«In vigilia SS. Petri et Pauli» — Bernardus Claraevallensis

0403 IN VIGILIA SS. PETRI ET PAULI APOSTOLORUM. SERMO De triplici auxilio quod a sanctis accipimus.

0403C 1. In sanctorum Vigiliis necesse est vigilare hominem spiritualem, qui solemnitates eorum celebrare desiderat in spiritu et veritate. Aliae enim carnalium, aliae spiritualium vigiliae. Illi et nitidiores cultus, et epulas praeparant lautiores; et fortassis in ipsis vigiliis operantur opera tenebrarum, laetantur cum 0403D male fecerint et exsultant in rebus pessimis. Vos non ita didicistis Christum, qui Christum secuti estis, qui omnia reliquistis, qui vigilanti oculo vigiliarum nomen debetis attendere. Ad hoc enim vigiliae proponuntur, ut evigilemus, si in aliquo peccato vel negligentia dormitamus, et praeoccupemus faciem sanctorum in confessione. Non sic filii hujus saeculi, non sic, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem; qui obdormierunt in flagitiis et facinoribus suis. Illud vos non lateat, quia qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt; et qui dormiunt, nocte dormiunt: et frustra sonat eis nomen Vigiliarum sanctarum, cum ipsi magis dormire studeant, quam vigilare. Vos autem non estis filii noctis, neque tenebrarum, sed lucis et 0404C diei (I Thess. V, 5-8), ut non vos praeoccupent natalitii sanctorum dies, et inveniant imparatos.

2. Tria sunt igitur quae in festivitatibus sanctorum vigilanter considerare debemus: auxilium sancti, exemplum ejus, confusionem nostram. Auxilium ejus, quia qui potens in terra fuit, potentior 0404D est in coelis ante faciem Domini Dei sui. Si enim dum hic viveret, misertus est peccatoribus, et oravit pro eis; nunc tanto amplius, quanto verius agnoscit miserias nostras, orat pro nobis Patrem: quia beata illa patria charitatem ejus non immutavit, sed augmentavit. Neque enim quia impassibilis omnino, ideo, ei incompassibilis factus est: sed nunc potius induit sibi viscera misericordiae, cum ante fontem misericordiae assistit alias, existit>. Est et alia causa, quae magis urget sanctos ut solliciti sint de nobis, quia, juxta vocem Apostoli, Deus providet pro nobis, ne sine nobis consummentur (Hebr. XI, 40), sicut ait sanctus David: Me exspectant justi, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). Debemus etiam attendere exemplum ejus, quia quandiu in terris visus est, et cum hominibus 0405A conversatus est, non declinavit ad dexteram, neque ad sinistram: sed viam regiam tenuit, donec veniret ad illum qui dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Intuemini humilitatem operum ejus, auctoritatem verborum ejus, et tunc videbitis quomodo tam verbo quam exemplo luxerit inter homines; qualia nobis vestigia dereliquerit, 988 ut ambulemus per ea, et non erremus in eis. Vere, juxta prophetam, Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum (Isai. XXVI, 7).

3. Sed et diligentiori intuitu confusionem nostram inspiciamus: quia homo ille similis nobis fuit passibilis, ex eodem luto formatus ex quo et nos. Quid ergo est, quod non solum difficile, sed et impossibile credimus, ut faciamus opera quae fecit, ut sequamur 0405B vestigia ejus? Confundamur, fratres, et contremiscamus ad vocem istam, si forte haec confusio adducat nobis gloriam, si forte generet gratiam nobis timor iste. Homines isti fuerunt qui praecesserunt nos, qui tam mirabiliter processerunt per vias vitae, ut vix eos homines fuisse credamus. Sic ergo in sanctorum festivitatibus et gaudere et confundi debemus: gaudere, quia patronos praemisimus; confundi, quia eos imitari non possumus. Ita semper gaudium nostrum in hac valle lacrymarum, lacrymarum pane condiri debet, ut semper non solum extrema; sed et prima gaudii luctus occupet: quia etsi magna est gaudiorum materia, sed 0406A maxima est dolorum. Memor fui Dei, clamat justus, et delectatus sum: sed et statim subjungit, Defecit spiritus meus, turbatus sum, et non sum locutus. (Psal. LXXVI, 4, 5).

4. Quod si haec in Vigiliis uniuscujusque sancti cogitare debemus, quid faciemus in solemnitate sanctorum et summorum Apostolorum? Petrum et Paulum loquor. Sufficeret unius festivitas ad infundendam exsultationem universae terrae: sed amborum juncta est ad cumulum gaudiorum, ut quomodo in vita sua dilexerunt se, ita in morte non sint separati. Quid illis potentius dum fuerunt in terris, quorum alteri traduntur claves regni coelorum, alteri magisterium Gentium: alter Ananiam et Sapphiram occidit in verbis oris sui, alter donat 0406B quidquid donat in persona Christi; et cum infirmatur, tunc fortior est et potens? Quam potentiores sunt in coelis, qui tam potentes fuerunt in terris! Et qui nobis reliquerunt majora exempla, quam illi qui in fame et siti, in frigore et nuditate, et in omnibus illis quae Paulus enumerat (II Cor. XI, 23-33; Hebr. XI, 36-38), jugiter sunt afflicti, et demum felici martyrio regna coelestia conscenderunt? Vere nobis rubor confusionis sunt, quos vix audeamus respicere, ne dicam imitari. Oremus ergo eos ut ipsi propitium nobis reddant amicum suum, judicem nostrum, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *