«Dominica infra octavam assumptionis B. V. Mariae» — Bernardus Claraevallensis
0429 DOMINICA INFRA OCTAVAM ASSUMPTIONIS B. V. MARIAE. SERMO De duodecim praerogativis B. V. Mariae, ex verbis Apocalypsis XII, 1: «Signum magnum apparuit in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.»
0429C 1. Vehementer quidem nobis, dilectissimi, vir unus et mulier una nocuere: sed, gratias Deo, per unum nihilominus virum, et mulierem unam omnia restaurantur; nec sine magno fenore gratiarum. Neque enim sicut delictum, ita et donum; sed excedit damni aestimationem beneficii magnitudo. Sic nimirum prudentissimus et clementissimus artifex, quod quassatum fuerat, non confregit, sed utilius omnino refecit, ut videlicet nobis novum formaret Adam ex veteri, et Evam transfunderet in Mariam. Et quidem sufficere poterat Christus; siquidem et nunc omnis sufficientia nostra ex eo est; sed nobis bonum non erat esse hominem solum. Congruum magis, ut adesset nostrae reparationi sexus uterque, quorum corruptioni neuter defuisset. Fidelis plane 0429D et praepotens mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sed divinam in eo reverentur homines majestatem. Absorpta videtur in deitatem humanitas, non quod mutata sit substantia, sed affectio deificata. Non sola illi cantatur misericordia, cantatur pariter et judicium (Psal. C. 1); quia, etsi didicit ex his quae passus est compassionem, ut misericors fieret, habet tamen et judiciariam potestatem. Denique Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24; Hebr. XII, 29). Quidni vereatur peccator accedere, ne, quemadmodum fluit cera a facie ignis, sic pereat ipse a facie Dei?
2. Jam itaque nec ipsa mulier benedicta in mulieribus videbitur otiosa: invenietur equidem locus ejus in hac reconciliatione. Opus est enim mediatore ad mediatorem istum, nec alter nobis utilior quam Maria. Crudelis nimium mediatrix Eva, per quam serpens antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus infudit; sed fidelis Maria, quae salutis antidotum 0430C et viris, et mulieribus propinavit. Illa enim ministra seductionis; haec, propitiationis: illa suggessit praevaricationem, haec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile: tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam. Revolve diligentius evangelicae historiae seriem universam: et si quid forte increpatorium, si quid durum, si quod denique signum vel tenuis indignationis occurrerit in Maria, de caetero suspectam habeas, et accedere verearis. Quod si, ut vere sunt, plena magis omnia pietatis et gratiae, plena mansuetudinis et misericordiae, quae ad eam pertinent inveneris; age 1007 gratias ei qui talem tibi mediatricem benignissima miseratione providit, in qua nihil possit 0430D esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est, sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit. Omnibus misericordiae sinum aperit, ut de plenitudine ejus accipiant universi, captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam; ut non sit qui se abscondat a calore ejus.
3. Putasne, ipsa est sole amicta mulier? Esto siquidem, ut de praesenti Ecclesia id intelligendum propheticae visionis series ipsa demonstret; sed id plane non inconvenienter Mariae videtur attribuendum. Nimirum ea est, quae velut alterum solem induit sibi. Quemadmodum enim ille super bonos et malos indifferenter oritur, sic ipsa quoque praeterita non discutit merita; sed omnibus sese exorabilem, omnibus clementissimam praebet, omnium denique necessitates amplissimo quodam miseratur 0431A affectu. Nam et defectus omnis sub ea: et quidquid fragilitatis seu corruptionis est, excellentissima quadam sublimitate prae caeteris omnibus excedit et supergreditur creaturis, ut merito sub pedibus ejus luna esse dicatur. Alioquin nihil magnum dixisse videbimur, ut sit luna ista sub pedibus ejus, quam super omnes angelorum choros, super cherubin quoque et seraphin exaltatam nefas est dubitare. Solet autem luna non modo defectum corruptionis, sed et stultitiam mentis, nonnunquam vero et Ecclesiam hujus temporis designare; illam quidem propter mutabilitatem, hanc sane propter susceptum aliunde splendorem. Utraque vero, ut ita dixerim, luna sub Mariae pedibus congrue satis ponitur, alio tamen atque alio modo: siquidem 0431B stultus ut luna mutatur; sapiens autem permanet ut sol (Eccli. XXVII, 12). In sole nimirum et fervor, et splendor stabilis; in luna solus splendor, atque is omnino mutabilis et incertus, qui nunquam in eodem statu permanet. Jure ergo Maria sole perhibetur amicta, quae profundissimam divinae sapientiae, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum: ut quantum sine personali unione creaturae conditio patitur, luci illi inaccessibili videatur immersa. Illo nimirum igne prophetae labia purgantur (Isa. VI, 7), illo igne seraphin accenduntur. Longe vero aliter Maria meruit, non velut summatim tangi, sed operiri magis undique, et circumfundi, et tanquam ipso igne concludi. Candidissimus sane, sed et calidissimus 0431C hujus mulieris amictus: cujus omnia tam excellenter irradiata noscuntur, ut nihil in ea, non dico tenebrosum, sed ne subobscurum saltem, vel minus lucidum, sed ne tepidum quidem aliquid, aut non ferventissimum, liceat suspicari.
4. Insipientia vero omnis longe sub pedibus ejus est, ut penitus absit haec ab insipientium mulierum numero, et collegio virginum fatuarum. Imo vero et unicus ille stultus, -et totius stultitiae princeps, qui vere mutatus ut luna, sapientiam perdidit in decore suo, sub Mariae pedibus conculcatus et contritus, miseram patitur servitutem. Nimirum ipsa est quondam a Deo promissa mulier, serpentis antiqui caput virtutis pede contritura: cujus plane calcaneo in multis versutiis insidiatus est (Gen. III, 0431D 15), sed sine causa. Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem. Alius non de substantia carnis suae Christum edidisse dogmatizabat; alius parvulum non peperisse, sed reperisse sibilabat; alius, vel post partum, viro cognitam blasphemabat; alius Dei Matrem audire non sustinens, magnum illud nomen Theotocos impiissime suggillabat. Sed contriti sunt insidiatores, conculcati supplantatores, confutati derogatores, et beatam eam dicunt omnes generationes. Denique et continuo per Herodem draco insidiatus est parienti, ut nascentem excipiens filium devoraret, quod inimicitiae essent inter semen mulieris et draconis.
5. Jam si Ecclesia lunae magis intelligenda videtur vocabulo, quod videlicet non ex se splendeat, 0432A sed ab 1008 eo qui dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5); habes mediatricem, quam tibi paulo ante commendavimus, evidenter expressam. Mulier, inquit, amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Amplectamur Mariae vestigia, fratres mei, et devotissima supplicatione beatis illius pedibus provolvamur. Teneamus eam, nec dimittamus donec benedixerit nobis: potens est enim. Nempe vellus est medium inter rorem et aream, mulier inter solem et lunam, Maria inter Christum et Ecclesiam constituta. Sed forte miraris non tam vellus opertum rore, quam amictam sole mulierem. Magna siquidem familiaritas, sed mira omnino vicinitas solis et mulieris. Quomodo enim in tam vehementi fervore tam fragilis natura subsistit? Merito quidem admiraris, 0432B Moyses sancte, et curiosius desideras intueri. Verumtamen solve calceamenta de pedibus tuis, et involucra pone carnalium cogitationum, si accedere concupiscis. Vado, inquit, et videbo visionem hanc magnam (Exod. III, 3). Magna plane visio, rubus ardens sine combustione; magnum signum, mulier illaesa manens amicta sole. Non est rubi natura, opertum undique flammis, manere nihilominus incombustum; non mulieris potentia, ut sustineat solis amictum. Non est virtutis humanae, sed nec angelicae quidem: sublimior quaedam necessaria est. Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te. Et tanquam responderet illa: Quoniam spiritus est Deus, et Deus noster ignis consumens est: Virtus, ait, non 0432C mea, non tua, sed Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Nihil itaque mirum si sub tali obumbraculo talis sustineatur amictus.
6. Mulier, inquit, amicta sole. Plane amicta lumine tanquam vestimento. Non percipit forte carnalis: nimirum spirituale est, stultitia illi videtur. Non sic videbatur Apostolo, qui dicebat: Induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14). Quam familiaris ei facta es, Domina! quam proxima, imo quam intima fieri meruisti, quantam invenisti gratiam apud eum! In te manet, et tu in eo; et vestis eum, et vestiris ab eo. Vestis eum substantia carnis, et vestit ille te gloria suae majestatis. Vestis solem nube, et sole ipsa vestiris. Novum enim fecit Dominus super terram, ut mulier circumdaret virum 0432D (Jerem. XXXI, 22), nec alium quam Christum, de quo dicitur: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Novum quoque fecit in coelo, ut mulier sole appareret amicta. Denique et coronavit eum, et vicissim ab eo meruit coronari. Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua (Cant. III, 11). Verum hoc alias. Interim sane ingredimini magis, et videte reginam in diademate, quo coronavit eam filius suus.
7. In capite ejus, inquit, corona stellarum duodecim. Dignum plane stellis coronari caput, quod et ipsis longe clarius micans, ornet eas potius quam ornetur ab eis. Quidni coronent sidera quam sol vestit? Sicut dies verni, ait, circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium (Eccli. L, 8). Nimirum 0433A laeva sponsi sub capite ejus et jam dextera illius amplexatur eam (Cant. II, 6). Quis illas aestimet gemmas? quis stellas nominet, quibus Mariae regium diadema compactum est? Supra hominem est coronae hujus rationem exponere, indicare compositionem. Nos tamen pro modulo nostrae exiguitatis, abstinentes a periculoso scrutinio secretorum, non incongrue forsitan duodecim stellas istas, duodecim praerogativas gratiarum intelligere videamur alias, valeamus>, quibus Maria singulariter adornatur. Siquidem invenire est in Maria praerogativas coeli, praerogativas carnis, praerogativas cordis: et si fuerit ternarius iste per quaternarium multiplicatus, habemus forte stellas duodecim, quibus reginae nostrae diadema praefulgeat universis. Mihi sane singularis rutilat fulgor; 0433B primo quidem, in Mariae generatione; secundo, in angelica salutatione; tertio, in Spiritus superventione; quarto, in Filii Dei inenarrabili conceptione. Sic et in his quoque sidereum plane irradiat decus, quod virginitatis primiceria, quod sine corruptione fecunda, quod sine gravamine gravida, quod sine 1009 dolore puerpera. Nihilominus etiam speciali quodam splendore in Maria coruscant mansuetudo pudoris, devotio humilitatis, magnanimitas credulitatis, martyrium cordis. Vestrae quidem sedulitatis erit singula quaeque diligentius intueri. Nos interim satis fecisse videbimur, si breviter ea potuerimus demonstrare.
8. Quid ergo sidereum micat in generatione Mariae? Plane quod ex regibus orta, quod ex semine 0433C Abrahae, quod generosa ex stirpe David. Si id parum videtur, adde quod generationi illi ob singulare privilegium sanctitatis divinitus noscitur esse concessa; quod longe ante eisdem patribus coelitus repromissa; quod mysticis praefigurata miraculis; quod oraculis praenuntiata propheticis. Hanc enim sacerdotalis virga, dum sine radice floruit (Num. XVII, 8); hanc Gedeonis vellus, dum in medio siccae areae maduit (Judic. VI, 37, 38); hanc in Ezechielis visione orientalis porta, quae nulli unquam patuit (Ezech. XLIV, 1, 2), praesignabat. Hanc denique prae caeteris Isaias nunc virgam de radice Jesse orituram promittebat (Isa. XI, 1); nunc evidentius virginem parituram. Merito signum hoc magnum in coelo 0433D apparuisse scribitur, quod tanto ante de coelo noscitur fuisse promissum. Dominus ait: Ipse dabit vobis signum. Ecce virgo concipiet (Isa. VII, 14). Magnum profecto signum dedit, quia et magnus ipse qui dedit. Hujus ergo praerogativae fulgor quorum non vehementer reverberat aciem oculorum? Jam in eo quod tam reverenter atque officiosissime ab archangelo salutata est, ut jam tunc in regali solio supra omnes coelestium ordines legionum exaltatam cernere videretur, et paulo minus adoraturus feminam, qui solebat ab hominibus hactenus aequanimiter adorari; excellentissimum nobis Virginis nostrae meritum, et singularis gratia commendatur.
9. Nihilominus fulget etiam novus ille conceptionis modus, ut non in iniquitate, quemadmodum 0434A caeterae omnes, sed superveniente Spiritu sancto, sola, et de sola sanctificatione Maria conciperet. Nam quod verum Deum et Dei Filium genuit, ut idem ipse Dei atque hominis filius, unus omnino Deus et homo prodiret ex Maria, abyssus est luminis: nec facile dixerim, quod vel angelicus oculus ad hujus fulgoris vehementiam non caliget. De caetero sane et virginitatem carnis et propositum virginitatis, maxime et ipsius quoque propositi novitas evidenter illustrat: quod videlicet in libertate spiritus legis Mosaicae decreta transcendens, illibatam Deo corporis simul et spiritus sanctimoniam vovit. Probat enim propositi inviolabile fundamentum, quod tam constanter promittenti filium angelo respondit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non 0434B cognosco? (Luc. I, 34.) Forte enim propterea primo turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio, quod benedictam sese audisset in mulieribus, quae nimirum benedici in virginibus semper optabat. Et extunc quidem cogitabat qualis esset ista salutatio alias, benedictio>, quod jam videretur esse suspecta. Ubi vero in promissione filii manifestum virginitatis periculum videbatur, non potuit ultra dissimulare quin diceret: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Merito proinde et illam meruit benedictionem, et hanc non amisit; ut longe gloriosior fiat et virginitas ex fecunditate, et ex virginitate fecunditas, ac mutuis sese radiis illustrare haec duo sidera videantur. Magnum enim est virginem esse; sed virginem matrem 0434C esse, longe amplius per omnem modum. Jure etiam illud molestissimum taedium, quo reliquae omnes gravidae mulieres laborare noscuntur, sola non sensit, quae sola sine libidinosa voluptate concepit. Unde et in ipso suae conceptionis initio, quando potissimum caeterae mulieres miserabilius affliguntur, Maria tota alacritate montana conscendit, ut Elisabeth ministraret. Sed et ascendit Bethlehem, imminente jam partu, portans pretiosissimum illud depositum, portans onus leve, portans a quo portabatur. Sic et in partu quam lucidum est quod nova exsultatione novam edidit prolem, sola inter mulieres a communi maledicto et dolore parturientium 1010 aliena. Si rerum pretia de raritate pensamus, nihil his 0434D potest rarius inveniri. Siquidem in omnibus istis nec primam similem visa est, nec habere sequentem. E quibus nos, si ea fideliter intuemur, sine dubio admirationem concipimus, sed venerationem, sed devotionem, sed consolationem.
10. Caeterum quae restant adhuc, et imitationem requirunt. Non est nobis ante ortum tam multifarie multisque modis promitti divinitus, coelitus praenuntiari: sed nec ab archangelo Gabriele tam novae salutationis obsequiis honorari. Minus autem caetera duo communicat nobis: plane secretum suum sibi. Sola enim est, de qua dicitur: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20): sola cui dicitur: Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Offerantur regi virgines, 0435A sed post eam: nam primatum sola vindicat sibi. Multo magis autem sola sine corruptione concepit, sine gravamine tulit, sine dolore filium parturivit. Itaque nihil horum a nobis exigitur; sed exigitur plane nonnihil. Nunquid enim, si defuerit nobis etiam mansuetudo pudoris, si humilitas cordis, si magnanimitas fidei, si compassio mentis, negligentiam nostram munerum singularitas excusabit? Gratissima sane gemma in diademate, micans in capite stella, rubor in facie hominis verecundi. An vero quis putat, quod hac caruerit gratia, quae gratia plena fuit? Pudibunda fuit Maria: ex Evangelio id probamus. Ubi enim aliquando loquax, ubi praesumptuosa fuisse videtur? Foris stabat quaerens loqui filio (Matth. XII, 46), nec materna 0435B auctoritate aut sermonem interrupit, aut habitationem irrupit, in qua Filius loquebatur. In omni denique textu quatuor Evangeliorum, si bene meminimus, nonnisi quater Maria loquens auditur. Primo quidem ad angelum, sed cum jam semel atque iterum allocutus eam fuisset: secundo, ad Elisabeth, quando vox salutationis ejus Joannem exsultare fecit in utero, et ea magnificante Mariam, ipsa magis Dominum magnificare curavit (Luc. I, 34-55): tertio, ad Filium, cum jam esset annorum duodecim, quod ipsa et pater ejus dolentes quaesissent eum (Luc. II, 48): quarto, in nuptiis ad Filium et ministros (Joan. II, 3, 5). Et is quidem sermo certissimus index ingenitae mansuetudinis, et virginalis verecundiae fuit. Aliorum quippe verecundiam suam reputans, 0435C sustinere non potuit, non potuit vini dissimulare defectum. Ubi sane increpata est a Filio, tanquam mitis et humilis corde, nec illi respondit, nec tamen desperavit, ministros admonens facere quod diceret eis.
11. Nunquid non ab initio venisse pastores, et primam omnium Mariam invenisse leguntur? Invenerunt, ait evangelista, Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio (Luc. II, 16). Sic et magi quoque, si recolis, non sine Maria matre ejus puerum invenerunt (Matth. II, 11), et inducens in templum Domini templi Dominum, multa quidem a Simeone audivit tam de eo, quam de se ipsa (Luc. II, 34, 35), ad loquendum tarda, velox ad audiendum. Et quidem Maria conservabat omnia verba haec, conferens 0435D in corde suo (Luc. 19, 51): sed in his omnibus neque de ipso incarnationis Dominicae sacramento quodcunque verbum fecisse reperies. Vae nobis, qui spiritum habemus in naribus! Vae qui totum proferimus spiritum, qui, juxta illud comici, pleni rimamarum effluimus undique (Terent. in Eunucho, I, II, 25). Toties denique Maria filium audivit, non modo turbis loquentem in parabolis, sed et discipulis seorsum regni Dei mysteria revelantem, vidit miracula facientem, vidit deinde in cruce pendentem, vidit exspirantem, vidit resurgentem, vidit et ascendentem: sed in his omnibus quoties verecundissimae virginis, quoties pudicissimae turturis vox memoratur audita? Denique legis in Actibus apostolorum, quod redeuntes a monte Oliveti unanimiter perseverabant 0436A in oratione. Qui? si forte Maria adfuit, nominetur prima, quae supra omnes est, tam Filii praerogativa, quam suae privilegio sanctitatis. Petrus et Andreas, ait, Jacobus et Joannes, et caeteri qui sequuntur. Hi omnes perseverabant unanimiter cum mulieribus, et Maria matre Jesu. Itane et mulierum sese ultimam exhibebat, ut novissima omnium 1011 poneretur? Vere carnales adhuc discipuli, quibus necdum Spiritus erat datus, quia Jesus necdum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39), quando facta est inter illos contentio de primatu (Luc. XXII, 24); cum Maria, quanto major erat, humiliaret se non modo in omnibus, sed et prae omnibus. Merito facta est novissima prima, quae, cum prima esset omnium, sese novissimam faciebat. Merito facta est omnium 0436B domina, quae se omnium exhibebat ancillam. Merito denique super angelos exaltata est, quae et infra viduas et poenitentes, infra eam de qua ejecta fuerant septem daemonia, ineffabili sese mansuetudine inclinabat. Obsecro vos, filioli, aemulamini hanc virtutem, si Mariam diligitis; si contenditis ei placere, aemulamini modestiam ejus. Nihil enim tam idoneum homini, nihil tam congruum Christiano, maximeque monachum nihil adeo decet.
12. Et quidem manifesta satis in Virgine ex hac ipsa mansuetudine virtus humilitatis elucet. Nimirum collactaneae sunt humilitas et mansuetudo, in eo confoederatae germanius, qui dicebat: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Sicut enim mater praesumptionis elatio, sic mansuetudo 0436C vera nonnisi ex vera humilitate procedit. Nec in sola tamen Mariae taciturnitate commendatur humilitas, sed evidentius resonat in sermone. Audierat: Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei: et nihil aliud quam ancillam ejus se esse respondit. Inde ventum est ad Elisabeth, et continuo Virginis gloria singularis eidem per Spiritum revelatur. Denique et mirahatur personam venientis, dicens: Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? Commendabat et vocem salutantis, adjiciens, Ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo: et beatificabat fidem credentis: Beata, inquiens, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae aicta sunt tibi a 0436D Domino. Magna quidem praeconia: sed et devota humilitas nihil sibi passa retinere, in eum magis universa refudit, cujus in se beneficia laudabantur. Tu, inquit, magnificas matrem Domini: sed magnicat anima mea Dominum. In voce mea filium perhibes exsultasse in gaudio: sed exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo; et ipse quoque, tanquam amicus sponsi, gaudio gaudet ad vocem sponsi. Beatam esse dicis quae credidisset; sed credulitatis et beatitudinis causa respectus est supernae pietatis, ut ex hoc magis beatam me dicant omnes generationes (Luc. I, 35-48), quia ancillam humilem et exiguam respexit Deus.
13. Verumtamen nunquid putamus, fratres, Elisabeth sanctam in eo, quod per Spiritum utique loquebatur, 0437A errasse. Absit! Beata plane quam respexit Deus, et beata quae credidit. Hic enim magnus divinae respectionis exstitit fructus. Ineffabili siquidem artificio Spiritus supervenientis tantae humilitati magnanimitas tanta in secretario virginei cordis accessit, ut, quemadmodum de integritate et fecunditate praediximus, hae quoque nihilominus fiant stellae ex respectu mutuo clariores, quod videlicet nec humilitas tanta minuit magnanimitatem, nec magnanimitas tanta humilitatem: sed cum in sua aestimatione tam humilis esset, nihilominus et in promissionis credulitate magnanimis, ut quae nihil aliud quam exiguam sese reputabat ancillam, ad incomprehensibile hoc mysterium, ad admirabile commercium, ad inscrutabile sacramentum nullatenus 0437B se dubitaret electam, et veram Dei et hominis genitricem crederet mox futuram. Agit hoc nimirum in cordibus electorum gratiae praerogativa divinae, ut eos nec humilitas pusillanimes faciat, nec magnanimitas arrogantes; magis autem cooperentur sibi, ut non solum nulla ex magnanimitate subintret elatio, sed hinc maxime provehatur humilitas: ut inveniantur eo amplius timorati, et largitori munerum non ingrati; ac vicissim ex occasione humilitatis pusillanimitas nulla subrepat: sed quo minus de sua quisque vel in minimis praesumere consuevit, eo amplius 1012 etiam in magnis quibusque de divina virtute confidat.
14. Martyrium sane Virginis (quam nimirum inter 0437C stellas diadematis ejus, si meministis, duodecimam nominavimus) tam in Simeonis prophetia, quam in ipsa Dominicae passionis historia commendatur. Positus est hic, ait sanctus senex de parvulo Jesu, in signum cui contradicetur: et tuam ipsius animam, ad Mariam autem dicebat, pertransibit gladius (Luc. II, 34, 35). Vere tuam, o beata mater, animam gladius pertransivit. Alioquin nonnisi eam pertransiens, carnem Filii tui penetraret. Et quidem posteaquam emisit spiritum tuus ille Jesus (omnium quidem, sed specialiter tuus), ipsius plane non attigit animam crudelis lancea, quae ipsius (nec mortuo parcens, cui nocere non posset) aperuit latus, sed tuam utique animam pertransivit. Ipsius nimirum anima jam ibi non erat; sed tua plane inde nequibat avelli. Tuam 0438A ergo pertransivit animam vis doloris, ut plus quam martyrem non immerito praedicemus, in qua nimirum corporeae sensum passionis excesserit compassionis effectus.
15. An non tibi plus quam gladius fuit sermo ille, revera pertransiens animam, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus: Mulier, ecce filius tuus? (Joan. XIX, 26.) O commutationem! Joannes tibi pro Jesu traditur, servus pro Domino, discipulus pro magistro; filius Zebedaei pro Filio Dei, homo purus pro Deo vero! Quomodo non tuam affectuosissimam animam pertransiret haec auditio, quando et nostra, licet saxea, licet ferrea pectora sola recordatio scindit? Non miremini, fratres, quod Maria martyr in anima fuisse dicatur. Miretur, qui non 0438B meminerit se audisse Paulum inter maxima gentium crimina memorantem, quod sine affectione fuissent (Rom. I, 31). Longe id fuit a Mariae visceribus, longe id sit etiam a servulis ejus. Sed forte quis dicat: Nunquid non eum praescierat moriturum? Et indubitanter. Nunquid non sperabat continuo resurrecturum? Et fidenter. Super haec doluit crucifixum? Et vehementer. Alioquin quisnam tu, frater, aut unde tibi haec sapientia, ut mireris plus Mariam compatientem, quam Mariae filium patientem? Ille etiam mori corpore potuit, ista commori corde non potuit? Fecit illud charitas, qua majorem nemo habuit; fecit et hoc charitas, cui post illam similis altera non fuit. Jam te, mater misericordiae, per ipsum 0438C sincerissimae tuae mentis affectum, tuis jacens provoluta pedibus luna, mediatricem sibi apud solem justitiae constitutam devotis supplicationibus interpellat: ut in lumine tuo videat lumen, et solis gratiam tuo mereatur obtentu, quam vere amavit prae omnibus, et ornavit, stola gloriae induens, et coronam pulchritudinis ponens in capite tuo. Plena es gratiarum, plena rore coelesti, innixa super dilectum, deliciis affluens. Ciba hodie pauperes tuos, Domina; ipsi quoque catelli de micis edant, nec puero Abrahae tantum, sed et camelis potum tribuas de supereffluenti hydria tua (Gen. XXIV, 15-20): quia tu vere puella es praeelecta et praeparata Altissimi Filio, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.