Ss. Andreae Kim Tae-gŏn, presbyteri, et Pauli Chŏng Ha-sang, et sociorum, martyrum
Die 20 septembris
Ss. Andreae Kim Tae-gŏn, presbyteri, et Pauli Chŏng Ha-sang, et sociorum,
martyrum
Memoria
Martyres in Corea
Deus, qui filios adoptionis in toto orbe terrarum multiplicare dignatus es, et sanguinem beatorum martyrum Andreae et sociorum uberrimum semen christianorum effecisti, concede, ut eorum muniamur auxilio et iugiter proficiamus exemplo. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Ineunte saeculo XVII, quorundam laicorum industria, primum fides christiana ingressa est in Coream. Fortis ac fervens communitas absque pastoribus, fere tantum a laicis ducta fotaque fuit usque ad annum 1836, quo vertente primi missionarii ex Gallia venientes furtim in regionem intraverunt. Ex hac communitate, in persecutionibus annorum 1839, 1846 et 1866, exorti sunt 103 sancti martyres, inter quos eminent primus presbyter et ardens pastor animarum Andreas Kim Tae-gŏn et insignis apostolus laicus Paulus Chŏng Ha-sang; ceteri vero sunt praevalenter laici, viri ac mulieres, matrimonio iuncti vel non, senes, iuvenes et pueri, qui supplicio affecti pretioso martyrum sanguine copiosa Coreanae Ecclesiae primordia consecrarunt.