«Dominica I post octavam Epiphaniae» — Bernardus Claraevallensis
0155 DOMINICA PRIMA POST OCTAVAM EPIPHANIAE SERMO I. De miraculo facto in nuptiis, (Joan. II, 1-11); et de eo quod Dominus ait, «Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis.» (Luc. XII, 36.)0155A
1. In lectione sancti Evangelii fratres, hodie audivimus quia Dominus noster ivit ad nuptias. Faciamus ergo quod alibi monet, et studeamus similes fieri hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Nam tenenti carrucam in agro, et vendenti aliquid vel ementi in foro, non dicimus: Quid exspectas? neque enim similes sunt exspectantibus. Ei vero quem videmus stare ante januam, pulsare crebrius, saepius suspicere ad fenestras; nihil mirum si dicitur: Quid exspectas? Illi ergo sunt similes exspectantibus, qui non surda aure 0155B audierunt: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Veniet Dominus exspectantibus eum in veritate, qualis erat qui dicit: Exspectans exspectavi Dominum (Psal. XXXIX, 1). Veniet tanquam revertens a nuptiis, inebriatus vino charitatis, et immemor iniquitatum nostrarum. Veniet non exspectantibus, tanquam revertens a nuptiis, tanquam potens crapulatus a vino. Vere [alias Veniet] ebrius, et immemor miserationum suarum. Tunc enim, quantum ad illos, obliviscetur misereri Deus. Veniet in ira et indignatione, tanquam furibundus; sed, o Domine, ne in furore tuo arguas me. Haec modo non tam de praesentibus nuptiis, quam pro earum occasione sint dicta.
0155C 2. Jam vero sequamur una cum discipulis ad nuptias euntem Dominum, ut, videntes quod facturus est, pariter credamus cum illis. Deficiente vino, dixit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Compassa est enim eorum verecundiae, sicut misericors, sicut benignissima. Quid de fonte pietatis procederet, nisi pietas? Quid, inquam, mirum, si pietatem exhibent viscera pietatis? Nonne qui pomum in manu sua tenuerit dimidia die, reliqua diei parte pomi servabit odorem? Quantum igitur viscera illa virtus pietatis affecit, in quibus novem mensibus requievit? Nam et ante mentem replevit, quam ventrem; et cum processit ex utero, ab animo non recessit. Durior fortasse et austerior videri posset 0155D responsio Domini: sed noverat ille cui loqueretur; et quis loqueretur illa non ignorabat. Denique ut scias quomodo responsum ipsum acceperit, aut quantum de Filii benignitate praesumpserit, ait 806 ministris: Quaecumque praeceperit vobis, servate, et facite.
3. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae. Has nunc hydrias purificandis veris Judaeis non littera, sed spiritu, necesse habemus apponere, vel magis appositas demonstrare. Quia enim nondum pervenit Ecclesia ad perfectam purificationem, quando eam sibi Christus exhibebit gloriosam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid hujusmodi; 0156A multis interim purincationibus opus habet, quatenus sicut abundant peccata, abundet et indulgentia; sicut multiplicatur miseria, sic et misericordia: nisi quod non sicut delictum, ita et donum. Gratia enim non solum peccata lavat, sed et merita donat. Sex igitur hydriae sunt positae his qui post baptismum in peccata labuntur: de his enim loquimur, quia de his sumus. Exuimus tunicam veterem; sed, heu! pejus reinduimus eam. Lavimus pedes nostros: sed pejus inquinavimus eos. Sicut ergo quod alius inquinaverat, lavit alius, sic inquinatos a nobis lavari opus est a nobis. Aliena lavit aqua, quos culpa inquinaverat aliena. Nec tamen sic alienam dixerim, ut negem nostram; alioquin nec inquinaret. Sed aliena est, quia in Adam omnes 0156B nescientes peccavimus; nostra, quia, etsi in alio, nos tamen peccavimus, et nobis justo Dei judicio imputabatur, licet occulto. Verumtamen, ut jam non sit quod causeris, o homo, contra inobedientiam Adae datur tibi obedientia Christi, ut, si gratis venumdatus es, gratis etiam redimaris; si nesciens in Adam periisti, nesciens vivificeris in Christo. Nescisti quando ad lignum vetitum vetus Adam tetendit manus noxias; nescisti nihilominus quando in ligno salutifero innoxias manus Christus extendit. A primo homine in te manavit macula qua inquinatus es: a Christi latere aqua qua mundatus es. Nunc jam inquinatus propria culpa, propria nihilominus aqua mundaberis, ab illo tamen et per illum, qui solus est purgationem faciens peccatorum.
0156C 4. Prima ergo hydria et prima purgatio in compunctione est, de qua legimus quoniam, in quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII, 21, 22). Secunda vero, confessio est. Omnia siquidem in confessione lavantur. Tertia, eleemosynarum largitio. Hinc enim habes in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quarta, remissio injuriarum, secundum quod orantes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quinta est afflictio corporis; unde et oramus, ut mundi per abstinentiam, Deo canamus gloriam (Hymn. Eccles. ad 0156D Prim.). Sexta est obedientia praeceptorum, sicut audierunt discipuli (quod utinam audire mereamur et nos!): Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Nimirum quia non erant sicut hi quibus dicitur, Sermo meus non capit in vobis (Id. VIII, 37); sed in auditu verbi obaudierant ei. Hae sunt sex hydriae positae in purificationem nostram, quae vacuae sunt et plenae vento, si pro inani gloria observantur. Aqua replentur, si timore Dei custodiantur, quoniam timor Domini fons vitae. Aqua, inquam, timor Domini est, etsi minus sapida, sed optime refrigerans animam noxiis desideriis aestuantem. Aqua est, quae jacula 0157A inimici ignita possit exstinguere. Nam nec illud dissonat, quod aqua semper ima petit, et timor ad ima cogitationem deducit, et in inferioribus immoratur, atque loca horrenda pavida mente collustrat, juxta illud: Vadant ad portas inferi (Isai. XXXVIII, 10). Sed divina virtute aqua mutatur in vinum, quando perfecta charitas foras mittit timorem.
5. Dicuntur autem lapideae hydriae, non tam propter duritiam, quam propter stabilitatem. Capientes singulae metretas binas vel ternas. Duae metretae, duplex timor: ne forte trudi in gehennam, ne forte ab aeterna vita contingat excludi. Sed quia de contingente futuro sunt ista, et blandiri potest sibi anima dicens, Postquam aliquandiu in voluptatibus 0157B tuis vixeris, ages poenitentiam, nec ista jam cariturus, nec periturus in illa; honum est adhibere et tertium, qui utique spiritualibus notus est, eo utilior, quo de praesenti 807 est. Timent enim qui noverunt spiritualem cibum, ne quando forte fraudentur eo. Cibo siquidem forti egent qui manum miserunt ad fortia. Vivant de paleis Aegypti, qui deserviunt in operibus luti et lateris; nobis fortior cibus est necessarius, quoniam nobis grandis restat via, ut ambulemus in fortitudine cibi illius. Ipse est panis angelorum, panis vivus, panis quotidianus. Hic est de quo nobis promissum est quia centuplum accipiemus in hoc saeculo (Matth. XIX, 29). Sicut enim mercenariis et quotidianus cibus datur in opere et merces servatur in fine, sic Dominus 0157C vitam aeternam in fine reddet, et interim centuplum repromittit, et exhibet. Quid ergo mirum si timet ne perdat hanc gratiam, qui jam consecutus est eam? Haec est metreta tertia, quam sub disjunctione signanter posuit, eo quod non omnium sit; quia nec omnibus centuplum repromissum, sed solis qui omnia reliquerunt.
SERMO II. De spiritualibus nuptiis in evangelica historia designatis [Alias, De mutatione aquae in vinum]. (Joan. II, 1-11.)
1. In operibus Domini, fratres, et minus capaces animos exterior consideratio pascit, et qui magis 0157D exercitatos habent sensus, solidiorem intus cibum inveniunt, et suaviorem, tanquam adipem medullamque frumenti. Sunt enim et exteriori specie delectabilia, et interiori virtute multo delectabiliora; quemadmodum et ipse exterius quidem speciosus erat forma prae filiis hominum, interius autem tanquam candor lucis aeternae, etiam ipsis supereminens vultibus angelorum. Apparebat enim foris homo sine culpa, caro sine peccato, agnus sine macula. Quam speciosi pedes annuntiantis pacem, annuntiantis bona (Isa. LII, 7)! sed multo speciosius 0158A et pretiosius caput ejus: quoniam caput Christi Deus. Delectabilis aspectus hominis in quem peccatum non cadit, et beati oculi qui viderunt; sed multo magis beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Denique cum pervenisset ad nucleum, testam jam, licet decoram valde, non reputabat Apostolus, dicens: Etsi cognovimus aliquando Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nimirum quia Dominus ipse praedixerat: Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Sed haec est sapientia quam loquitur Paulus inter perfectos, non inter eos quibus legimus ab eodem dictum: Nihil arbitratus sum me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 6, 2). Totus 0158B suavis est, totus salubris est, totus delectabilis, totus denique secundum sponsae vocem desiderabilis (Cantic. V, 16). Sicut autem in eo ostensum est, sic et in operibus ejus reperies. Nam et superficies ipsa, tanquam a foris considerata, decora est valde, et si quis fregerit nucem, intus inveniet quod jucundius sit, et multo amplius delectabile. Non sic apud Patres Veteris Testamenti reperies. Nam in operibus eorum decora et delectabilis est significatio mystica; ipsa tamen si per se considerentur, invenientur aliquando minus digna, ut sunt facta Jacob, adulterium David, et multa similia. Pretiosa quidem sunt fercula, sed vasa non adeo pretiosa. Et fortasse propterea dictum est, Tenebrosa aqua 0158C in nubibus aeris; quoniam tenebrosae nubes illae fuerunt: et subjunctum est de Domino, Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt (Psal. XVII, 12, 13).
2. Credo, jam advertistis ad quid haec dicere velim. Audistis enim hodie miraculum factum in nuptiis, initium utique signorum Domini; cujus et historia satis est admirabilis, et significatio amplius delectabilis. Magnum enim divinae majestatis indicium fuit, ad nutum Domini aquam in vinum converti; sed est illa 808 multo melior mutatio dexterae Excelsi, quam in ista praefiguravit. Omnes enim nos ad spirituales nuptias vocati sumus, in quibus utique sponsus est Christus Dominus; unde canimus in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens 0158D de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Sponsa vero nos ipsi sumus, si non vobis videtur incredibile, et omnes simul una sponsa, et animae singulorum quasi singulae sponsae. Sed quando hoc sentire poterit fragilitas nostra de Deo suo, quod eo affectu se [alias nos] diligat, quo diligitur sponsa a sponso? Multum enim haec sponsa sponso suo inferior genere, inferior specie, inferior dignitate. Attamen propter Aethiopissam istam de longinquo Filius aeterni Regis advenit, et ut sibi desponsaret illam, etiam mori pro ea non timuit. Moyses quidem Aethiopissam 0159A duxit uxorem, sed non potuit Aethiopissae mutare colorem: Christus vero quam adamavit ignobilem adhuc et foedam, gloriosam sibi exhibebit Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Murmuret Aaron, murmuret et Maria, non nova, sed vetus; non Mater Domini, sed soror Moysi (Num. XII); non nostra, inquam, Maria; illa enim sollicita est, si quid forte deest in nuptiis. Vos autem, ut dignum est, murmurantibus sacerdotibus, murmurante Synagoga, toto affectu in gratiarum actione versamini.
3. Unde enim tibi, o humana anima, unde tibi hoc? Unde tibi tam inaestimabilis gloria, ut ejus sponsa merearis esse, in quem desiderant angeli ipsi prospicere? Unde tibi hoc, ut ipse sit sponsus tuus, 0159B cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, ad cujus nutum universa mutantur? Quid retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi, ut sis socia mensae, socia regni, socia denique thalami, ut introducat te Rex in cubiculum snum? Vide jam quid de Deo tuo sentias, vide quantum de eo praesumas, vide quibus brachiis vicariae charitatis redamandus et amplectendus sit, qui tanti te aestimavit, imo qui tanti te fecit. De latere enim suo te reformavit, quando propter te obdormivit in cruce, et [alias additur ob hoc] somnum mortis excepit. Propter te a Deo patre exivit, et matrem Synagogam reliquit, ut adhaerens ei, unus cum eo spiritus efficiaris. Et tu ergo audi, filia, et vide, et considera quanta sit erga te dignatio Dei tui; et obliviscere populum tuum, et 0159C domum patris tui. Desere carnales affectus, saeculares mores dedisce; a prioribus vitiis abstine, consuetudines noxias obliviscere. Quid enim putas? nonne stat angelus Domini qui secet te mediam, si forte (quod avertat ipse!) alterum admiseris amatorem?
4. Jam enim desponsata es illi, jam nuptiarum prandium celebratur; nam coena quidem in coelo et in aula aeterna paratur. Verumtamen nunquid ibi vinum deficiet? Absit! Inebriabimur ibi ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabimur (Psal. XXXV, 9). Paratum est profecto illis nuptiis flumen vini; vini, inquam, quod laetificat cor; siquidem fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Nunc autem quoniam grandis nobis restat via, prandium quidem accipimus hic, etsi non in 0159D tanta copia, quod plenitudo et satietas coenae reservetur aeternae. Hic ergo nonnunquam vinum deficit, qratia scilicet devotionis, et fervor charitatis. Quoties mihi necesse est, fratres, post lacrymosas querimonias vestras, exorare Matrem misericordiae ut suggerat suo benignissimo Filio quoniam vinum non habeatis? Et ipsa, dico vobis, charissimi, si pie a nobis pulsata fuerit, non deerit necessitati nostrae; quoniam misericors est, et mater misericordiae. Nam si compassa est verecundiae illorum a quibus fuerat invitata; multo magis compatietur nobis, si pie fuerit invocata. Placent enim illi nuptiae nostrae, et pertinent 0160A ad eam multo amplius illis; nimirum de cujus utero tanquam e thalamo suo, coelestis Sponsus processit.
809 5. Sed quem non moveat, quod in nuptiis illis respondit Dominus benignissimae ac sanctissimae matri suae, dicens: Quid mihi et tibi est, mulier? Quid tibi et illi est, Domine? Nonne quod filio et matri? Quid ad illam pertines [alias pertinet] quaeris, cum tu sis benedictus fructus ventris ejus immaculati? Nonne ipsa est quae salvo pudore concepit, et sine corruptione te peperit? Nonne ipsa est, in cujus utero novem mensibus moratus es, cujus virgineis uberibus lactatus es, cum qua jam duodecim annorum factus de Jerusalem descendisti, et eras subditus illi? Nunc ergo, Domine, quid molestus 0160B es illi, dicens, Quid mihi et tibi? Multum per omnem modum. Sed manifeste jam video quod non velut indignans, aut confundere volens virginis Matris teneram verecundiam, dixeris: Quid mihi et tibi? cum, venientibus ad te juxta Matris praeceptum ministris, nihil cunctatus facias quod illa suggessit. Utquid ergo, fratres, utquid sic respondebat prius? Utique propter nos, ut conversos ad Dominum jam non sollicitet carnalium cura parentum, et necessitudines illae non impediant exercitium spirituale. Quandiu enim de mundo sumus, debitores nos constat esse parentibus. At postquam reliquimus nosmetipsos, multo magis ab eorum sollicitudine liberi sumus. Unde et legimus fratrem quemdam in eremo conversantem, cum ad eum carnalis frater 0160C auxilii gratia adventasset, respondisse, ut adiret alterum fratrem eorum, cum ille utique jam obiisset. Cumque admiratus qui venerat responderet quia ille obiit eremita se quoque similiter obiisse respondit . Optime ergo nos docuit Dominus ne solliciti simus super propinquis carnis nostrae plus quam religio postulet, quando ipsi Matri, et tali Matri, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Sic et in alio loco cum suggereret ei quidam quoniam foris staret cum fratribus Domini, quaerens ei loqui, respondit: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Ubi modo sunt qui tam carnaliteret inaniter super carnalibus propinquis suis solent esse solliciti, ac si adhuc viverent et ipsi cum eis?
6. Sed videamus jam quid sequitur. Erant, ait 0160D Evangelista, hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum. Vel ex hoc potes manifestius advertere non plenitudinem, sed praeparationem nuptiarum esse, ubi nimirum adhuc opus est purificatione. Desponsationis ergo nuptiae istae sunt, non copulationis. Absit enim ut credamus illis in nuptiis fore vasa purificationis, quando gloriosam sibi Christus Ecclesiam exhibebit, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid hujusmodi! ubi enim [alias autem] non erit macula, quae purificatio erit necessaria? Nunc utique lavandi tempus est, nunc purificationem patet esse necessariam, quando nemo 0161A mundus a sorde, nec infans cujus est unius diei vita super terram. Nunc abluitur sponsa, nunc purificatur, ut in coelestibus illis nuptiis sponso suo sine omni macula praesentetur. Quaeramus ergo hydrias sex, in quibus haec ablutio Judaeorum, id est confitentium, purificatio fiat. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quae sola liberat, sola salvat, sola lavat. Quod si confiteamur peccata nostra, non deerunt veris Judaeis purificationis hydriae; quoniam fidelis est Deus, qui dimittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9).
7. Ego quidem sex hydrias, sex observantias arbitror esse, quas ad purificanda confitentium corda sancti patres instituere, et omnes illas, ni 0161B fallor, hic poterimus invenire. Prima siquidem hydria, coutinentia est castitatis, qua diluitur quidquid ante luxuria inquinavit. Secunda vero jejunium est, ut quod maculaverat crapula, nunc abstinentia mundet. Per segnitiem quoque et otiositatem, quae inimica est animae, multas contraximus sordes contra Dei sententiam, in sudore vultus alieni, non nostri, pane vescentes (Gen. III, 19); propter hoc quoque tertia hydria nobis apponitur, ut sordes illae in labore manuum diluantur. Sic 810 et per somnolentiam caeteraque noctium et tenebrarum opera, multa deliquimus; ideo quoque quarta hydria vigiliarum observantia ponitur, ut nocte surgentes ad confitendum Domino, non bonas noctes praeteriti 0161C temporis redimamus. Jam vero de lingua quis nesciat, quam multum inquinaverit nos per vaniloquia et mendacia, per detrationes et adulationes, per verba malitiae et verba jactantiae? Pro his omnibus necessaria est hydria quinta, silentium scilicet, custos religionis, et in quo est fortitudo nostra. Sexta quoque hydria disciplina est, qua non nostro arbitrio, sed alieno vivimus, ut deleatur quidquid indisciplinate vivendo deliquimus. Lapidea sunt haec, dura sunt, sed necesse habemus in his lavari, nisi forte volumus [alias voluerimus] propter foeditates nostras a Domino accipere libellum repudii. Attamen in eo quod dicuntur lapideae, non solum duritia, sed multo melius soliditas potest intelligi; quoniam non lavant haec, nisi firma stabilitate permanserint.
0161D 8. Ait ergo Dominus ad ministros: Implete hydrias aqua. Quid sibi istud vult, Domine? Ministri solliciti sunt de vini penuria, et tu dicis: Implete hydrias aqua. Illi de poculis cogitant, et tu praecipis ut vasa purificationis impleant. Sic omnino, sic suspiranti 0162A Jacob ad Rachelis amplexus, Lia a patre supponitur (Gen. XXIX, 22-24). Nobis, fratres, qui ministri sumus et servi vestri, per Christum nobis praecipitur implere hydrias aqua, quoties deest vinum. Ac si dicatur: Illi devotionem desiderant, vinum requirunt, fervorem flagitant; sed nondum venit hora mea: implete hydrias aqua. Quae est enim aqua sapientiae salutaris, etsi non adeo suavis, nisi fons vitae, et initium sapientiae timor Domini? Dicitur ergo ministris: Incutite metum, et spiritu timoris non tam vasa quam corda replete; quia, ut ad charitatem perveniant, initiandi sunt a timore, ut dicant et ipsi, A timore tuo concepimus, Domine, et parturivimvs spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Sed quomodo implebuntur hydriae? Praedixerat enim 0162B Evangelista: Capientes singulae metretas binas vel ternas. Quae sunt duae metretae, quaeve tertia? Utique duplex timor communis, et notus omnibus; at tertius quidem minus communis, et minus notus. Primus enim timor est, ne cruciemur in gehenna; secundus, ne exclusi a visione Dei privemur tam inaestimabili gloria; tertius replet animam omni sollicitudine timidam, ne forte deseratur a gratia.
9. Et quidem omnis timor Domini, sicut aqua exstinguit ignem, sic exstinguit peccati consupiscentiam; sed is maxime cum ad omnem tentationem statim occurrit, ne forte contingat amittere gratiam, ut sibi derelictus homo labatur quotidie de malo in pejus, de peccato minori in graviorem culpam; 0162C quales utique multos videmus cum in sordibus sunt, sordescentes adhuc. Nam adversus timorem istum non est unde sibi blandiatur anima sive de minori forte quantitate peccati, sive de emendatione futura. Talibus enim blandimentis impediuntur aliquatenus duo prima genera timoris. Praecipit ergo nobis Dominus, ut hac aqua hydrias impleamus. Sunt enim aliquando vacuae, et plenae vento, si quis tamen adeo insanus est ut in eo per vanitatis studium illae, quas praediximus, observantiae mercede perpetua vacuentur, ut sunt fatuae virgines, in quarum vasis oleum non habetur (Matth. XXV, 3). Interdum autem (quod pejus est) plenae quidem sunt, sed plenae veneno, quod est invidia, murmur, rancor animi, et detractio. Propterea ne forte subintrent ista, dum 0162D vinum deest, jubemur implere hydrias aqua, ut observentur mandata Domini in timore; quae tunc mutatur in vinum, cum timor expellitur a charitate, et implentur omnia fervore spiritus et jucunda devotione .