim oculos sub manu fidelis servi, divina virtus aperuit. Similiter et puella caeca, cum jam egrederemur castrum, coram omnibus, qui prosequebantur beatum Virum, amissum ab annis multis signante eo visum recepit, et altera caeca uno oculo illuminata est prope fluvium qui Armantia nominatur.
52. Ipsa die Molismum venimus, quod est monasterium 0406B unde egressi sunt olim Patres nostri, a quibus Cisterciensis ecclesia sumpsit exordium. Exstat liber Usuum Cisterciensium, ubi plenius id scriptum diligens lector inveniet. Illic ergo, ut dictum est, quarta feria Virum Domini magna cum devotione susceperunt; cumque in hospitio resedisset, vir quidam caecus uno oculo ingressus est, et genu flexo misericordiam precabatur: ubi vero signavit eum sacris digitis, caecum tetigit oculum, et confestim illuminatus est, et gratias egit Deo. Factum est autem post unam horam, cum advesperasceret, essetque inclinata jam dies, egressus est Vir beatus ut signaret infirmos qui pro foribus exspectabant. Primus illic convaluit puer caecus oculo dextro, qui signatus sinistrum claudebat oculum quo prius videre 0406C solebat, et clare discernens omnia sciscitantibus nobis, quidquid ostenderetur continuo respondebat. Id ipsum tribus aliis eodem laborantibus incommodo, per manum Bernardi sui beneficium praestitit Deus; puellae videlicet, et seniori viro et mulieri, similique et in eis probatum est diligentia. Adhuc autem in ipso loco puellula debilis pedibus et clauda ex utero matris, sanata est per manus impositionem, et exsultabat in gaudio mater, quod tunc primo stantem eam et ambulantem cernere mereretur
53. Feria quinta egredientem Molismense coenobium Hominem Dei, devotione debita prosequens innumerabilis multitudo, quae de tota convenerat 0406D regione, mulierem claudam quae plaustro subvecta fuerat, ubi signata est ab eo, suis gradientem pedibus gratulabunda reduxit. In eodem itinere dum silvam ingrederemur, adolescens surdus auditum, et mulier quaedam amissum ab annis duodecim alterius oculi visum, per manus Hominis Dei impositionem receperunt, praesentibus et videntibus multis. Occurrentes deinde viri duo, et ipsi quoque 1190, quod amiserant, singulorum lumen adepti sunt oculorum. Nec longe processeramus, et ecce concurrentibus turbis undique puer claudus, quem attulerant, ad tactum beati Viri sanatus est, et libere 0407A gradiebatur exsultans. Confinium dicitur villa nostris proxima finibus, per quam transivimus ipsa die. Ibi quoque sub oculis omnium qui convenerant, puerum caecum et mulierem claudam ex utero matris suae signans Vir Domini et attrectans, amissum reddidit alteri visum, alteri novum contulit gressum. Ingredienti denique Claram-Vallem unus de nostris occurrit, adducens surdum et mutum puerum, qui in monasterio diebus jam quindecim Sancti praestolabatur adventum. Nec fraudatus est a desiderio suo puer fidelis, sed continuo ut signatus est, recepit auditum pariter et loquelam. Et primo quidem vix potuit nominare Deum; ac deinde praecipientibus nobis invocare coepit beatae Virginis nomen: tandemque soluto penitus oris vinculo omnia loquebatur, ubertim 0407B gaudii lacrymas fundens. Multi etiam fratrum qui eum noverant prius, nec audientem penitus nec loquentem, locuti sunt in auribus ejus, et audierunt eum ad plenum verba omnia formantem. Interrogatus autem quandiu mutus et surdus pertransisset: «Tertius, inquit, annus transivit ex quo obsurdui et obmutui, et eram innuens tantum.» Et haec dicens cum lacrymis benedicebat Dominum qui fecerat cum eo misericordiam. Ipsi et nos pro tanto Patre et patrono quantas possumus gratias referimus, glorificantes semper et laudantes Deum qui est super omnia benedictus in saecula.
CAPUT XVI. De miraculis quibusdam Treviri, Rutilae, et Francofurti per Bernardum editis.
0407C 54. Sexto kalendas aprilis, ingrediente Viro Dei Treverim, obviam ruit ex more populus universus; et ecce offerebant ei puellulas sorores duas ex eadem civitate, alteram quinque, alteram quatuor annis miserabili caecitatis incommodo laborantes: ubi vero signavit eas Vir sanctus, ambae illuminatae sunt; et in ecclesiam beati Petri deductae, ubi eadem hora Missarum solemnia celebravit. Illic eas vidit clerus et populus: illic probavimus diligenter miraculi veritatem. Consummato demum sacrificio, Vir Domini juxta altare resedit, ut super aegros manus imponeret et bene haberent. Protinus autem claudus oblatus est, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit: oblata est mulier surda, et 0407D audivit. Et haec quidem in somnis admonitam se esse dicebat, ut festinaret ad eum, cujus benedictione receptura esset auditum. Non dubito quin et alia multa diligens inveniat investigator: sed haec ad memoriam arbitror posse sufficere. Adhuc tamen in domo archiepiscopi puerum caecum uno oculo coram nobis illuminatum certissime recordamur.
55. Veritus autem molestam vobis esse brevitatem, ex his quoque quae Rutilae facta sunt, nonnulla subjunxi. Viderat Pater sanctus in somnis, quod nobis secretius intimavit mulierem claudam in ecclesia quaerentem se, cum nec ab ea, nec a populo cognosceretur. Gloriabatur autem quod ignotus esset, et accedens clanculo signabat eam, 0408A et pertransibat: subitoque admirans illa erigebatur. Hujus autem visionis effectus apparuit manifestus. Siquidem dum in ecclesia illa Missarum solemnia celebraret Vir beatus, allata est contracta mulier, quae a diebus multis per terram repens erigi penitus non valebat, sed genibus et scabellulis, quae gestabat manibus, utcunque gradiebatur. Guntrannus de Sirco, quod super Mosellam situm est castrum, a praedicto monasterio paululum distans, mulierem illam in ecclesia fecerat deportari. Necdum ad beati Patris manum accesserat, et ecce accessit ad eam spiritus ejus occulte, sicut praeviderat, subitoque curvata exsiliit, et ambulabat laudans et magnificans Deum. Videns autem populus, qui claudam prius noverat eam, exclamavit in laude Dei; 0408B tollentesque scabellula ad altare protinus detulerunt, ut sisterent eam 1191 Domino, et Bernardo servo ejus. Ibidem sane ad tactum ejus mulier de eodem vico clauda ab annis septem, et puellula contracta, cujus obstupuerant nervi femoris utriusque, ut extendere genua, aut erecta stare non posset, desideratum gressum coram omnibus receperunt. Oblati sunt ei vir quoque caecus et mulier caeca, et confestim edito signaculo crucis ab utroque repulit tenebras, et utrisque lucem restituit. Sed forte haec nostra descriptio, licet studiosis brevior, obliviosis prolixior videatur. Et ipsis itaque providentes, instar proverbii, quae dicta sunt, perstringamus. Resultabat canoris vocibus ecclesia Treverensis ad Bernardi tactum ambulante claudo, audiente 0408C surda, caeco vidente. Duas quoque sorores caecas idem Vir Domini in ingressu civitatis illuminavit; et in domo, puerum caecum uno oculo. Rutilavit Rutilae in Bernardi praesentia lux coelestis, cujus benedictio claudis duabus gressum, visum reddidit caecis aeque duobus. In eadem ecclesia, mulier clauda, quae genibus et scabellulis ferebatur, erecta est, priusquam perveniret ad Hominem Dei.
56. Residebat aliquando Frankenvoert in solio Pater sanctus, et per fenestram ad manum ejus admittebantur infirmi, quorum innumerabilis multitudo undique fuerat congregata. Et ecce oblatus est inter caeteros adolescens quidam surdus et mutus ex utero matris suae: cui Vir beatus manum imponens 0408D confestim curavit eum, et libere audiebat, et loquebatur. Nullam tamen noverat linguam, sed ea tantum proferebat verba, quae ex colloquentis ore audivisset. Hoc fuit quod maxime nostrum movit Hugonem, ut describi hoc miraculum postularet: sed nos multa similia videramus. In ipso quoque solio matrona quaedam dives et honorata de regione eadem deportata est, quae ex longo tempore jacuerat paralytica. Et hanc quoque signans Homo Dei, tenuit manum ejus et erexit eam, praecipiens ut libere ambularet in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus sancti. Dixit, et factum est; exsiliensque ambulabat. Tunc vero acclamabant omnes; sed specialiter exsultabant milites qui propriis humeris deportaverunt, quam 0409A videbant regredientem pedibus suis. Nimirum videbatur sibi quodammodo miraculi particeps pia devotio. Et haec quoque excitavit amicum nostrum, ut sileri miraculum hoc, nefarium judicaret.
57. Tertium autem simile est huic. Erat siquidem in proximo vico vir paralyticus ab annis octo, notus omnibus, et omnium dignus miseratione. Neque enim movere poterat membra, nec si domus in qua jacebat undique flagrare coepisset incendio. Hic ergo coram nobis et aliis quampluribus qui beato Patri tunc assidebant, subvectus in culcitra, depositus est coram eo: cujus debilia membra edito signaculo salutis attrectans, confestim erexit eum, et tam perfecte curatus est, ut ad exercitum Domini profecturus illico susciperet signum crucis; 0409B nimirum, cujus virtutem tantam et tam celerem esset expertus. Cumque tollerent alii lectum ejus, «Non sic, ait venerabilis Hugo, sed magis ipse portabit:» et imponens in humeros ejus dimisit eum, et tam viriliter ambulabat, ac si nihil prius sustinuisset incommodi. Quartum quod describi Hugo miraculum postulabat, puellae cujusdam erectio fuit. Hanc in hospitium vespere obtulerunt humeris deportantes. Cujus cum signaret genua Vir beatus, contractos et obduratos quasi in modum virgae ligneae nervos sentiens, «Heu, inquit; hujus ex toto retracti sunt nervi, et flectere genua, imo flexa extendere omnino non potuit.» Et certe sic erat, nec poterat a diebus multis gradi pedibus, sed manibus et pedibus reptabat utcunque. Igitur 0409C ad Patris benedictionem laxatus est statim nervus uterque, et elevavit eam unus e fratribus; ipse vero tenebat tibias, et paulatim extendebantur: cumque ambulare coepisset incolumis, obstupuimus vehementer omnes, sed et Sanctus ipse prae admiratione se signans, Domino virtutum gratias referebat.
1192 CAPUT XVII. De miraculis quae Tulli per beatum Bernardum contigerunt.
58. Jam ad ea quae Tulli facta sunt, veniamus. Quater siquidem hoc in anno Vir sanctus illam ingressus est civitatem; nec unquam transiit absque miraculis. Primum siquidem Dominica ante Pentecosten 0409D in ecclesia beati Stephani ad altare majus Missas celebranti, oblatus est puer caecus notus in civitate eadem, qui per manus impositionem visum recepit; et hunc usque hodie Tullensis habet ecclesia virtutum beati Bernardi speculum testimoniumque fidele. Secundo quoque accedens civitati, proximam villulam, quam Calmas nominant, pertransibat. Et ecce ruit obvia plebs devota, aquam afferens signandam atque benedicendam, quam protinus evangelici instar miraculi sapore pariter et odore vini benedictione ipsa donavit: et qui gusta verunt, omnibus perhibent testimonium. Unde et nunc in tota regione illa certissimum est celeberrimumque miraculum, apud villam Calmas sub Bernardi manu aquam in vinum esse mutatam. Nam 0410A super vestem cujusdam sparsum est vinum novum, dum undique concurrentes certatim traherent vasculum, et multis diebus vini pretiosissimi servavit odorem.
59. Tertio deinde praedictam Tullensium civitatem ingressus timuit turbas, et quia grandis ei restabat via, nocte egredi festinavit. Idipsum autem suspicati nonnulli de populo observabant eum, nec exire vel nocte potuit sine turba: inter quos oblata est paralytica mulier in grabato, quam protinus elevans Vir beatus, in nomine Domini signavit, atque sanavit. Hujus quoque curatio universae innotuit civitati, quam nimirum adhuc hodie incolumis mulier inhabitat, quae in ea diu jacuerat paralytica. Similiter autem et altera mulier caeca uno oculo, 0410B quae ad eum deducta est extra civitatem, signante eo visum recepit, quod in hoc adventu verissime certissimeque probavimus. Nuper sane apud beatum Aprum Vir Domini susceptus hospitio, monasterium illud plurimis miraculis illustravit, claudum erigens puerum, auditum surdo reddens adolescenti; tres quoque caecos, uno visionis munere donans in ipsius nomine qui Trinus adoratur et Unus: ubi plurima quoque miracula claruisse non dubito, sed haec coram me facta novi certius, fiducialiusque scripsi.
EPISTOLA GAUFRIDI MONACHI CLARAE-VALLENSIS, Quaedam sancti Bernardi miracula recensens.
Magistro suo charissimo Archenfredo, et utrique 0410C Capitulo, fratribus suis uterinis, frater Gaufridus, memores ejus esse, qui diligit vos in veritate.
1. Nullis mihi ad te, magister, verborum blanditiis utendum esse certis experimentis cognovi. Latere enim non potuit familiarem filium, quem prae caeteris fovere solebas tenerius, et amplecti charius, non quod dignum, sed quia indignum esse sentires: adhaerentem, inquam, lateri tuo latere non potuit, quam parum acceptes eos qui verba venantur, sentiens plane cum Apostolo, regnum Dei non esse in sermone, sed in virtute (I Cor. IV, 20.) Utquid ergo verba multiplicantur? Tu scis, domine, quia amo te; tu scis quia tuis et tuorum orationibus egeo, et quantum diligam, et quantum 0410D egeam, non ignoras. Sileo proinde de me ipso, sciens quod scienti me scribam. Caeterum cum memor sum in quanta sollicitudine reliquerim vos, et totam pariter Claram-Vallem, eo quod dubia videretur domini Abbatis de itinere isto voluntas, scribo vobis de quo magis praesumo, quae in eo vidimus et audivimus, ut habeatis consolationem, et vestris eam nihilominus praebeatis. Hoc autem scitote nihil me scribere, nisi veritate compertum.
2. Dum appropinquaremus Pictavim, coepit dominus Abbas infirmari, ita ut paulo minus eum poenitere inciperet oneris, non itineris hujus. Ibi ad nostram et ipsius consolationem facta vox ad eum in visione cantans: 1193 Et domus impleta est ex odore unguenti (Joan. XII, 3). Erat autem 0411A cantus ut versiculi, et tantummodo punctum ultimum deerat in hunc modum: Et domus impleta est ex odore unguenti. Quo defectu quid significatum credamus, sequentia manifestant. Altera die cum iterum decubaret, sic in os ejus missum est canticum novum, Laetabitur justus in Domino (Psal. LXIII, 11), ut evigilans saepius nil aliud posset cogitare. Pictavi, dum nocte sederemus, et ipse cum candela solus deambularet, exstincta est candela, et abbas Chari-Loci vidit eum sine lumine ambulantem. Proinde autem cum sonitu quodam, ut ipse confessus est, candela reaccensa est, et ardentem eam usque ad nos deportavit.
3. In urbe Burdegali res facta est digna miraculo, quod obstinatissimos animos clericorum convertit, 0411B ut concederent in sede episcopali Regulares ordinari canonicos, pro qua re per septem annos excommunicati parvipendebant omnino: ita ut quinquennium exsularet archiepiscopus, vacaret ecclesia, reditus illi violenter diriperent, et tam exosus esset omni populo archiepiscopus, ut in ingressu etiam omnibus nostris exprobrarent, dicentes, «Quoniam isti sunt de patronis archiepiscopi.» Sed mutavit animos eorum sermo Dei vivus et efficax, praeter spem universorum, qui noverant negotii difficultatem et obligationes pessimas nimis. In castro quod dicitur Bragerach, allatus est ad eum vir nobilis, gravissima infirmitate laborans, et ex illa hora convaluit, ut postea didicimus. 0411C Homo civitatis illius, pauper et inops, laudat hodie nomen Domini, qui longa infirmitate fractus viribus, laborare non poterat, aut operari quidquam: sed benedicto pane vescens, cum per aliquot dies sequeretur nos, fortis et incolumis est reversus. In Caturcensi urbe quidam serviens episcopi percussus in capite, oculi unius lumen amiserat: sed signante eo visum recepit. Ibidem burgensis quidam bibit aquam ab eo benedictam, et visum est ei ac si projiceretur super caput plenum vas aquae; et ex hora convaluit a febre, qua per septem annos laboraverat.
4. Jam vero Petragorici populi devotionem quis explicet? Paulo minus suffocabant eum; adeo ut necesse habuerit clam discedere ab eis. In Tolosana 0411D urbe satis devote susceptus est; sed per paucos dies plus quam satis, et etiam plus quam nimis fuere devoti. Paucos quidem habebat civitas illa, qui haeretico faverent: de textoribus, quos Arianos ipsi nominant, nonnullos. Ex his vero qui favebant haeresi illi plurimi erant, et maximi civitatis illius. Denique non longe ante adventum nostrum unum e ditioribus civitatis illius cum uxore ejus seduxerant, ut relicta substantia sua et parvulo filio in villam secederent, quae haereticis plena est, et nullis deinceps propinquorum persuasionibus 0412A reduci potuerant. Vocatus est ergo Henricus, vocati sunt Ariani: et pollicitus est populus, quod nemo eos deinceps susciperet de caetero, nisi venirent et palam loquerentur. Fugas Henrici, et Arianorum latibula longum est enarrare. Fugerunt siquidem qui in civitate erant Ariani, audientes signa et mirabilia quae fiebant. Fautores eorum abnegaverunt eos, et credimus omnino perfecte liberatam civitatem ab omni haereticae contagio pravitatis. De militibus promisere nonnulli, quod deinceps expellerent, et non manu tenerent eos. Si qui vero cupidi fuerint, et aliter voluerint agere, haereticorum munera diligentes, data est sententia in haereticos et in fautores eorum, atque in omnes qui manu tenuerunt eos, ut 0412B neque in testimonio, neque in judicio suscipiantur, nemo communicet in convivio, neque in commercio. Henricum fugientem secuti et persecuti sumus, sed ille eo amplius fugiebat.
5. In ipsis sane castellis quae seduxerat, locutus est dominus Abbas, et libenter audiente populo crediderunt qui erant praeordinati ad vitam. Milites quidem nonnullos invenimus obstinatos, sed non tam errore, ut nobis videtur, quam cupiditate et voluntate mala. Oderunt enim clericos; et gaudent facetiis Henrici, et quia id loquitur eis unde occasionem habeant et excusationem malitiae suae. Omnes tamen affirmabant quod deinceps non manu tenerent eum, siquidem domini Abbatis colloquium 0412C 1194 refugisset. Data proinde sententia est in haereticum et in fautores ejus, et patefacta est omni populo pessima ejus vita, et quomodo in Pisano concilio omnes quas nunc praedicat haereses abjuraverit, et redditus domino Abbati, litteras acceperit ab eo in Clara-Valle, ut ibi monachus fieret. Credimus annuente Domino malitiam ejus finiendam brevi. Terra tam multiplicibus errorum doctrinis seducta, opus haberet longa praedicatione: sed dominus Abbas nec tanto labori sufficere videtur, et multo magis timet molestus esse fratribus suis; et hic est, ni fallimur, ejus quem praediximus puncti defectus in cantu versiculi quem audivit.
6. Acceptis ergo a Clara-Valle multis hinc inde litteris, cum omni festinatione revertetur: et credimus 0412D annuente Deo quod non longe post octavam Assumptionis beatae Mariae visuri sitis desiderium, merito desirabilem virum. Utinam enim nossemus quantum et quam inaestimabile donum dederit nobis Deus Patrem sanctum, advocatum fidelem, patronum potentem, pastorem bonum, plenum gratia et virtutibus coram Deo et omni saeculo! Denique quod in certis locis virtutes occultet humilitate, certis didicimus experimentis, quando per ejus discessum continuo sanabantur infirmi, uti sic esset illis bene, ut ipsum nemo magnificaret. Ubi vero 0413A necesse fuit, maluit, ut ipse confessus est, sustinere proprium periculum, quam saluti eorum non providere.
7. Erat in ecclesia sancti Saturnini, in qua hospitabamur, canonicus quidam Regularis, Joannes nomine, peritissimus medicae artis. Is ergo septem, ut dicebatur, mensibus decubans, a sancto Pascha ita languebat, ut quotidie solum ejus obitum exspectarent. Defecerant tibiae ejus, ita ut nequaquam viderentur puerilibus brachiis grossiores. Specialiter sane dextri femoris nervus aruerat, ut a sancto Pascha ad modicum quidem posset extendere genu. Languebat miser semivivus, et quotidie responsum mortis habens in se ipso, et ne ad urinam quidem aut egestionem surgere omnino valebat. Ob 0413B fetorem denique et languorem extra monasterium factus, erat in burgo collocatus, non sustinentibus canonicis praesentiam ejus. Rogat ergo obnixius ut prope dominum Abbatem deferatur, et portant sex viri in grabato in cameram, quae proxima erat hospitio nostro. Ibi visitatus a domino Abbate, confessus est ei peccata sua, et pro sua liberatione et sanitate obnixius obsecrabat. Ubi ergo benedixit ei dominus Abbas, exivit de camera, et ivimus nos quoque cum eo. Ibat autem secum cogitans et dicens tanquam servus fidelis: «En, Domine, signa quaerunt, et nihil proficimus aliter; quousque dissimulaveris?» Et continuo exsiliens ille cucurrit post nos, ita ut vix ingressi essemus hospitium, 0413C quando sequentem nos vidimus, et ambulantem, ut ipse dicebat, non viribus, sed virtute divina. Exinde pergit ad ecclesiam gratias agens Deo, et fratres cantantes cum eo, «Te Deum laudamus.» Quanta devotione domini Abbatis oscularetur pedes, scire potest nemo, nisi qui vidit.
8. Puer quidam septennis, ut dicebatur, languens inter brachia matris ignorantis quaenam esset passio, cum benedictus a domino Abbate reverteretur, continuo vomuit lapidem, quem multi quoque viderunt, et sanus factus est ex illa hora. In ipsa civitate hominem jam senem, qui unius oculi lumen amiserat, per signum crucis illuminavit. Sic et puerum, qui utroque oculo caecus erat, alterum vero jam majoris aetatis caecum similiter illuminavit. Fuit 0413D in ipsa urbe mulier quaedam, quae subitum in capite dolorem sentiens dixit, «Quia non comedam donec veniam ad Virum Dei:» dehinc cum cogeret eam vir ejus ut comederet, ubi primum gustavit panem, paulo minus suffocata, et arctata gutture pervasa est a daemonio. Exinde per triduum non poterat comedere aut bibere quidquam, donec praesentata domino Abbati, benedictum panem et aquam sumpsit de manu ejus. Praecepit deinde dominus Abbas, ut juxta nos in capella pernoctaret, volens ad eam sine turba venire secretius. In nocte vero conqueri coepit vehementius, ita ut nunc quidem daemon, nunc femina loqueretur, et modo in sinistram, 1195 modo in dexteram partem vertebatur lingua, secundum quod mutabatur loquentis persona. Dicebat 0414A daemon audientibus universis qui astabant, «Quia non egrediar donec veniat Abbas, donec veniat Abbaticulus.» Admonitus interim dominus Abbas in somnis venit ad eam; et quam in tanto cruciatu invenerat, quietam omnino dimisit. Et protinus mane facto celebrans Missarum solemnia, dedit ei communionem sanctam, et incolumem remisit in domum suam
9. Ex his qui manus habebant intortas in partem alteram, et digitos in partem replicatos, tres sanavit Tolosae, tres in confiniis ejus. Allata est enim ad eum puella quaedam dum oblationem susciperet; et signans manum, atque apprehendens digitos cum omni facilitate aperuit. Id ipsum quoque de duobus aliis fecit, nisi quod alterius, cujus erat manus contracta utraque, 0414B erubescens propter episcopos qui praesentes erant, parumper aperuit, et sic tradidit militi cuidam de Templo qui praesens erat, ut ipse perficeret. Quartum ab hoc incommodo liberavit infantem quem dam apud Dameyseriam, vidente domino Engolis mensi episcopo, et stupente quod ubi signavit manum et dimisit, ipsa quasi esset chorda quaedam, in bonum statum conversa est, et digiti aperiri coeperunt. Ibidem sane in hora eadem et surdum fecit audire, et mutum loqui. Quintum mancum sanavit in castro quod dicitur Viride-Folium, ubi sedes est satanae; et ipse pessimi, ni fallor, haeretici puer erat. Sextum sanavit in castro quod dicitur Sanctus-Paulus, quos ex servientibus domini legati remanere 0414C in terra aliena febris gravissima coegisset, nisi subvenisset eis coelestis medicina panis benedicti.
10. In Albigensi civitate factum est, quod caeteris non immerito miraculis credimus praeferendum. Erat enim populus civitatis illius super omnes qui in circuitu ejus sunt, haeretica pravitate contaminatus, ut audivimus; ita ut domino legato, qui per biduum ante nos venerat, cum asinis et tympanis exierint obviam, et cum signa pulsarent ad populum convocandum, ad Missarum solemnia celebranda, vix convenere triginta. Tertia die dominus Abbas cum multa populi laetitia susceptus est. Sed tanta mala de illis audierat, ut penitus non acceptaret devotionem eorum. Sequenti vero die, cum 0414D beati Petri solemnitas esset, tanta ad audiendum verbum Dei multitudo convenit, ut non caperet eos grandis ecclesia. Quos allocutus dominus Abbas: «Seminare, inquit, veneram, sed praeoccupatum a semine pessimo agrum inveni. Verumtamen, quia rationalis est ager, Dei enim agricultura vos estis, ecce ostendo vobis semen utrumque, ut sciatis quid eligere debeatis.» Et incipiens a Sacramento altaris per singula capitula, quid haereticus praedicaret, quaeve esset fidei veritas, diligentius exponebat. Demum interrogavit eos quid eligerent: et respondens omnis populus coepit abominari et detestari haereticam pravitatem, et cum gaudio suscipere verbum Dei, et catholicam veritatem. «Poenitemini, inquit, igitur quicunque contaminati estis, redite ad Ecclesiae 0415A unitatem. Et ut sciamus quis poenitentiam agat et suscipiat verbum vitae, levate in coelum dextras in signum catholicae unitatis.» Factum est ergo, ut 0416A levantibus omnibus dextras in coelum cum exsultatione, ipse sermoni finem imponeret. Et nos quoque epistolam terminemus. Valete.