«De B. Guerrico» — Tissierus, Bertrandus

0009 DE BEATO GUERRICO ABBATE IGNIACENSI.

(D. TISSIER, Bibliotheca Patrum Cisterc., t. I, in Exordio Magno Cisterciensi, dist. 3, capp. 7, 8.)

0009 907-908 Sanctae recordationis domnus Guerricus, quondam abbas Igniaci, dum adhuc sub disciplina beati Bernardi monachus esset in Clara-Valle, et regalibus sacrae doctrinae uberibus lactaretur, haud degenerem se tanti Patris filium moribus et vita probabat. Tanto siquidem sublimius arcem virtutis conscendere didicerat, quanto secretius magno Dei munere de incorruptionis titulo testimonio conscientiae gloriabatur. Sicut enim hi quibus secreta tanti viri nosse datum fuerat, astruebant, immaculatam incorruptionis tunicam duce gratia usque ad exitum vitae conservavit. Porro quantae puritatis et integritatis fuerit vita et conversatio ejus, quamque purissimum devotionis thymiama quotidie Deo in ara cordis incenderat, Dominus gloriosis et manifestis indiciis declarare dignatus est. Succedente vero tempore venerabilis Guerricus factus abbas Igniaci, qualem se exhibuerit, quam strenue officium sibi commissum adimpleverit, non est nostrae parvitatis edicere. In hoc tamen nimis contristabatur, et se ipsum valde humiliabat, quod pene continue conventum fratrum deserere, et in infirmitorio jacere causa debilitatis suae cogebatur; nec poterat ita fratribus suis exemplum quotidiani laboris praebere. Verum quidquid minus habebat de exercitio corporali, totum sincerae pietatis affectus, et ardens in Deum devotio supplebat. Conqueritur ipse debilitatem et insufficientiam suam in quodam sermone, ita dicens: «Amici venerunt ad me de via: sed non habeo quod ponam ante illos.» Plane quam sanae verbis doctrinae fuerit, luculentissimi atque disertissimi et vere spirituales Sermones ejus, quos in solemnitatibus praecipuis in conventibus fratrum fecit, et a cantore ejusdem ecclesiae excepti sunt, manifeste declarant.

Cum autem fidelis servus Domini Guerricus, fidelissima distributione conservis suis annona Domini sui dispertita, plenus dierum et virtutum transiturus esset de hoc mundo ad Patrem, tactus aegritudine, ipsiusque aegritudinis molestia ingravescente, ad extrema deductus est. Curiosius vero cunctos angulos conscientiae suae eo discutiente, ne quid forte esset quod perperam gestum et inemendatum districtum sibi Judicem offensum redderet, et malignis spiritibus occasionem calumniandi praeberet, recordatus est libelli Sermonum, quem fecerat: simulque memoriae occurrit, Patres statuisse, nullum absque generalis capituli licentia libros facere debere; et graviter ingemiscens convocatis fratribus dixit: «En, fratres, dum vestris profectibus invigilare, vestraeque petitioni parere studui, crimen inobedientiae, quod, testante sancto Samuele, quasi scelus idololatriae est, incurri. Libellum nempe Sermonum, quem rogatu vestro dictavi, temerarie nimis absque capituli generalis licentia edere praesumpsi. Quapropter quantocius illum afferentes igne cremate, ne pro culpa inobedientiae ultricibus gehennae flammis tradar consumendus.» Dei vero providentia accidit ut jam in aliis quaternulis transcriptus esset liber, Deo aliquid melius pro nobis et in hoc aisponente: ne videlicet sancta Ecclesia ipsius, et praecipue Cisterciensis ordo tantae eruditionis gratia privaretur. Mirabili namque temperamento ita litteralis scientiae lepos in volumine illo tumet, et Christianae simplicitatis humilitas sic in eo resplendet, ut non modo minime onerosus, verum etiam gratiosus valde sit legentibus. Porro ignitum eloquium Domini vehementer quod in Sermonibus illis invenitur, ita movet, afficit et accendit legentem, ut ducissimus corde sit, qui non ex eorum lectione compunctus ad meliora proficere studeat.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *