«Epistola» — Chiffletius, Petrus F.

1199 REVERENDISSIMO PATRI AC DOMINO D. PETRO HENRY ABBATI CLAREVALLENSI MERITISSIMO

Multa sunt, Vir Reverendissime, quae hoc opusculum tibi uni prae caeteris vindicant. Primum illa Sapientis quasi lex: «Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant (Eccle. I, 7).» Odonem de Diogilo, Herbertum Turritanum archiepiscopum, Joannem Eremitam, adeoque hujus voluminis optima quaeque, de Clarevallensis bibliothecae penu divite accepi olim a decessore tuo beatae memoriae Claudio l’Argentier. Ea ipsa tibi a me potiori jure redhibenda sunt; quod ille fecit quidem ut ad me pervenirent, tu etiam ut publicum per me aspicerent. Deinde quae his continentur, non modo prodiere e tua Claravalle, sed et eam maxime illustrant, docentque quantos haec splendida vallis (ut ad Sidonium alludam «miserit in coelum montes.» Ecquis ascetarum tuorum his exemplis non inardescat, dum hic legerit quae veterum Patrum suorum sanctitas morum, quam familiaris cum Deo et superis consuetudo, quae morientium fiducia; quae exsultatio, qui triumphi, e lectulis suis recto tramite ad aeternas beatorum mansiones evolantium? Tibi nimirum hanc gratiam debebunt, qui has ipsas dignas cedro et sempiternis monumentis historias, de blattarum pulvere ac tenebris in apertam lucem emergere voluisti. Quid plura? De S. Bernardo in primis mira hic liber continet. Cui porro nuncupandus, nisi tibi, qui non modo Clarevallensis abbatis nomen geris, sed et cumulate «tanti (quod caput est) mensuram nominis imples.» Historice loquor: nullus hic tropus, nulla auxesis. Tu a primo tyrocinio per omnes regularium officiorum gradus probatus, sic horum munerum partes explevisti, sic tuis praeluxisti, ut illi Patrem communem te maxime optarent, cujus in sinu acquiescerent, cujus regerentur consiliis, cujus vitae ratione ac temperamento ad meliora incitarentur. Patere tibi a me dici, quod non adblandiendi libido, sed aequi, boni verique amor exprimit. Duo quaedam prae aliis mirari licet in magno Bernardo, cujus obtines sedem. Hinc paternum erga suos affectum, et filanqrwpivan quam vocant ac suavitatem in congressibus: inde zelum et vigorem animi in carpendis vitiis, ac praesertim in exagitandis Ecclesiae rebellibus. Haec ipsa in te amant qui te probe norunt. Sic se a te diligi, sic foveri gloriantur tui, ut filios ab optimo parente. Sic in rebus gerendis tu semper similis es, ut in te comitas gravitate condita omnium oculos feriat. Nec ideo deesse tibi dixerim, ubi res poscit, aculeum severitatis. Referam quod in Claravalle ante duos fere annos gestum est, quodque ab oculatis testibus ipse accepi. Accumbebant mensae tuae graves aliquot viri, eratque coetus convivarum quasi duodenarius. Ex his hospes unus, aetate juvenis, familia clarus, fando appulsus est ad exerendum animi sui virus: erat vero, ut ferunt, de Janssenianorum damnata turba, et inter illos aequo solutior. Igitur caeco impetu quaedam impie in sanctorum reliquias, quaedam in sanctissimum dominum nostrum Alexandrum papam septimum irreverenter effutiit. Non tulisti protervi hominis impudentiam. Erectus in pedes, silentium ei indixisti, temerariam ejus audaciam severe redarguisti; minatus, ni desisteret, mox illum a te et coenaculo et domo cum dedecore exturbandum. Profuit juveni tua haec castigatio. Ille quasi de coelo tactus repente obmutuit. Tu tuum de nostrae religionis sacris ac mysteriis sensum, atque erga Romanos pontifices 1201 intimam reverentiam gravi oratione testatus, sensus eosdem convivis, ac per eos aliis quamplurimis impressisti. Macte his studiis, abba reverendissime. Sic Bernardum quem officio repraesentas, exhibere perges etiam moribus. Sic illi, ac caeteris decessoribus tuis jam coelo receptis, post vitam hanc bene beateque transactam (quam diuturnam apprecor) novum sidus accedes. Hoc opto, hoc voveo.

Divione, IV Nonas Februarii, anno aerae Christianae M. D C. LX.

Rev. P. T.

Addictissimus Petrus Franciscus CHIFFLETIUS, presbyter e Societate Jesu.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *