S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0971

S. BERNARDI ABBATIS DE DILIGENDO DEO LIBER SEU TRACTATUS AD HAIMERICUM S. R. E. CARDINALEM ET CANCELLARIUM.

582 ADMONITIO IN OPUSCULUM VIII.

1. Etsi opusculum sequens unum ex primis est libris a Bernardo compositis, nullum tamen fere aut Bernardo dignius, aut religioni utilius ab eo scriptum existimo. Quid enim dignius doctore catholico, aut reipublicae christianae utilius quam praedicare, inculcare, imo et propugnare primum et maximum mandatum, ex quo caetera pendent, sine quo caetera nihil prosunt; illud, inquam, mandatum, quod in dies impetunt atque labefactare moliuntur amor cujusque proprius, cupiditas et perversae hominum interpretationes? Quapropter perpetuis tenebris digna est Apologia Berengarii, temerarii illius Abaelardi discipuli ac defensoris, qui Bernardo impudenter insultat ob editum ab eo tractatum de Diligendo Deo, cum de hoc, inquit, nemo dubitet, non quaevis muliercula, non quivis extremus idiota. Verum suos semper adversarios habuit divinus amor: cujus praeceptum si verbis Christiani haud negant, at factis plerique pernegant; imo quidam etiam pravis interpretationibus ita redigunt ad nihilum, ut hodie in quaestionem adducere, et quidem dubitare impune liceat, num Deus optimus, maximus, creator, conservator ac redemptor, aliquo speciali, vel semel in vita, amoris actua quovis christiano sit diligendus. Non ergo in vanum Bernardus divinum hoc praeceptum Haimerico cardinali, quasi quoddam operae pretium, commendare aggressus est hoc in opusculo docens, cap. 2, n. 6, diligendum esse Deum sine modo; inexcusabilem esse omnem etiam infidelem, si non diligat Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, tota virtute. Porro fidem tanto plus indicere amandum, quanto et se ipso pluris aestimandum quivis intelligit. Quod si totum me, inquit, cap. 5, n. 15, in persona omnium, debeo pro me facto, quid addam jam et pro me refecto, et refecto hoc modo?

2. In hoc ergo libro sanctissimus divini amoris praeco et doctor, ejus modum, causas, originem, gradus, et obligationem accurate ac pathetice describit. Modum, ut diligatur sine modo, hoc est omni meliori quo possumus modo: causas, meritum Dei et commodum nostrum: originem, ex amore proprio in amorem Dei, usque ad oblivionem et contemptum sui: gradus, amorem sui, amorem Dei propter se, tum propter ipsum, ac demum, castum et purum; hoc est amorem proprium, mercenarium, filialem ac beatificum: obligationem denique, quae pertinet ad gentiles, Judaeos, sed maxime ad Christianos. Totus vero tractatus est de amore qui consistit in affectu: quem etsi dicat perfecte in hac vita impleri non posse, ita ut omnem excludat timorem et cupiditatem; esse tamen ait finem et scopum in quem indesinenter ac irremisse ferri teneamur. Denique hunc ipsum amorem 0973 ex dono Dei nobis provenire, non ex affectu innato; sic enim exclamat cap. 6, n. 16: Deus meus, adjutor meus, diligam te pro dono tuo et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse meo. Qui etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis, nunquam tamen prout dignus haberis. Haec tota hujusce libelli doctrina et aeconomia.

3. Eamdem doctrinam Bernardus passim aliis in locis inculcat, ut in sermone de Quadruplici Debito, qui est vigesimus secundus inter Diversos: nec aliam tradit in sermone quinquagesimo super Cantica, ubi duplicem distinguit charitatem, unam in actu alteram in effectu. Et de illa quidem, quae operis est, datam esse legem hominibus, mandatumque formatum. Nam in affectu, inquit, quis ita habeat ut mandatur? Ergo illa mandatur ad meritum, ista ad praemium. Nimirum praecipitur charitas seu amor Dei ex toto corde, tota anima, tota virtute: ita ut amor sit perennis, indeficiens, perfectus, a nulla re creata retardatus et imminutus: quod non continget nisi in altera vita. Alia autem charitas in effectu eo spectat, ut omnes actiones nostras ad Deum referamus. Nam tantum abest ut charitas in effectu ex Bernardi mente amorem affectus excludat ut contra ipsum includat. Neque enim effectivum (ut vocant) amorem siccum, inanem, pure externum et Judaicum probat Bernardus, sed internum exigit cum 583 opere conjunctum: internum quidem cum charitas et amor sit; cum opere vero, cum sit in effectu. Hanc autem esse Bernardi eo in loco sententiam manifeste demonstrant quae ibi sequuntur. Non hoc dico, ait, ut sine affectione simus et solas moveamus manus ad opera. Legi inter alia quae scribit Apostolus, mala et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, scilicet sine affectione. Qualem porro ad opera charitatis affectionem requirat, statim docet Vir sanctus, praemisso triplicem esse affectionem: primam quam caro gignit; secundam quam ratio regit; tertiam quam condit sapientia; tum subdit: Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas, sed non illa affectualis quae sale sapientiae condita pinguescens, magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini: sed quaedam potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore reficit, amore tamen ipsius amoris vehementer accendit. Haec est illa charitas in effectu quam a Deo praeceptum dicit Bernardus, inferior quidem tertia seu beatifica quae primam eliminat, secundam remunerat, ut ibidem ait: Sic ergo dilectio alia quaevis debita superans, quasi sola regnare debet in nobis; ut quidquid debetur caeteris, sibi vindicet et ex dilectione omnia faciamus, inquit Vir sanctus sermone duodecimo in psalmum XC, n. 7. Haec de argumento sequentis libelli.

4. Caeterum directus a Bernardo est Haimerico seu Aimerico S. R. E. cardinali et cancellario, ut praeferunt manuscripti codices omnes, praeter unum Colbertinum, qui Ascelinum habet, sed mendose, teste vel ipso Berengario, Abaelardi apologista, qui Aimericum praefert. Scriptus est autem liber sub pontificatu Honorii II, a quo Haimericus creatus est cancellarius. Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo: Si quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis matris, et illum quem de Diligendo Deo edidit librum. Erat autem Haimericus Gallus ex oppido Castra apud Biturigas, anno 1121 a Callisto II creatus cardinalis, ab Honorio II cancellarius sub annum 1126, mortuus anno 1141, singularis Bernardi amicus, ex aliis epistolis.

584 PRAEFATIO.

0973A

Viro illustri domino HAIMERICO, ecclesiae Romanae diacono cardinali et cancellario, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, Domino vivere, et in Domino mori.

Orationes a me, et non quaestiones poscere solebatis: et quidem ego ad neutrum idoneum me esse confido. Verum illud indicit professio, etsi non ita conversatio: ad hoc vero (ut verum fatear) ea mihi deesse video, quae maxime necessaria viderentur, diligentiam et ingenium. Placet tamen, fateor, quod pro carnalibus spiritualia repetitis, si sane apud locupletiorem id facere libuisset. Quia vero doctis et indoctis pariter in istiusmodi excusandi mos est, 0974A nec facile scitur, quae vere ex imperitia, quaeve ex verecundia excusatio prodeat, si non injucti operis obeditio probat: accipite de mea paupertate quod habeo, ne tacendo philosophus puter. Nec tamen ad omnia spondeo me responsurum. Ad id solum quod de diligendo Deo quaeritis, respondebo quod ipse dabit. Hoc enim et sapit dulcius, et tractatur securius, et auditur utilius. Reliqua diligentioribus reservate.

CAPUT I. Quare et quomodo diligendus sit Deus.

1. Vultis ergo a me audire, quare et quomodo diligendus sit Deus? Et ego: Causa diligendi Deum, Deus est; modus, sine modo diligere. Estne 0975A hoc satis? Fortassis utique, sed sapienti. Caeterum si et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14); ubi sat est dictum sapienti, etiam illis gerendus mos est. Itaque propter tardiores idem profusius, quam profundius repetere non gravabor. Ob duplicem ergo causam Deum dixerim propter seipsum diligendum: sive quia nihil justius, sive quia nil fructuosius diligi potest. Duplicem siquidem parit sensum, cum quaeritur de Deo, cur diligendus sit. Dubitari namque potest quid potissimum dubitetur; utrumnam, quo suo merito Deus, aut certe quo nostro sit commodo diligendus. Sane ad utrumque idem responderim; non plane aliam mihi dignam occurrere causam diligendi ipsum, praeter ipsum. Et prius de merito videamus. Multum quippe meruit de nobis, qui et 0975B immeritis dedit seipsum nobis. Quid enim melius seipso poterat dare vel ipse? Ergo si Dei meritum quaeritur, cum ipsum diligendi causa quaeritur, illud est praecipuum: quia ipse prior dilexit nos. Dignus plane qui redametur, praesertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit. Quis enim? Nonne is cui omnis spritus confitetur: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges? (Psal. XV, 2.) Et vera hujus charitas majestatis, quippe non quaerentis quae sua sunt. Quibus autem tanta puritas exhibetur? Cum adhuc, inquit, inimici essemus, reconciliati sumus Deo (Rom. V, 10). Dilexit ergo Deus, et gratis, et inimicos. Sed quantum? Quantum dicit Joannes: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium unigenitum daret (Joan. III, 16): et Paulus, Qui proprio, 0975C ait, Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32). Ipse quoque Filius pro se, Majorem, inquit, charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Sic meruit justus ab impiis, summus ab infimis, ab infirmis omnipotens. Sed dicit aliquis: Ita quidem ab hominibus; sed ab angelis non ita. Verum est, quia necesse non fuit. Caeterum qui hominibus subvenit in tali necessitate, servavit angelos a tali necessitate: et 585 qui homines diligendo, tales fecit ne tales remanerent; ipse aeque diligendo dedit et angelis, ne tales fierent.

CAPUT II. Deus quantopere ab homine mereatur amari, ob bona tum corporis, tum animae. Quomodo ea agnoscenda et habenda citra donantis injuriam.

0975D

2. Quibus haec palam sunt, palam arbitror esse et cur Deus diligendus sit: hoc est, unde diligi meruerit. Quod si infideles haec latent, Deo tamen in promptu est ingratos confundere super innumeris beneficiis suis, humano nimirum et usui praestitis, et sensui manifestis. Nempe quis alius administrat cibum omni vescenti, cernenti lucem, spiranti flatum? Sed stultum est velle modo enumerare quae innumera esse non longe ante praefatus sum: satis est ad exemplum praecipua protulisse, panem, solem 0976A et aerem. Praecipua dico, non quia excellentiora, sed quia necessariora; sunt quippe corporis. Quaerat enim homo eminentiora bona sua in ea parte sui, qua praeeminet sibi, hoc est in anima quae sunt dignitas, scientia, virtus. Dignitatem in homine liberum arbitrium dico: in quo ei nimirum datum est caeteris non solum praeeminere, sed et praesidere animantibus. Scientiam vero, qua eamdem in se dignitatem agnoscat, non a se tamen. Porro virtutem, qua subinde ipsum a quo est, et inquirat non segniter, et teneat fortiter cum invenerit.

3. Itaque geminum unumquodque trium horum apparet. Dignitatem siquidem demonstrat humanam non solum naturae praerogativa, sed et potentia dominatus: quod terror hominis super cuncta animantia 0976B terrae imminere decernitur. Scientia quoque duplex erit, si hanc ipsam dignitatem, vel aliud quodque bonum in nobis, et nobis inesse, et a nobis non esse noverimus. Porro virtus et ipsa aeque bifaria cognoscetur, si auctorem consequenter inquirimus, inventoque inseparabiliter inhaeremus. Dignitas ergo sine scientia non prodest; illa vero etiam obest, si virtus [al. ista] defuerit: quod utrumque ratio declarat subjecta. Habere enim quod habere te nescias, quam gloriam habet? Porro nosse quod habeas, sed quia a te non habeas ignorare, habet gloriam, sed non apud Deum. Apud se autem glorianti dicitur ab Apostolo: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non 0976C acceperis? (I Cor. IV, 7.) Non ait simpliciter: Quid gloriaris? sed addit, quasi non acceperis, ut asserat reprehensibilem, non qui in habitis, sed qui tanquam in non acceptis gloriatur. Merito vana gloria nuncupatur hujusmodi, veritatis nimirum solido carens fundamento. Veram enim gloriam ab hac ita discernit: Qui gloriatur, ait, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), hoc est in veritate. Veritas quippe Dominus est.

4. Utrumque ergo scias necesse est, et quid sis, et quod a te ipso non sis: ne aut omnino videlicet non glorieris, aut inaniter glorieris. Denique si non cognoveris, inquit, te ipsam, egredere post greges sodalium tuorum (Cant. I, 7). Revera ita fit. Homo factus in honore, cum honorem ipsum non intelligit, 0976D talis suae ignorantiae merito comparatur pecoribus, velut quibusdam praesentis suae corruptionis et mortalitatis consortibus. Fit igitur ut sese non agnoscendo egregia rationis munere creatura, irrationabilium gregibus aggregari incipiat, dum ignara propriae gloriae, quae ab intus est, conformanda foris rebus sensibilibus, sua ipsius curiositate abducitur: efficiturque una de caeteris, quod se prae caeteris nihil accepisse intelligat. Itaque valde cavenda haec ignorantia, qua de nobis minus nobis forte sentimus: sed non minus, imo et plus illa qua plus nobis tribuimus: quod fit, si bonum quodcunque in nobis 0977A esse et a nobis decepti putemus. At vero super utramque ignorantiam declinanda et exsecranda illa praesumptio est, qua sciens et prudens forte audeas de bonis non tuis tuam quaerere gloriam: et quod certus 586 es a te tibi non esse, inde tamen alterius rapere non verearis honorem. Prior equidem ignorantia gloriam non habet: posterior vero habet quidem, sed non apud Deum. Caeterum hoc tertium malum quod jam scienter committitur, usurpat et contra Deum. In tantum denique ignorantia illa posteriori haec arrogantia gravior atque periculosior apparet, quo per illam quidem Deus nescitur, per istam et contemnitur: in tantum et priori deterior ac detestabilior, ut cum per illam pecoribus, per istam et daemonibus sociemur. Est quippe superbia 0977B et delictum maximum, uti datis tanquam innatis; et in acceptis beneficiis gloriam usurpare beneficii.

5. Quamobrem cum duabus istis, dignitate atque scientia, opus est et virtute, quae utriusque fructus est, per quam ille inquiritur ac tenetur, qui omnium auctor et dator merito glorificetur de omnibus. Alioquin sciens et non faciens digna, multis vapulabit. Quare? Utique quia noluit intelligere ut bene ageret: magis autem iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXV, 4, 5), dum de bonis, quae a se non esse ex scientiae dono certissime comperit, boni Domini gloriam servus impius captare sibi, imo et raptare molitur. Liquet igitur et absque scientia dignitatem esse omnino inutilem, et scientiam absque virtute 0977C damnabilem. Verum homo virtutis, cui nec damnosa scientia, nec infructuosa dignitas manet, clamat Deo et ingenue confitetur: Non nobis, inquiens, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9). Hoc est: Nil nobis, o Domine, de scientia, nil nobis de dignitate tribuimus; sed tuo totum, a quo totum est, nomini deputamus.

6. Caeterum pene a proposito longe nimis digressi sumus, dum demonstrare satagimus, eos quoque qui Christum nesciunt, satis per legem naturalem ex perceptis bonis corporis animaeque moneri, quatenus Deum propter Deum et ipsi diligere debeant. Nam ut breviter, quae super hoc dicta sunt, iterentur: quis vel infidelis ignoret, suo corpori non ab alio in 0977D hac mortali vita supradicta illa necessaria ministrari, unde videlicet subsistat, unde videat, unde spiret, quam ab illo, qui dat escam omni carni (Psal. CXXXV, 25); qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos? (Matth. V, 45.) Quis item vel impius putet alium ejus, quae in anima splendet, humanae dignitatis auctorem, praeter illum ipsum, qui in Genesi loquitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? (Gen. I, 26.) Quis alium scientiae largitorem existimet, nisi aeque ipsum, qui docet hominem scientiam? (Psal. XCIII, 10.) Quis rursum munus sibi aliunde virtutis aut putet datum, aut speret dandum, quam de manu itidem Domini virtutum? Meretur ergo amari propter se ipsum Deus, et ab infideli: qui etsi 0978A nesciat Christum, scit tamen seipsum. Proinde inexcusabilis est omnis etiam infidelis, si non diligit Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, tota virtute sua. Clamat nempe intus ei innata, et non ignorata rationi justitia, quia ex toto se illum diligere debeat, cui se totum debere non ignorat. Verum difficile, imo impossibile est, suis scilicet quempiam, liberive arbitrii viribus semel accepta a Deo, ad Dei ex toto convertere voluntatem; et non magis ad propriam retorquere, eaque sibi tanquam propria retinere, sicut scriptum est, Omnes quae sua sunt quaerunt (Philipp. II, 21): et item, Proni sunt sensus et cogitationes hominis in malum (Gen. VIII, 21).

CAPUT III. Christiani quantos habeant stimulos amandi Deum prae infidelibus.

0978B

7. Contra quod plane fideles norunt, quam omnino necessarium habeant Jesum, et hunc crucifixum: dum admirantes et amplexantes supereminentem scientiae charitatem in ipso, id vel tantillum quod sunt, in tantae dilectionis et dignationis vicem non rependere confunduntur. Facile proinde plus diligunt, qui se amplius dilectos intelligunt: cui autem minus donatum est, minus diligit. Judaeus sane, sive paganus, 587 nequaquam talibus aculeis incitatur amoris, quales Ecclesia experitur, quae ait, Vulnerata charitate ego sum: et rursum, Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cantic. II, 4, 0978C 5). Cernit regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua (Cant. III, 11); cernit Unicum Patris, crucem sibi bajulantem; cernit caesum et consputum Dominum majestatis; cernit auctorem vitae et gloriae confixum clavis, percussum lancea, opprobriis saturatum, tandem illam dilectam animam suam ponere pro amicis suis. Cernit haec, et suam magis ipsius animam gladius amoris transverberat, et dicit: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Haec sunt quippe mala punica, quae in hortum introducta dilecti sponsa carpit ex ligno vitae, a coelesti pane proprium mutuata saporem, colorem a sanguine Christi. Videt deinde mortem mortuam, et mortis auctorem triumphatum. 0978D Videt de inferis ad terras, de terris ad superos captivam duci captivitatem, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 10). Advertit terram, quae spinas et tribulos sub antiquo maledicto produxerat, ad novae benedictionis gratiam innovatam refloruisse. Et in his omnibus, illius recordata versiculi, Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei (Psal. XXVII, 7); passionis malis, quae de arbore tulerat crucis, cupit vigere [al. jungere] et de floribus resurrectionis, quorum praesertim fragrantia sponsum ad se crebrius revisendam invitet..

8. Denique ait: Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus; lectulus noster floridus (Cantic. I, 15). Quae lectulum monstrat, satis quid desideret aperit: 0979A et cum floridum nuntiat, satis indicat, unde quod desiderat obtinere praesumat. Non enim de suis meritis, sed de floribus agri, cui benedixit Deus. Delectatur floribus, Christus, qui in Nazareth et concipi voluit, et nutriri. Gaudet sponsus coelestis talibus odoramentis, et cordis thalamum frequenter libenterque ingreditur, quod istiusmodi refertum fructibus, floribusque respersum invenerit. Ubi suae videlicet aut passionis gratiam, aut resurrectionis gloriam sedula inspicit cogitatione versari, ibi profecto adest sedulus, adest libens. Monumenta siquidem Passionis, fructus agnosce quasi anni praeteriti, omnium utique retro temporum sub peccati mortisque imperio decursorum, tandem in plenitudine temporis, apparentes. Porro autem Resurrectionis insignia, 0979B novos adverte flores sequentis temporis, in novam sub gratia revirescentis aestatem, quorum fructum generalis futura resurrectio in fine parturiet sine fine mansurum. Jam, inquit, hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra (Cant. II, 11, 12): aestivum tempus advenisse cum illo significans, qui de mortis gelu in vernalem quamdam novae vitae temperiem resolutus, Ecce, ait, nova facio omnia (Apoc. XXI, 5): cujus caro seminata est in morte, refloruit in resurrectione; ad cujus mox odorem in campo convaliis nostrae revirescunt arida, recalescunt frigida, mortua reviviscunt.

9. Horum ergo novitate florum ac fructuum, et pulchritudine [al. plenitudine] agri suavissimum spirantis odorem, ipse quoque Pater in Filio innovante 0979C omnia delectatur, ita ut dicat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Bene pleni, de cujus plenitudine omnes accepimus. Sponsa tamen familiarius ex eo sibi, cum vult, flores legit, et carpit poma, quibus propriae aspergat intima conscientiae, et intranti sponso cordis lectulus suave redoleat. Oportet enim nos, si crebrum volumus habere hospitem Christum, corda nostra semper habere munita fidelibus testimoniis, tam de misericordia scilicet morientis, quam de potentia resurgentis; quomodo David aiebat: Duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Siquidem utriusque rei testimonia credibilia facta sunt nimis; Christo utique 0979D moriente propter delicta nostra, et resurgente propter justificationem nostram, et ascendente ad protectionem nostram, et mittente Spiritum ad consolationem nostram, et quandoque redituro ad consummationem nostram. Nempe in morte misericordiam, potentiam in resurrectione, utramque in singulis exhibuit reliquorum.

588 10. Haec mala, hi flores, quibus sponsa se interim stipari postulat et fulciri, credo sentiens facile vim in se amoris posse tepescere et languescere quodammodo, si non talibus jugiter foveatur incentivis, donec introducta quandoque in cubiculum, diu cupitis excipiatur amplexibus, et dicat: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexata est me (Cantic. II, 6). Sentiet quippe tunc et probabit universa 0980A dilectionis testimonia, quae in priori adventu, tanquam de sinistra dilecti, acceperat, prae multitudine dulcedinis amplexantis dexterae contemnenda, et omnino jam quasi subtus habenda. Sentiet quod audierat: Caro non prodest quidquam; spiritus est qui vivificat (Joan VI, 64). Probabit quod legerat: Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Quod vero sequitur, Memoria mea in generatione saeculorum (Eccli. XXIV, 27, 28); hoc dicit, quia quandiu stare praesens cernitur saeculum, in quo generatio advenit, et generatio praeterit, non deerit electis consolatio de memoria, quibus nondum de praesentia plena refectio indulgetur. Unde scriptum est, Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: haud dubium, quin hi, quos paulo superius 0980B dixerat, Generatio et generatio laudabit opera tua (Psal. CXLIV, 7, 4). Memoria ergo in generatione saeculorum, praesentia in regno coelorum. Ex ista glorificatur jam assumpta electio: de illa interim peregrinans generatio consolatur.

CAPUT IV. Quinam ex Dei recordatione consolationem capiant: quive magis ad ejus amorem idonei.

11. Sed interest, quaenam generatio ex Dei capiat recordatione solamen. Non enim generatio prava et exasperans, cui dicitur, Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24); sed quae dicere veraciter potest, Renuit consolari anima mea. Huic plane et credimus, si secuta adjecerit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXXVI, 3, 4). Justum 0980C quippe est, ut quos praesentia non delectant, praesto eis sit memoria futurorum: et qui de rerum fluentium qualibet affluentia despiciunt consolari, recordatio illos delectet aeternitatis. Et haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium non quae sua sunt, sed faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Dei ergo quarentibus et suspirantibus praesentiam, praesto interim et dulcis memoria est, non tamen qua satientur, sed qua magis esurient unde satientur. Hoc ipsum de se cibus ipse testatur, ita dicens, Qui edit me, adhuc esuriet (Eccli. XXIV, 29): et qui eo cibatus est, Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Beati tamen jam nunc qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam quandoque ipsi, 0980D et non alii, saturabuntur (Matth. V, 6). Vae tibi, generatio prava atque perversa! vae tibi, popule stulte et insipiens, qui et memoriam fastidis, et praesentiam expavescis! Merito quidem: nec modo enim liberari vis de laqueo venantium, siquidem qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9); nec tunc a verbo aspero poteris liberari. O verbum asperum, o sermo durus! Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Durior plane atque asperior illo, qui quotidie nobis de memoria passionis in Ecclesia replicatur: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam. Hoc est, qui recolit mortem meam, et exemplo meo mortificat membra sua quae sunt super terram, habet vitam aeternam: hoc est, 0981A si compatimini, et conregnabitis. Et tamen plerique ab hac voce resilientes et abeuntes hodieque retrorsum, respondent non verbo, sed facto: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? (Joan. VI, 55, 61.) Itaque generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus ejus (Psal. LXXVII, 8), sed magis sperans in incerto divitiarum, verbum modo crucis audire gravatur, ac memoriam passionis sibi judicat onerosam. Verum qualiter verbi illius pondus in praesentia sustinebit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus? Super quem profecto ceciderit lapis iste, conteret eum. At vero generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2): qui utique cum Apostolo, sive 589 absentes, sive praesentes, contendunt placere 0981B Deo (II Cor. V, 9). Denique audient, Venite, benedicti, Patris mei (Matth. XXV, 34), etc. Tunc illa quae non direxit cor suum, sero quidem experietur, quam in illius comparatione doloris jugum Christi suave, et onus leve fuerit, cui tanquam gravi et aspero duram cervicem superbe subduxit. Non potestis, o miseri servi mammonae, simul gloriari in cruce Domini nostri Jesu Christi, et sperare in pecuniae thesauris; post aurum abire, et probare quam suavis est Dominus. Proinde quem suavem in memoria non sentitis, asperum procul dubio in praesentia sentietis.

12. Caeterum fidelis anima et suspirat praesentiam inhianter, et in memoria requiescit suaviter; et donec idonea sit revelata facie speculari gloriam 0981C Domini, crucis ignominia gloriatur. Sic profecto, sic sponsa et columba Christi pausat sibi interim, et dormit inter medios cleros, sortita jam in praesentiarum de memoria abundantiae suavitatis tuae, Domine Jesu, pennas deargentatas, innocentiae videlicet pudicitiaeque candorem; et sperans insuper adimpleri laetitia cum vultu tuo, ubi etiam fiant posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII, 14): quando in splendoribus sanctorum introducta cum gaudio, sapientiae plenius fuerit illustrata fulgoribus. Merito proinde jam nunc gloriatur, et dicit, Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cantic. II, 6): in laeva reputans recordationem illius charitatis, qua nulla major est, quod animam suam posuit pro amicis suis; in dextera vero beatam 0981D visionem, quam promisit amicis suis, et gaudium de praesentia majestatis. Merito illa Dei et deifica visio, illa divinae praesentiae inaestimabilis delectatio in dextera deputatur, de qua et delectabiliter canitur: Delectationes dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Merito in laeva admirabilis illa memorata et semper memoranda dilectio collocatur, quod donec transeat inquitas, super eam sponsa recumbat et requiescat.

13. Merito ergo laeva sponsi sub capite sponsae, super quam videlicet caput suum reclinata sustentet, hoc est mentis suae intentionem, ne inclinetur et incurvetur in carnalia et saecularia desideria: quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam: et 0982A deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quid namque aliud faciat considerata tanta et tam indebita miseratio, tam gratuita et sic probata dilectio, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo? quid, inquam, haec omnia faciant diligenter considerata, nisi ut considerantis animum, ab omni penitus pravo vindicatum amore, ad se mirabiliter rapiant, vehementer afficiant, faciantque prae se contemnere, quidquid nisi in comtemptu horum appeti non potest? Nimirum proinde in odore unguentorum horum sponsa currit alacriter, amat ardenter; et parum sibi amare sic amata videtur, etiam cum se totam in amore perstrinxerit. Nec immerito. Quid magnum enim tanto et tanti repensatur amori, si pulvis exiguus 0982B totum se ad redamandum collegerit, quem illa nimirum Majestas in amore praeveniens, tota in opus salutis ejus intenta conspicitur? Denique sic Deus dilexit mundum ut Unigenitum daret (Joan. III, 16); haud dubium quin de Patre dicat. Item, Tradidit in mortem animam suam (Isai. LIII, 12); nec dubium quod de Filio loquatur. Ait et de Spiritu sancto: Spiritus Paracletus, quem mittit Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV, 26). Amat ergo Deus, et ex se toto amat, quia tota Trinitas amat: si tamen totum dici potest de infinito et incomprehensibili, aut certe de simplici.

CAPUT V. Christiano quantum incumbat debitum amoris.

0982C 14. Intuens ergo haec, credo, satis agnoscit quare Deus diligendus sit, hoc est, unde diligi mereatur. Caeterum infidelis non habens Filium, nec Patrem proinde habet, nec Spiritum sanctum. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui missit illum (Joan. V, 23); 590 sed nec Spiritum sanctum quem misit ille. Is itaque mirum non est, si quem minus agnoscit, minus et diligit. Attamen et ipse totum ei sese debere non ignorat, quem sui totius non ignorat auctorem. Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem; sed insuper etiam copiosissimum redemptorem, aeternum conservatorem, 0982D ditatorem, glorificatorem? sicut scriptum est, Copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7): et item, Introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. IX, 12): et de conservatione, Non relinquet sanctos suos; in aeternum conservabuntur (Psal. XXXVI, 28): et de locupletatione, Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et superefluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38): et rursum, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9): et de glorificatione. Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20, 21): et illud, Non sunt condignae passione hujus 0983A temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18): et iterum, Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur (II Cor. IV, 17, 18).

15. Quid retribuam Domino pro omnibus his? Illum ratio urget et justitia naturalis totum se tradere illi, a quo se totum habet, et ex se toto debere diligere. Mihi profecto fides tanto plus indicit amandum, quanto et eum me ipso pluris aestimandum intelligo: quippe qui illum non solum mei, sed sui quoque ipsius teneo largitorem. Denique nondum tempus fidei advenerat, nondum innotuerat in carne Deus, obierat in cruce, prodierat de sepulcro, 0983B redierat ad Patrem: nondum, inquam, commendaverat in nobis suam multam dilectionem, illam de qua jam multa locuti sumus, cum jam mandatum est homini diligere Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, tota virtute sua (Deut. VI, 5), id est ex omni quod est, quod scit, quod potest. Nec tamen injustus Deus, suum sibi vindicans opus et dona. Utquid enim non amaret opus artificem, cum haberet unde id posset? Et cur non quantum omnino posset, cum nihil omnino nisi ejus munere posset? Ad haec, quod de nihilo, quod gratis, quod in hac dignitate conditum est; et debitum dilectionis manifestius facit, et exactum justiorem ostendit. Caeterum quantum putamus adjectum beneficii, cum homines et jumenta salvavit, quemadmodum 0983C multiplicavit misericordiam suam Deus? (Psal. XXXV, 7, 8.) Nos dico, qui mutavimus gloriam nostram in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal, CV, 20), peccando comparati jumentis insipientibus (Psal. XLVIII, 13). Quod si totum me debeo pro me facto, quid addam jam et pro refecto et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus, quam factus: siquidem non solum de me, sed de omni quoque quod factum est, scriptum est, Dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). At vero qui me tantum et semel dicendo fecit, in reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. Quid ergo retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV, 12.) In primo opere me mihi dedit; in secundo, se: 0983D et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo, et redditus, me pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiam si me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?

CAPUT VI. Brevis anacephalaeosis et summa praedictorum.

16. Hic primum vide, quo modo, imo quam sine modo a nobis Deus amari meruerit; qui (ut paucis quod dictum est repetam) prior ipse dilexit nos, tantus, et tantum, et gratis tantillos, et tales. En quod in principio dixisse me memini, modum esse diligendi Deum, sine modo diligere. Denique cum dilectio quae tendit in Deum, tendat in immensum, 0984A tendat in infinitum (nam et infinitus Deus est et immensus); quisnam, 591, quaeso, debeat finis esse nostri, vel modus amoris? Quid quod amor ipse noster non jam gratuitus impenditur, sed rependitur debitus? Amat ergo immensitas, amat aeternitas, amat supereminens scientiae charitas; amat Deus, cujus magnitudinis non est finis (Psal. CXLIV, 3), cujus sapientiae non est numerus (Psal. CXLVI, 5), cujus pax exsuperat omnem intellectum (Philipp. IV, 7): et vicem rependimus cum mensura? Diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2, 3): et meum denique quidquid optabile atque amabile dici potest. Deus meus, adjutor meus, diligam te pro dono tuo, et modo meo, minus quidem justo, 0984B sed plane non minus posse meo: qui etsi quantum dobeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis: nunquam tamen prout dignus haberis. Imperfectum meum viderunt oculi tui: sed tamen in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16), qui quod possunt faciunt, etsi quod debent non possunt. Satis, quantum reor, apparet, et quonam modo Deus diligendus sit, et quo merito suo. Quo, inquam, merito suo: nam quanto, cui sane appareat? quis dicat? quis sapiat?

CAPUT VII. Non sine fructu et praemio diligi Deum; et terrenis non satiari humani cordis appetitum.

0984C 17. Nunc quo nostro commodo diligendus sit, videamus. Sed quantum est et in hoc videre nostrum ad id quod est? Nec tamen quod videtur tacendum est, etsi non omnino videtur ut est. Superius, cum propositum esset, quare, et quomodo diligendus sit Deus, duplicem dixi parere intellectum id quod quaeritur, Quare: ut, aut quo suo merito, aut quo nostro commodo diligendus sit, utrumlibet quaeri posse perinde videatur. Dicto proinde de merito Dei, non prout dignum ei, sed prout datum est mihi; superest ut de praemio, quod item dabitur, dicam. Non enim sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu diligendus sit. Vacua namque vera charitas esse non potest, nec tamen mercenaria est; quippe non quaerit quae sua 0984D sunt (I Cor. XIII, 5). Affectus est, non contractus: nec acquiritur pacto, nec acquirit. Sponte afficit, et spontaneum facit. Verus amor seipso contentus est. Habet praemium, sed id quod amatur. Nam quidquid propter aliud amare videaris, id plane amas, quo amoris finis pertendit, non per quod tendit. Paulus non evangelizat ut comedat, sed comedit ut evangelizet: eo quod amet, non cibum, sed Evangelium (I Cor. IX, 18). Verus amor praemium non requirit, sed meretur. Praemium sane necdum amanti proponitur, amanti debetur, perseveranti redditur. Denique in rebus inferioribus suadendis, invitos promissis vel praemiis invitamus, et non spontaneos. Quis enim munerandum hominem putet, ut faciat 0985A quod et sponte cupit? Nemo, verbi causa, conducit aut esurientem ut comedat, aut sitientem ut bibat, aut certe matrem ut parvulum allactet filium uteri sui. An vero quis putet prece vel pretio quempiam commonendum suam ipsius vel sepire vineam, vel arborem circumfodere, vel structuram propriae domus erigere? Quanto magis Deum amans anima, aliud praeter Deum sui amoris praemium non requirit? Aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit.

18. Inest omni utenti ratione naturaliter pro sua semper aestimatione atque intentione appetere potiora, et nulla re esse contentum, cui quod deest, judicet praeferendum. Nam et qui, verbi gratia, uxorem habet speciosam, petulanti oculo vel animo 0985B respicit pulchriorem: et qui veste pretiosa indutus est, pretiosiorem affectat, et possidens multas divitias, invidet ditiori. Videas jam multis praediis et possessionibus ampliatos, adhuc tamen in dies agrum agro copulare, atque infinita cupiditate dilatare terminos suos. Videas et qui in regalibus domibus, amplisque habitant palatiis, nihilominus quotidie conjungere domum ad domum, et inquieta 592 curiositate aedificare, diruere, mutare quadrata rotundis. Quid homines sublimatos honoribus? annon insatiabili ambitione magis ac magis totis viribus conari ad altiora videmus? Et horum omnium idcirco non est finis, quia nil in eis summum singulariter reperitur vel optimum. Et quid mirum si inferioribus et deterioribus contentus non sit, qui citra 0985C summum vel optimum quiescere non potest? Sed hoc stultum et extremae dementiae est, ea semper appetere, quae nunquam, non dico satient, sed nec temperent appetitum: dum quidquid talium habueris, nihilominus non habita concupiscas, et ad quaeque defuerint, semper inquietus anheles. Ita enim fit ut per varia et fallacia mundi oblectamenta vagabundus animus inani labore discurrens fatigetur, non satietur: dum quidquid famelicus inglutierit, parum reputet ad id quod superest devorandum, semperque non minus anxie cupiat quae desunt, quam quae adsunt laete possideat. Quis enim obtineat universa? Quanquam et modicum id quod quisque cum labore obtinuerit, cum timore possederit, certus 0985D quidem non sit quando cum dolore amittat, certus autem quod quandoque amittat. Sic directo tramite voluntas perversa contendit [al. cum tendit] ad optinum, festinat ad id unde possit impleri. Imo vero his anfractibus ludit secum vanitas, mentitur iniquitas sibi. Si ita vis adimplere quod vis, hoc est, si illud apprehendere vis, quo apprehenso nil jam amplius velis, quid tentare opus est et caetera? Curris per devia, et longe ante morieris, quam hoc circuitu pervenias ad optatum.

19. Hoc ergo in circuitu impii ambulant, naturaliter appetentes unde finiant appetitum, et insipienter respuentes unde propinquent fini: fini dico, non consumptioni, sed consummationi. Quamobrem non beato fine consummari, sed consumi vacuo labore 0986A accelerant, qui rerum magis specie, quam auctore delectati, prius universa percurrere, et de singulis cupiunt experiri, quam ad ipsum curent universitatis Dominum pervenire. Et quidem pervenirent, si quandoque voti compotes effici possent, ut omnia scilicet, praeter omnium principium, unus aliquis obtineret. Ea namque suae cupiditatis lege, qua in rebus caeteris non habita prae habitis esurire, et pro non habitis habita fastidire solebat; mox omnibus quae in coelo, et quae in terra sunt obtentis et contemptis, tandem ad ipsum procul dubio curreret, qui solus deesset omnium Deus. Porro ibi quiesceret: quia sicut citra nulla revocat quies: sic nulla ultra jam inquietudo sollicitat. Diceret pro certo: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Diceret, 0986B Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? et item, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 28, 25, 26). Sic ergo (ut dictum est) ad id quod optimum est, quivis cupidus perveniret, si quidem ante, quod citra cupit, assequi posset.

20. Verum quoniam id omnino impossibile praestruit et vita brevior, et virtus infirmior, et consors numerosior; longo profecto itinere et casso labore desudant, qui dum quaecunque desiderant, attingere volunt, ad cunctorum desiderabilium nequeunt pertingere finem. Et utinam attingere universa animo, et non experimento vellent! Hoc enim facile possent, et non incassum. Nam et animus sensu quidem 0986C carnali tanto velocior, quanto et perspicacior, ad hoc datus est, ut illum ad omnia praeveniat; nihilque audeat contingere sensus, quod animus praecurrens ante utile non probaverit. Hinc enim arbitror dictum, Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21); ut videlicet ille huic provideat, nec is suum votum, nisi ad illius judicium consequatur. Alioquin non ascendes in montem Domini, nec stabis in loco sancto ejus, pro eo quod in vano acceperis animam tuam (Psal. XXIII, 3, 4), hoc est animam rationalem: dum instar pecoris sensum sequeris, ratione quidem otiosa, et non resistente in aliquo. Quorum itaque ratio non praevenit gressus, currunt, sed extra viam: ac proinde Apostoli spreto consilio, non sic currunt ut apprehendant (I Cor. 0986D XI, 24). Quando etenim apprehendant, quem 593 apprehendere nisi post omnia nolunt? Distortum iter, et circuitus infinitus, cuncta primitus attentare velle.

21. Justus autem non ita. Audiens nempe vituperationem multorum commorantium in circuitu (multi enim sunt viam latam pergentes, quae ducit ad mortem), ipse sibi regiam eligit viam, non declinans ad dexteram vel ad sinistram. Denique attestante propheta, Semita justi recta est, rectis callis justi ad ambulandum (Isai. XXVI, 7). Hi sunt, qui salubri compendio cauti sunt molestum hunc et infructuosum vitare circuitum, verbum abbreviatum et abbrevians eligentes, non cupere quaecunque vident, 0987A sed vendere magis quae possident, et dare pauperibus. Beati plane pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Matth. V, 3). Omnes quidem currunt (I Cor. IX, 24); sed inter currentes discernitur. Denique novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I, 6). Ideo autem melius est modicum justo super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16), quoniam quidem, ut Sapiens loquitur et insipiens experitur, qui diligit pecuniam, non saturabitur pecunia (Eccle. V, 9): qui autem esuriunt et sitiunt justitiam, ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Justitia siquidem ratione utentis spiritus cibus est vitalis et naturalis: pecunia vero sic non minuit animi famem, quomodo nec corporis ventus. Denique si famelicum hominem apertis faucibus 0987B vento, inflatis haurire buccis aerem cernas, quo quasi consulat fami, nonne credas insanire? Sic non minoris insaniae est, si spiritum rationalem rebus putes quibuscunque corporalibus non magis inflari, quam satiari. Quid namque de corporibus ad spiritus? Nec illa sane spiritualibus, nec isti e regione refici corporalibus queunt. Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum (Psal. CII, 1, 5). Replet in bonis, excitat ad bonum, tenet in bono; praevenit, sustinet, implet. Ipse facit ut desideres; ipse est quod desideras.

22. Dixi supra: Causa diligendi Deum, Deus est. Verum dixi: nam et efficiens, et finalis. Ipse dat occasionem, ipse creat affectionem, desiderium ipse 0987C consummat. Ipse fecit, vel potius factus est ut amaretur: ipse speratur, amandus felicius, ne in vacuum sit amatus. Ejus amor nostrum et praeparat, et remunerat. Praecedit benignior, rependitur justior, exspectatur suavior. Dives est omnibus qui invocant eum: nec tamen habet quidquam se ipso melius. Se dedit in meritum, se servat in praemium, se apponit in refectione animarum sanctarum, se in redemptione distrahit captivarum. Bonus es, Domine, animae quaerenti te (Thren. III, 25): quid ergo invenienti? Sed enim in hoc est mirum, quod nemo te quaerere valet, nisi qui prius invenerit. Vis igitur inveniri ut quaeraris, quaeri ut inveniaris. Potes quidem quaeri et inveniri, non tamen praeveniri, Nam etsi dicimus, Mane oratio mea praeveniet te 0987D (Psal. LXXXVII, 14); non dubium tamen quod tepida sit omnis oratio, quam non praevenerit inspiratio. Dicendum jam unde inchoet amor noster, quoniam ubi consummetur, dictum est.

CAPUT VIII. De primo gradu amoris, quo diligit homo se propter se.

23. Amor est affectio naturalis una de quatuor . Notae sunt: non opus est nominare. Quod ergo naturale est, justum quidem foret primo omnium auctori deservire naturae. Unde et dictum est primum et maximum mandatum: Diliges Dominum 0988A Deum tuum (Matth. XXII, 37), etc. Sed quoniam natura fragilior atque infirmior est, ipsi primum imperante necessitate compellitur inservire. Et est amor carnalis, quo ante omnia homo diligit se ipsum propter se ipsum, sicut scriptum est: Prius quod animale, deinde quod spirituale (I Cor. XV, 46). Nec praecepto indicitur, sed naturae inseritur: quis nempe carnem suam odio habuit? (Ephes. V, 29.) At vero si coeperit amor idem, ut assolet, proclivior esse, sive profusior, et necessitatis alveo minime contentus, campos etiam voluptatis 594 exundans latius visus fuerit occupare; statim superfluitas obviante mandato cohibetur, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 39). Justissime quidem, ut consors naturae non sit exsors et gratiae, 0988B illius praesertim gratiae, quae naturae insita est. Quod si gravatur homo fraternis, non dico necessitatibus subvenire, sed voluptatibus deservire; castiget ipse suas, si non vult esse transgressor. Quantum vult, sibi indulgeat; dum aeque et proximo tantumdem meminerit exhibendum. Frenum tibi temperantiae imponitur, o homo, ex lege vitae et disciplinae, ne post concupiscentias tuas eas, et pereas, ne de bonis naturae hosti servias animae, hoc est libidini. Quam justius atque honestius communicas illa consorti, id est proximo, quam hosti? Et quidem si ex Sapientis consilio a voluptatibus tuis averteris (Eccli. XVIII, 30), et juxta doctrinam Apostoli victu vestituque contentus (I Tim. VI, 8), paulisper suspendere non gravaris amorem tuum a carnalibus desideriis, quae 0988C militant adversus animam (I Petr. II, 11); sane quod subtrahis hosti animae tuae, consorti naturae puto non gravaberis impertiri. Tunc amor tuus et temperans erit, et justus, si quod propriis subtrahitur voluptatibus, fratris necessitatibus non negetur. Sic amor carnalis efficitur et socialis, cum in commune protrahitur.

24. Si autem dum communicas proximo, forte tibi defuerint etiam necessaria, quid facies? Quid enim, nisi ut cum omni fiducia postules ab eo qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jacobi I, 5); qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione? (Psal. CXLIV, 16.) Dubium siquidem non est, quod adsit libenter in necessariis, qui plerisque 0988D et in superfluis non deest. Denique ait: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Luc. XII, 31). Sponte daturum se pollicetur necessaria, superflua restringenti, et proximum diligenti. Hoc quippe est primum quaerere regnum Dei, et adversus peccati implorare tyrannidem, pudicitiae potius ac sobrietatis subire jugum, quam regnare peccatum in tuo mortali corpore patiaris. Porro autem et hoc justitiae est, cum quo tibi est natura communis, naturae quoque cum eo munus non habere divisum.

25. Ut tamen perfecta justitia sit diligere proximum, 0989A Deum in causa haberi necesse est. Alioquin proximum pure diligere quomodo potest, qui in Deo non diligit? Porro in Deo diligere non potest, qui Deum non diligit. Oportet ergo Deum diligi prius, ut in Deo diligi possit et proximus. Facit ergo etiam se diligi Deus, qui et caetera bona facit. Facit autem sic. Qui naturam condidit, ipse et protegit. Nam et ita condita fuit, ut habeat jugiter necessarium protectorem, quem habuit et conditorem: ut quae nisi per ipsum non valuit esse, nec sine ipso valeat omnino subsistere. Quod ne sane de se creatura ignoret, ac proinde sibi (quod absit) superbe arroget beneficia creatoris, vult hominem idem conditor alto quidem salubrique consilio tribulationibus exerceri: ut cum defecerit homo, et subvenerit Deus, 0989B dum homo liberatur a Deo, Deus ab homine, ut dignum est, honoretur. Hoc enim dicit: Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Fit itaque hoc tali modo, ut homo animalis et carnalis, qui praeter se neminem diligere noverat, etiam Deum vel propter se amare incipiat, quod in ipso nimirum, ut saepe expertus est, omnia possit, quae posse tamen prosit; et sine ipso possit nihil.

CAPUT IX. De secundo et tertio gradu amoris.

26. Amat ergo jam Deum, sed propter se interim adhuc, non propter ipsum. Est tamen quaedam prudentia scire quid ex te, quid ex Dei adjutorio possis, 0989C et ipsi servare te infensum [id est inoffensum], qui te tibi servat illaesum. At si frequens ingruerit tribulatio, ob quam et frequens ad Deum conversio fiat, et a Deo aeque frequens liberatio consequatur; nonne, etsi 595 fuerit ferreum pectus, vel cor lapideum toties liberati, emolliri necesse est ad gratiam liberantis, quatenus Deum homo diligat, non propter se tantum, sed et propter ipsum? Ex occasione quippe frequentium necessitatum crebris necesse est interpellationibus Deum ab homine frequentari, frequentando gustari, gustando probari quam suavis est Dominus. Ita fit ut ad diligendum pure Deum plus jam ipsius gustata alliciat suavitas, quam urgeat nostra necessitas; ita ut exemplo Samaritanorum, dicentium mulieri quae adesse Dominum 0989D nuntiaverat, Jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et scimus quia ipse est vere Salvator mundi (Joan. IV, 42); ita, inquam, et nos illorum exemplo carnem nostram alloquentes, dicamus merito: Jam non propter tuam necessitatem Deum diligimus; ipsi enim gustavimus et scimus quoniam suavis est Dominus. Est enim carnis quaedam loquela necessitas, et beneficia quae experiendo probat, gestiendo [al. gustando] renuntiat. Itaque sic affecto, jam de diligendo proximo implere mandatum, non erit difficile. Amat quippe veraciter Deum, ac per hoc quae Dei sunt. Amat caste, et casto non gravatur obedire mandato, castificans magis cor suum, ut scriptum est, in obedientia charitatis (I Petr. I, 22). Amat juste, et mandatum justum 0990A libenter amplectitur. Amor iste merito gratus, quia gratuitus. Castus est, quia non impenditur verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Justus est, quoniam qualis suscipitur, talis et redditur. Qui enim sic amat, haud secus profecto, quam amatus est, amat; quaerens et ipse vicissim, non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, quemadmodum ille nostra, vel potius nos, et non sua quaesivit. Sic amat qui dicit: Confitemini Domino quoniam bonus (Psal. CXVII, 1). Qui Domino confitetur, non quoniam sibi bonus est, sed quoniam bonus est; hic vere diligit Deum propter Deum, et non propter seipsum. Non sic amat de quo dicitur: Confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). Iste est tertius amoris gradus, quo jam propter se ipsum Deus diligitur.

CAPUT X. De quarto gradu amoris cum nec seipsum diligit homo nisi propter Deum.

0990B

27. Felix qui meruit ad quartum usque pertingere, quatenus nec seipsum diligat homo nisi propter Deum. Justitia tua, Deus, sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Amor iste mons est, et mons Dei excelsus. Revera mons coagulatus, mons pinguis (Psal. LXVII, 16). Quis ascendet in montem Domini? (Psal. XXIII, 3.) Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Factus est in pace locus iste, et habitatio haec in Sion (Psal. LXXV, 3). Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CXIX, 5.) Caro et sanguis, vas luteum, terrena inhabitatio quando capit hoc? quando 0990C hujuscemodi experitur affectum, ut divino debriatus amore animus, oblitus sui, factusque sibi ipsi tanquam vas perditum, totus pergat in Deum, et adhaerens Deo unus cum eo spiritus fiat (I Cor. VI, 17). et dicat: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? (Psal. LXXII, 26.) Beatum dixerim et sanctum, cui tale aliquid in hac mortali vita raro interdum, aut vel semel, et hoc ipsum raptim, atque unius vix momenti spatio experiri donatum est. Te enim quodammodo perdere, tanquam qui non sis, et omnino non sentire teipsum, et a teipso exinaniri, et pene annullari, coelestis est conversationis, non humanae affectionis. Et si quidem e mortalibus quispiam ad illud raptim 0990D interdum (ut dictum est) et ad momentum admittitur, subito invidet saeculum nequam, perturbat diei malitia, corpus mortis aggravat, sollicitat carnis necessitas, defectus corruptionis non sustinet, quodque his violentius est, fraterna revocat charitas. Heu! redire in se, recidere in sua compellitur, et miserabiliter exclamare, Domine, vim patior, responde pro me (Isa. XXXVIII, 14): et illud, Infelix ego homo, quis 596 me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.)

28. Quoniam tamen Scriptura loquitur, Deum omnia fecisse propter semetipsum; erit profecto ut factura sese quandoque conformet et concordet Auctori. Oportet proinde in eumdem nos affectum quandocunque transire: ut quomodo Deus omnia 0991A esse voluit propter semetipsum, sic nos quoque nec nosipsos, nec aliud aliquid fuisse, vel esse velimus, nisi aeque propter ipsum, ob solam videlicet ipsius voluntatem, non nostram voluptatem. Delectabit sane non tam nostra, vel sopita necessitas, vel sortita felicitas, quam quod ejus in nobis, et de nobis voluntas adimpleta videbitur: quod et quotidie postulamus in oratione cum dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra (Matth. VI, 10). O amor sanctus et castus! o dulcis et suavis affectio! o pura et defaecata intentio voluntatis! eo certe defaecatior et purior, quo in ea de proprio nil jam admistum relinquitur: eo suavior et dulcior, quo totum divinum est quod sentitur. Sic affici, deificari est. Quomodo stilla aquae modica, multo infusa vino, 0991B deficere a se tota videtur, dum et saporem vini induit, et colorem; et quomodo ferrum ignitum et candens, igni simillimum fit, pristina propriaque forma exutum; et quomodo solis luce perfusus aer in eamdem transformatur luminis claritatem, adeo ut non tam illuminatus, quam ipsum lumen esse videatur: sic omnem tunc in sanctis humanam affectionem quodam ineffabili modo necesse erit a semetipsa liquescere, atque in Dei penitus transfundi voluntatem. Alioquin quomodo omnia in omnibus erit Deus, si in homine de homine quidquam supererit? Manebit quidem substantia, sed in alia forma, alia gloria, aliaque potentia. Quando hoc erit? quis hoc videbit? quis possidebit? Quando veniam, et apparebo 0991C ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Domine Deus 0992A meus, tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Putas, videbo templum sanctum tuum?

29. Ego puto non ante sane perfecte impletum iri, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37); quousque ipsum cor cogitare jam non cogatur de corpore, et anima eidem in hoc statu vivificando et sensificando intendere desinat, et virtus ejusdem relevata molestiis, in Dei potentia roboretur. Impossibile namque est tota haec ex toto ad Deum colligere, et divino infigere vultui, quandiu ea huic fragili et aerumnoso corpori intenta et distenta necesse est subservire. Itaque in corpore spirituali et immortali, in corpore integro, placido, placitoque, 0992B et per omnia subjecto spiritui, speret se anima quartum apprehendere amoris gradum, vel potius in ipso apprehendi: quippe quod Dei potentiae est dare cui vult, non humanae industriae assequi. Tunc, inquam, summum obtinebit facile gradum, cum in gaudium Domini sui promptissime et avidissime festinantem nulla jam retardabit carnis illecebra, nulla molestia conturbabit. Putamusne tamen hanc gratiam vel ex parte sanctos martyres assecutos, in illis victoriosis corporibus adhuc constitutos? Magna vis prorsus amoris illas animas introrsum rapuerat, qua ita sua corpora foris exponere, et tormenta contemnere valuerunt. At profecto doloris acerrimi sensus non potuit non turbare serenum, 0992C etsi non perturbare.

CAPUT XI. Haec amoris perfectio non competit etiam solutis animabus beatorum, ante resurrectionem.

0993A

30. Quid autem jam solutas corporibus? Immersas ex toto credimus immenso illi pelago aeterni luminis, et luminosae aeternitatis. Sed si (quod non negatur) velint sua corpora recepisse, aut certe recipere desiderent et sperent; liquet procul dubio necdum a seipsis penitus immutatas, quibus constat 597 necdum penitus deesse de proprio, quo vel modice intentio reflectatur. Donec ergo absorpta sit mors in victoria, et noctis undique terminos lux perennis invadat et occupet usquequaque, quatenus et in corporibus gloria coelestis effulgeat; non possunt ex toto animae seipsas exponere, et transire in Deum, 0993B nimirum ligatae corporibus etiam tunc, etsi non vita vel sensu, certe affectu naturali, ita ut absque his nec velint, nec valeant consummari. Itaque ante restaurationem corporum non erit ille defectus animorum, qui perfectus et summus est ipsorum status: nec carnis jam sane consortium spiritus requireret, si absque illa consummaretur. Enim vero absque profectu animae nec ponitur corpus, nec resumitur. Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Quod si mors pretiosa, quid vita, et illa vita? Nec mirum, si corpus jam gloriae conferre videtur spiritui, quod et infirmum et mortale constat ipsi non mediocriter valuisse. O quam verum locutus est qui dixit, diligentibus Deum omnia cooperari in bonum (Rom. VIII, 28). Valet 0993C Deum diligenti animae corpus suum infirmum, valet et mortuum, valet et resuscitatum: primo quidem ad fructum poenitentiae, secundo ad requiem, postremo ad consummationem. Merito sine illo perfici non vult, quod in omni statu in bonum sibi subservire persentit.

31. Bonus plane fidusque comes caro spiritui bono, quae ipsum aut si onerat, juvat; aut si non juvat, exonerat; aut certe juvat, et minime onerat. Primus status laboriosus, sed fructuosus: secundus otiosus, sed minime fastidiosus: tertius et gloriosus. Audi et sponsum in Canticis ad profectum hunc trimodum invitantem. Comedite, inquit, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi (Cantic. V, 1). Laborantes in 0993D corpore vocat ad cibum: jam posito corpore quiescentes ad potum invitat: resumentes corpora, etiam ut inebrientur impellit: quos et vocat charissimos, nimirum charitate plenissimos. Nam et in caeteris, quos non charissimos, sed amicos appellat, differentia est: ut hi quidem qui in carne adhuc gravati gemunt, chari habeantur pro charitate quam habent: qui vero jam soluti carnis compede sunt, eo sint chariores, quo et promptiores atque expeditiores facti ad amandum. Porro prae utrisque merito nominantur et sunt charissimi, qui recepta jam secunda stola, in corporibus utique cum gloria resumptis, tanto in Dei feruntur amorem liberiores et alacriores, quanto et de proprio nil jam residuum est, quod eos aliquatenus sollicitet vel retardet. Quod 0994A quidem neuter sibi reliquorum statuum vindicat; cum et in priori corpus cum labore portetur, et in secundo quoque non sine proprietate aliqua desiderii exspectetur.

32. Primo ergo fidelis anima comedit panem suum, sed heu! in sudore vultus sui. In carne quippe manens adhuc ambulat per fidem, quam sane operari per dilectionem necesse est: quia si non operatur, mortua est. Porro ipsum opus cibus est, dicente Domino: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Dehinc carne exuta jam pane doloris non cibatur; sed vinum amoris, tanquam post cibum, plenius haurire permittitur, non purum tamen, sed quomodo sub sponsi nomine in Canticis dictum legitur: bibi vinum meum cum lacte meo 0994B (Cantic. V, 1). Vino enim divini amoris etiam tunc anima suavitatem naturalis immiscet affectionis, qua resumere corpus suum, ipsumque glorificatum desiderat. Aestuat ergo jam tunc sanctae charitatis potata vino, sed plane nondum usque ad ebrietatem: quoniam temperat interim ardorem illum hujus lactis permistio. Ebrietas denique solet evertere mentes, atque omnino reddere immemores sui. At non ex toto sui oblita est, quae adhuc de proprio corpore cogitat suscitando. Caeterum hoc adepto, quod solum utique deerat, quid jam impedit a se ipsa quodammodo abire, et ire totam in Deum, eoque sibi penitus dissimillimam fieri, quo Deo simillimam effici donatur? Tum demum ad crateram admissa sapientiae, illam de qua legitur, Et calix meus 598 inebrians 0994C quam praeclarus est! (Psal. XXII, 5.) quid mirum jam si inebriatur ab ubertate domus Dei, cum nulla mordente cura de proprio, secura bibit purum et novum illud cum Christo in regno Patris ejus?

33. Hoc vero convivium triplex celebrat Sapientia, et ex una complet charitate, ipsa cibans laborantes, ipsa potans quiescentes, ipsa regnantes inebrians. Quomodo autem in convivio corporali ante cibus quam potus apponitur, quoniam et tali ordine natura requirit; ita et hic. Primo quidem ante mortem in carne mortali labores manuum nostrarum manducamus, cum labore quod glutiendum est masticantes: post mortem vero in vita spirituali 0994D jam bibimus, suavissima quadam facilitate quod percipitur colantes: tandem redivivis corporibus in vita immortali inebriamur, mira plenitudine exuberantes. Haec pro eo quod sponsus in Canticis dicit: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi. Comedite ante mortem, bibite post mortem, inebriamini post resurrectionem. Merito jam charissimi, qui charitate inebriantur: et merito inebriati, qui ad nuptias Agni introduci merentur, edentes et bibentes super mensam illius in regno suo, quando sibi jam exhibet gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27). Tunc prorsus inebriat charissimos suos, tunc torrente voluptatis suae potat (Psal. XXXV, 9): quoniam quidem in complexu illo 0995A arctissimo et castissimo sponsi et sponsae, fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Quod non aliud esse arbitror quam Dei Filium, qui transiens ministrat, quemadmodum ipse promisit (Luc. XII, 37): ut ex hoc jam justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia (Psal. LXVII, 4). Hinc illa satietas sine fastidio: hinc insatiabilis illa sine inquietudine curiositas: hinc aeternum illud atque inexplicabile desiderium, nesciens egestatem: hinc denique sobria illa ebrietas, vero, non mero ingurgitans, non madens vino, sed ardens Deo. Ex hoc jam quartus ille amoris gradus perpetuo possidetur, cum summe, et solus diligitur Deus: quia nec nos ipsos jam nisi propter ipsum diligimus, ut sit ipse praemium amantium se, praemium aeternum 0995B amantium in aeternum.

CAPUT XII. De charitate ex epistola ad Cartusianos scripta.

34. Memini me dudum ad sanctos fratres Cartusienses scripsisse epistolam, ac de his ipsis in ea gradibus inter caetera disseruisse (Epist. 11). Forte autem alia ibi, etsi non aliena, de charitate locutus sum; et ob hoc quaedam illorum huic [al. hujus] quoque sermoni subjungere non inutile duco: praesertim cum facilius ad manum habeam transcribere jam dictata, quam nova iterum dictare. Illa, inquam, vera et sincera est charitas, et omnino de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta fatenda est procedere, qua proximi bonum, aeque ut nostrum, 0995C diligimus. Nam qui magis, aut certe solum diligit suum, convincitur non caste diligere bonum, quod utique propter se diligit, non propter ipsum. Et hic talis non potest obedire prophetae, qui ait: Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1). Confitetur quidem, quia fortasse bonus est sibi, non autem quoniam bonus est in se. Quapropter noverit in se dirigi illud ab eodem propheta opprobrium: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). Est qui confitetur Domino quoniam potens est, et est qui confitetur quoniam sibi bonus est, et item qui confitetur quoniam simpliciter bonus est. Primus servus est, et timet sibi; secundus, mercenarius, et cupit sibi; tertius, filius, et defert patri. Itaque et qui timet, et cupit, utrique pro se agunt. Sola quae 0995D in filio est charitas, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Quamobrem puto de illa dictum, Lex Domini immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8): quod sola videlicet sit, quae ab amore sui et mundi convertere possit animum, et in Deum dirigere. Nec timor quippe, nec amor privatus convertunt animam. Mutant interdum vultum, vel actum; affectum nunquam. Facit quidem nonnunquam 599 etiam servus opus Dei: sed quia non sponte, in sua adhuc duritia permanere cognoscitur. Facit et mercenarius: sed quia non gratis, propria trahi cupiditate convincitur. Porro ubi proprietas, ibi singularitas, ibi angulus: ubi vero angulus, ibi sine dubio sordes sive rubigo. Sit itaque servo sua lex, timor ipse quo constringitur; sit sua mercenario cupiditas, qua et 0996A ipse arctatur, quando tentatur abstractus et illectus. Sed harum nulla, aut sine macula est, aut animas convertere potest. Charitas vero convertit animas, quas facit et voluntarias.

35. Porro in eo eam dixerim immaculatam, quod nil sibi de suo retinere consuevit. Cui nempe de proprio nihil est, totum profecto quod habet, Dei est: quod autem Dei est, immundum esse non potest. Lex ergo Domini immaculata, charitas est: quae non quod sibi utile est, quaerit, sed quod multis. Lex autem Domini, dicitur, sive quod ipse ex ea vivat, sive quod eam nullus, nisi ejus dono possideat. Nec absurdum videatur, quod dixi etiam Deum vivere ex lege: cum non alia quam charitate dixerim. Quid vero in summa et beata illa Trinitate 0996B summam et ineffabilem illam conservat unitatem, nisi charitas? Lex est ergo, et lex Domini, charitas, quae Trinitatem in unitate quodammodo cohibet, et colligat in vinculo pacis. Nemo tamen me aestimet charitatem hic accipere qualitatem, vel aliquod accidens (alioquin in Deo dicerem, quod absit, esse aliquid quod Deus non est), sed substantiam illam divinam: quod utique nec novum, nec insolitum est, dicente Joanne, Deus charitas est (Joan. IV, 8). Dicitur ergo recte et charitas, et Deus, et Dei donum. Itaque charitas dat charitatem, substantiva accidentalem. Ubi dantem significat, nomen substantiae est: ubi donum, qualitatis. Haec est lex aeterna, creatrix et gubernatrix universitatis. Siquidem in pondere, 0996C et mensura, et numero per eam facta sunt universa, et nihil sine lege relinquitur, cum ipsa quoque lex omnium sine lege non sit, non tamen alia quam se ipsa: qua et seipsam etsi non creavit, regit tamen.

CAPUT XIII. De lege propriae voluntatis et cupiditatis, servorum et mercenariorum.

36. Caeterum servus et mercenarius habent legem, non a Domino, sed quam ipsi sibi fecerunt: ille Deum non amando, iste plus aliud amando. Habent, inquam, legem non Domini, sed suam; illi tamen, quae Domini est, subjectam. Et quidem suam sibi quisque legem facere potuerunt: non tamen eam incommutabili aeternae legis ordini subducere potuerunt. Tunc 0996D autem dixerim quemque sibi fecisse suam legem, quando communi et aeternae legi propriam praetulit voluntatem, perverse utique volens suum imitari Creatorem: ut sicut ipse sibi lex, suique juris est, ita is quoque se ipsum regeret, et legem sibi suam faceret voluntatem. Grave utique et importabile jugum super omnes filios Adam, heu! inclinans et incurvans cervices nostras, adeo ut vita nostra inferno appropinquarit (Psal. LXXXVII, 4). Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) quo utique premor, et pene opprimor, ita ut nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Sub hoc onere gravatus gemebat qui dicebat: Quare me posuisti contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi 0997A gravis? Ubi dixit, Factus sum mihimet ipsi gravis, ostendit quod lex ipse sibi esset, nec alius hoc quam sibi ipse fecisset. Quod autem loquens Deo, praemisit, Posuisti me contrarium tibi; Dei se tamen non effugisse legem indicavit. Hoc quippe ad aeternam justamque Dei legem pertinuit, ut qui a Deo noluit suaviter regi, poenaliter a seipso regeretur: quique sponte jugum suave et onus leve charitatis abjecit, propriae voluntatis onus importabile sustineret invitus. Miro itaque et justo modo aeterna lex fugitivum suum et posuit sibi [al. eidem ipsi] contrarium, et retinuit subjectum: dum videlicet nec justitiae 600 pro meritis legem evasit; nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua gloria remansit, subjectus potestati, et submotus felicitati. Domine 0997B Deus meus, cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? (Job VII, 20, 21.) ut abjecta gravi sarcina propriae voluntatis, sub levi onere charitatis respirem; nec jam servili timore coercear, nec mercenaria cupiditate illiciar: sed agar spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui, qui testimonium reddat spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis (Rom. VIII, 14-16), dum eadem mihi lex fuerit quae et tibi; et sicut tu es, ita et ipse sim in hoc mundo. Hi siquidem, qui hoc faciunt quod ait Apostolus, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo: nec servi aut mercenarii sunt, sed filii.

CAPUT XIV. De lege charitatis filiorum.

0997C

37. Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte aliquis aliter sentiat propter hoc quod scriptum est: Justis non est lex posita (I Tim. I, 9). Sed sciendum, quod alia est lex promulgata a spiritu servitutis in timore; alia a spiritu libertatis data in suavitate. Nec sub illa coguntur esse filii; nec sine ista esse patiuntur. Vis audire quia justis non est lex posita? Non accepistis, ait, spiritum servitutis iterum in timore. Vis audire quod tamen sine lege charitatis non sint? Sed accepistis, inquit, spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII, 15). Denique audi justum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub lege, nec 0997D tamen sit sine lege. Factus sum, inquit, his qui sub lege erant, quasi sub lege essem; cum ipse non essem sub lege: his qui sine lege erant, tanquam sine lege essem; cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi (I Cor. IX, 21). Unde apte non dicitur, Justi non habent legem, aut, Justi sunt sine lege: sed, Justis non est lex posita; hoc est, non tanquam invitis imposita, sed voluntariis eo liberaliter data, quo suaviter inspirata. Unde et pulchre Dominus, Tollite, ait, jugum meum super vos (Matth. XI, 29): ac si diceret, Non impono invitis, sed vos tollite si vultis; alioquin non requiem, sed laborem invenietis animabus vestris.

38. Bona itaque lex charitas, et suavis: quae non solum leviter suaviterque portatur, sed etiam servorum 0998A et mercenariorum leges portabiles ac leves reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Illam temperat, istam ornat, utramque levigat. Nunquam erit charitas sine timore, sed casto: nunquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo charitas legem servi, cum infundit devotionem: implet et mercenarii, cum ordinat cupiditatem. Porro timori permista devotio ipsum non annullat, sed castificat. Poena tantum tollitur, sine qua esse non potuit dum fuit servilis; et timor manet in saeculum saeculi castus et filialis. Nam quod legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); poena intelligenda est, quae servili, ut diximus, nunquam deest timori, illo scilicet genere locutionis, 0998B quo saepe causa ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superveniente charitate ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis vero meliora praeferuntur, nec bona nisi propter meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa corporis bona tantum propter animam, anima propter Deum, Deus autem propter seipsum.

CAPUT XV. De quatuor gradibus amoris, et felici statu patriae coelestis.

39. Verumtamen quia carnales sumus, et de carnis concupiscentia nascimur, necesse est ut cupiditas vel amor noster a carne incipiat; quae si recto ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia 0998C proficiens, spiritu tandem consummabitur: quia non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod 601 spirituale (I Cor. XV, 46). Et prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde coelestis. In primis ergo diligit seipsum homo propter se; caro quippe est, et nil sapere valet praeter se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum quasi sibi necessarium incipit per fidem inquirere, et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero cum ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere et frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam hujuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit: 0998D et sic gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non jam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu diu statur: et nescio si a quoquam hominum quartus in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet diligat homo tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile videtur. Erit autem procul dubio, cum introductus fuerit servus bonus et fidelis in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21), et inebriatus ab ubertate domus Dei (Psal. XXXV, 9). Quasi enim miro quodam modo oblitus sui, et a se penitus velut deficiens, totus perget in Deum: et deinceps adhaerens ei, unus cum eo spiritus erit (I Cor. VI, 17). Arbitror hoc sensisse Prophetam cum diceret: Introibo in potentias Domini; 0999A Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX, 16). Sciebat profecto cum introiret in spirituales potentias Domini, exutum se iri universis carnis infirmitatibus: ut jam nil de carne haberet cogitare, sed totus in spiritu memoraretur justitiae Domini solius.

40. Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod Paulus aiebat de capite: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nemo ibi se cognoscet secundum carnem: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Non quod carnis illic substantia futura non sit; sed quod carnalis omnis necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus; et infirmae, quae nunc sunt, humanae affectiones in divinas quasdam habeant commutari. Tunc 0999B sagena charitatis, quae nunc tracta per hoc mare magnum et spatiosum ex omni genere piscium congregare non desinit, cum perducta ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummodo retinebit (Matth. XIII, 47, 48). Siquidem in hac vita ex omni genere piscium intra sinum suae latitudinis charitatis rete concludit: ubi se pro tempore omnibus conformans, omniumque in se sive adversa, sive prospera trajiciens, ac sua quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus 1000A consuevit (Rom. XII, 15). Sed cum pervenerit ad littus, velut malos pisces omne quod triste patitur, foras mittens, sola quae placere et jucunda esse poterunt, retinebit. Nunquid enim tunc, verbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro scandalizatis (II Cor. XI, 29), ubi scandala et infirmitas procul erunt? Aut certe lugebit eos qui non agent [al. habent] poenitentiam (II Cor. XII, 21), ubi certum est nec peccantem fore, nec poenitentem? Absit autem ut vel eos qui ignibus aeternis cum diabolo et angelis ejus deputandi sunt, plangat et defleat in illa civitate, quam fluminis impetus laetificat, cujus et diligit Dominus portas super omnia tabernacula Jacob: quod videlicet in tabernaculis, etsi quandoque gaudetur de victoria, laboratur tamen in 1000B pugna, et plerumque periclitatur de vita: in illa autem patria nulla prorsus admittatur adversitas sive tristitia, quemadmodum de illa canitur, Sicut laetantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 2, 7): et rursum, Laetitia sempiterna erit eis (Isai. LXI, 7). Denique quomodo misericordiae recordabitur, ubi memorabitur justitiae Dei solius? Proinde ubi jam non erit miseriae locus, aut misericordiae tempus; nullus profecto esse poterit miserationis affectus.