S. Petri Chanel, presbyteri et martyris

Die 28 aprilis

S. Petri Chanel, presbyteri et martyris

 

Deus, qui ad dilatandam Ecclesiam tuam beatum Petrum martyrio coronasti, da nobis, in his paschalibus gaudiis, ita Christi mortui et resurgentis mysteria frequentare, ut novitatis vitae testes esse mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

S. Petrus Aloisius Maria Chanel natus est in oppido Cuet, in Gallia, anno 1803; inter clericos adscriptus, munus pastorale per paucos annos exercuit. Societatem Mariae ingressus, ad evangelizandam Oceaniam profectus est. Multis difficultatibus praepeditus, nonnullos tamen ad fidem convertit, quare a sicariis in odium fidei occisus est in insula Futuna, in Polynesia, die 28 aprilis a. 1841.

Canonizatus est anno 1954, eiusque festum ut Protomartyris Oceaniae ascriptum est in Calendario romano anno 1970.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *