«Sententiae» — Bernardus Claraevallensis

0747 S. BERNARDI SENTENTIAE.

0747D 1. Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Tres in terra: spiritus, aqua et sanguis (I Joan. V, 7, 8). Similiter in inferno, ut in Isaia legimus: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI, 24). 1239 Duo mala sunt, vermis et ignis; altero roditur conscientia, altero concremantur corpora. Tertium additur desperatio, quae in eo utique intelligitur quod dicitur, non morietur, et non exstinguetur. His qui in coelo sunt, datur testimonium beatitudinis; his qui in terra, justificationis; his qui in inferno sunt, damnationis. Primum testimonium est gloriae, secundum gratiae, tertium irae.

0748D 2. De Spiritu sancto testatur Scriptura quia procedit, spirat, inhabitat, replet, glorificat. Procedere dicitur duobus modis: unde et quo? Unde? A Patre et Filio. Quo? Ad creaturam. Procedendo praedestinat; spirando vocat quos praedestinavit; inhabitando justificat quos vocavit; replendo accumulat meritis quos justificavit; glorificando ditat praemiis quos accumulavit meritis.

3. Spiritus sanctus arguit mundum de peccato quod dissimulat; de justitia quam non ordinat, dum sibi non Deo eam dat; de judicio quod usurpat, dum tam de se quam de aliis temere judicat,

4. Usque hodie in civibus Babylonis aquarum 0749A effusio, id est confusio cogitationum, terram facit inanem et vacuam. Dum enim fluctuat circa carnem cogitatio universa, nullum ex ea sperare est fructum salutis. Dividantur ergo aquae ab aquis (Gen. I, 6), quatenus anima quoque, ut dignum est, partem sibi vindicet sollicitudinis et meditationis. Sane inferiores certis limitibus coerceantur, certis contineantur alveis, necessitatis terminos non excedant; proinde superiores copiosius dilatentur. Ex hoc sane dat Dominus benedictionem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13).

5. Cum in populo Dei carnales alii sint, et alii spirituales, nec illi tamen aeternorum, nec isti carent omni modo temporalium desiderio. In eo sane distant, quod plus alia appetunt alii, et secundum ea quae 0749B praeferunt, aut spirituales, aut carnales judicantur. Hinc est quod in benedictionibus Jacob et Esau, et nos coeli, et terrae pinguedo nominatur, sed non eodem ordine in utroque. Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam, ait Isaac ad Jacob. Ad Esau vero: In pinguedine terrae, inquit, et in rore coeli desuper erit benedictio tua (Gen. XXVII, 28, 39, 40). Quid autem singuli praeferant, a studiis eorum et sollicitudinibus innotescit.

6. Mors peccatorum pessima (Psal. XXIII, 22). Mala in amissione mundi, quia non possunt sine dolore separari ab eo quem diligunt. Pejor in dissolutione carnis, a qua evelluntur eorum animae a spiritibus malignis. Pessima in tormentis inferni, quando corpus et anima perpetuis simul addicuntur 0749C ignibus. Econtrario bonorum mors optima, quoniam quidem fit ibi quies a labore, fit jucunditas de novitate, fit securitas de aeternitate.

7. De stercore boum lapidatus est piger (Eccli. XXII, 2). Boves sunt qui in opere Dei strenue exercentur; qui seminant in lacrymis, sed in gaudio metent. Isti sane quaecunque sunt mundi hujus arbitrantur ut stercora. Piger vero, cujus sabbata videntes hostes derident, dehonestatur ab hostibus in olio suo, sicut boves strenui in laboribus suis honestantur a Deo. Quem enim maligni spiritus pigrum vident ad spiritualia exercitia, in cogitationibus ejus ingerunt importune terrena: velut de stercoribus boum massas coagulantes, et pigrum, 0749D sicut dignus est, lapidantes.

8. Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Tria sunt oscula, reconciliatorium, muneratorium, contemplatorium. Primum ad pedes, secundum ad manum, tertium ad os sumitur. In primo accipitur remissio peccatorum; in secundo, munus virtutum; in tertio, cognitio secretorum. Vel ita osculum doctrinae, naturae, gratiae.

9. Duo sunt ubera sponsae: congratulatio et compassio. Gemina lactis species, exhortatio et consolatio. Tria unguenta, compunctio, devotio, pietas. Compunctio de recordatione peccatorum, devotio de recordatione beneficiorum, pietas ex consideratione miserorum.

10. Revertere, revertere Sunamitis — revertere, revertere, 0750A ut intueamur te (Cant. VI, 12). Revertere primo ab inepta laetitia, revertere 1240 secundo ab inutili tristitia, revertere tertio ab inani gloria, quarto revertere a latenti superbia. Inanis gloria est, quae ab ore hominum venit extrinsecus. Superbia latens oritur intrinsecus. Cum haec omnia vitia reliquerit anima, intuebitur eam sponsus ejus. Ob hoc autem debet ab aliis abstinere, ut digna fiat ejus complexibus. Unde et ad eam dicitur: Revertere, revertere, ut intueamur te.

11. Pastorum est vigilare super gregem propter tria necessaria: videlicet ad disciplinam, ad custodiam, ad preces. Ad disciplinam, propter morum correctionem, ne grex commissus propria molestia deficiat. Ad custodiam, propter diabolicam suggestionem, 0750B ne hostili seducatur calliditate. Ad preces, propter tentationum instantiam, ne vincatur a pusillanimitate. In disciplina rigor justitiae, in custodia spiritus consilii, in prece affectus compassionis.

12. Duas ad intelligendum se condidit universitatis auctor creaturas, hominem et angelum. Hominem justificant fides et memoria: angelum beatificant intellectus et praesentia. Et quia homines quandoque perducendi sunt ad aequalitatem angelorum, necesse est ut interim justificentur per fidem, et proficiant ad intellectum. Scriptum est enim: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9, juxta LXX). Itaque fides via est ad intelligendum: nam mundatur cor fide, ut intellectus videat Deum. Similiter et memoria Dei via est ad praesentiam Dei. Qui enim 0750C hic habet mandatorum ejus, ut ea faciat, memoriam, merebitur quandoque ut ejus quoque videat praesentiam. Habeant igitur intellectum et praesentiam angeli Dei in coelo: habeamus et nos ejus fidem et memoriam in mundo.

13. Pars tua sumus, Domine, quam tulisti de manu Amorrhaei in gladio et arcu tuo (Gen. XLVIII, 22). Gladius tuus sermo vivus et efficax (Hebr. IV, 12); arcus tuus incarnatio tua. Ibi enim velut curvato sapientiae ligno, et pio quodam modo flexa divinitate, nervus carnis vehementer extensus, et humanitas ineffabiliter aucta cognoscitur. Pars ergo tua sumus et populus acquisitionis tuae (I Petr. II, 9), quem acquisisti verbo praedicationis, et mysterio incarnationis.

0750D 14. In circumcisione Domini nec nervus rumpitur, nec os comminuitur, ut robustiora quaeque et firmiora serventur illaesa. Aperitur autem cutis, amputatur caro, sanguis effunditur, ut illecebrosa mollities castigetur. In carne quidem peccatum, quod in ea manet, intellige: porro in cute operimentum ejus, in sanguine vero incentivum. Haec igitur vera circumcisio spiritu, non littera, si velamen excusationis et dissimulationis per compunctionem cordis, et confessionem oris amoveas; si peccati consuetudinem correctione conversionis abscindas; si denique, ut necessarium est, occasiones quoque peccati et fomitem fugias concupiscentiarum.

15. Obtulerunt magi Domino aurum thus, et myrrham 0751A (Matth. II, 11). Haec fortassis pro loco et tempore necessaria videbantur. Auri pretium ob paupertatem; myrrhae unguentum ob infantilis, ut assolet, corporis teneritudinem; thuris odoramentum ob sordidam stabuli mansionem. Nos vero quoniam illa jam omnia transierunt, offeramus ei acceptabiliora munera: myrrhae unctionem in communionem socialis vitae, thuris speciem in suaveolentiam bonae famae, auri splendorem in conscientiae puritatem: quo videlicet nec de officiosa conversatione familiarem gratiam, nec de laudabili opinione inanem gloriam, sed honorem Dei, et fratrum utilitatem quaerere studeamus.

16. Ante omnia sine murmuratione sint fratres. Forte aliqui leve peccatum aestimant murmurare: 0751B sed non hic, qui ante omnia monet esse cavendum (S. Benedictus in Reg. cap. 34.). Puto autem ne illum quidem leve reputasse, qui murmurantibus aiebat: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus? (Exod. XVI, 8.) Sed ne illum quoque qui dixit: Non murmuraveritis, sicut quidam murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (I Cor. X, 10). Illo nimirum exterminatore, qui positus est in hoc ipsum, ut a terminis beatae illius civitatis arceat murmurantes, et longe faciat a finibus ejus, cui dicitur: Lauda, 1241 Jerusalem, 0752A Dominum; lauda Deum tuum, Sion: qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12, 14). Nihil enim commune habent murmur et pax, gratiarum actio et detractio, zelus amaritudinis et vox laudis. Itaque in ore trium et talium testium stet hoc verbum, ut pestem istam murmurationis summopere nobis noverimus esse cavendam.

17. Tres sunt quibus reconciliari debemus; hominibus, angelis, Deo. Hominibus, per aperta opera; angelis, per occulta signa; Deo per puritatem cordis. Nam de operibus quae coram hominibus facienda sunt, scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem restrum qui in coelis est (Matth. V, 16). De angelis dicit David: In conspectu angelorum psallam 0752B ibi (Psal. CXXXVII, 1). Occulta autem signa sunt gemitus, suspiria, usus cilicii, et caetera poenitentiae insignia, quae angelis placent. Unde est illud: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Ut autem Deo reconciliemur, nec operibus, nec signis, sed puritate et simplicitate cordis indigemus. Scriptum est enim: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): Et illud: Si oculus tuus tuus fuerit simplex (Matth. VI, 22), etc.

ALIAE S. BERNARDI SENTENTIAE.0751

0751C 18. Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Templum Dei est claustrum religiosorum. Duo parietes claustri sunt, activi et contemplativi, Maria et Martha, interior et exterior. Interiori necessarii sunt duo ordines lapidum, cavere scilicet vitium voluptatis, et curiositatis. Exteriori similiter duo, ne sint fraudulenti, et turbulenti. Unde Dominus: Fidelis servus et prudens (Matth. XXIV, 45). Fidelis, ne sit fraudulentus; prudens, ne sit turbulentus. Paries ex adverso qui hunc utrumque conjungit, sunt praelati, et hi qui fideliter ingrediuntur et egrediuntur, sicut de Domino dictum est: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7).

0751D 19. Quinque de causis addiscit homo: ut sciat, ut sciatur scire, ut vendat, ut aedificet, ut aedificetur. Ut sciat, curiositas est; ut sciatur scire, vanitas; ut vendat, simonia; ut aedificet, charitas; ut aedificetur, humilitas. Qui nutriti erant in croceis, amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5), id est curam ventris.

20. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Timor primus revocat euntes ad mortem, cui succedit tristitia saecularis: hanc excludit spes aeternitatis.

21. Dubitari solet utrum dilectio Dei praecedat 0752C tempore dilectionem proximi. Quod per hoc videtur, quod proximum propter Deum diligere non possumus, nisi prius diligamus Deum: et contra dilectio proximi videtur praecedere dilectionem Dei, quia scriptum est: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? sed sciendum est quod dilectio Dei duobus modis consideratur, incipiens et nutrita. Incipit enim homo diligere Deum, antequam proximum; sed quia illa dilectio non potest perfici, nisi nutriatur, et crescat per dilectionem proximi, oportet ut proximus diligatur. Sic ergo dilectio Dei praecedit ut incipiens, et praeceditur a dilectione proximi, ut illa nutrienda. Si qui forte pertinent ad gubernationem tuam, vindica, coerce cum dilectione, 0752D cum charitate, attendens salutem aeternam; ne, cum parcis carni, anima pereat. Fac haec, et multos passurus es, in quos non poteris exercere disciplinam. Fer minas, securus esto: faciet enim Dominus misericordiam et judicium omnibus injuriam accipientibus.

22. Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 19). Debet unusquisque proximum suum diligere tanquam se ipsum, ut quem poterit hominem vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae, vel coercitione disciplinae, 1242 adducat ad Deum colendum. Haec qui sola discretione eligit, prudens 0753A est: qui nulla hinc afflictione avertitur, fortis est; qui nulla alia delectatione, temperans est; qui nulla elatione, justus est.

23. Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9), in poenitente peccatore fructuosa, in justificato est speciosa. Sicut cum stercorantur agri, non est speciosum, sed fructuosum; postea vero in frugum collectione fit speciosum.

24. Quatuor sunt quae impediunt confessionem: timor, ne perdat; pudor ne vilescat; spes honoris vel alicujus terreni commodi, si innocens putetur; desperatio earumdem rerum, si innocens non putetur.

25. Octo sunt trinitates, quarum prima est illa summa et individua Trinitas, Pater, et Filius, et 0753B Spiritus sanctus. Secunda est quae cecidit. Tertia per quam cecidit. Quarta in quam cecidit. Quinta per quam resurgit, quae in tres dividitur trinitates. Trinitas quae cecidit, est memoria, ratio et voluntas. Memoria infirmata est tribus modis, videlicet per cogitationes affectuosas, onerosas et otiosas. Ratio tribus modis excaecata est, quia saepe recipit vera pro falsis, et e converso; licita pro illicitis, et e converso. Voluntas tripliciter foedata est, per concupiscentiam carnis, per desiderium oculorum, et ambitionem saeculi. Trinitas per quam cecidit, suggestio, delectatio, consensus. Trinitas in quam cecidit, infirmitas, foeditas, caecitas. Trinitas per quam resurgit, fides, spes, charitas. Fides est trina, praeceptorum, signorum, promissionum. Spes quoque 0753C trina est: spes veniae, spes gratiae et spes gloriae. Charitas etiam trina est, ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute.

26. Duo parietes debent esse in congregatione: unus interior, alter exterior. Interior claustrales, exterior obedientiarii. Illi non debent esse curiosi, nec voluptuosi; isti vero nec turbulenti, nec fraudulenti. Et quia raro pax inter istos est, ideo tertius paries est, ex adverso veniens, qui conjungat divisos parietes; abbas videlicet et prior, et alii fratres spirituales: fundamentum est sanctum propositum.

27. Adaptatio septem donorum Spiritus sancti ad apparitiones Domini resurgentis. Primo apparuit mulieribus, quibus dictum est ab angelo: Nolite 0753D timere (Matth. XXVIII, 9, 5): ecce spiritus timoris. Apparuit Petro, qui negaverat (Luc. XXIV, 34): ecce spiritus pietatis. Apparuit mulieri, cui dictum est: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17): ecce spiritus scientiae. Apparuit illis undecim in monte, ubi constituerat, quando dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18): ecce spiritus fortitudinis. Apparuit duobus euntibus in Emmaus, de quibus scriptum est: Et aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: ecce spiritus intellectus. Ad ultimum apparuit illis recumbentibus, quando 0754A ascendit in coelum (Luc. XXIV, 27, 45, 51), quia de eo dictum est: Ego sapientia in altissimis habito (Eccli. XXIV, 7): ecce spiritus sapientiae.

28. Gratia quadripartita est: gratia creans, gratia redimens sive miserans, gratia donans, gratia remunerans. Prima: Omnia per ipsum facta sunt. Secunda: Verbum caro factum est. Tertia: Plenum gratiae. Quarta: Et veritatis (Joan. I, 14).

29. Pax quadripartita est: erga Deum, erga proximum, in carne, in spiritu. Quae ut firma sit, substernendum est unicuique fundamentum: paci carnis temperantia; paci spiritus fortitudo; paci cum proximo prudentia; paci cum Deo justitia. Gloria in excelsis, ecce pax cum Deo; et in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14), pax cum 0754B proximo; pax vobis, videte manus et pedes meos (Luc. XXIV, 36, 39), pax carnis; accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), pax spiritus.

30. Muscae morientes exterminant suavitatem unguenti (Eccle. X, 1), id est vanitas, curiositas et voluptas: quae quia in Aegypto et circa sacrificia Aegyptiorum abundant, non possumus in Aegypto sacrificare Domino Deo nostro sacrificium justitiae et charitatis. Ideo proficiscimur in desertum, id est in solitudinem cordis, via trium dierum 1243 (Exod. VIII, 26, 27). De prima die dicit sponsus sponsae: Veni in hortum meum, soror mea sponsa (Cant. V, 1); hoc est in plantaria bonarum virtutum. De secunda gaudet sponsa, et dicit: Introduxit me 0754C rex in cellam vinariam (Cant. I, 3), id est inter delicias Scripturarum. Tertia dies est thalamus, plenitudo amoris, in quo se invicem fruuntur sponsus et sponsa. Et nota contra vanitatem, soliditatem virtutum; contra curiositatem, variam delectationem Scripturarum; contra voluptatem, summi illius amoris thalamum.

31. Duo sunt ubera charitatis, compassio et congratulatio. Ex compassione lac sugitur consolationis: ex congratulatione lac sugitur exhortationis.

32. Tria sunt quibus servatur unitas: patientia, humilitas et charitas. His armari debet miles Christi, patientiam habens quasi scutum, quod ferat et circumferat contra omnia adversa; humilitatem quasi loricam, quae conservet interiora praecordia; 0754D charitatem quasi lanceam, per quam, sicut dicit Apostolus, omnes impetens in provocatione charitatis (Hebr. X, 24), et omnibus omnia se faciens belligeratur bellum Domini. Oportet etiam ut habeat galeam salutis, quae est spes, caput, id est principale mentis, muniens et conservans. Habeat etiam gladium verbi Dei, et equum boni desiderii. Goliath suo gladio occidendus est; vana gloria, consideratione ipsius vanae gloriae.

33. Duo sunt novissima, mors et vita. Ad haec volamus duabus alis, timore et spe. Duabus velamus pedes, poenitentia cordis et confessione oris, secundum 0755A illud: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Duabus velamus caput, dilectione Dei, et proximi. Unde Apostolus: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13).

34. Nota quod ex timore compunctio, ex compunctione omnium rerum abrenuntiatio, ex qua vera humilitas, ex qua vera confessio, in qua omnium vitiorum purgatio. Ex confessione, virtutum pullulatio: concretae virtutes faciunt cordis puritatem, in qua vera sapientia et perfecta charitas. Ad hoc sciendum quod spiritus timoris dat timorem; spiritus pietatis, cumpunctionem; spiritus scientiae, praesentium abrenuntiationem; spiritus fortitudinis, veram humilitatem (humilitas enim vincit omnia); 0755B spiritus consilii, confessionem; spiritus intelligentiae, virtutum acquisitionem; spiritus sapientiae, perfectam cordis puritatem et amorem.

35. Quatuor sunt ordines in domo Domini. Quidam enim procidunt ad pedes Jesu, sicut Aethiopes, sicut Maria poenitens et confitens; quidam sedent ad pedes ejus, ut eadem Maria audiens verbum ejus; quidam jacent in sinu ejus; quidam sedent ad latus ejus. Duo ordines primi sibi vivunt, tertius sibi et proximo, ut Joannes evangelista, suscipiens et sugens pacem de sinu Domini, et nuntians eam populo. Quartus proximo, sicut Apostolus, qui ait: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Unde securus subjungit: Reposita est mihi 0755C corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8). Et ideo cupio dissolvi et esse cum Christo; permanere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Isti nec mori timent, nec vivere recusant.

36. Superbia alia est caeca, alia vana, alia caeca simul et vana. Caeca, quando homo putat in se esse quod non est. Vana, quando gloriatur in hoc quod homines putant eum esse quod non est. Caeca simul et vana est, quando de bono quod non habet, et gloriatur in semetipso, et aliorum gloriam quaerit.

37. Humilitas, alia sufficiens, alia abundans, alia superabundans. Sufficiens, subdi majori, nec praeferre se pari. Abundans, subdi pari, nec praeferre se minori. Superabundans, subdi minori. Inde Dominus ad Joannem: Sine modo; sic enim decet nos 0755D implere omnem justitiam (Matth. III, 15).

38. Quicunque volunt perfecte placere Deo, tam castitate, quam charitate splendere debent. Castitas autem quinquepartita est; videlicet in auribus, in oculis, in odoratu, in gustu, et in tactu. Charitas autem quadrifaria est, quae, secundum Apostolum, omnia credit, id est, non est suspiciosa; omnia sperat, non est pigra; 1244 omnia suffert, non murmurat; omnia sustinet (I Cor. XIII, 7), non est impatiens. Ecce novem, quae qui perfecte habet, perfectus est, et secundum novem ordines angelorum degit in terra. Unde Apostolus: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Et ut ita dicam, majus meritum habet homo taliter vivens, quam angelus. Homini enim est virtutis, angelo dignitatis.

0756A 39. Sancta anima carnem suam a putredine vitiorum mortificat, dum omnes voluptates mundi per continentiam abnegat: et tunc quasi myrrham morituro corpori adhibet, ut post judicium a corruptione aeterna maneat sanum. Cum vero ad coelestia majori desiderio se accendit, et a cordis cubiculo omnes superfluas cogitationes ferventer abjicit; quasi thuribulum cor suum coram Deo facit, in quo dum per dilectionem virtutes congregat, quasi carbones in thuribulo coaptat, in quo se ipsam mens in conspectu Dei igne charitatis incendat. Dumque ferventes et mundas orationes ad Deum emittit, quasi fumum aromatum ex thuribulo educit, ut coram dilecto suave redoleat, et proximos quosque ad ejus amorem per bona opera concitare 0756B non desinat.

40. Non coques haedum in lacte matris (Exod. XXXIV, 26). Haedus, peccator; mater, primi parentes, ex quibus omnes procreati sumus; lac, vitia quae de originali peccato venerunt. Non coques haedum in lacte matris suae: id est, non sinatur peccator usque ad diem mortis suae in peccatis permanere, sed ante mortem ad bona opera revocetur, ne pereat.

41. Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis (I Joan. V, 8). Veniens Dominus circumcisionem et alia baptismata fecit cessare: baptismum vero instituit, in quo tria praedicta, quasi testimonium Christianitatis in terra dantia operari voluit. 0756C Audi quomodo sanguis Christi facit, et signum est ut moriamur peccato, secundum Apostolum: An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Aqua, quae quasi quodam tumulo corpus includit, signum est ut ultra non serviamus peccato: Consepulti enim sumus cum ipso per baptismum in mortem. Spiritus vivificat et facit, ut qui in illo aquarum elemento sepelimur, renovati per ipsum Spiritum resurgamus, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3, 4). Et hi tres quia unum operantur, unum sunt, sicut dicit Joannes. Unum in mysterio, non in natura. Sanguis igitur testis mortis, aqua sepulturae, Spiritus vitae. Sanguis spectat ad pretium, aqua ad lavacrum, 0756D Spiritus mentem renovat. Sanguis Domini nos redemit, sacri fontis unda nos abluit, Spiritus per adoptionem filios Dei nos facit.

42. Quarta vigilia venit ad eos (apostolos) ambulans super mare (Matth. XIV, 25). Prima dormitio est timor nocturnus, scilicet de adversis; subsequens vigilia, per prudentiam. Secunda dormitio, sagitta volans per diem, id est tentatio per prospera; vigilia, per fortitudinem. Tertia dormitio, negotium perambulans in tenebris, scilicet vana gloria; vigilia, justitia. Quarta dormitio, incursus et daemonium meridianum, id est intemperantia. Tunc venit ad eos Dominus, ambulans supra mare. Dominus supra, sed Petrus mergitur. Primo putatur esse phantasma, sed post agnoscitur. Alii tepidiores, sed tamen fideles, magnificant Dominum in talibus.

0757A 43. Septem debent esse in oratione. Oratio enim debet esse fidelis, juxta illud: Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. XI, 24). Deinde munda, juxta exemplum Abrahae, qui 0758A aves de sacrificio abigebat. Tertio justa, quarto assidua, quinto humilis, sexto fervens, haec duo habens in grano sinapis; septimo devota.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *