S. Pii X, papae

 Die 21 augusti

S. Pii X, papae

Memoria

 

Deus, qui, ad tuendam catholicam fidem et universa in Christo instauranda, sanctum Pium papam caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti, concede propitius, ut, eius instituta et exempla sectantes, praemia consequamur aeterna. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est in pago Riese intra Venetorum fines anno 1835.  Ad sacerdotium evectus, munus optime exercuit. Episcopus Mantuanus et patriarcha Venetiarum creatus, papa electus est anno 1903. Hanc rationem regiminis suscepitinstaurare omnia in Christo, quam et opere complevit in simplicitate animi, paupertate et fortitudine, quibus vitam christianam inter fideles excitavit et contra errores grassantes fortiter egit.

S. Pius X obiit Romae die 20 augusti 1914. Canonizatus est anno 1954, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1955, die 3 septembris celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *