Beatae Mariae Virginis a Rosario
Die 7 octobris
Beatae Mariae Virginis a Rosario
Memoria
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, beata Maria Virgine intercedente, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Haec commemoratio, anno 1573 a sancto Pio V papa dieanniversario victoriae Naupacti (Lepanto) a christianis bello navali reportatae(1571) et sanctae Deiparae, per rosarii orationem invocatae, auxilio attributae,instituta est. Celebratio huius diei omnes incitat ad Christi mysteriorummeditationem, ducente beata Maria Virgine, quae incarnationi, passionigloriaeque resurrectionis Filii Dei singulariter sociata est.
Hoc festum ascriptum est in Calendario romano anno 1716,dominica prima octobris celebrandum; anno tamen 1913 diei 7 eiusdem mensisassignatum est.