S. Isidori, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 4 aprilis

S. Isidori,
episcopi et Ecclesiae doctoris

 

Exaudi, quaesumus, Domine, preces nostras, quas in beati Isidori commemoratione deferimus, ut Ecclesia tua eius intercessionibus adiuvetur, cuius caelestibus instruitur disciplinis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est circa annum 560 apud Hispalim (Sevilla), in Hispania; post mortem patris, a fratre Leandro educatus fuit. Episcopus suae civitatis creatus, multa scripsit erudite, plura congregavit et rexit concilia in Hispania, in quibus multa sapienter ordinata sunt.

Depositio S. Isidori Hispali, in Hispania, die 4 aprilis 636 recolitur hac die a Calendariis hispanis mediae aetatis. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1722.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *