Ss. Simonis et Iudae, apostolorum

Die 28 octobris

Ss. Simonis et Iudae, apostolorum

Festum

 

Deus, qui nos per beatos Apostolos ad agnitionem tui nominis venire tribuisti, intercedentibus sanctis Simone et Iuda, concede propitius, ut semper augeatur Ecclesia incrementis in te credentium populorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Nomen Simonis ponitur undecimo loco in elencho Apostolorum.Nihil dicitur de illo, nisi quod cognominabatur Cananaeus seu «Zelotes».

Iudas, qui et Thaddaeus, ille apostolus est qui, in cenanovissima, rogavit Dominum quare se manifestasset tantum suis discipulis et nonmundo (Io 14, 22).

Festum Ss. Simonis et Iudae die 28 octobris recolitur inCalendario hieronymiano, eademque die Romae celebratur a saeculo IX. In ritibusorientalibus separatim coluntur S. Simon et S. Iudas, Simon die 10 maii et Iudasdie 19 iunii. 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *