Beatae Mariae Virginis perdolentis
Die 15 septembris
Beatae Mariae Virginis perdolentis
Memoria
Deus, qui Filio tuo in cruce exaltato compatientem Matrem astare voluisti, da Ecclesiae tuae, ut, Christi passionis cum ipsa consors effecta, eiusdem resurrectionis particeps esse mereatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Festum B. Mariae Virginis Perdolentis, primo indultum Ordini Servorum B.M.V. anno 1667, ascriptum est in Calendario romano anno 1814 tertia dominica septembris celebrandum. Anno vero 1913 in diem 15 septembris repositum est.