In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli, apostolorum

Die 18 novembris

In Dedicatione basilicarum Ss. Petri et Pauli,
apostolorum

 

 

Ecclesiam tuam, Domine, apostolicis defende praesidiis, ut, per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat gratiae caelestis augmentum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Iam saeculo XII in basilica Vaticana sancti Petri et in basilica sancti Pauli in via Ostiensi, celebrabantur anniversaria earum dedicationum, a sanctis papis Silvestro et Siricio saeculo IV peractarum. Haec commemoratio ad universum ritum romanum recentius extensa est. Sicut in anniversario basilicae Sanctae Mariae Maioris (die 5 augusti) maternitas Deiparae Virginis celebratur, ita hac die duo principes apostoli Christi honorantur.

Hodierna basilica Vaticana die 18 novembris 1626 consecrata est; basilica Ostiensis vero die 10 decembris 1854.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *