S. Ignatii de Loyola, presbyteri
Die 31 iulii
S. Ignatii de Loyola, presbyteri
Memoria
Deus, qui ad maiorem tui nominis gloriam propagandam beatum Ignatium in Ecclesia tua suscitasti, concede, ut, eius auxilio et imitatione certantes in terris, coronari cum ipso mereamur in caelis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est anno 1491 Loyolae in Cantabria; in aula regia et in militia vitam egit; postea ad Deum conversus, Lutetiae Parisiorum studia theologica complevit et primos socios sibi adscivit, quos postea Romae in Societatem constituit. Fructuosum exercuit apostolatum et opera conscribendo et discipulos instituendo, qui de Ecclesiae instauratione optime meriti sunt.
S. Ignatius obiit Romae die 31 iulii 1556. Canonizatus est anno 1622, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno sequenti (1623).