Feria V hebdomadae I Quadragesimae
Feria V
hebdomadae I Quadragesimae
Largire nobis, quaesumus, Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, promptius et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.