S. Eusebii Vercellensis, Episcopi

  Die 2 augusti

S. Eusebii Vercellensis, Episcopi

 

Fac nos, Domine Deus, in asserenda Filii tui divinitate, sancti Eusebii episcopi constantiam imitari, ut, fidem servantes quam ipse docuit, eiusdem Filii tui vitae participes esse mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

In Sardinia natus est initio saeculi IV et, Romae in clerum adscitus, anno 345 primus episcopus Vercellensis electus est. Religionem praedicatione propagavit et vitam monasticam instituit in sua dioecesi. Propter fidem, ab imperatore Constantio in exsilium pulsus, multa perpessus est. In patriam reversus strenue adlaboravit pro fidei restauratione contra Arianos. Mortuus est Vercellis anno 371.

Depositio S. Eusebii Vercellis, in Italia, die 1 augusti 371, recolitur a Martyrologio hieronymiano. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1602, die 15 decembris celebrandum, qua die episcopus ordinatus est (circa an. 345); ob octavam Conceptionis B.M.V., anno 1728 in diem 16 decembris translatus est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *