«De immunditia cordis et corporis» — Guerricus Igniacensis
1101 DE FUGIENDA CORDIS ET CORPORIS IMMUNDITIA SERMO. 750 In illud Lucae XII, 35: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Constat fere ex centonibus Patrum, praesertim Guerrici abbatis Igniacensis.
1101D 1. Amator castitatis et integritatis Deus virgo, Virginis Filius, de cordis et corporis immunditia evitanda, et munditia appetenda sermonem nobis proposuit, brevem quidem dictis, sed gravem mysteriis; planum sermone, sed plenum significatione. 1102D In quo notandum, quod plerumque verba Dei ad nos non tam sunt dictorum sonitus, quam effectus operationum: cum in his quae quasi simpliciter prolata sunt, non simplex, imo multiplex intellectus est inquirendus; et cum hoc quod foris corporale personat, 1103A spiritualibus mysteriis redundat. Ait namque: Sint lumbi vestri praecincti. Si istum Domini sermonem, quem de lumbis praecingendis proposuit, secundum litteram velimus accipere, nihil in eo commodi spiritualis poterimus invenire. Parum enim proficeret ad aeternam animae salutem, si quis vel corporaliter lumbos praecingat, vel ardentem lucernam manibus praeferat. Unde alia in praecinctis lumbis et lucernis ardentibus quaerenda est intelligentia spiritualis, quae divino praecepto sit condigna, quae nostrae saluti congrua reperiatur et commoda. Neque enim de corporalium lumborum cinctione spiritualis magister, cujus verba spiritus et vita sunt, tantopere nos instruere curaret. Lumbi quos in nobis Dominus jubet praecingi, sunt nostri appetitus 1103B illiciti, quos in nobis praecingi desiderat, quia illicitos carnis motus in nobis sedari exoptat. Lumbos ergo praecingimus, cum in nobis concupiscentias carnales restringimus. Tunc lumbos praecingimus, cum mala desideria et prava opera vitamus, dum libidini resistit animus, dum luxuriae denegatur effectus, dum calcatur luxuria, 751 dum subigitur immunditia. Tunc lumbos praecingimus, cum carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus voluptatibus reluctamur.
2. Notandum autem, quod ea quae Dominus proposuit per se ipsum, jamdudum dignatus est proponere per famulum. Moyses enim inter caetera quae populo Dei mandata proposuit, de immunditia cavenda praecipit: Non moechaberis (Exod. XX, 14; 1103C Matth. V, 27). Quin etiam si vigilanti animo perscrutemur, invenimus Dominum in utroque Testamento luxuriam verbis et figuris condemnasse. Et in Veteri quidem Testamento luxuriam verbis condemnat, ut in hoc quod jam commemoravi: Non moechaberis. Figuris autem, sicut in Daniele legimus, ipso testante qui ait: Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo (Dan. X, 5). Quid in renibus nisi delectatio carnis accipitur! unde et Psalmista orat dicens: Ure renes meos (Psal. XXV, 2). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petiisset. Unde quia potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam praevaluit, de illo ad beatum Job voce dominica dicitur: Potestas 1103D ejus in lumbis ejus (Job. XL, 11). Per cingulum ergo renum restrictio carnalis fornicationis innuitur. In Novo autem Testamento Dominus luxuriam verbis condemnat cum dicit: Sint lumbi vestri praecincti; id est sint in vobis carnalis luxuriae effectus cohibiti. Sed quoniam malum luxuriae, aut cogitatione perpetratur aut opere; callidus adversarius dum ab affectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Sicut per Moysen luxuria corporis; ita per Redemptorem interdicitur luxuria cordis. Per Moysen luxuria perpetrata, per auctorem munditiae luxuria damnatur cogitata. Redemptor noster veniens legis praecepta transcendit, et ab electis suis non solum carnis luxuriam, sed etiam cordis abolevit, 1104A jussitque non tantum lumbos carnis succingere, id est luxuriam ab effectu refrenare; sed etiam lumbos mentis praecepit succingere, id est hanc etiam a cogitatione restringere. Hinc est quod Joannes evangelista, cum propter insuperabilem evangelizandi constantiam in Pathmos insulam exsul relegatus esset, inter caetera quae vidit, Redemptorem nostrum ad mammillas praecinctum annuntiat dicens: Et conversus vidi septem candelabra aurea; et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad mammillas zona aurea (Apoc. I, 12, 13). Podes graece, latine pedes dicuntur: unde poderis vestis talaris dicitur; id est pertingens usque ad talos, eo quod medios pedes contingat. Quid ergo per zonam pectoris, 1104B nisi cohibitio luxuriae cordis designatur? Quia igitur in priori Testamento adulterium solummodo corporale per legem cohiberi videtur, idcirco propheta in renibus cinctus ostenditur. Et quia Testamenti sequentis munditia cordis etiam luxuriam frenat, propterea Redemptor noster in pectore cinctus apparuit.
3. Cum autem haec et alia multa in utroque Testamento de immunditia vitanda existant praecepta, homines tamen in hoc tempore gratiae ita carnis voluptati et propriae libidini inserviunt, ac si nulla unquam Christi, vel sanctorum ejus de his praecepta audissent: ignorantes quod nulla ante Dei oculos justitiae pietatisque sunt opera, quae luxuriae contagio monstrantur immunda. Si ergo per cordis munditiam libidinis flamma non exstinguitur, incassum 1104C quaelibet virtutes oriuntur. Quare immensitate hujus criminis obruuntur, nec etiam verentur ne forte ille pestifer ignis, qui in carne eorum et membris male accenditur, in ira et furore Domini sit accensus; quemadmodum per prophetam comminatur dicens: Ignis succensus est in furore meo; et ardebit usque ad inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo (Deut. XXXII, 22). Ignis itaque Domini in furore accenditur, quando in membris implorum carnis prurigo et libidinis incentiva ita dominantur, ut ab eis, quia cum gratia Dei exstinguere non conantur, exstingui nullatenus praevaleant. Terrae autem nomine hoc terrenum corpus, sive haec terrena caro accipitur, cui in primo peccante dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Germina 1104D terrae sunt bona opera, quae per hoc terrenum corpus administrantur, sed per 752 libidinis ignem penitus concremantur. Et hoc modo ignis iste germina terrae devorat cum terra, et terram cum germine suo: quia plerumque ignem luxuriae terminat Dominus igne gehennae, quia devorabit impium, qui non succenditur, sed neque exstinguitur; quoniam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 45). Dabit enim Dominus ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Judith. XVI, 21). Qui autem nunc in corpore suo templum Dei violant, et per libidinis immunditiam a soliditate corporis Christi, quae est fidelium Ecclesia, se ipsos 1105A eliminant, nunc quidem per carnis dulcedinem ardent delectabiliter; sed post modicum ardere habent miserabiliter: sicut ipse Dominus in Evangelio minatur dicens: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet: et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet (Joan. XV, 6). Ardet quidem nunc per Dei praescientiam, post modicum arsurus per retributionis justitiam. Sed neque ibi arderet per experientiam, nisi prius hic arderet per luxuriam aut per cordis malitiam.
4. Quod autem inimici Domini etiam in hac vita ardeant, testatur Isaias propheta cum dicit: Et nunc ignis adversarios consumit (Isai. XXVI, 11). Malos enim non solum post hanc vitam per vindictam ignis gehennae cruciat, sed etiam nunc libidinis 1105B flamma concremat; et qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc se ipsos afficiunt luxuriae tormento. An non tormentum eis videtur libidini enerviter deservire? Quod enim tormentum corporis sit et contumelia, testatur Apostolus dicens: Tradidit illos Dominus in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Rom. I, 24); et alibi: Quodcunque peccatum fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 8). Quia quod peccatores voluptatem aestimant, hoc isti poenam putant. Ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur. Carnem blanda refovent, animam aspera exercent. Caro delectationibus pascitur: anima amaritudinis refovetur. Et sicut carnem dura sauciant, sic mollia spiritum 1105C necant: sicut carnem laboriosa interimunt, ita spiritum delectabilia exstinguunt: et inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter quiescit.
5. Quia enim de luxuria et fornicatione loqui coepimus, sciendum quod fornicatio quadriformis intelligitur; imo in quatuor species subdividitur in singulis autem suis speciebus cavenda prorsus docetur: quanquam una harum minoris reatus intelligitur. Prima itaque hujus quadripartitae fornicationis species est, qua quisque mente tantum obscoenis carnis voluptatibus misceri concupiscit. De hac in Evangelio Dominus dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Altera autem, qua ipsius voluptatis opus concupitum copula carnali admistus 1105D ad effectum perducit, de qua Apostolus monet dicens: Fugite fornicationem, fratres. Quodcunque enim peccatum fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Tertia vero, qua terrenis desideriis aestuans, plus creaturam quam Creatorem creaturarum diligit. De hac praedictus Gentium Apostolus testatur dicens: Et avaritia quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Quarta vero, qua simulacra pro Deo venerans, daemonibus servitutem impendit. De ista autem per prophetam contra plebem Judaicam Dominus conqueritur dicens: Quia moechata est cum ligno et lapide (Jerem. III, 9). Et quidem in tribus suis speciebus, id est, in appetitu obscoenae commistionis, 1106A et affectu luxuriae corporalis, atque in ambitu terrenae felicitatis, nunc temporis fornicatio maxime viget. Sed nec quarta ad plenum exstincta est, quae constat in simulacrorum culturis. Videmus enim quod a plerisque de specie transitur ad genus, cum quidam malae suggestioni immoderate inhiant: ut per hanc usque ad turpem actionem perveniant. Neque enim ad mali operationem pervenissent, nisi in eis prius mala cogitatio praecessisset. Per cogitationem enim pervenitur ad actionem. Cum vero in actione positus non habeat quae in hoc opere sibi ministrantibus exhibeat, necesse est ut usque ad avaritiam perveniat. Cum vero neque per avaritiam quae desideraverat suppetant ut libidini sufficienter impendat, non curat a quo 753 hominum, 1106B vel etiam a quo daemonum sibi tribuantur, quae in voluptate carnis male consumantur.
6. Postquam autem omnes hos fornicationis gradus ascenderit, et per hoc in profundum peccatorum descenderit, vel potius deciderit, clauso cordis oculo vacat miser et intendit carnis voluptati, sicut equus et mulus quibus non est intellectus: et assimilatur his, quorum carnes, secundum prophetam, sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). Asinorum siquidem petulantia talis esse probatur, ut in alio genere animalium saepe misceantur. Carnes autem fornicantium idcirco asinorum carnibus comparantur, quod non solum naturalibus, verum etiam his qui contra naturam sunt, complexibus quandoque miscentur; quemadmodum Apostolus inhonesta hominum 1106C vitia honeste reprehendit, ut ab inhonestate ad honestatis formam multos honeste revocaret (Rom. I). Hi etiam induuntur purpura et bysso, si possunt; si non possunt, quanto delicatius possunt: et epulantur quotidie, quanto splendidius possunt. Sed cum Joannem Baptistam Dominus de victus parcitate, et vestitus asperitate laudasset, ait: Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8): nimirum volens intelligi, quia qui sectantur delicias carnis, regno hujus saeculi militant, non regno Dei. Sed heu! quam terribilis sententia coelitus audita est contra mollitiem illius magnae meretricis, quae omnium delicatorum in se continet personam? Quantum, inquit vox illa coelestis, in deliciis fuit et glorificavit se, tantum date 1106D ei tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7).
7. Utinam tamen his deliciis, tantum mollitie vestium et suavitate epularum contenta esset teneritudo delicatiorum Babylonis, nec alias spinas vitiorum germinaret in eis ramus voluptatis; ut hoc esset omne peccatum eorum deliciari, et non luxuriari! Nam et de magna meretrice Babylone, de cujus medio delicati isti ad seducendos electos Dei exisse videntur, forte audeam dicere: quantum vult deliciata sit, quantum purpurata sit, tantum meretrix non sit, nec secundum prophetam, divaricet pedes suos omni transeunti (Ezech. XVI, 25). Ipsi viderint si ita exstinctus est in eis ille ingenitus et pestifer ignis, ut tot fomentis circumpositis nequeat reaccendi; praesertim ventis 1107A ex adverso spirantibus, id est verbis et risibus lascivis tentantibus. Soleo tamen audire quod vivit semper in moriente, viget in sene, et scio quod suscitatur et exsurgit etiam sine fomite, et furit nullo irritante. Sed et hi delicati cum in commessationibus et ebrietatibus, aut in cubilibus et impudicitiis saeculi deliciantur, si quid forte adversi eis contingat, signum sibi crucis frontibus imprimunt; ac si in Crucifixi praeceptis omnis eorum actio constare videatur. Sed intueamur quanta perversitas sit et abusio, ut inimici crucis Christi tueri se velint signo crucis Christi, dum secuti sunt luxuriantes contra pietatem crucis Christi, cum in periculo sunt, volentes esse defensi virtute crucis Christi. Plane inimici crucis Christi sunt amici ventris sui, quorum 1107B deus venter est; quorum idolum nummus est; quorum dulcedo vermis est; quorum gloria vanitas est; quorum omne studium pro humano favore est. Sed utquid tantopere in laude et humano favore gloriantur? Quid est enim favor humanus, nisi ventus urens, aura corrumpens, aer pestilens, latrunculus spolians, homicida insidians, coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro? Vir quippe vanus in superbiam erigitur, et vanitate sensus sui velut equo praecipiti fertur in ruinam. Hujus nimirum serpens vulnerat et subvertit vestigia; dummodo blandiens carni, animam postmodum secum transducit ad tartara.
8. Si quando vero quilibet religiosus eos corripit aut arguit ut corrigat, dicens: Quare vos ipsos seducitis 1107C et negligitis, et in vobis opera Domini non respicitis: Declinate a malo et facite bonum (Psal. XXXVI, 27). Quiescite agere perverse (Isa. I, 16). Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis a via justa (Psal. II, 12), et his similia: respondent: Nunquid soli monachi, aut soli claustrales obtinebunt regnum coelorum? nonne et saeculares? Imo et saeculares. Quid est enim quod praecepit Dominus discipulis 754 suis in Evangelio, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit? (Matth. XXVIII, 19; Marc. XVI, 15, 16.) Baptizati sumus, credimus: salvabimur ergo per fidem istam secundum verba Salvatoris. Nec attendunt quod sicut corpus sine 1107D spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est; nimis innitentes nomini fidei, et opera abnegantes. Ecce enim hodie si de mysterio fidei interrogas, omnes fere invenies christianissimos: si conscientias discutias, paucos invenies vere christianos. Totus mundus confitetur verbis se nosse Deum, factis autem negat: adeo ut qui spem pietatis videntur habere; virtutem ejus saepius inveniantur abnegare. Scio quidem, quia confessione Domini plena est terra (Jerem. VII); sed tamen audio Prophetam plangentem, quia periit fides de terra. Putas enim Filius cum venerit, inveniet fidem super terram? (Luc. XVIII, 8.) Nunquid fidem reputabit fidem istam negligentium et contemnentium, qua 1108A levius damnat caecitatem infidelium, qua meliorem judicat credulitatem daemonum? Daemones enim credunt et contremiseunt: homines credunt, nec contremiscunt. Daemones quem credunt verentur: homines dum quem credunt, non timent nec verentur, pro contemptu gravius judicabuntur. Non ergo fallamur, fratres, generali nomine fidei, quasi quaecunque fides ad justitiam debeat reputari: sed meminerimus, Doctor Gentium in fide et veritate qualem definierit fidem, qua Deo est placendum. Fides, inquit, est sperandarum substantia rerum (Hebr. XI, 1). Haec est fides quae per dilectionem operatur, ut suadente conscientia meritorum, de fide spes nascatur, fidesque supponatur velut subjectum fundamentum, cui superaedificentur bona aeterna, 1108B quae sunt speranda. Sine fide ista impossibile est placere Deo; cum fide ista impossibile est ei displicere.
9. Nos autem, fratres, si tanquam sine fide fuerimus, Deum post tergum nostrum ponimus, ut dissimulantes timorem ejus, in vanitates potius respiciamus; quo merito nos respiciendos putamus? Imo respiciemur. Sed quo vultu? Vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Sed quam iratus, quam terribilis, quam importabilis, tunc demum scietur quando fugient qui oderunt eum a facie ejus! Et a facie tua, Domine, quo fugient, nisi in tenebras exteriores, in illud chaos magnum et profundum, quod vitae mortisque regionem discernit; in abyssum caliginis et sulphuris ardentis et ignis devorantis? Et quis nostrum poterit 1108C habitare cum igne devorante? aut quis sustinebit habitare cum ardoribus sempiternis? Tunc dicent montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos (Luc. XXIII. 30): levius aestimantes absorberi a voragine inferi, quam sustinere faciem Dei irati. Fateor Sanctitati vestrae quia confundor in me ipso et erubesco, atque etiam perhorresco tam dura, sed veracia quibuslibet enuntiare. Sed vivit Dominus, non audeo palpare, non ausus sum pulvillos consuere, et omni cubito manus substernere, sciens Dominum per prophetam populo dicentem: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt (Isa. III, 12). Stat ad judicandum Dominus: quorum enim vitia redarguo, bona si audissem, utique laudassem.
10. Quomodo enim laudare potero eos qui solo 1108D nomine christiani dicuntur, in vanum assumentes sibi sanctum nomen Christi, cum tota ac libera professione sectentur ea quae huic inimica sunt nomini; qui omni specie conversationis et modo vitae se protestantur inimicos Christi? Haeccine enim sunt, quae in eis laudemus, videlicet habitus et incessus meretricius, sermo scurrilis, oculus impudicus. venter qui pro Deo colitur, et omnis illa vitae contumelia, quae publice in Dei faciem irrogatur? Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Fodiat parietem eorum, qui ad eos prophetare missus est, et non ego, ut adhuc abominationes majores videat, quas non erubescunt coram illa tremenda majestate perpetrare. Quae enim bona eorum efferre 1109A potero, quorum omnia exteriora opera manifestum odium Dei denuntiant, quorum vita non tentatio, non militia est adversus peccatum, sed ultronea servitus peccati; qui tam mente, quam carne videntur servire legi peccati; qui cum prudentia carnis, quae legi Dei non est subjecta, nec 755 enim potest, et amicitia hujus mundi, quae ambae inimicae sunt Deo, foedus miserum pepigisse videntur, plane foedus cum morte et peccatum cum inferno? O pactum, pactum miserabile, nec tamen inexorabile! Scimus enim quia scriptum est: Delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit (Isa. XXVIII, 18): quoniam latera aquilonis civitas Regis magni (Psal. XLVII, 5). Semper quippe de numero impiorum auctus est numerus electorum.
1109B 11. Sed quid mihi, qui videor monachus, de his quae foris sunt, judicare? Ad me ipsum anima mea turbata est. Ipsi viderint sibi: nihil mihi de aliorum conscientiis judicare, cum sciam multos in omni copia et gloria mundi temperanter et pudice vixisse; et e diverso nonnullos in habitu asperiore et victu parciore nequiter egisse. Vobis ipsis, fratres, intendite. Nolite judicare saeculares, nolite condemnare; lumbos mentis et carnis restringite, ne malum quod eis imminet per operationem, vos incidatis per cogitationem: perversae enim cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). Alia quidem est carnis luxuria, qua castitatem corrumpimus; alia cordis luxuria, qua castitate gloriamur. Et tanto ante Dei oculos luxuriosi 1109C existimus, quanto ante oculos hominum casti apparemus, si non fuerimus. Vobis quidem, qui ab actione corporali quodammodo elongati estis, facile est opera perversa vitare: sed minus difficile est ab illicita cogitatione cor tergere. Sed tamen aliud est si cogitamus, ut adipiscamur; atque aliud, cum per cogitationem ab occulto adversario tentamur. Plerumque enim tentatur cor, et ex carnis nequitia delectatur, et tamen eidem nequitiae ex ratione renititur; ut in secreto cogitationis et contristet quod 1110A libeat, et libeat quod contristet. Nonnunquam vero mens ita barathro tentationis absorbetur, ut nullatenus renitatur: sed ex deliberatione sequitur hoc, unde ex delectatione pulsatur; et si facultas exterior suppetat, mox effectibus exteriora vota consummat. Quod si animadversionem districti Judicis respicis, non est jam cogitationis culpa, sed operis: quia etsi rerum tarditas foras peccatum distulit, intus haec consentientis opere voluntas implevit.
12. Sed misericordiae Domini multae. Saepe enim misericors eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit: et cogitata nequitia quantocius solvitur, quia effectu operis districtius non ligatur; quatenus in quo usque ad opus non pervenit culpa, usque ad cruciatum, non perveniat poenitentia: 1110B sed cogitata afflictio mentem detergat, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinavit. Cum autem quis usque ad perversa opera pervenerit per dulcedinem cogitationis, dignum est ut sequatur poenitentialis afflictio contra dulcedinem carnalitatis. Sint ergo lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, sero an media nocte, an galli cantu, an mane; ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiatis ei; ne forte cum pulsaveritis et clamaveritis dicentes, Domine, Domine, aperi nobis, dure quasi dormientibus et negligentibus respondeat: Amen dico vobis, nescio vos (Luc. 1110C XII, 35, 36, 39, 40; Matth. XXV, 11-13; XXIV, 42, 44); sed regni januam nobis aperiat, et secum ad nuptias introducat. Satagite igitur interesse nuptiis sponsi et sponsae, ut videatis sponsum gaudere super sponsam, ubi sponsum millena millia dulci laudant melodia: et videatis Regem in decore suo, et possitis perenniter vivere et regnare cum Sponso, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.