Ss. Nerei et Achillei, martyrum

Die 12 maii

Ss. Nerei et Achillei, martyrum

 

 

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui gloriosos martyres Nereum et Achilleum fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Milites tribunali addicti, protinus ad fidem conversi, militiam abiecerunt; propter quod ad mortem damnati sunt, probabiliter tempore Diocletiani. Eorum sepulcrum in coemeterio ad viam Ardeatinam asservatur, ubi et basilica est aedificata in eorum honorem.

Depositio Ss. Nerei et Achilei in coemeterio Domitillae die 12 maii recolitur in Martyrologio hieronymiano. Item memoria habetur depositionis S. Pancratii in coemeterio Octavillae. Antiqui libri liturgici romani separatim commemorant martyres viae Ardeatinae et martyrem viae Aureliae cum formulariis propriis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *