S. Margaritae Mariae Alacoque, virginis
Die 16 octobris
S. Margaritae Mariae Alacoque, virginis
Effunde super nos, quaesumus, Domine, spiritum quo beatam Margaritam Mariam singulariter ditasti, ut scire valeamus supereminentem scientiae caritatem Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Nata est anno 1647 in dioecesi Augustodunensi (Autun) inGallia. Sororibus a Visitatione Paredii (Paray-le-Monial) annumerata, mirum inmodum in via perfectionis cucurrit et mysticas revelationes habere meruit,praesertim de devotione erga Cor Iesu, ad cuius cultum in Ecclesiam inducendummulta egit.
S. Margarita Maria Alacoque obiit Paredii die 17 octobris1690. Canonizata est anno 1920, eiusque festum ascriptum est in Calendarioromano anno 1929. Eius tamen memoria anticipatur ob natale S. IgnatiiAntiocheni.