S. Apollinaris, episcopi et martyris
Die 20 iulii
S. Apollinaris, episcopi et martyris
Dirige fideles tuos, Domine, in viam salutis aeternae, quam beatus Apollinaris episcopus doctrina et martyrio monstravit, et fac nos, eodem intercedente, sic in mandatis tuis perseverare, ut cum ipso coronari mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Investigabiles divitias Christi inter gentes propagans, secundo saeculo exeunte, ut videtur, Ecclesiam Classensem apud Ravennam in Flaminia episcopus duxisse et inclito martyrii honore decoravisse traditur. Die vero 23 iulii ad Dominum migravit.
Depositionem S. Apollinaris die 23 iulii testaturMartyrologium Hieronymianum. Cultus S. Apollinaris non solum in Italia, sed etiam in Germania diffusus est.