Ss. Ioannis Fisher, episcopi, et Thomae More, martyrum

Die 22 iunii

Ss. Ioannis Fisher, episcopi, et Thomae More,
martyrum

 

Deus, qui verae fidei formam in martyrio consummasti, concede propitius, ut, sanctorum Ioannis et Thomae intercessione roborati, fidem, quam ore profitemur, testimonio vitae confirmemus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ioannes Fisher, anno 1469 natus, studiis theologicis Cantabrigiae (Cambridge) in Anglia incubuit et sacerdotio initiatus est. Episcopus Roffensis (Rochester) creatus et vitam austeram agens, egregius factus est pastor, fideles suos saepe visitando. Opera etiam composuit contra errores sui temporis.

Thomas More, anno 1477 natus, Oxonii (Oxford) studia perfecit; matrimonio iunctus unum filium et tres filias habuit. Munera cancellarii exercuit in aula regis. Opera conscripsit de re publica bene moderanda vel ad religionem defendendam.

Ambo iussu Henrici VIII regis, cui restiterant in quaestione de eius matrimonio dissolvendo, capite plexi sunt anno 1535, Ioannes Fisher die 22 iunii, Thomas More vero die 6 iulii. Dum episcopus Ioannes Fisher in carcere tenebatur, a Paulo III inter Sanctae Romanae Ecclesiae cardinales annumeratus est.

Hi duo illustres martyres canonizati sunt anno 1935. Illorum exempla fidelitatis proponenda videntur christianis nostrae aetatis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *