«Liber III» — Gaufridus Claraevallensis

0301 LIBER TERTIUS, AUCTORE GAUFRIDO MONACHO QUONDAM CLARAE-VALLENSI, ET S. BERNARDI NOTARIO, POSTEA ABBATE. 1115 PRAEFATIO.0301B

Clarissimi patris nostri Bernadi Clarae-Vallensis abbatis memoriam viri insignes, ad laudem Christi 0301C et multorum aedificationem, litteris commendarunt. Inventa sane materia uberi, prout cuique licuit, et certior ei gestorum innotuit veritas, non eam totam, sed partes aliquas digessere. Videtur autem nonnullis, quod multo minus eum silere debuerat al. debeat> puer sanctitatis ipsius, dignationis filius, benignitatis alumnus: quem ab ejus uberibus post annos circiter tredecim (quod sine singultu nec meminisse debeo, nec proferre queo) sola tandem, quae sola potuit, mors avulsit. In quo tibi utinam sibi complaceat etiam nunc, Pater sancte, sicut aliquando videbatur et aliquandiu complacere! Et quis alter tibi tam debitor, quis tam obnoxius, quis tam tuus? Momordit, fateor, et dure momordit mors improba; sed non totum pariter deglutivit. Amputavit, 0301D non exstirpavit; sine misericordia portionem, quae se contingebat, accepit. Tulit aspectum, tulit eloquium, corporale etiam tulit obsequium: sed non rapuit fidem praesentis etiam nunc opitulationis, non absorbuit spem futurae aliquando visionis, non denique in praeteritorum memoria altius radicatum filialis assumpsit devotionis affectum. Caeterum mihi quidem, ut optime novi, praesertim tanto idonea operi, nec scientia, nec eloquentia suppetit. Sed tua sane magnalia, et tuas digne eloqui laudes, non Origenis ingenium, non Ciceronis lingua sufficeret, 0302B nec desperandum tamen, quod tuorum magis operum fructus carpere prudens lector, quam verborum nostrorum folia indigna debebit: ut illorum 0302C magis suavitate gustata, quam istorum ariditate culpata, non tam nequiter ista mordeat, quam illos delectabiliter edat. Nam et securius et sincerius visa solent, quam audita narrari; et in tertium vas transfusa facilius coacescunt. Sed et dulcius ea bibitur aqua, quae ab exiguo licet alveo fontis hauritur, quem confestim repleverit vena scaturiens, quam quae ex rivo tollitur longius jam progresso, vel ex flumine etiam copioso. Inde est quod intactis eorum libris, qui de ejusdem beatissimi Patris nostri initiis, seu etiam mediis conscripserunt ne tanquam super alienum aedificasse videar fundamentum, circa ea potissimum noster sermo versatur, quibus pene omnibus praesens adfui: interdum etiam, licet pauca interserens, quae fidelissima 0302D 1116 fratrum, qui aderant, relatione cognovi. Verumtamen opus istud libellis tribus partitum lector inveniet. Quorum primus quidem ea maxime quae ad habitum, mores, atque doctrinam hujus beati Patris videntur pertinere, prosequitur. Secundus autem virtutes multas per eum factas eloquitur. Tertius in ejusdem bono fine completur. Illud etiam admonendum, in rerum narratione gestarum cohaerentiam similitudinis magis, quam temporis observari: siquidem nec signa ipsa, nec opera quaedam eo ordine scripta quo facta sunt; sed interdum aliqua, 0303A prout occurrere locis opportunioribus videbantur, inserta. Firmior enim videtur, et haberi acceptior solet oratio, quae suis innititur et illustratur exemplis, velut fabrica quaedam idoneis fulta columnis. Nonnulla quoque transposita sunt, ut similibus aliis jungerentur, et quae erant ejusdem generis, sibi aptius cohaererent. Verum haec in duobus quidem libellis prioribus: nam in tertio pene per omnia ordini ipsi ipsius temporis series narrationis obsequitur:

CAPUT PRIMUM. De moribus et virtutibus sancti Bernardi summatim.

1. Innumeris quidem signis atque miraculis, ut Orbis comperit universus, fidelem famulum suum Bernardum Clarae-Vallensem Deus glorificavit abbatem, 0303B sicut gloriosus semper in sanctis suis, et in sua mirabilis est majestate. Caeterum, sicut Malachiam sanctum idem ipse commendat, primum maximumque miraculum, quod exhibuit, ipse fuit. Serenus vultu, modestus habitu, circumspectus in verbis, in opere timoratus, in sacra meditatione assiduus, in oratione devotus, et (sicut alios ipse monebat, crebra siquidem experientia persuasus) de omni re magis fidens orationi, quam industriae propriae vel labori. Magnanimus in fide, longanimis in spe, profusus in charitate, summus al. profundus> in humilitate, praecipuus in pietate. In consiliis providus, in negotiis efficax, nunquam tamen minus, quam in otio otiosus. Jucundus ad opprobria, ad obsequia verecundus. Suavis moribus, meritis sanctus, miraculis 0303C gloriosus; affluens denique sapientia, et virtute, et gratia apud Deum et homines. Cujus sanctae animae adjutorium simile sibi fecerat Deus, et speciali praeventum benedictione corpus aptaverat. Apparebat in carne ejus gratia quaedam, spiritualis tamen potius quam carnalis. In vultu claritas praefulgebat, non terrena utique, sed coelestis: in oculis 1117 angelica quaedam puritas, et columbina simplicitas radiabat. Tanta erat interioris ejus hominis pulchritudo, ut evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet, et de cumulo internae puritatis et gratiae copiosae perfusus homo quoque exterior videretur. Corpus omne tenuissimum, et sine carnibus erat; ipsa quoque subtilissima cutis in genis modice rubens. 0303D In illo nimirum quidquid caloris inerat naturalis, assidua meditatio et studium compunctionis attraxerat. Caesaries ex flavo colorabatur et candido. Barba subrufa, circa finem vitae ejus respersa canis. Statura mediocritatis honestae, longitudini tamen vicinior apparebat. Alias autem thesaurus iste in vase fictili erat, contrito penitus et undique conquassato. Laborabat siquidem caro ejus multiplicibus infirmitatum incommodis, ut in eis virtus animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in meatu arctissimi gutturis, nil penitus siccum, vix solidum aliquid admittentis: molestior erat defectus stomachi, viscerumque corruptio. Hae continuae illi, praeter alias saepius incidentes. Summum ejus studium 0304A fugere admirationem, et tanquam unum sese agere caeterorum. At prosequebatur gloria fugientem, sicut e regione captantes sese alios fugere consuevit. Proverbium illud in ore ei frequenter, semper in corde: «Qui hoc facit quod nemo, mirantur omnes.» Quo nimirum intuitu vitam regulamque communem amplius aemulabatur, nil in suis actibus praeferens observantiae singularis. Ob hoc denique et cilicium, quod pluribus annis occulte gestaverat, ponere maluit, quam ut ferre sciretur; minus illum latere velle contestans, cui cum caeteris ejusdem professionis sibi communia non sectatur. In ipsis tamen communibus erat illi singularis puritas, et devotio non communis. Nihil negligens, et minima quaeque cum studio et intentione 0304B tractabat. Ex propria siquidem experientia definire solitus sapientem, cui quaeque res sapiunt prout sunt.

2. A primis fere annis sic evasit illecebras gulae, ut ipsam quoque saporum discretionem ex magna parte perdiderit. Quoties pia sibi ministrantium fraude deceptus, liquores pro aliis alios sumpsit? Nam et oleum sibi per errorem aliquando propinatum bibit, et penitus ignoravit. Nec prius id cognitum, quam superveniens quidam labia ejus miraretur inuncta. Cibus ejus buccella panis, in aqua calida penitus emolliti, cum exiguis sorbitiunculis erat. Modicus ille quidem: sed non modicam ejus partem crudam rejiciebat stomachus, ne qua illi foret in cibo voluptas, quem sumere periculum, 0304C sumptum tenere dolor, rejicere miseria. Sic nimirum fideli servo, juxta desiderium cordis sui, dispensatio superna providerat, ut nec fructus ei deesset abstinentiae singularis, et odiosam semper admirationem declinaret sub umbra necessitatis. De vino quidem saepius nobis ipse dicebat, decere monachum, quando sumere oporteret, sic gustare illud, ne exinanisse calicem notaretur. Quod sic ipse servabat, quoties sibi vinum patiebatur apponi, ut non modo post unum potum, sed post totum qualecunque prandium, suum vasculum, in quo ei propinabatur, vix aliquando videretur minus plenum a mansula reportari. Minus quidem stare poterat, sed erat sedens pene jugiter, et rarissime movebatur. Quoties subtrahere se negotiis poterat, aut orans, 0304D aut legens, aut scribens; aut insistens doctrinae, et fratrum aedificationi; aut in sacra meditatione persistens. In quo nimirum studio spirituali obtinuerat gratiam singularem, ut non taedium in illo, non difficultatem aliquam sustineret: libere secum habitans, et deambulans in latitudine cordis sui, et ibidem exhibens Christo (ut monere alios ipse solebat) coenaculum grande stratum. Omnis ei ad meditandum hora brevis, locus omnis congruus erat. Frequenter tamen, licet sic affectus, divino urgente metu, imo regente spiritu, studium hoc lucris uberioribus postponebat; doctus quaerere non quod sibi erat utile, sed quod multis. Alioquin in quolibet coetu hominum vel tumultu, nisi ejus intentionem 0305A causa deposceret, tota facilitate 1118 animum colligens, interiori quadam, quam ubique ipse sibi circumferebat, solitudine fruebatur, nihil prorsus attendens quod sonaret vel appareret exterius.

CAPUT II. De visitatione Hugonis Gratianopolitani episcopi, et Cartusianorum; deque mira in Bernardo sensuum custodia.

3. Cum jam Dei Famulus annos aliquot in Clara-Valle peregisset, subiit animum ejus, ut sanctum Hugonem Gratianopolitanum episcopum, et Cartusienses fratres devotionis gratia visitaret: quem praedictus episcopus tam gratanter et tam reverenter suscepit, divinam intelligens in ejusdem hospitis visitatione praesentiam, ut prostratus solo tenus adoraret. 0305B Videns autem servus Christi episcopum aetate grandaevum, celebrem opinione, sanctitate conspicuum, coram se procidentem, vehementer expavit: et ipse quoque pariter corruens ante eum, ita demum susceptus in osculo pacis, humilitatem suam tanti viri veneratione confusam non sine gravi gemitu causabatur. In cujus pectore singularem obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et se invicem fruerentur in Christo. Sicut enim regina Saba de Salomone testatur (III Reg. X, 6, 7), uterque sese in altero longe amplius, quam fama vulgasset, invenisse gratulabatur.

4. Cartusiae quoque a viro reverendissimo Guigone Priore, et a caeteris fratribus eodem affectu et 0305C eadem veneratione susceptus est Servus Christi, exsultantibus illis in gaudio, quia qualem eum per epistolam prius noverant, talem invenerunt et praesentem. Caeterum cum in reliquis omnibus aedificarentur, unum fuit, quod praedictum Priorem Cartusiensem aliquatenus movit, stratura videlicet animalis, cui idem Vir venerabilis insidebat, minus neglecta, minus praeferens paupertatem. Nec silentio pressit aemulator virtutis quod mente conceperat: sed locutus uni e fratribus, aliquatenus super hoc moveri sese confessus est et mirari. Cumque ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset; non minus ipse miratus, quale illud esset stramentum quaerebat, quod ita scilicet a Clara-Valle Cartusiam 0305D usque venisset, ut nunquam illud vidisset, nunquam considerasset, et usque in horam illam quale esset, omnino nesciret. Neque enim suum erat animal illud, sed a quodam monacho Cluniacensi avunculo suo, et in sua vicinia demorante, fuerat commodatum; et erat sicut sibi sternere ille solebat. Quod verbum saepe dictus Prior audiens, in eo potissimum mirabatur, quod sic ille Dei famulus foris oculos circumcidisset, intus animum occupasset, ut quod ipse primo offenderat visu, hoc ille tanti itineris spatio non vidisset. 0306A Juxta lacum etiam Lausanensem totius diei itinere pergens, penitus eum non vidit, aut se videre non vidit. Cum enim vespere facto de eodem lacu socii colloquerentur, interrogabat eos, ubi ille lacus esset: et mirati sunt universi.

5. Desideraverat tamen ab initio omni modo subtrahere se negotiis, et nusquam egredi, sed in monasterio residere. Quod et postmodum ex defectu corporis occasionem invenisse se reputans opportunam, aliquando statuit, et aliquandiu tenuit, donec illum exire coegit necessitas gravis Ecclesiae Dei, et summi Pontificis, atque omnium abbatum sui Ordinis jussio, quibus per omnia tanquam patribus deferebat ipse omnium pater. Ex quorum etiam mandato, novissimis quidem annis, 0306B praeter cucullam et tunicam, laneo panno in modum chlamydis decurtatae, et pileo simili utebatur, inter tantos languores corporis et labores nullis unquam uti pellibus acquiescens. In vestibus ei paupertas semper placuit, sordes nunquam. Nimirum animi fore indices aiebat, aut negligentis, aut inaniter apud se gloriantis, aut gloriolam foris affectantis humanam. Incessus ejus 1119 et habitus omnis modestus et disciplinatus, praeferens humilitatem, redolens pietatem, exhibens gratiam, exigens reverentiam, solo visu laetificans et aedificans intuentes. De risu dicimus quod ex ore ejus frequenter audivimus, dum cachinnos religiosorum hominum miraretur, «non meminisse se a primis annis suae conversionis aliquando sic risisse, ut 0306C non potius ad ridendum, quam ad reprimendum sibi vim facere oporteret; et risui suo stimulum magis adhibere, quam frenum.»

CAPUT III. De rara in eo sermonis cura, modestia, simul et gratia; deque dignitatum fuga.

6. Vocem illi in invalido corpore validam satis intelligibilemque contulerat, qui in opus praedicationis segregaverat illum ex utero matris suae. Sermo ei, quoties opportuna inveniebatur occasio, ad quascumque personas de aedificatione animarum, prout tamen singulorum intelligentiam, mores et studia noverat, quibusque congruens auditoribus erat. Sic rusticanis plebibus loquebatur, ac si semper in rure 0306D nutritus: sic caeteris quibusque generibus hominum, velut si omnem investigandis eorum operibus operam impendisset. Litteratus apud eruditos, apud simplices simplex, apud spirituales viros perfectionis et sapientiae affluens documentis; omnibus se coaptabat, omnes cupiens lucrifacere Christo. Cautus erat artificiosissime observare quod ad papam Eugenium scribens, de sui cordis plenitudine eructavit. «Nugae si incidant interdum, inquit, ferendae fortassis, referendae nunquam. Interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane 0307A in serium quid, quod non modo utiliter, sed et libenter audiant, ut supersedeant otiosis.»

7. Quam vero placabilem et persuasibilem, quamque eruditam linguam dederit ei Deus, ut sciret quem et quando deberet proferre sermonem, quibus videlicet consolatio vel obsecratio, quibus exhortatio congrueret vel increpatio, nosse poterunt aliquatenus qui ipsius legerint scripta, etsi longe minus ab eis qui verba ejus saepius audierunt. Siquidem diffusa erat gratia in labiis ejus, et ignitum eloquium ejus vehementer, ut non posset ne ipsius quidem stylus, licet eximius, totam illam dulcedinem, totum retinere fervorem. Mel et lac sub lingua ejus; nihilominus in ore ejus ignea lex, juxta illud Cantici canticorum: Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium 0307B tuum dulce (Cantic. IV, 3). Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens miro audiebatur affectu, et ex sermone ejus quem intelligere, utpote alterius linguae homines, non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum loquentis interpretis intellecta locutione, aedificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem: cujus rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum. Utebatur sane Scripturis tam libere commodeque, ut non tam sequi illas, quam praecedere crederetur, et ducere ipse quo vellet, auctorem earum ducem Spiritum sequens. Quem nimirum ut in medio Ecclesiae aperiret os ejus, sic impleverat Deus spiritu sapientiae et intellectus, ut secundum quod in libro Job legitur, profunda quoque fluviorum 0307C scrutaretur, et abscondita proferret in lucem (Job XXVIII, 11). Nam et confessus est aliquando, sibi meditanti vel oranti sacram omnem, velut sub se positam et expositam, apparuisse Scripturam.

8. Caeterum quam gratis evangelizaverit, quis digne praedicet? quis digne miretur? Minus fore credidit, nullas sibi ab auditoribus transitorias petere facultates, nisi oblatas saepius refutaret ecclesiasticas dignitates. Parum illi fuit nulla quaerere stipendia militantem: ne insignia quidem recipere acquievit. Denique velut alter David, processurus ad bellum, bellica arma sibi graviora causatus est (I Reg. XVII, 39), quibus multos suo praesertim tempore cerneret praegravari: et in simplicitate sua gloriosius 0307D triumphabat. Tantam enim gratiam virtus ei divina contulerat, ut licet abjectus esse elegisset in domo Dei, uberius 1120 tamen fructificaret in ea, quam alii quilibet in sublime porrecti; et lucens amplius illustraret Ecclesiam velut de sub modio humilitatis suae, quam caeteri super candelabra constituti. Nimirum quo humilior, eo semper utilior fuit populo Dei in omni doctrina salutari, in quo tamen nunquam voluit locum tenere doctoris. Beatus plane, qui, sicut ipse de quodam sanctorum ait, «legem dilexit, et cathedram non affectavit.» Quam 0308A felicius siquidem in virtutum cathedra sedere meruit, dum noluit praesidere in cathedris dignitatum: Denique sicut justus et fortis in praedicatione evangelica laboravit, sicut prudens et temperans cavit sibi semper ab ecclesiastica praelatione. Nec enim contumaciter unquam renuit, sed frequenter et ad maximos electus honores, prudenter egit, divina sibi cooperante gratia, ne aliquando cogeretur. Moyses quidem sanctus cessit Aaron fratri suo pontificium; sed linguae erat impeditioris. Bernardum nostrum non ab opere evangelistae necessitas aliqua, sed ab honore solo sola humilitas revocavit. Merito proinde apud Deum et homines obtinuit gratiam singularem, qui non modo sine sumptu temporalis facultatis, verum etiam sine gradu ecclesiasticae dignitatis, non 0308B autem sine fructu fraternae salutis Evangelium posuit; et populo Dei semper prodesse studuit, nunquam praeesse sustinuit. Raro tamen, nisi forte ad loca proxima, ut praedicaret exivit. Sed quoties eum necessitas aliqua traheret, seminabat super omnes aquas, publice et privatim annuntians verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi Pontificis actitabat; ad nutum quoque praesulum caeterorum, ubicumque eorum aliquem contigisset adesse. Nimirum quanto magnus erat, humilians se in omnibus, eo magis sacerdotibus deferebat, quo plenius intellexerat, quae ministris Christi reverentia deberetur.

CAPUT IV. De infelici expeditionis in Orientem successu, et nato hinc contra Virum sanctum murmure.

0308C 9. Nec tacendum quod ex praedicatione itineris Jerosolymitani grave contra eum quorumdam hominum vel simplicitas, vel malignitas scandalum sumpsit, cum tristior sequeretur effectus: quod tamen verbum dicere possumus ab eo quidem initium non sumpsisse. Cum enim multorum jam animos permovisset audita necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter hoc expetitus, apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit super hoc loqui, vel consilium dare, donec per ipsius tandem summi Pontificis generalem epistolam jussus ab eo est tanquam Romanae Ecclesiae lingua exponere populis atque principibus: cujus epistolae tenor fuit, ut in poenitentiam et remissionem peccatorum iter 0308D arriperent, aut liberaturi fratres, aut suas pro illis animas posituri. Haec et hujusmodi super hoc poterant veraciter dici: sed dicendum potius id quod potius fuit. Evidenter enim verbum hoc praedicavit, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed quantis, et quam multiplicibus signis? Quanta vel numerare, nedum narrare difficile foret. Nam et eodem tempore scribi coeperant, sed ipsa demum scriptorem numerositas scribendorum, et materia superavit auctorem: nimirum cum aliquando una die viginti, seu etiam plures ab 0309A incommodis variis sanarentur, nec facile ab hujusmodi dies ulla vacaret. Denique plures eo tempore Christus, per Servi sui tactum et orationem, ex ipsis etiam matrum uteris caecos videre, claudos ambulare; aridos convalescere, surdos fecit audire, et mutos loqui; mirabilius restituente gratia, quod minus praestitum fuerat a natura.

10. Nec tamen ex illa profectione orientalis Ecclesia liberari, sed coelestis meruit impleri et laetari. Quod si placuit Deo tali occasione plurimorum eripere, si non Orientalium corpora a paganis, Occidentalium animas a peccatis; quis audeat dicere illi, Quid fecisti sic? Aut quis recte sapiens, illorum magis non doleat, qui ad priora, vel pejora forte prioribus scelera redierunt, 1121 quam eorum mortem, 0309B qui in fructibus poenitentiae purgatas variis tribulationibus Christo animas reddiderunt? Alioquin, quamlibet dicant Aegyptii, dicant filii tenebrarum, qui veritatem nec videre valeant, nec proferre, Callide eduxit eos, ut interficeret in deserto (Exod. XXXII, 12): patienter tolerat Christus Salvator opprobrium, quod tantarum animarum salute compensat. Meminit hujus verbi ipse quoque venerabilis Pater, inter caetera dicens: «Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam (cap. 1).» Haec quidem ille in 0309C libro de Consideratione secundo. Accidit autem, ubi primum de ejusdem exercitus dissipatione lamentabilis intra Gallias insonuerat rumor, ut illuminandum Dei Famulo filium caecum offerens pater, multis precibus vinceret excusantem. Et imponens Sanctus puero manum, orabat ad Dominum, quatenus, si ab eo verbum praedicationis illius exierat, si praedicanti Spiritus ejus adfuerat, in illius illuminatione ostendere dignaretur. Dum vero post orationem orationis praestolaretur effectum: «Quid facturus sum,» ait puer? «video enim.» Attollitur illico clamor astantium. Plures enim non modo e fratribus, verum etiam e saecularibus aderant, qui ut puerum videre videntem, multipliciter consolati, Deo gratias referebant.

0309D 11. 0310A optimum militum Templi, tunc ministrum, nunc etiam magistrum Militiae Templi, qui ipsius secundum carnem avunculus erat. «Vae principibus nostris, ait. In terra Domini nihil boni fecerunt: in suis, ad quas velociter redierunt, incredibilem exercent malitiam, et non compatiuntur super contritione Joseph. Confidimus autem quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Porro dextera Domini faciet virtutem, et brachium suum auxiliabitur ei; ut cognoscant omnes quia bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.»> Sed de his hactenus.

CAPUT V. De erroribus Petri Abaelardi, et Gilleberti Porretani opera sancti Bernardi confutatis.

0310B 12. Jam et illud propter posteros memorandum, quam multipliciter Ecclesiae sanctae Viri Dei doctrina profuerit in Catholicorum moribus corrigendis, in schismaticorum furoribus comprimendis, in haereticorum erroribus confutandis. Siquidem praeter eos quos docuit sobrie, et juste, et pie vivere in saeculo; quantos etiam perfectius valedicere saeculo persuasit, vel ex hoc liquet, quod non cessavit, quamdiu vixit, deserta saeculi, saeculi desertoribus implere. Cujus ministerio videtur propheticum illud etiam corporaliter exhiberi: Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. 0310C Et benedixit eis, et multiplicati sunt, et jumenta eorum non minoravit (Psal. CVI, 35-38). Sane in diebus schismatis generalis, quam fideliter Servus Domini stetit in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus; quam efficaciter stetit et placavit et cessavit quassatio; quam denique evidenter in tempore irae factus est reconciliatio; non modo latius prosequendum. Sufficere interim potest, si ipsius super hoc scribentis ad eum Innocentii papae 1122 verba ponamus: «Quam firma,» ait, «perseverantique constantia causam beati Petri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, incandescente Petri Leonis schismate, fervor tuae religionis et discretionis susceperit defendendam, et 0310D se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum quam saecularium personarum, ad catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri, ac nostram obedientiam, frequentibus argumentis, et ratione munitis reducere laboraverit; magna, quae Ecclesiae Dei et nobis provenit, utilitas manifestat.» In quibus autem pro fide quoque quam magnifice egerit servis fidelis et prudens, breviter intimandum.

13. Fuit in diebus illis Petrus Abaelardus magister insignis, et celeberrimus in opinione scientiae, sed de fide perfide dogmatizans. Cujus cum blasphemiis 0311A plena gravissimis volitare undique scripta coepissent, profanas novitates vocum et sensuum viri eruditi atque fideles ad Dei Hominem retulerunt. Qui nimirum solita bonitate et benignitate desiderans errorem corrigi, non hominem confundi, secreta illum admonitione convenit. Cum quo etiam tam modeste, tamque rationabiliter egit, ut ille quoque compunctus ad ipsius arbitrium correcturum se promitteret universa. Caeterum cum recessisset ab eo, Petrus idem consiliis stimulatus iniquis, et ingenii sui viribus, plurimoque exercitio disputandi infeliciter fidens, resiliit a proposito saniori. Expetens denique Senonensem Metropolitanum, quod in ejus ecclesia celebrandum foret in proximo grande concilium, Clarae-Vallensem causatur 0311B Abbatem suis in occulto detrahere libris. Addit quoque paratum se esse in publico sua defendere scripta, rogans ut praedictus Abbas dicturus, si quid haberet, ad Concilium vocaretur. Factum est ut postulavit. Sed vocatus Abbas venire penitus recusavit, suum hoc non esse renuntians. Postea tamen magnorum virorum monitis flexus, ne videlicet ex ipsius absentia et scandalum populo, et cornua crescerent adversario, demum pergere acquievit, tristis quidem, nec sine lacrymis annuens, sicut in epistola ad papam Innocentium ipse testatur, in qua plenius lucidiusque negotium omne prosequitur.

14. Adfuit dies, et ecclesia copiosa convenit: ubi a Dei Famulo Petri illius in medium scripta 0311C prolata sunt, et erroris capitula designata. Demum illi optio data est, aut sua esse negandi; aut errorem humiliter corrigendi; aut respondendi, si posset, objiciendis sibi rationibus pariter et sanctorum testimoniis Patrum. At ille nec volens resipiscere, nec valens resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur; ut tempus redimeret, Sedem apostolicam appellavit Sed et postea ab egregio illo catholicae fidei advocato monitus, ut vel jam sciens in personam suam nihil agendum, responderet tam libere, quam secure, audiendus tantum et ferendus in omni patientia, non sententia aliqua feriendus; hoc quoque omnimodis recusavit. Nam et confessus est postea suis, ut aiunt, quod ea hora, maxima quidem 0311D ex parte memoria ejus turbata fuerit, ratio caligaverit, et interior fugerit sensus. Nihilominus tamen Ecclesia quae convenerat, dimisit hominem, mulctavit abominationem, a persona abstinens, sed dogmata prava condemnans. Quando vero Petrus ille refugium inveniret in Sede Petri, tam longe dissidens a fide Petri? Et ipsum ergo auctorem eadem sententia cum erroribus suis apostolicus Praesul 0312A involvens, scripta incendio, scriptorem silentio condemnavit.

15. Fuit item Gillebertus, quem cognominavere Porretanum, Pictavorum episcopus, in sacris Litteris plurimum exercitatus, sed sublimiora se etiam ipse scrutatus ad insipientiam sibi. Siquidem de sanctae Trinitatis unitate et Divinitatis simplicitate non simpliciter sentiens, nec fideliter scribens, discipulis suis panes proponebat absconditos, furtivas propinabat aquas, nec facile quid saperet, imo quantum desiperet, personis authenticis fatebatur. Timebat enim quod apud Senonas Petrum ei dixisse ferunt:

Tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet.

1123 Novissime tamen cum jam fidelium super 0312B hoc invalesceret scandalum, cresceret murmur, vocatus ad medium est, et librum tradere jussus, in quo blasphemias evomuerat, graves quidem, sed verborum quodam involucro circumseptas. Igitur in Concilio, quod in urbe Remorum papa venerabilis Eugenius celebravit, egit cominus adversus hunc Gillebertum Ecclesiae sanctae suo tempore singularis athleta Bernardus: primo quidem totum quod ille verborum cavillationibus occultare nitebatur, eliciens; deinde vero tam suis ratiociniis, quam sanctorum testimoniis biduana disputatione redarguens. Considerans sane nonnullos ex his qui praesidebant, jam quidem animadvertentes blasphemiam in doctrina, adhuc tamen avertentes injuriam a persona; accensus est zelo, et domesticam sibi Ecclesiam 0312C seorsum convocat Gallicanam. Communi denique consilio, a patribus decem provinciarum, aliis autem episcopis et abbatibus plurimis, dictante Viro Dei, novis dogmatibus opponitur symbolum novum. Cui etiam subscribuntur nomina singulorum, ut eorum videlicet omnium sicut irreprehensibilis fides, sic irreprehensibilis zelus caeteris innotescat. Ita demum apostolico judicio et auctoritate universalis Ecclesiae error ille damnatur; episcopus Gillebertus an eidem damnationi consentiat, interrogatur. Consentiens, et publice refutans quae prius scripserat et affirmaverat, indulgentiam ipse consequitur, maxime quod ab initio cautus fuisset ea lege eamdem ingredi disceptationem, ut promitteret sine ulla sese 0312D obstinatione, pro Ecclesiae sanctae arbitrio, correcturum libere suam opinionem. CAPUT VI. De haeresi Henriciana in partibus Tolosanis repressa et patratis ibidem miraculis.

16. In partibus Tolosanis Henricus quidam, olim monachus, tunc apostata vilis, pessimae vitae, perniciosae doctrinae, verbis persuasibilibus gentis 0313A illius occupaverat levitatem, et, ut praedixit Apostolus de quibusdam, in hypocrisi loquens mendacium (I Tim. IV, 2), fictis verbis de eis negotiabatur. Erat autem hostis Ecclesiae manifestus, irreverenter ecclesiasticis derogans Sacramentis pariter et ministris. Nec mediocriter in ea jam malignitate profecerat. Sic enim de eo scribens Pater venerabilis ad principem Tolosanum, inter caetera ait: «Passim inveniebantur jam Ecclesiae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus, sacerdotes sine debita reverentia, sine Christo denique Christiani. Parvulis Christianorum Christi vita intercludebatur, dum Baptismi gratia negabatur. Ridebantur orationes oblationesque pro mortuis, sanctorum invocationes, sacerdotum excommunicationes, fidelium peregrinationes, basilicarum 0313B aedificationes, dierum solemnium vacationes, chrismatis et olei consecrationes, et omnes denique institutiones ecclesiasticae spernebantur.» (Epist. 241.)

17. Hac necessitate Vir sanctus iter arripuit, ab ecclesia regionis illius saepius jam ante rogatus, et tunc demum a reverendissimo Alberico Ostiensi episcopo et legato Sedis apostolicae persuasus pariter et deductus. Veniens autem cum incredibili devotione susceptus est a populo terrae, ac si de coelo angelus advenisset. Nec moram facere potuit apud eos, quod irruentium turbas reprimere nemo posset: tanta erat frequentia diebus ac noctibus adventantium, benedictionem expetentium, flagitantium opem. Praedicavit tamen in civitate Tolosa per aliquot dies, et 0313C in caeteris locis, quae miser ille frequentasset amplius, et gravius infecisset; multos in fide simplices instruens, nutantes roborans, errantes revocans, subversos reparans, subversores et obstinatos auctoritate sua premens et opprimens, ut non dico resistere, sed ne assistere quidem et apparere praesumerent. Caeterum etsi tunc fugit haereticus ille et latuit, ita tamen impeditae sunt viae ejus et semitae circumseptae, ut vix alicubi postea tutus, tandem captus et catenatus episcopo traderetur 1124. In quo itinere plurimis etiam signis in Servo suo glorificatus est Deus, aliorum corda ab erroribus impiis revocans, aliorum corpora a languoribus variis sanans.

18. Est locus in regione eadem, cui Sarlatum nomen 0313D est, ubi sermone completo plurimos ad benedicendum panes, sicut ubique fiebat, Dei Famulo offerebant. Quos ille elevata manu et signo Crucis edito in Dei nomine benedicens: «In hoc,» inquit, scietis vera esse quae a nobis, falsa quae ab haereticis suadentur, si infirmi vestri gustatis panibus istis adepti fuerint sospitatem.» Timens autem venerabilis episcopus Carnotensium magnus ille Gaufridus (siquidem praesens erat, et proximus Viro Dei); «Si bona,» inquit, «fide sumpserint, sanabuntur.» Cui Pater sanctus de Domini virtute nil haesitans: Non hoc ego dixerim,» ait, «sed vere qui gustaverint, sanabuntur: ut proinde veros nos et veraces Dei nuntios esse cognoscant.» Tam ingens multitudo languentium gustato eodem pane convaluit, ut 0314A per totam provinciam verbum hoc divulgaretur, et Vir sanctus per vicina loca regrediens ob concursus intolerabiles declinaverit, et timuerit illo ire.

19. Praecipuum al. primum> sane miraculum quod per Famulum suum in urbe Tolosa Christus exhibuit, paralytici cujusdam clerici curatio fuit. Hunc in domo regularium clericorum sancti Saturnini, quorum unus ipse erat, ad petitionem Abbatis et fratrum circa noctis crepusculum, visitans Homo Dei, moribundum invenit hominem, qui extremum spiritum trahere videretur. Consolatus itaque miserum, et data benedictione egrediens, sicut postea confessus est, loquebatur in corde suo fidelis Servus ad Dominum tam fiducialiter, quam fideliter, dicens: Quid exspectas, Domine Deus? Generatio haec signa 0314B quaerit. Alioquin minus apud eos nostris proficimus verbis, nisi abs te fuerint confirmata sequentibus signis.» Eadem hora exiliit paralyticus de grabato, et accurrens secutus et consecutus est eum, sacra vestigia devotione qua debuit amplexatus: cui subito procedenti obvians ex concanonicis unus expavit et exclamavit, siquidem phantasma putabat. Quando enim de lectulo eum crederet surgere potuisse? Egressam magis a corpore ejus animam phantastice sibi apparuisse arbitratus aufugit. Sed ipsa demum tam ei, quam caeteris, rei veritas fidem fecit. Egreditur exinde sermo inter fratres, curritur ad spectaculum tam jucundum: ipse etiam inter primos accurrit episcopus et legatus. Inde pergitur ad ecclesiam, eo ipso qui convaluerat praeeunte: conclamatur 0314C in laudes Dei, eodem pariter concinente, ruit undique populus, benedicitur Christus, triumphat fides, infidelis quisque confunditur, exsultat pietas et impietas contabescit. Porro Vir Dei cellam ubi manebat ingressus, diligenter omnes observari aditus, obserari januas jubet, ne quis pateat introitus populo concurrenti.

CAPUT VII. De suavissimis beati Viri moribus, et praeclaris virtutibus, et quid de suis miraculis sentiret.0314D

20. Cum autem per totum ab eadem provincia reditum Viri sancti magis magisque signa crebrescerent, et multiplicarentur in dies, non praetereundum quidnam ipse inter haec animi gereret, qui a Christo humilitatem cordis et mansuetudinem didicisset. Disputans enim secum in cogitationibus suis, et ex ipsa demum locutus abundantia cordis sui, domesticis sibi religiosis quibusdam fratribus aiebat: «Plurimum miror quidnam sibi haec miracula velint, aut quid visum sit Deo talia actitare per talem. Nil mihi videor in sacris paginis super 1125 hoc genere legisse signorum. Siquidem facta sunt aliquando signa 0315A per sanctos homines et periectos: facta sunt et per fictos. Ego mihi nec perfectionis conscius sum, nec fictionis. Scio enim sanctorum mihi non suppetere merita, quae miraculis illustrentur: confido autem nec ad eorum sortem me pertinere, qui virtutes multas in nomine Domini operantur, et a Domino ignorantur.» Haec et hujusmodi crebrius, secretiusque cum viris spiritualibus conferebat. Novissime vero opportunum sibimet visus exitum reperisse: «Scio, inquit, hujusmodi signa non ad sanctitatem unius, sed ad multorum spectare salutem; et Deum in homine, per quem talia operetur, non tam perfectionem considerare, quam opinionem: ut in eo commendet hominibus, quae illi creditur inesse, virtutem. Neque enim pro eis fiunt haec, per quos fiunt; 0315B sed pro eis magis qui vident illa, vel sciunt. Nec eo fine per eos ista Dominus operatur, ut ipsos probet caeteris sanctiores, sed ut caeteros magis amatores et aemulatores faciat sanctitatis Nihil ergo mihi et signis istis: quandoquidem meae illa famae magis, quam vitae noverim exhiberi; nec ad meam fieri commendationem. sed ad commonitionem potius aliorum.» Satis, ni fallimur, hujus viri mirabitur animum quisquis hoc diligenti consideratione pensaverit, nec praestantius reputabit aestimator quisque fidelis, signa atque prodigia mirabiliter operari, quam perpetrata taliter interpretari. Sibi quoque non minus utile judicabit imitandos ejus affectus, quam mirandos actus, et morum insignia, quam operum signa cognoscere. Sed ad haec quis idoneus?

0315C 21. In hujus siquidem pectore Viri Dei, pari foedere puritas suavitasque consederant: satis quidem utraque mirabilis; sed mirabilior utriusque complexus. Inde nimirum tam singulariter in unum hominem totius Orbis vota pariter concurrebant, quod puritatem suavitas amabilem faceret, suavitatem puritas acceptabilem; ut difficile fuerit aestimare, gratiae an reverentiae amplius obtineret. Quis enim tam rigidae conversationis, qui Clarae-Vallensem non sublimiter revereretur Abbatem? quis tam dissolutae, qui non erga eumdem dulciter afficeretur? Dulcissimis enim affectibus plenum pectus ipse gerebat: sed quam libere eos, quoties causa deposceret, coercebat, humanissimus in affectione, magis tamen fortis in fide. Et ut, 0315D breve aliquod hujus rei proferamus exemplum, sicut ipse quoque testatur in sermone super Cantica canticorum vicesimo sexto; siccis oculis germani sui, et germani tam necessarii, tam dilecti, Gerardi videlicet, celebravit exsequias, siccis oculis corpus ejus tradidit sepulturae, ne affectus fidem vincere videretur. Nam extraneum quemlibet vix, aut nunquam sine lacrymis sepelivit. Talem sibi illum uberius proinde fructificaturum manus divina formaverat, ut austeritatem suavitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas conservaret. Cui enim vel tanta benignitas esset oneri, vel tanta bonitas non esset honori? Legimus de Salomone, quod omnis terra desideravit videre vultum illius. Grande praeconium: sed forsitan in hac parte non minus quam Salomon hic. 0316A Neque enim satis credibile est, Salomonem illum in omni gloria sua tam universalem Orbis obtinuisse favorem, quam hunc in sua humilitate. Imo vero difficile omnino videretur ex historiis aliquibus invenire hominem unum, conversantem adhuc cum hominibus, in universa terra tam celebre et amabile obtinuisse nomen a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.

22. Ut enim illas memoremus provincias, ex quibus usque hodie monumenta certiora superesse noscuntur; et in Ecclesia orientali, et apud soles occiduos Hibernorum, et a meridie in remotis finibus Hispaniarum, et ab aquilone in insulis quae procul sunt Daciae Sueciaeque, celeberrima ejus opinio fuit. Crebras undique recipiebat epistolas, et reddebat. 0316B Undique ei xenia mittebantur, undique ejus benedictio petebatur. Postremo quasi vitis abundantissima suos undique palmites propagavit, 1126 excepto quod in terram Jerosolymitanam, quamvis locus esset a Rege paratus, ob incursus Paganorum et aeris intemperiem, non acquievit mittere fratres suos. Neque vero episcopus ille incongruum aliquid usurpasse videtur, qui post sacrum ejus obitum, dum fratres consolaretur, inter caetera hoc quoque in ipsius prosecutus est laudem, quia in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba illius. Vincebat tamen sublimitatem nominis humilitas cordis: nec tantum poterat universus eum mundus erigere, quantum se ipse dejicere solus. Summus reputabatur ab omnibus, infimum ipse se 0316C reputans: et quem sibi omnes, ipse se nemini praeferebat. Denique, sicut nobis saepius fatebatur, inter summos quosque honores et favores populorum, vel sublimium personarum, alterum sibi mutuatus hominem videbatur, seque potius reputabat absentem, velut quoddam somnium suspicatus. Ubi vero simpliciores ei fratres, ut assolet, fiducialius loquerentur, et amica semper liceret humilitate frui; ibi se invenisse gaudebat, et in propriam rediisse personam. Innata ei a puero verecundia usque ad diem perseveravit extremum. Inde erat, quod licet tam magnus esset, et excelsus in verbo gloriae, numquam tamen (sicut saepe eum audivimus protestantem) in quamlibet humili coetu sine metu et reverentia verbum fecit, tacere 0316D magis desiderans, nisi conscientiae propriae stimulis urgeretur, timore Dei, charitate fraterna.

23. Patientiam ejus maxime quidem flagellis dominicis exercitatam novimus et probatam: qui nimirum ab ipso suae conversionis initio usque ad diem sacrae depositionis tanta sustinuit, ut vita ejus, his qui noverant, nonnisi quaedam mortis protelatio videretur. Caeterum erga homines quoque, etsi rarior ei occasio, minora forsitan patientiae potuit experimenta praestare, dicendum tamen vel breviter, ne hujus quidem apparuisse eum virtutis immunem. Et quia genus hoc patientiae solitus erat dicere tripartitum, videlicet ad verborum injurias, ad damna rerum, ad corporis laesionem; de singulis saltem singula proponamus exempla, quae interim nobis occurrunt. 0317A Scripserat aliquando Dei Famulus ad episcopum aliquem de curia et concilio Regis, monens eum super quibusdam verbis regi suadere, et consulere meliora. At ille vehementer exacerbatus, amarissimam ei reddidit epistolam, dicens in ipsa salutatione prima, «Salutem, et non spiritum blasphemiae;» tanquam videlicet Vir sanctus (quod horror est dicere) ex blasphemiae spiritu illa scripsisset. Ad quod verbum mansuetissimus Christi servus, memor Dominicae responsionis, Ego daemonium non habeo (Joan. VIII, 49) (sicut hodieque exstans ejus epistola continet): «Minime quidem, ait, spiritum blasphemiae habere me credo, sed nec maledixisse cuiquam, aut maledicere velle me scio, praesertim principi populi mei.» Nec minus postea charum 0317B nec minus familiarem eumdem episcopum habuit, sed elogium illud praedictum apud eum sic fuit quasi non dictum.

24. Abbas Farfensis conventum fratrum a Clara-Valle vocaverat, monasterium eis aedificaturus: sed Romanus impedivit Antistes, et sibi tollens eos in loco altero ordinavit. Unde plurimum dolens praedictus ille vir magnus, et magnae devotionis, collectam pecuniam sexcentarum fere marcarum argenti deposuit sub chirographo, quam ad Dei Hominem veniens obtulit ei, rogans ut quod non meruerat in partibus suis, vel citra Alpes novum exinde coenobium conderetur. Missum est pro argento, et totum prorsus amissum. Nec respondit aliud 0317C Homo Dei, cum ei nuntiaretur, quam, «Benedictus Deus qui nobis pepercit ab onere. Nam et illis,» inquit, «qui abstulere, levius indulgendum. Sunt enim Romani: et pecunia videbatur immanis, ac vehemens fuit ista tentatio.» Gratulari etiam consueverat, decem circiter monasteria, vel aedificandis monasteriis loca congrua numerans, fraudulenter et violenter sibi ablata, dum contendere nollet, 1127 et magis eum vinci, quam alios vincere delectaret.

25. Veniens aliquando Claram-Vallem clericus quidam, ex his quos Regulares vocant, importune satis instabat ut in monachum reciperetur. Suadente Patre sancto ut ad suam reverteretur ecclesiam, nec acquiescente recipere eum: «Utquid ergo, ait ille, 0317D in libris tuis tantopere perfectionem commendasti, si eam desideranti opem renuis exhibere?» Et maligno spiritu iracundiae vehementius instigatus, sicut postmodum evidenter apparuit: «Jam,» inquit, «si illos tenerem, discerperem libros.» Cui Vir Domini: «Puto,» ait, «in nullo eorum legisti, non possete in tuo claustro esse perfectum. Morum correctionem, non locorum mutationem, si bene memini, in libris omnibus commendavi.» Tum vero impetum faciens 0318A homo velut insanus in eum, percussit maxillam ejus, idque tam graviter, ut succederet statim rubor ictui, tumor rubori. Jam qui aderant in sacrilegum involabant: sed praevenit eos Servus Domini clamans, et adjurans per nomen Christi nullatenus eum tangere, sed educere caute, et curam ejus habere, ne ab aliquo ei vel in aliquo noceretur. Quod tam districte praecepit, ut miser ille timens et tremens absque omni injuria eductus sit et deductus.

26. Et quidem in libertate spiritus Dei Famulus excellenter enituit, cum humilitate et mansuetudine tamen, ut quodam modo videretur et vereri neminem, et omnem hominem revereri. Increpatione rarius utebatur, monitis potius et obsecrationibus agens. Quam vero invitus, et non ex cordis amaritudine 0318B verbum proferret amarum, ex eo maxime animadvertebatur, quod perfacile hujusmodi impetum cohiberet. Siquidem mirabatur hominum improbitatem, quos aliquando forte turbatos, excusationem quamlibet rationabilem, satisfactionem quamlibet humilem admittere gravat, quod ipsa suae turbationis passio miseros sic delectet, ut oderint omne remedium; ut contineant aures, claudant oculos, objiciant manus, et omnimodis satagant, ne semel orta commotio sedari valeat et sanari. Ejus tamen objurgationem non minus facile aliquando compescebat gravis et turbulenta responsio, quam humilis et modesta; ut ab aliquibus proinde diceretur cedenti insistere, cedere resistenti. Dicebat 0318C enim, ubi resonat utrimque modestia, dulce esse colloquium: ubi vel ex parte altera, utile: ubi ex neutra, perniciosum. Ubi enim hinc inde duritia sonat, jurgium est, non correctio; nec disciplina, sed rixa; ut deceat magis interim dissimulare praelatum, et commotione sanata, utilius castigare subjectos; aut certe, si ita res exigit, observare consilium Sapientis, quia stultus non corrigitur verbis (Prov. XVIII, 2). Loquitur ipse de increpationibus minus utiliter, minus patienter acceptis, in sermone super Canticum canticorum quadragesimo secundo, inter caetera dicens: «Utinam neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes; mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. 0318D Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem procedens increpatio minime quod suum est faciat, neque ad quod misi illam, sed revertatur ad me vacua tanquam jaculum feriens et resiliens, quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor? nonne torqueor? Et ut mihi usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum: prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio (Philipp. I, 23, 22): placerene mihi in eo quod locutus sum, 0319A quoniam quod debui, feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi.» Et infra: «Dicas forsitan mihi, quod bonum meum ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti filio adhibuisse se sciat, si demum se frustratam viderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea 0319B unquam a fletibus temperabit?» Et haec hactenus.

1128 27. De caetero tantus aemulator erat mansuetudinis et pacis; ut si forte improbus quisque petitor durius extorsisset a negante responsum, haud facile deinceps cum eadem repulsa demitteretur inanis. Siquidem velut naturaliter, ut fatebatur, oderat omne scandalum; et gravamen cujuslibet hominis sustinere, ei admodum grave; non sentire impossibile erat. Adeo neminem sprevit, nullius hominis scandalum parvipendit, etsi veritatem Dei, justitiamque praetulerit. Nam et quoties oporteret noxios aliquorum vel reprehendere actus, vel impedire conatus, tam considerate fiebat, ut abundanter ipsi quoque qui laesi viderentur, haberent unde sibi pro 0319C eo satisfacerent in cogitationibus suis. Sane vidimus ex ipsis quoque nonnullos, et de quibus minus id videbatur posse sperari, ampliori devotione ejus post modum vel obsequiis deservisse, vel etiam adhaesisse vestigiis. Dicitur tamen et invidos habuisse, ut haberet meritum et ex eis. Caeterum tam singulariter eminebat gloria nominis ejus, ut pestis illa magis desperatione, quam livore tabesceret, et timeret agnosci. Quin etiam humilitate ejus et mansuetudine vincebatur, beneficiis suffocabatur, obruebatur obsequiis. Nimirum doctus erat vincere in bono malum, sicut ad quosdam fratres scribens, inter caetera ait: «Adhaerebo vobis, etsi nolitis: adhaerebo etsi nolim ipse. Invitis praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me.»

0319D 28. Usque adeo siquidem omnes homines germano amplectebatur affectu, ut eorum scandalo, sicut ipse fateri solebat, gravius ureretur, quibus nullam videretur occasionem scandali praebuisse. Plus enim piissimum pectus gratuitum affligebat alterius scandalum, quam propriae immunitas conscientiae solabatur. Siquidem minus sperabat posse sanari quod unde procederet non videbat; magnum sibi e regione solatium fore perhibens, quoties inveniret unde satisfacere posset, vel homini pro se, vel Deo pro homine non sine occasione turbato. Erga omnium quidem hominum spirituale commodum incommodumve amplius afficiebatur: et summum ei desiderium, summum gaudium erat animarum 0320A fructus, conversio peccatorum. Et corporeas tamen necessitates piissimo miserabatur affectu; cujus tanta erat humanitas, ut non modo hominibus, sed irrationabilibus etiam animantibus, avibus compateretur et feris. Nec compatienti deerat virtutis effectus. Contigit enim aliquoties, ut iter agens, fugientem, et (ut videbatur) protinus capiendum vel lepusculum a canibus, vel aviculam ab accipitribus, signo crucis edito mirabiliter liberaret, diceretque sequentibus frustra sese conari, nec ullatenus se praesente hujusmodi exercere posse rapinam.

CAPUT VIII De scriptis sancti Bernardi, et animi ejus effigie in ipsis expressa.

0320B 29. Haec nos quidem de sacris moribus Patris nostri pro modulo nostro sub brevitate perstrinximus. Caeterum longe eminentius in suis ille libris apparet, et ex litteris propriis innotescit, id quibus ita suam videtur expressisse imaginem, et exhibuisse speculum quoddam sui, ut illud quoque Ambrosianum merito illi posse videatur aptari: «Laude sua ipse se sonet, et laureatus spiritu scriptis coronetur suis.» Si quis enim nosse desiderat, quam sollicitus ab initio sui ipsius dijudicator et scrutator exstiterit, primum opus illius de gradibus Humilitatis inspiciat. Inde si quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis Matris; et illum quem de 0320C Diligendo Deo edidit librum. Si fervens contra suorum vel aliorum vitia zelus, legatur is quem Apologeticum vocat. Si vigil eodem in zelo circumspecta discretio, de Praecepto et Dispensatione disserens audiatur. Quam vero fidelis cujuslibet piae conversationis commendator exstiterit et adjutor, Exhortatorius ad milites Templi Sermo declarat. Quam non ingratus gratiae Dei, ex his liquet quae de Gratia et Libero Arbitrio tam fideliter, quam subtiliter disputavit. Quam liber in voce, quam disertus, et in rerum superiorum pariter 1129 inferiorumque scientia locuples, in his quae ad papam Eugenium de Consideratione scripsit, diligens considerator agnoscet. Quam devotissimus praedicator alienae sanctitatis, tam diligenter episcopi 0320D sancti Malachiae vitam prosecutus ostendit. Nam et in Sermonibus super Cantica, et investigator mysteriorum, et morum aedificator magnificus innotescit. In Epistolis, quas ad diversas personas ob negotia diversa dictavit, prudens lector advertet, quo fervore spiritus justitiam omnem dilexerit, omnem aeque oderit injustitiam.

30. Fidelis etenim servus Christi non quaerebat aliquid suum: quidquid tamen erat Christi, sic curabat ut suum. Quae enim scelera non arguit? quae odia non exstinxit? quae scandala non compescuit? quae schismata non resarcivit? quas haereses non confutavit? Quid vero sanctum, quid honestum, quid pudicum, quid amabile, quid bonae famae, quid 0321A virtutis, aut laudabilis disciplinae, suis ortum in qualibet regione diebus non roboravit ejus auctoritas, non fovit charitas, diligentia non promovit? Quid ante promotum dilatari amplius non optavit? quid forte collapsum non totis pro loco et tempore viribus egit ut repararetur? Quis malitiam quamcumque disponens ejus zelum et auctoritatem non timuit? Quis proponens quodcumque bonum, ejus, si potuit, non consuluit sanctitatem, non desideravit favorem, opem non flagitavit? Quis ad sacrum in ejus pectore habitantis templum divinitatis, de quacumque tribulatione fideliter clamaturus accessit, et inefficaciter laboravit? Moestus ab eo solatium, afflictus auxilium, consilium anxius, aeger remedium, pauper subsidium reportabat. Ita sese omnium 0321B fecerat servum, ac si toti genitus Orbi: ita tamen liber ex omnibus conscientiae suae curam gerens, tanquam soli deditus curae et custodiae cordis sui.

31. (I Cor. XII): et si quis diligenter quaerat, inveniet diversos ab initio Dei famulos in diversis enituisse muneribus. Legimus enim viros in fide magnificos, multiplicibus claruisse miraculis: alios spiritum habuisse propheticum, et 1130 futura quasi praesentia, occulta velut sub oculis posita mirabiliter cognovisse. Alios nihilominus antiquorum litterae protestantur graviori abstinentiae deditos, parcimoniam coluisse: alios in humilitatis proposito, spretis dignitatibus hujus saeculi, auctori saeculi plurimum placuisse: alios in doctrina 0321C verbi ad salutis scientiam plurimos erudisse; ut secundum promissionem Scripturae sanctae, luceant 0322A quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3.) Alii quoque in aedificandis coenobiis laborantes, amplificaverunt nomen sanctitatis: alii in sedandis scandalis et turbinibus hujus saeculi promovendisque Ecclesiae Dei negotiis efficaciter occupati, utiles in actione: alii in sacris meditationibus spiritualiter feriati, sublimes in contemplatione fuerunt. Quid horum nostro videbitur defuisse Bernardo? Imo quid horum tam insigne in eo non fuit, ut ad commendationem satis esset, etiamsi caeterorum aliquid non adesset? Nam etsi multiplicibus Ecclesia sui temporis tam in supra memoratis negotiis, quam in aliis pluribus actionis ejus utilitatem meruit experiri: magnifice tamen etiam gratia contemplationis in eo tam ex visionibus et revelationibus Domini, 0322B quam ex scriptis suis, quae spiritualibus exuberant sensibus, elucescit. Porro monasteriorum fructus, quae per eum Dominus ordinavit, tam copiosus et evidens, humanis sese ingerit oculis, ut nullis egeat litteris commendari. Magis autem et ex ipsa quoque eorumdem multitudine coenobiorum omnis deinceps generatio certum capere poterit documentum, quantos collegerit ad servitium Christi, qui tam multos undique propagavit. Quod ad reliqua spectat, de humilitate ejus, et dignitatibus refutatis, sed et de tenuissimo victu, superius prosecuti, ex his quae ad prophetiam pertinent ostensionemque virtutum, sub alio quidem principio curabimus annotare perpauca de multis.> Et nunc igitur jam super his, quae in signis exterioribus, et multiplici virtutum exhibitione 0322C consistunt, secundus, ut praemissum est in praefatione, libellus aliquanta narrabit.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *