S. Adalberti, episcopi et martyris

Die 23 aprilis

S. Adalberti, episcopi et martyris

 

Deus, qui beatum Adalbertum episcopum zelo animarum succensum martyrio coronasti, eius interveniente suffragio concede, ut nec pastoribus oboedientia gregis nec gregi desit cura pastorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Voitech, natus in Bohemia (Libice) circa annum 956, Magdeburgi studiis incubuit ibique in confirmatione nomen Adalbertum accepit. In patriam reversus sacerdotio initiatus est et anno 983 secundus in sede Pragensi ad episcopatum provectus est atque ad mores paganos exstirpandos strenue adlaboravit. Cum parum se proficere animadverteret, Romam se contulit et monachus efficitur. Denique ad lucrandas Christo animas, in Prussiam proficiscitur. Sed male acceptus die 23 aprilis 997 martyrio coronatus est.

Canonizatus est anno 999, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1997.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *