S. Ioannis, Apostoli et Evangelistae

Die 27 decembris

S. Ioannis, Apostoli et Evangelistae

Festum

 

Deus, qui per beatum apostolum Ioannem Verbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentiae competentis eruditione capiamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Festum S. Ioannis die 27 decembris recolitur in Breviario syriaco et in Martyrologio hieronymiano. Nunc diversis diebus celebratur in ritibus orientalibus: die 29 decembris apud Armenos, die 30 eiusdem mensis apud Coptos, die 7 maii apud Syros et die 26 septembris apud Byzantinos.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *