«Sermones in Cantica canticorum, XXXV — LI» — Bernardus Claraevallensis

SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA CANTICORUM, XXXV — LI. SERMO XXXV. De increpatione dura, quam facit sponsus ad sponsam; et duplici ignorantia nimium pavenda et fugienda.0962B

1. Si te, inquit, ignoras, egredere (Cant. I, 7). Dura et aspera increpatio, quod dicit, egredere. Hoc quippe verbum servi audire solent a valde irascentibus et indignantibus dominis, vel ancillae a dominabus suis, cum graviter illas offenderint: Exi hinc, exi a me, egredere a conspectu meo et a domo ista. Hoc ergo verbo aspero et amaro satis, nimiumque increpatorio utitur modo sponsus contra dilectam, sub conditione tamen, si se ipsam ignoraverit. Nil quippe validius efficaciusve ad terrendum potuit in eam intendere, quam ut egredi minaretur. Quod et tu advertere potes, si bene attendas unde quo egredi jubeatur. Unde enim, quo putas, nisi de spiritu ad carnem, de bonis animi ad saecularia desideria, 0962C de interna requie mentis ad mundi strepitum, et inquietudinem curarum exteriorum? In quibus omnibus non est nisi labor et dolor, atque afflictio spiritus. Quae enim anima semel a Domino didicit et accepit intrare ad se ipsam, et in intimis suis Dei praesentiam suspirare, et quaerere faciem ejus semper: spiritus est enim Deus; et qui quaerunt eum, oportet eos in spiritu ambulare, et non in carne, ut secundum carnem vivant: talis, inquam, anima nescio an vel ipsam gehennam ad tempus experiri horribilius poenaliusve ducat, quam post spiritualis studii hujus gustatam semel suavitatem exire denuo ad illecebras, vel potius ad molestias carnis, sensuumque inexplebilem repetere curiositatem, dicente Ecclesiaste: Oculus non impletur visu, nec auris 0962D auditu (Eccle. I, 8). Audi enim hominem expertum quae loquimur: Bonus es, inquit, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25). Ab hoc bono si quis avertere sanctam illam animam conaretur, puto haud secus accepisset, quam si se de paradiso, et ab ipso introitu gloriae conspiceret deturbari. Audi adhuc et alium similem huic: Tibi dixit cor meum, ait, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Unde et dicebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); et item loquens ad animam suam dicit: 0963A Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi (Psal. CXIV, 7). Dico ergo vobis: Nihil est quod in tantum formidet, quisquis hoc beneficium semel accepit, quam ne gratia derelictus, necesse habeat denuo egredi ad carnis consolationes, imo desolationes; rursumque carnalium sensuum sustinere tumultus.

2. Terribilis proinde et nimis formidolosa comminatio: Egredere, et pasce haedos tuos. Quod est: Indignam te noveris illa tua familiari et suavi rerum contemplatione coelestium, intelligibilium, divinarum. Quamobrem egredere de sanctuario meo, corde tuo, ubi secretos sacrosque veritatis ac sapientiae sensus 1396 dulciter haurire solebas; et magis tanquam una de saecularibus, pascendis et oblectandis 0963B tuae carnis sensibus intricare. Haedos quippe (qui peccatum significant, et in judicio collocandi sunt a sinistris) dicit vagos et petulantes corporis sensus, per quos peccatum, tanquam mors per fenestras, intravit ad animam. Cui et bene congruit quod sequitur in Scriptura: Juxta tabernacula pastorum. Non enim supra, sicut agni, sed juxta tabernacula pastorum haedi pascuntur. Pastores siquidem, qui veri pastores sunt, licet tabernacula habeant de terra et in terra, corpora videlicet sua, in diebus quibus nunc militant; non tamen de terra, sed de coelestibus pascuis greges Dominicos pascere consueverunt: neque enim suam eis, sed Domini praedicant voluntatem. At haedi, qui sunt corporis sensus, coelestia non requirunt; sed juxta tabernacula 0963C pastorum, in omnibus videlicet bonis sensibilibus hujus mundi, quae est regio corporum, sumunt, unde sua desideria non tam satient quam irritent.

3. Turpis mutatio studiorum! ut cui ante studii fuerat, peregrinantem et exsulem animam suam sacris meditationibus, tanquam coelestibus pascere bonis, Dei beneplacitum et mysteria voluntatis ejus inquirere, penetrare devotione coelos, et mente supernas circuire mansiones, salutare patres atque apostolos et choros prophetarum, martyrumque admirari triumphos, ac stupere pulcherrimos ordines angelorum: nunc omnibus his omissis, turpi se mancipet corporis servituti ad obediendum carni, ad satisfaciendum ventri et gulae, ad mendicandum 0963D in universa terra, unde ex ea quae praeterit mundi hujus figura, suam semper famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Exitus aquarum deducant oculi mei super hujusmodi animam, quae cum nutriretur in croceis, demum amplexatur stercora (Thren. IV, 5). Pavit enim, juxta beati viri sententiam, sterilem quae non habebat filios, et viduae non benefecit (Job XXIV, 21). Et vide, quia non simpliciter, egredere; sed, egredere, inquit, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos. In quo, ut mihi videtur, magnae cujusdam rei nos admonet. Quid istud? Heu! quod egregia creatura, jam olim facta de grege, et nunc in pejus miserabiliter proruens, non saltem inter greges remanere permittitur, 0964A sed post abire jubetur. Quomodo, inquis? Quomodo legis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ecce quomodo de grege facta est egregia creatura. Puto, dicerent jumenta, si loqui fas esset: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III, 22). Cum in honore esset, inquit. In quo honore, quaeris? Habitabat in paradiso, et in loco voluptatis conversatio ejus. Nihil molestiae, nihil indigentiae sentiebat, odoriferis stipatus malis, fulcitus floribus, gloria et honore coronatus, et constitutus super opera manuum Plasmatoris; magis autem ob insigne divinae similitudinis praecellebat; et erat illi sors et societas cum plebe angelorum, et cum omni militia coelestis 0964B exercitus.

4. Sed mutavit istam gloriam Dei in similitudinem vituli comedentis fenum. Inde est quod panis angelorum factus est fenum positum in praesepio, appositum nobis tanquam jumentis. Verbum quippe caro factum est (Joan. I, 14), et juxta prophetam: Omnis caro fenum. At fenum istud minime desiccatum est, nec ex eo cecidit flos, quia requievit super ipsum Spiritus Domini. Propter hoc namque aliquando finis venit universae carnis, quia spiritus recesserat vitae. Denique ait: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI, 3). Carnis nomine hoc loco vitium designari intellige, non naturam: nec enim spiritum natura expungit, sed vitium. Propter vitium ergo omnis caro fenum, et 0964C omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est, inquit, fenum, et cecidit flos; sed non ille flos qui de virga et radice Jesse ascendit, eo quod requievit super eum Spiritus Domini (Isai. XI, 1, 2); nec illud fenum quod Verbum factum est, pro eo quod sequitur in propheta, Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Si enim fenum Verbum, et 1397 Verbum in aeternum manet, fenum quoque necesse est maneat in aeternum. Alioquin quomodo vitam praebet aeternam, si ipsum minime manet in aeternum? Ait enim: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et quem panem dicat, aperit cum subjungit: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Quomodo ergo aeternum non est, quo aeternaliter vivitur?

0964D 5. Sed recole nunc mecum vocem Filii ad Patrem loquentis in psalmo: Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Haud dubium quin de corpore dicat, quod in sepulcro jacebat exanime. Hoc enim sanctum et angelus qui nuntiavit Virgini, locutus est dicens: Et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Quo ergo pacto sanctum fenum poterat videre corruptionem, quod de incorrupti uteri perpetuo virore vernantibus pascuis ortum, etiam avidos angelorum in se figere possit obtutus, insatiabiliter oblectandos? Perdat sane fenum viriditatem, si Maria virginitatem amiserit. Ergo cibus hominis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus. Heu tristis et lacrymosa 0965A mutatio! ut homo paradisi accola, terrae dominus, coeli civis, domesticus Domini sabaoth, frater beatorum spirituum, et coelestium cohaeres virtutum, repentina se conversione invenerit et propter infirmitatem jacentem in stabulo, et propter similitudinem pecorinam indigentem feno, et propter indomitam feritatem alligatum praesepio, sicut scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9). Agnosce tamen, o bos, possessorem tuum; et tu, asine, praesepe domini tui; ut prophetae Dei fideles inveniantur, qui ista sunt Dei mirabilia praelocuti. Cognosce, pecus, quem non cognovisti homo; adora in stabulo quem fugiebas in paradiso; honora praesepium cujus contempsisti imperium; comede fenum, 0965B quem panem, et panem angelicum fastidisti.

6. Sed quaenam causa, inquis, tantae dejectionis? Profecto quod homo cum in honore esset, non intellexit. Quid non intellexit? Non dicit: Nos dicamus. Positus in honore non intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectatus; et continuo in se expertus est, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis et prudenter advertit, et veraciter protulit, dicens: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3). Vae misero, quod non fuit qui jam tunc diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X, 9.) Hinc egregia creatura gregi admista est, hinc bestiali similitudine Dei similitudo mutata est, hinc societas cum jumentis pro consortio 0965C angelorum inita est. Vides quam sit fugienda nobis haec ignorantia, de qua tot millia malorum universo nostro generi provenerunt? Ait enim propterea hominem jumentis insipientibus comparatum, quia non intellexit. Cavenda proinde omnimodis ignorantia, ne forte, si adhuc sine intellectu, et post vexationem, inventi fuerimus, multo plura et graviora prioribus mala inveniant nos, dicaturque de nobis: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9). Merito quidem, quod nec vexatio dederit intellectum auditui.

7. Et vide ne forte etiam hinc sponsus, cum dilectam ab ignorantia tanto increpationis tonitruo deterreret, propterea minime dixerit: Egredere 0965D cum gregibus; aut: Egredere ad greges; sed: Egredere, ait, post greges sodalium tuorum. Utquid hoc? Sane ut secundam proinde ignorantiam priore magis pavendam pudendamque ostenderet, quod illa hominem bestiis parem fecisset, ista et posteriorem. Nam homines quidem merito ignorantiae ignorati, id est reprobati, et ad tremendum illud judicium stare, et igni perpetuo tradi habent, non autem et pecudes. Nec dubium fore deterius his qui sic erunt, quam his qui omnino non erunt. Melius ei fuerat, inquit, si natus non fuisset homo ille (Marc. XIV, 21). Non utique si natus non fuisset omnino, sed si natus non fuisset homo; sed, verbi gratia, aut pecus, aut alia quaepiam creatura: quae quoniam judicium non haberet, ad judicium non veniret, ac per hoc nec ad 0966A supplicium. Sciat ergo anima rationalis, quae se ob priorem ignorantiam 1398 erubescit, pecudes habere sodales in perfruendis utique bonis terrae; non etiam similiter socias habituram in perferendis tormentis gehennae; et tum demum etiam ab ipsis gregibus suorum sodalium jumentorum cum dedecore exturbandum; nec jam vel cum ipsis ituram, sed plane post, quando illis nihil mali sentientibus, ipsa malis omnibus exponetur: a quibus non liberabitur in aeternum, siquidem secundo ignorare adjecerit. Egreditur itaque homo, et solitarius abit post greges sodalium suorum, cum solus in inferno inferiori retruditur. Annon tibi posteriorem videtur tenere locum, qui ligatis manibus et pedibus projicitur in tenebras exteriores? Et erunt profecto novissima 0966B hominis illius pejora prioribus, quando qui prius bestiis aequabatur, nunc et postponitur.

8. Puto quod et in praesenti vita, si bene advertas, posteriorem ire pecoribus hominem judicabis. An non siquidem tibi videtur ipsis bestiis quodam modo bestialior esse homo ratione vigens, et ratione non vivens? Nam pecus quidem si se ratione non regat, excusationem habet a natura, a qua hoc ei penitus munus negatum est; non habet homo, cui ab ipsa speciali praerogativa donatum est. Merito proinde eo ipso censetur homo egredi, et post ire gregalibus animantibus, quod solum hoc animal conversatione degeneri jura naturae transgrediens, rationis compos rationis expertia moribus et affectibus imitatur. Convincitur ergo ire post greges homo, et nunc 0966C quidem depravatione naturae, postmodum autem et extremitate poenae.

9. Ecce sic maledicetur homo qui ignorantiam Dei habere inventus fuerit. Dei dicam, an sui? Utrumque sine dubio: utraque ignorantia damnabilis est, utralibet sufficit ad perditionem. Vis scire quia ita est? Sed de Dei minime dubitas, si tamen constat tibi non aliam vitam esse aeternam, quam ut Patrem cognoscas Deum verum, et quem misit Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Audi ergo sponsum liquido et aperte in anima etiam animae ignorantiam condemnantem. Quid enim dicit? Non utique si Deum, sed: Si ignoras te, inquit, etc. Patet ergo quia ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38), sive se, sive Deum 0966D ignorare contingat. De qua utraque ignorantia erit nobis, si tamen Deus manum apponit, utilis admodum disputatio. Non modo tamen; ne fatigati, et non praemissa ex more oratione, aut ego minus diligenter rem necessariam prosequar, aut vos minus attente, quae nonnisi magno suscipienda sunt desiderio, audiatis. Etenim si corporis cibus, cum absque appetitu et satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum; multo magis panis animae cum fastidio sumptus, non scientiae nutrimentum, sed magis tormentum conscientiae importabit. Quod a nobis avertat sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXVI. Quod scientia litterarum sit bona ad instructionem, sed scientia propriae infirmitatis sit utilior ad salutem.0967A

1. En ego meae promissioni; en ego desideriis vestris; en ego etiam Deo pro debito famulatu. Triplici, ut videtis, ratione urgeor ad loquendum; pacti veritate, charitate fraterna, timore Domini. Si tacuero, os meum condemnabit me. Quid, si loquar? Profecto vereor idem judicium, ne loquentem videlicet, et non facientem, identidem os meum condemnet me. Juvate me orationibus vestris, ut semper possim et loqui quae oportet, et opere implere quae loquor. Non ignoratis hodiernum nobis propositum esse sermonem de ignorantia, vel potius de ignorantiis; 0967B quoniam duae, si meministis, propositae sunt, nostri una, et altera Dei: quas et monuimus ambas esse cavendas, quod ambae damnabiles sint. Superest ut clarius hoc ipsum faciam, edisseram plenius. Sed prius quaerendum existimo, sitne ignorantia omnis damnabilis: 1399 Et mihi quidem videtur non esse: neque enim omnis ignorantia damnat; sed multa et innumera esse, quae nescire liceat absque diminutione salutis. Verbi gratia, si ignoras fabrilem artem, seu carpentariam, aut caementariam, et quaecunque istiusmodi sunt artes, quae ad usus vitae hujus praesentis ab hominibus exercentur, nunquid impedit ad salutem? Etiam absque omnibus illis artibus, quae liberales dicuntur (quamvis honestioribus utilioribusque studiis et discantur 0967C et exerceantur), quamplurimi hominum salvi facti sunt, placentes moribus atque operibus: quantos enumerat Apostolus in Epistola ad Hebraeos, factos dilectos, non in scientia litterarum, sed in conscientia pura et fide non ficta (Hebr. XI). Omnes placuerunt Deo in vita sua, vitae meritis, non scientiae. Petrus, et Andreas, et filii Zebedaei, caeterique condiscipuli omnes, non de schola rhetorum aut philosophorum assumpti sunt; et nihilominus tamen Salvator per ipsos operatus est salutem in medio terrae. Non in sapientia, quae in ipsis esset plus quam in cunctis viventibus (Eccle. I, 16) (quemadmodum sanctus aliquis de semetipso confessus est), sed in fide et lenitate ipsorum salvos fecit illos, etiam et sanctos, etiam et magistros. Denique notas mundo 0967D fecerunt vias vitae, et non in sublimitate sermonis, aut in doctis humanae sapientiae verbis, sed sicut placuit Deo per stultitiam praedicationis eorum salvos facere credentes, quia mundus eum in sua sapientia non cognovit (I Cor. II, 1; I, 17, 21).

2. Videar forsitan nimius in suggillatione scientiae, et quasi reprehendere doctos, ac prohibere studia litterarum. Absit! Non ignoro quantum Ecclesiae profuerint et prosint litterati sui, sive ad refellendos eos qui ex adverso sunt, sive ad simplices instruendos. Denique legi: Quia tu repulisti scientiam, repellam et ego te, ut non fungaris mihi sacerdotio (Osee IV, 6): legi: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, 0968A quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII. 3). Sed et scio ubi legerim: Scientia inflat (I Cor. VIII, 1): et rursum: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccli. I, 18). Vides quia differentia est scientiarum, quando alia inflans, alia contristans est. Tibi vero velim scire quaenam harum videatur utilior seu magis necessaria ad salutem, illane quae tumet an quae dolet. Sed non dubito quin dolentem tumenti praeferas, quia sanitatem, quam tumor simulat, dolor postulat. Qui autem postulat, propinquat saluti; quoniam qui petit accipit (Luc. XI, 10). Denique qui sanat contritos corde, exsecratur inflatos, dicente Sapientia, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Et Apostolus aiebat: Dico autem per gratiam quae data est 0968B mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Non prohibet sapere, sed plus sapere quam oportet. Quid est autem sapere ad sobrietatem? Vigilantissime observare quid scire magis priusve oporteat. Tempus enim breve est. Est autem, quod in se est, omnis scientia bona, quae tamen veritate subnixa sit: sed tu qui cum timore et tremore tuam ipsius operari salutem pro temporis brevitate festinas, ea scire potius ampliusque curato quae senseris viciniora saluti. Nonne medici corporum medicinae portionem definiunt eligere in sumendis cibis, quid prius, quid posterius, et ad quem modum quidque sumi oporteat? Nam, etsi bonos constat esse cibos, quos Deus creavit, tu tamen ipsos tibi, si in sumendo 0968C modum et ordinem non observes, reddis plane non bonos. Ergo quod dico de cibis, hoc sentite et de scientiis.

3. Sed melius mitto vos ad Magistrum. Non est enim nostra ista sententia, sed illius; imo et nostra, quoniam Veritatis. Qui se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). Vides quoniam non probat multa scientem, si sciendi modum nescierit. Vides, inquam, quomodo fructum et utilitatem scientiae in modo sciendi constituit? Quid ergo dicit modum sciendi? Quid, nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine quaeque nosse oporteat? Quo ordine, ut id prius, quod 1400 maturius ad salutem: quo studio, ut id ardentius, quod vehementius ad amorem: quo fine, ut non ad inanem 0968D gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum ad aedificationem tuam vel proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant; et turpis curiositas est. Et sunt qui scire volunt, ut sciantur ipsi; et turpis vanitas est. Qui profecto non evadent subsannantem satyricum, et ei qui ejusmodi est decantantem:

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.

(PERSIUS, satyra 1, vers. 27.) Et sunt item qui scire volunt ut scientiam suam vendant; verbi causa, pro pecunia, pro honoribus: et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scire volunt, ut aedificent; et charitas est. Et item qui scire volunt, ut aedificenfur: et prudentia est.

0969A 4. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiae, quippe qui ad hoc volunt intelligere ut bene faciant. Denique: Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Reliqui omnes audiant: Scienti bonum et non facienti, peccatum est ei (Jac. IV, 17); ac si per similitudinem dicat: Sumenti cibum et non digerenti, perniciosum est ei. Cibus siquidem indigestus, et qui bonam non habet decoctionem malos generat humores, et corrumpit corpus, et non nutrit. Ita et multa scientia ingesta stomacho animae, quae est memoria, si decocta igne charitatis non fuerit, et sic per quosdam artus animae, mores scilicet atque actus, transfusa atque digesta, quatenus ipsa de bonis quae noverit, vita attestante et moribus, bona efficiatur; nonne 0969B illa scientia reputabitur in peccatum, tanquam cibus conversus in pravos noxiosque humores? An non malus humor peccatum? an non mali humores pravi mores? At non inflationes et tortiones in conscientia sustinebit qui hujusmodi est, sciens videlicet bonum et non faciens? An non responsum mortis et damnationis toties in semetipso habebit, quoties in mentem venerit sermo quem dixit Deus, quia servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47). Et vide ne forte in persona talis animae propheta plangeret, dicens: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Nisi quod ipsa ingeminatio geminum videtur innuere sensum, ut praeter hunc quem diximus, etiam alium requiramus. Puto enim quod in sua 0969C persona potuit hoc dixisse Propheta, quod videlicet scientia plenus, et aestuans charitate, et omnino effundere cupiens, non inveniret qui curaret audire; et sic quasi oneri sua sibi scientia erat, quam communicare non poterat. Plangit itaque pius Ecclesiae doctor tam illos qui scire contemnunt quomodo sit vivendum, quam illos qui scientes, male nihilominus vivunt. Et hoc pro eo quod eumdem sermonem Propheta repetit.

5. Advertisne jam quam verum sensit Apostolus, quia scientia inflat? Volo proinde animam primo omnium scire se ipsam, quod id postulet ratio et utilitatis et ordinis. Et ordinis quidem, quoniam quod nos sumus primum est nobis; utilitatis vero, 0969D quia talis scientia non inflat, sed humiliat. et est quaedam praeparatio ad aedificandum. Nisi enim super humilitatis stabile fundamentum, spirituale aedificium stare minime potest. Porro ad se humiliandum nihil anima invenire vivacius seu accommodatius potest, quam si se in veritate invenerit: tantum non dissimulet, non sit in spiritu ejus dolus, statuat se ante faciem suam, nec se a se avertere abducatur. Nonne se ita intuens clara luce veritatis, inveniet se in regione dissimilitudinis: et suspirans misera, quam jam latere non poterit quod vere misera sit, nonne cum Propheta clamabit ad Dominum: In veritate tua 0970A humiliasti me? (Psal. CXVIII, 75.) Nam quomodo non vere humiliabitur in hac vera cognitione sui, cum se perceperit oneratam peccatis, mole hujus mortalis corporis aggravatam, terrenis intricatam curis, carnalium desideriorum faece infectam, caecam, curvam, infirmam, implicitam multis erroribus, expositam mille periculis, mille timoribus trepidam, mille 1401 difficultatibus anxiam, mille suspicionibus obnoxiam, mille necessitatibus aerumnosam, proclivem ad vitia, invalidam ad virtutes? Unde huic jam extollentia oculorum, unde levare caput? Nonne magis convertetur in aerumna sua, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Convertetur, inquam, ad lacrymas, convertetur ad planctus et gemitus, convertetur ad Dominum, et in humilitate 0970B clamabit: Sana animum meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Porro conversa ad Dominum recipiet consolationem, quia Pater est misericordiarum, et Deus totius consolationis.

6. Ego quandiu in me respicio, in amaritudine moratur oculus meus. Si autem suspexero et levavero oculos ad divinae miserationis auxilium; temperabit mox amaram visionem mei visio laeta Dei, cui et dico: Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui (Psal. XLI, 7). Nec mediocris Dei visio, pium et deprecabilem experiri, sicut revera benignus et misericors est, et praestabilis super malitia (Joel II, 13), quippe cujus natura bonitas, et cui proprium est misereri semper et parcere. Tali itaque experimento et tali ordine salubriter 0970C innotescit Deus, cum prius se homo noverit in necessitate positum, et clamabit ad Dominum, et exaudiet eum, et dicet: Eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Atque hoc modo erit gradus ad notitiam Dei cognitio tui; et ex imagine sua, quae in te renovatur, ipse videbitur, dum tu quidem revelata facie gloriam Domini cum fiducia speculando, in eamdem imaginem transformaris de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

7. Sed jam demum adverte quomodo utraque cognitio sit tibi necessaria ad salutem, ita ut neutra carere valeas cum salute. Nam, si ignoras te, non habebis timorem Dei in te, non humilitatem. An 0970D vero sine timore Dei et sine humilitate de salute praesumas, tu videris. Bene fecistis grunniendo significare quod minime ita sapiatis, imo quod non ita desipiatis, ne in eo quod planum est immoremur. Sed attendite caetera. An potius pausandum est nobis propter somnolentos? Putabam me uno sermone implere quod promisi de duplici ignorantia; et fecissem, nisi fastidiosis longior videretur. Quosdam siquidem oscitantes, quosdam et dormitantes intueor. Nec mirum: praecedentis noctis vigiliae (longissimae quippe fuerunt) excusant eos. Verum illis quid dicam, qui et tunc dormierunt, et modo 0971A nihilominus dormiunt? Sed non pergo nunc ulterius exagitare verecundiam eorum: sufficit tetigisse. Puto quod melius deinceps vigilabunt, nostrae observationis cauterium verituri. In hac spe gerimus eis hac vice morem; et quod continuandum ratio exigebat, eorum charitate, pendente licet disputatione, partimur, facientes finem, ubi non erat finis. Ipsi vero super sibi facta indulgentia nobiscum glorificent Sponsum Ecclesiae, Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXVII. De duplici notitia, et duplici ignorantia; deque malis seu damnis quae pariunt.

1. Puto, non habemus nunc opus hortari ad 0971B vigilandum, cum absque dubio sermo ille suggillatorius vigilet, utpote adhuc recens, qui heri a nobis charitative prolatus, bene aliquos expergefecit. Ergo tenetis memoria quod teneam assensum vestrum, neminem absque sui cognitione salvari: de qua nimirum mater salutis humilitas oritur, et timor Domini, qui et ipse sicut initium sapientiae, ita est et salutis. Nemo, dico, absque illa cognitione salvatur, qui tamen aetatem habeat ac facultatem cognoscendi. Quod propter parvulos loquor, et propter fatuos, quorum alia ratio est. Quid, si ignoras Deum? poteritne spes esse salutis cum Dei ignorantia? Ne hoc quidem. Nec enim potes aut amare quem nescias, aut habere quem non amaveris. Noveris proinde te, ut Deum timeas; noveris ipsum, ut aeque ipsum 0971C mitigas. In altero initiaris ad sapientiam, 1402 in altero et consummaris quia initium sapientiae timor Domini, est (Psal. CX, 10), et plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10). Tam ergo utraque ignorantia cavenda est tibi, quam sine timore et amore Dei salus esse non potest. Caetera indifferentia sunt, nec salutem, si sciantur, nec damnationem, si nesciantur, habentia.

2. Non tamen dico contemnendam aut negligendam scientiam litterarum, quae ornat animam, et erudit eam, et facit ut possit etiam alios erudire. Sed duo illa oportet et expedit ut praecedant, in quibus summam salutis constitui superior ratio declaravit. Et vide, si non intuebatur, et si non docebat hunc ordinem qui dicebat: Seminate vobis ad 0971D justitiam, metite spem vitae; et tunc demum illuminate vobis, ait, lumen scientiae (Osee X, 12). Ultimam posuit scientiam, tanquam picturam, quae statum habere nequeat super inane: et ideo illa duo praemisit et subjecit illi, tanquam si solidum aliquid picturae substerneret. Securus jam intendam scientiae, si vitae prius per beneficium spei securitatem accepero. Tu ergo seminasti tibi ad justitiam, si ex vera notitia tui evigilasti timere Deum, temetipsum humiliasti, fudisti lacrymas, eleemosynas profudisti, caeterisque te pietatis actionibus mancipasti, si jejuniis et vigiliis afflixisti corpus, si pectus tunsionibus, coelos clamoribus fatigasti. Hoc siquidem seminare est ad justitiam. Semina sunt bona opera, bona studia; 0972A semina lacrymae sunt. Ibant, inquit, et flebant mittentes semina sua. Sed quid? semper flebunt? Absit! Sed venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Merito cum exsultatione, cum reportant manipulos gloriae. Ad istud, inquis, in resurrectione in novissimo die, et est nimis longa exspectatio. Noli animo frangi, noli deficere a pusillanimitate spiritus; habes interim de primitiis spiritus, quod ad praesens in exsultatione metas. Seminate, ait, vobis ad justitiam, metite spem vitae. Non te modo mittit ad diem novissimum, quando res jam erit in re, et non in spe; sed de praesenti loquitur. Prorsus magna laetitia et exsultatio multa et nimis, cum vita venerit.

3. Sed nunquid tantae laetitiae spes erit sine laetitia? 0972B Spe gaudentes, ait Apostolus (Rom. XII, 12). Et David non laetaturum, sed laetatum se dixit, quod in domum Domini se speraret iturum (Psal. CXXI, 1). Nondum vitam tenebat, sed spem profecto vitae messuerat; atque in semetipso experiebatur veritatem Scripturae perhibentis quia non modo remuneratio, sed ipsa quoque exspectatio justorum laetitia. Hanc parit in animo illius qui sibi ad justitiam seminavit, praesumpta indulgentia delictorum, si tamen ipsam indulgentiam efficacia attestatur acceptae gratiae ad vivendum sanctius deinceps. Omnis in vobis qui haec sentit intra se actitari, scit quid loquitur Spiritus, cujus vox atque operatio minime inter se unquam dissentiunt. Propterea ergo intelligit quae dicuntur, quoniam quae foris audit, intus 0972C sentit. Nam, qui in nobis loquitur, operatur in vobis unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11): aliis quidem loqui, aliis autem operari quod bonum est.

4. Quisquis itaque vestrum post illa amara et lacrymosa conversionis suae primordia respirasse in spem atque in quoddam serenum supernae consolationis pennis gratiae sublevatum se evolasse laetatur; is profecto jam metit, suarum recipiens fructum temporaneum lacrymarum; et ipse vidit Deum, et audivit vocem dicentis: Date ei de fructibus manuum suarum (Prov. XXXI, 31). Nam, quomodo non vidit Deum, qui gustavit et vidit quoniam suavis est Dominus? Quam dulcem et suavem te sensit, Domine 0972D Jesu, cui a te non modo peccata donata sunt, sed et munus sanctitatis indultum est; neque id solum, sed et addita insuper ad cumulum bonorum vitae aeternae promissio! Felix qui tantum jam messuit, habens interim quidem fructum suum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! Merito qui se invento flevit, gavisus est viso Domino: ad cujus utique miserationis intuitum tantos jam levavit manipulos, remissionem, sanctificationem, spem vitae. O quam verus est sermo qui in Propheta legitur: Qui seminant 1403 in lacrymis, in exsultatione metent (Psal. CXXV, 5). Ubi breviter comprehensa utraque cognitio est: et nostri quidem in lacrymis serens; quae autem Dei, metens in gaudio.

5. Hac ergo in gobis gemina praecunte notitia, 0973A jam ea quae forte supercreverit scientia minime inflat, utpote quae nihil afferre valeat terreni commodi vel honoris, quod non sit sane inferius spe concepta, laetitiaque spei jam altius radicata in animo. Spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo illa non confundit, quia ista infundit certitudinem. Per hanc enim ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Quidnam igitur nobis de nostra quantacunque scientia provenire possit quod non sit minus hac gloria, qua inter Dei filios numeramur? Parum dixi: nec respici in ejus comparatione potest orbis ipse et plenitudo ejus, etiamsi totus cedat unicuivis nostrum in possessionem. 0973B Caeterum, si nos ignorantia Dei tenet, quomodo speramus in eum quem ignoramus? si nostri, quomodo humiles erimus, putantes nos aliquid esse, cum nihil simus? Scimus autem nec superbis, nec desperatis partem esse vel societatem in sorte sanctorum.

6. Intuere ergo nunc mecum, quanta cura et sollicitudine ambas istas repellere a nobis ignorantias debeamus, quarum omnis peccati altera initium parit, altera consummationem: sicut duarum e regione notitiarum initium sapientiae una, perfectionem altera gignit; illa timorem Domini, ista charitatem. At istud de notitiis supra ostensum est. Nunc de ignorantiis vide. Etenim, sicut initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16), sic initium 0973C omnis peccati superbia (Eccli. X, 15): et quomodo perfectionem sibi sapientiae vindicat amor Dei, ita desperatio sibi omnem malitiae consummationem. Et quemadmodum ex notitia tui venit in te timor Dei, atque ex Dei notitia Dei itidem amor; sic e contrario de ignorantia tui superbia, ac de Dei ignorantia venit desperatio. Sic autem superbiam parit tibi ignorantia tui, cum meliorem quam sis, decepta et deceptrix tua cogitatio te esse mentitur. Hoc quippe et superbia, hoc initium omnis peccati, cum major es in tuis oculis quam apud Deum, quam in veritate. Et ideo qui primus peccavit hoc grande peccatum (diabolum loquor), de ipso dictum est quia in veritate non stetit, sed mendax est ab initio (Joan. VIII, 44); quoniam, quod in sua fuit cogitatione, non 0973D fuit in veritate. Quid, si in eo discordaret a veritate, ut minorem se inferioremque putaret, quam veritas haberet? Excusaret eum sua procul dubio ignorantia, et minime reputaretur superbus, nec tam inveniretur iniquitas ejus ad odium, quam humilitas fortassis ad gratiam. Si enim in quonam statu unumquemque nostrum habeat Deus, liquido cognosceremus; nec supra sane, nec infra secedere deberemus, veritati in omnibus acquiescentes. Nunc autem, quia consilium hoc posuit tenebras latibulum suum, et sermo absconditus est a nobis, ita ut nemo sciat 0974A si dignus sit amore vel odio (Eccle. IX, 1); justius tutiusque profecto, juxta ipsius Veritatis consilium, novissimum nobis locum eligimus, de quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde cedere mox oporteat cum rubore (Luc. XIV, 10, 9).

7. Non est ergo periculum, quantumcunque te humilies, quantumcunque reputes minorem quam sis, hoc est, quam te veritas habeat. Est autem grande malum, horrendumque periculum, si vel modice plus vero te extollas, si vel uni videlicet in tua cogitatione te praeferas quem forte parem tibi veritas judicat, aut etiam superiorem. Quemadmodum enim si per ostium transeas, cujus superliminare, ut ad intelligentiam loquar, nimium bassum sit, non 0974B nocet quantumcunque te inclinaveris; nocet autem, si vel transversi digiti spatio plus quam ostii patitur mensura, erexeris, ita ut impingas et capite quassato collidaris; sic in anima non est plane timenda quantalibet humiliatio, horrenda autem nimiumque pavenda vel minima 1404 temere praesumpta erectio. Quamobrem noli te, homo, comparare majoribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli uni. Quid scis enim, o homo, si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum reputas, cujus vitam sceleratissimam ac singulariter foedissimam horres, et propterea illum putas spernendum non modo prae te, qui forte jam sobrie, et juste, et pie vivere te confidis, sed etiam prae caeteris omnibus sceleratis tanquam omnium sceleratissimum: quid scis, inquam, 0974C si melior et te, et illis mutatione dexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero jam sit? Et propterea non mediocrem, non vel penultimum, non ipsum saltem inter novissimos eligere locum nos voluit: sed recumbe, inquit, in novissimo loco; ut solus videlicet omnium novissimus sedeas, teque nemini, non dico praeponas, sed nec comparare praesumas. En quantum malum venit de ignorantia nostri, utique peccatum diaboli, et initium omnis peccati, superbia. Quid etiam Dei parturiat ignorantia, alias videbimus. Nam nunc horae brevitas non permittit, quoniam hodie tarde convenimus. Itaque sufficiat unumquemque modo, ne se ipsum ignoret, admonitum esse, non solum sermone nostro, sed ipsius quoque dignatione sponsi Ecclesiae Jesu Christi 0974D Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXVIII. Qualiter ex ignorantia Dei nascitur desperatio, et qualiter sponsa dicatur pulchra inter mulieres.

1. Quid igitur Dei ignorantia parturit? Nam hinc incipiendum est, sicut recordamini hic heri fuisse terminatum. Quid itaque parturit? Diximus desperationem, sed quonam modo, dicamus. Forte aliquis reversus in se, et displicens sibi in omnibus malis quae fecit, cogitansque resipiscere, et redire 0975A ab omni via mala et carnali conversatione sua, si ignorat, quam sit bonus Deus, quam suavis et mitis, et quam multus ad ignoscendum, nonne sua carnalis cogitatio arguet eum, et dicet: Quid facis? et vitam istam vis perdere, et futuram? Peccata tua maxima sunt, et nimium multa: nequaquam pro tot et tantis, nec si tu excories, sufficies satisfacere. Complexio tenera est, vita exstitit delicata, consuetudinem difficile vinces. Pro his et similibus desperatus resilit miser, ignorans quam facile omnipotens Bonitas, quae [alias, Omnipotens qui] neminem vult perire, cuncta ista dissolveret: sequiturque impoenitentia, quae est delictum maximum, et blasphemia irremissibilis. Ipse vero aut conturbatus nimia tristitia absorbetur, et fertur in profundum, minime jam ut 0975B consolationem recipiat, emersurus, sicut scriptum est: Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): aut certe dissimulans, et sibi qualicunque verisimili blandiens ratione, revocat se irrevocabiliter in saeculum, ad perfruendum et deliciandum in omnibus bonis ejus, quoad licuerit. Cum autem dixerit: Pax et securitas, tunc repentinus ei superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugiet (I Thess. V, 3). Ita ergo et de ignorantia Dei universae malitiae consummatio venit, quae est desperatio.

2. Apostolus dicit quod ignorantiam Dei quidam habent (I Cor. XV, 34). Ego autem dico omnes ignorare Deum, qui nolunt converti ad Deum. Neque enim ob aliud procul dubio renuunt, nisi quia gravem 0975C et severum imaginantur, qui pius est, durum et implacabilem, qui misericors est, ferum et terribilem, qui amabilis est: et mentitur iniquitas sibi, formans sibi idolum pro eo quod non est ipse. Quid timetis modicae fidei? ut peccata nolit remittere? Sed affixit ea cruci cum suis manibus. Quod teneri et delicati estis? Sed ipse novit figmentum nostrum. Quod male assueti, et ligati peccandi consuetudine? Sed Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7). Forte ne irritatus immanitate et multitudine criminum, cunctetur porrigere manum adjutorii? Sed ubi abundavit delictum, superabundare et gratia consuevit (Rom. V, 20). 1405 An de vestimento solliciti estis, vel cibo, caeterisque corpori vestro 0975D necessariis, et propterea cunctamini relinquere vestra? Sed scit quia his omnibus indigetis (Matth. VI, 25-32). Quid vultis amplius? quid jam impedit a salute? Sed hoc est quod dico: Deum ignoratis, sed nec creditis auditui nostro. Vellem vos vel expertis credere, quia, nisi crodideritis, non intelligetis. Sed non est omnium fides.

3. Absit autem ut de tali, hoc est de Dei ignorantia, sponsam commonitam sentiamus, quae tanta sponsi pariter et Dei sui, non dico agnitione, sed amicitia et familiaritate donata est, ut ejus crebra colloquia et oscula mereretur, et nunc familiari ausu loquitur: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Ubi sane non ipsum, sed locum habitationis gloriae ejus sibi indicari requirit, quanquam non 0976A aliud ipse, et aliud locus ejus vel gloria. Sed reprimenda censetur propter praesumptionem, et de sua ipsius commonenda cognitione, in qua nimirum visa est aliquatenus caligare, quae tantae se aestimarit idoneam visioni, sive minus attendens prae excessu suo, quod esset in corpore, sive frustra sperans, etiam manentem in corpore ad illam se posse inaccessibilem accedere claritatem. Ergo ad se ipsam protinus revocatur, et ignorantia convincitur, et insolentia castigatur. Si ignoras te, inquit, egredere (Cant. I, 6, 7). Terribiliter sponsus intonat in dilectam, non tanquam sponsus, sed tanquam magister; et non quasi iratus, sed ut territa purgaretur, purgata idonea redderetur huic ipsi, cui inhiat, visioni. Mundicordibus nempe illa visio sequestratur.

0976B 4. Pulchre autem pulchram, non omnimode quidem, sed pulchram inter mulieres eam dicit, videlicet cum distinctione; quatenus et ex hoc amplius reprimatur, et sciat quid desit sibi. Ego enim puto mulierum nomine hoc loco appellatas animas carnales ac saeculares, nihil in se virile habentes, nihil forte aut constans in suis actibus demonstrantes, sed totum remissum, totum femineum et molle quod vivunt, et quod agunt. Spiritualis autem anima, etsi inde jam pulchra quod non secundum carnem ambulat, sed secundum spiritum; ex eo tamen quod adhuc in corpore vivit, citra perfectum adhuc pulchritudinis proficit, ac proinde non pulchra omni modo, sed pulchra inter mulieres, id est inter animas 0976C terrenas, et quae non sunt, sicut ipsa, spirituales, non autem inter angelicas beatitudines, non inter virtutes, potestates, dominationes. Sicut patrum aliquis olim inventus et dictus est justus in generatione sua (Gen. VI, 9), id est prae omnibus sui temporis suaeque generationis; et Thamar justificata perhibetur ex Juda (Gen. XXXVIII, 26), hoc est, prae Juda; et in Evangelio publicanus descendisse refertur de templo justificatus, sed justificatus a Pharisaeo (Luc. XVIII, 14); et quomodo magnus ille Joannes magnifice quondam commendatus est, quod videlicet superiorem non haberet, sed hoc inter natos mulierum (Luc. VII, 28), non autem inter choros beatorum coelestiumque spirituum; ita et sponsa modo dicitur pulchra, sed interim adhuc inter mulieres, 0976D et non inter coelestes beatitudines.

5. Desinat proinde, quandiu in terris est, quae in coelis sunt curiosius investigare, ne forte scrutatrix majestatis opprimatur a gloria. Desinat, inquam, donec inter mulieres versatur, inquirere quae apud sublimes illas sunt potestates, solis ipsis perspicua, solis licita, tanquam coelestibus coelestia ad videndum. Mirabilis facta est, inquit, visio ista ex te, o sponsa, quam tibi postulas demonstrari: nec modo praevales intueri meridianam et miram quam inhabito claritatem. Dixisti enim: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Sed enim induci in nubes, penetrare in plenitudinem luminis, irrumpere claritatis abyssos, et lucem habitare inaccessibilem, nec temporis 0977A est hujus, nec corporis. Id tibi in novissimis reservatur, cum te mini exhibuero gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. An nescis quia quandiu vivis in hoc corpore, peregrinaris a lumine? Quomodo quae necdum tota pulchra es, idoneam te existimas universitatem 1406 pulchritudinis intueri? Quomodo denique quaeris me in mea claritate videre, quae adhuc ignoras te? Nam si te plenius nosses, scires utique, corpore quod corrumpitur aggravatam nullatenus posse attollere oculos, et figere in illum fulgorem in quem prospicere angeli concupiscunt. Erit, cum apparuero, quod tota pulchra eris, sicut ego pulcher sum totus: et simillima mihi, videbis me sicuti sum. Tunc audies: Tota pulchra es, amica mea, et macula non 0977B est in te (Cant. IV, 7). Nunc vero, etsi ex parte jam similis, ex parte tamen dissimilis, contenta esto ex parte cognoscere. Te ipsam attende, et altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutata fueris (Eccli. III, 22). Alioquin si ignoras te, o pulchra inter mulieres (Cant. I, 7); nam et ego te dico pulchram, sed inter mulieres, hoc est ex parte; cum autem venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10): si ergo ignoras te; sed quae sequuntur, dicta sunt, et non oportet iterum dici. Promiseram me de duplici ignorantia utiliter disputaturum: si quominus implesse videor, date veniam volenti. Nam velle adjacet mihi, perficere autem non invenio, nisi quantum sua benignitate ad 0977C vestram aedificationem largiri dignabitur sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXIX. De curribus Pharaonis. id est diaboli, et de principibus exercitus, qui sunt malitia, luxuria, et avaritia.

1. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea (Cant. I, 8). Ante omnia in his verbis libenter accipimus Ecclesiae typum in patribus praecessisse, et nostrae sacramenta salutis praeostensa esse. In exitu Israel de Aegypto, geminoque illo admirabilis maris obsequio, et transitum scilicet populo dantis, et ultionem de hostibus, baptismi gratia evidenter exprimitur, salvantis homines, et crimina 0977D submergentis. Omnes, inquit, sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Sed oportet consequentiam, sicut solemus, signare verborum, et sequentia prioribus copulare; et ita demum elicere suave quidpiam, si possumus, quod prosit moribus instruendis. Ubi itaque sponsae praesumptio dura et austera increpatione repressa est; ne tristior remaneret, bona illi aliqua, quae jam acceperat, ad memoriam reducuntur, et aliqua quae nodum acceperat, promittuntur; sed et pulchra denuo perhibetur, et appellatur amica. Quod tibi, inquit, dure locutus sum, amica mea, nulla in me tibi suspicio sit odii vel rancoris. Nam signa amoris mei in te evidentia sunt ipsa mea munera, quibus te honoravi et ornavi. Nec mihi animi 0978A est illa retrahere, sed magis addere ampliora. Vel sic: Non aegre feras, amica mea, minime te accipere modo quod postulas, quae tanta a me jam accepisti: et majora horum accipies, si in praeceptis meis ambulaveris, et in amore meo perseveraveris. Haec pro litterae consequentia.

2. Nunc jam videamus, qualia sint quae se donasse commemorat. Et primum quidem est, quod eam assimilavit equitatui suo in curribus Pharaonis, liberando utique a jugo peccati, mortificatis universis operibus carnis; quemadmodum ille populus libera tus est a servitute Aegypti, subversis et submersis cunctis curribus Pharaonis (Exod. XIV, 28). Id quidem miseratio maxima, in qua ego quoque si gloriari voluero, non ore insipiens: Veritatem enim 0978B dicam. Fateor et fatebor: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Non sum ingratus, non sum oblitus; misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 1). Verum hactenus mihi cum sponsa. De reliquo, illa singulari dignatione, postquam liberata est, asciscitur in amicam, decorem induitur tanquam Domini sponsa, interim tamen in genis duntaxat et in collo. Ad haec illi promittuntur murenulae pro ornatu, ipsaeque aureae pro pretio, sed et distinctae argento pro decore. Cui non admodum placeat ordo ipse donationum? Primum, misericorditer liberatur: secundo, dignanter adamatur; tertio, benigne 1407 abluitur et purgatur; postremo, optimi ornamenti accipit promissionem.

0978C 3. Non ambigo quosdam jam vestrum in semetipsis recognoscere quae dicuntur, proprioque experimento commonitos ad intelligentiam praevolare. Sed sane memor versiculi illius: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis (Psal. CXVIII. 130); pro hujusmodi dignum duco cadem modice latius explananda. Benignus est enim Spiritus sapientiae (Sap. I, 6), et placet illi doctor benignus et diligens, qui ita cupiat satisfacere studiosis, ut morem gerere tardioribus non recuset. Denique: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ait ipsa Sapientia (Eccli. XXIV, 31): quo quidem praemio ego fraudari noluerim. Quanquam in his etiam quae plana videntur, quandoque talia latent, 0978D quae ipsis quoque, qui capaciores videntur et praevolantes ingenio, non erit inutile si diligentius declarentur.

4. Sed vide jam similitudinem de Pharaone et exercitus ejus, et Domini equitatu. Non inter ipsos exercitus similitudo data est, sed de ipsis. Quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideii cum infideli? Sed inter sanctam spiritualemque animam, et equitatum Domini plane comparatio est, et inter Pharaonem et diabolum, amborumque exercitus. Nec miraberis unam animam equitatus multitudini similatam, si advertas quantae in ipsa una, quae tamen sancta anima sit, virtutum acies habeantur; quanta in affectionibus ordinatio, quanta in moribus disciplina, quanta in orationibus armatura. 0979A quantum in actionibus robur, quantus in zelo terror, quanta denique ipsi cum hoste conflictuum assiduitas, numerositas triumphorum. Denique in consequentibus legitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3); et item: Quid videbis, inquit, in Sunamite, nisi choros castrorum? (Cant. VII, 1.) Aut si id tibi non placet, noveris hujusmodi animam nunquam esse sine angelorum custodia, qui eam aemulantur Dei aemulatione, solliciti suo viro servare, et virginem castam exhibere Christo. Et ne dixeris in corde tuo: Ubi sunt? quis eos vidit? Vidit eos propheta Elisaeus, insuper et fecit orando, ut videret etiam Giezi (IV Reg. VI, 16, 17). Tu non vides, quia non es propheta, nec puer prophetae. Vidit patriarcha Jacob, et ait: Castra Dei sunt haec 0979B (Gen. XXXII, 2). Vidit et doctor gentium, qui dicebat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14).

5. Ergo angelicis fulta ministeriis, et superno stipata agmine sponsa incedens, similis est equitatui Domini; illi utique, qui quondam in curribus Pharaonis tam stupendo divini adjutorii miraculo triumphavit. Si enim diligenter advertas, cuncta quae ibi miraris magnifice perpetrata, invenies hic nihilominus admiranda. Nisi quod in eo nunc magnificentius triumphatur, quod quae illic corporaliter praecesserunt, hic spiritualiter adimplentur. An non tibi nempe multo fortius longeque gloriosius esse 0979C videtur, diabolum prosternere, quam Pharaonem; atque aerias debellare potestates, quam currus Pharaonis subvertere? Ibi denique pugnatum est adversus carnem et sanguinem; hic adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et prosequere modo mecum singula proportionis membra. Ibi populus eductus de Aegypto, hic homo de saeculo; ibi prosternitur Pharao, hic diabolus; ibi subvertuntur currus Pharaonis, hic carnalia et saecularia desideria, quae militant adversus animam, subruuntur; illi in fluctibus, isti in fletibus; marini illi, amari isti. Puto et nunc clamitare daemonia, si forte contingat incidere in talem animam: Fugiamus Israelem, quia Dominus 0979D pugnat pro eo (Exod. XIV, 25). Visne etiam aliquos de principibus Pharaonis propriis tibi designem nominibus, et de curribus describam, ad instar quorum tu quoque alios, si qui sunt, per te ipsum valeas invenire? Magnus quidam princeps spiritualis atque invisibilis regis Aegypti profecto Malitia est, magnus 1408 Luxuria, magnus Avaritia. Et hi quidem possident terminos suos sub rege suo, sicut sui cuique assignati sunt. Nam Malitia in omni regione maleficiorum atque facinorum dominatur; Luxuria omni immunditiae et turpitudini carnis praeest; Avaritia in partes rapinae et fraudis sortita est principatum.

0980A 6. Accipe nunc quoque quales his suis principibus Pharao praeparaverit currus ad persequendum populum Dei. Habet namque Malitia currum suum rotis quatuor consistentem: Saevitia, Impatientia, Audacia, Impudentia. Valde etenim velox est currus isto ad effundendum sanguinem, qui nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore frenatur, nec inhibetur pudore. Trahitur autem duobus admodum pernicibus equis, et ad omnem perniciem paratissimis, terrena Potentia, et saeculari Pompa. Tunc namque quadriga ista malitiae currit valde velociter, cum hinc quidem potentiae effectus subest ejus adimplendis malitiosis conatibus; inde plausus pompae arridet perpetratis sceleribus, ut sermo impleatur qui scriptus est: Quoniam laudatur peccator in desideriis 0980B animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. IX, 3); et iterum alia Scriptura: Hoec est, inquit, hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 52). Porro praesident duobus his equis aurigae duo, Tumor et Livor; et tumor quidem pompam, livor vero potentiam agit. Is enim rapido fertur diabolicarum amore pomparum, cujus apud se cor prius intumuit. Nam, quod in se firmiter stat timore compressum, gravitate modestum, humilitate solidum, puritate sanum, aura hujus vanitatis nequaquam leviter rapietur. Item terrenae jumentum potentiae nonne invidia agitur, et quasi quibusdam livoris urgetur hinc inde calcaribus, suspicione utique decedendi, et metu succumbendi? Aliud est enim quod suspectus est successor, et aliud 0980C quod timetur invasor. His itaque stimulis terrena potentia continue agitatur. Et currus quidem malitiae sic se habet.

7. Luxuriae vero currus quadriga nihilominus volvitur vitiorum, Ingluvie videlicet ventris, Libidine coitus, Mollitie vestium, otii soporisque Resolutione. Trahitur equis aeque duobus, Prosperitate vitae, et rerum Abundantia; et qui his praesident duo, ignaviae Torpor, et infida Securitas: quia et copia ignaviam solvit, et, secundum Scripturam: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32); non sane ob aliud, nisi quoniam male securos reddat: Cum autem dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus superveniet eis interitus (I Thess. V, 3). Hi calcaria minime liabent, neque flagella, vel aliquid hujusmodi, sed pro 0980D his utuntur conopeo ad faciendam umbram, et flabello ad citandum ventum. Porro conopeum Dissimulatio est, umbram faciens, et protegens ab aestu curarum. Proprium namque est mollis et delicatae animae etiam necessarias dissimulare curas, et ne aestuantes sollicitudines sentiat, sub latibulo dissimulationis abscondi. Flabellum vero Effusio est, ventum adulationis apportans. Largi sunt enim luxuriosi, ementes auro ventum de ore adulatorum. Et de hoc satis.

8. Jam vero Avaritia rotis et ipsa vehitur quatuor vitiorum, quae sunt Pusillanimitas, Inhumanitas, Contemptus Dei, mortis Oblivio. Porro jumenta trahentia, 0981A Tenacitas, et Rapacitas; et his unus auriga ambobus praesidet, habendi Ardor. Sola siquidem Avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno contenta est servitore. Ipse vero injuncti operis promptus admodum atque infatigabilis exsecutor, urgendis sane jumentis trahentibus, flagris utitur acerrimis, Libidine acquirendi, et Metu amittendi.

9. Sunt et alii principes regis Aegypti habentes et ipsi currus suos in expeditione domini sui, sicut Superbia, quae unus est de majoribus principibus; sicut inimica fidei Impietas, magnum et ipsa tenens locum in domo et regno Pharaonis; et multi adhuc sunt alii inferioris ordinis satrapae et equites, quorum non est numerus in Pharaonis exercitu; quorum et nomina, et 1409 officia, necnon et arma et apparatus eorum 0981B vestris studiis, ut in his exerceamini, inquirenda relinquo. In istorum itaque principum fortitudine, curruumque suorum, invisibilis Pharao ubique discurrens, in omnem familiam Domini, quibus potest viribus, more tyrannico debacchatur, in his etiam his diebus exeuntem Israel de Aegypto insequitur. At ille nec subvectus curribus, nec protectus armis; nihilominus tamen sola Domini manu confortatus, secure decantat: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1); item: Hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX, 8). Et haec dicta sint pro adducta similitudine de equitatu Domini, et curribus Pharaonis.

0981C 10. Post haec amica appellatur. Nam ipse quidem et ante liberationem amicus erat, alioquin non liberasset quam non amasset; sed illa beneficio liberationis adducta est ut esset amica. Audi denique confitentem. Non quia dilexerimus eum nos, inquit, sed ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Recordare nunc mihi Moysi et Aethiopissae, et agnosce jam tanc praefiguratum conjugium Verbi et animae peccatricis; et discerne, si potes, quid tibi dulcius sapiat in consideratione suavissimi sacramenti, Verbine nimium benigna dignatio, an animae inaestimabilis gloria, an inopinata fiducia peccatoris. Sed non potuit Moyses Aethiopissae mutare pellem, potuit Christus. Sequitur enim: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Sed hoc 0981D sermoni alteri reservetur; ut semper quae in mensa Sponsi nobis apponuntur, cum aviditate sumentes, eructemus in ipsius laudem et gloriam, Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XL. Quod intentio sit facies animae: quae sit ejus pulchritudo aut deformitas; quoe ejusdem solitudo et audicitia.

1. Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis (Cant. I, 9). Tenera est sponsae verecundia; et ad increpatiotionem sponsi, puto, facies ejus rubore suffusa est, pulchriorque ex eo apparens, illico audit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Vide autem ne carnaliter cogites coloratam carnis putredinem, et purulentiam 0982A flavi sanguineive humoris, vitreae cutis superficiem summatim atque aequaliter suffundentem: e quibus sibi invicem moderate permistis, ad venustandam genarum effigiem rubor subpallidus in efficientiam corporeae pulchritudinis temperatur. Alioquin incorporea illa animae invisibilisque substantia, nec corporeis distincta membris, nec visibilibus exstat fucata coloribus. Tu vero spiritualem essentiam spirituali, si potes, attinge intuitu, et ad coaptandum propositae similitudinis schema cogita animae faciem, mentis intentionem; ex qua nimirum rectitudo operis, sicut ex facie pulchritudo corporis, aestimatur. Porro verecundiam intellige, tanquam colorem in facie, quod haec potissimum virtus et venustatem ingerat, et augeat gratiam. Pulchrae ergo 0982B sunt genae tuae, sicut turturis. Poterat usitatius faciem ponere et describere pulchram, sicut solet, cujus pulchritudo laudatur, pulchra facie seu decora facie dici: sed nescio quid sibi voluerit, ut magis genas pluraliter dicendum putaverit, nisi quod minime id crediderim otiosum. Spiritus namque sapientiae loquitur, cui non est fas vel modicum quid omnino ascribere otiosum, aut secus dictum quam oportuerit. Est itaque sine dubio causa, quaecunque illa sit, cur pluraliter genas maluerit, quam singulariter faciem dicere. Et si tu melius non habes, ego quod mihi videtur aperio.

2. Duo quaedam in intentione, quam faciem animae esse diximus, necessario requiruntur, res et causa; id est, quid intendas, et propter quid. Et ex 0982C his sane duobus animae vel decor, vel deformitas judicatur; ut, verbi causa, anima, quae ambo ista recta atque pudica habuerit, illi merito veraciterque dicatur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quae vero altero 1410 horum caruerit, non poterit dici de ea, quod pulchrae sint genae ejus sicut turturis, propter eam, quae adhuc ex parte erit, deformitatem. Multo autem minus illi hoc poterit convenire, quae neutrum horum habere landabile invenitur. At id totum fiet planius in exemplis. Si, verbi causa, intendat quis animum inquirendae veritati, atque id solo veritatis amore; nonne is tibi videtur et rem, et causam habere honestam, meritoque sibi vindicare quod dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis? 0982D quippe cui in neutra genarum naevus reprehensionis appareat. Quod si minime quidem veritatis desiderio, sed aut inanis gloriae, aut alterius qualiscunque commodi temporalis obtentu in veritatem intenderit: jam, etsi unam genarum videatur habere formosam, non tamen, ut arbitror, dubitabis judicare vel ex parte deformem, cujus alteram faciem causae turpitudo foedaverit. Si autem videris hominem nullis honestis studiis intendentem, sed carnis illecebris irretitum, ventri et luxuriae deditum quales sunt illi, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19): quid istum? nonne ex utraque parte foedissimum judicabis, in cujus utique intentione et res, et causa reproba invenitur?

0983A 3. Ergo intendere non in Deum, sed in saeculum, saecularis animae est, nec ullam prorsus genarum speciosam habentis. Intendere autem quasi in Deum, sed non propter Deum, hypocritae plane animae est: cujus etsi una facies decora videtur, quod ad Deum qualicunque intentione respiciat; ipsa tamen simulatio omne in ea decorum exterminat, et magis per totum ingerit foeditatem. Si autem vel solum, vel maxime, ob vitae praesentis necessaria ad Deum converterit intentionem; non quidem faece hypocrisis putidam, pusillanimitatis tamen vitio dicimus subobscuram, et minus acceptam. Porro e contrario intendere in aliud quam in Deum, tamen propter Deum; non otium Mariae, sed Marthae negotium est. Absit autem ut hujusmodi est, quidquam 0983B illam dixerim habere deforme! Nec tamen ad perfectum affirmaverim pervenisse decoris: quippe quae adhuc sollicita est et turbatur erga plurima, et non potest terrenorum actuum vel tenui pulvere non respergi. Quem tamen cito facileque deterget vel in hora sanctae dormitionis casta intentio, et bonae conscientiae interrogatio in Deum. Ergo solum inquirere Deum propter ipsum solum, hoc plane est utramque bipartitae intentionis faciem habere pulcherrimam; atque id proprium ac speciale sponsae, cui merito singulari praerogativa audire conveniat: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis.

4. Cur vero, sicut turturis? Pudica avicula est, et conversatio ejus non cum multis, sed solo degere 0983C fertur contenta compare, ita ut si illum amiserit, alterum non requirat, sed sola deinceps conversetur. Tu ergo qui haec audis, ut sane non otiose audias ea quae scripta sunt propter te, et nunc propter te versantur et disputantur: tu, inquam, si ad istiusmodi Spiritus sancti incitamenta moveris, et inardescis dare operam, quomodo animam tuam facias sponsam Dei; stude ambas speciosas habere has genas tuae intentionis, ut imitator castissimae volucris, sedeas, secundum prophetam, solitarius, quoniam levasti te supra te (Thren. III, 28). Omnino supra te est, angelorum Domino desponsari. An non supra te, adhaerere Deo atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius, sicut turtur. Nihil tibi et turbis, nihil cum multitudine caeterorum; 0983D etiamque ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XILV, 11, 12). O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves te ipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos; secede ab amicis et intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed intentione, sed devotione, sed spiritu. Spiritus enim ante faciem tuam Christus Dominus, spiritusque requirit, 1411 non corporis solitudinem, quanquam et corpore interdum non otiose te separas, cum opportune potes, praesertim in tempore orationis. Tenes etiam in hoc et mandatum 0984A sponsi, et formam: Tu, inquit, cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora (Matth. VI, 6). Et quod dixit, fecit. Solus in oratione pernoctabat, non modo se abscondens a turbis, sed nec ullum quidem discipulorum, nec ullum domesticorum admittens (Luc. VI, 12, 13). Denique tres secum intimos sibi adduxerat, cum ultro properaret ad mortem; avulsus est et ab ipsis orare volens (Matth. XXVI, 37-39). Ergo et tu fac similiter, quando orare volueris.

5. De caetero sola indicitur tibi mentis et spiritus solitudo. Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum. 0984B Alioquin nec si solus corpore es, solus es. Videsue posse esse te et solum, cum inter multos; et inter multos, cum solus es? Solus es in quantacunque hominum verseris frequentia: tantum cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum, magis autem excusa. Excusa intentionem, si opus non potes; puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio, quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem? Et memento, me modo alloqui sponsam, et non amicum sponsi instruere, cui alia ratio 0984C est diligentius observandi ne quis peccet, et explorandi an peccet, et emendandi si peccatum fuerit. A qua sane necessitate sponsa libera est, soli vivens sibi, et ipsi, quem diligit, sponso pariter et Domino suo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLI. Qualiter sponsa recipit interim magnam consolationem de contemplatione divinae claritatis, antequam perveniat ad claram ejus visionem.

1. Collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Solet ornari collum monilibus, non ipsis comparari. Sed hoc illae faciant, quibus quia de proprio non inest decor, aliunde necesse est ut mendicent, unde se 0984D speciosas mentiantur. Nam sponsae collum ita in se ipso formosum, et tam decenter quasi natura formatum est, ut extrinsecus non requirat ornatum. Quid enim opus est peregrinorum fucos adhibere colorum, cui propria, et tanquam innata sufficit pulchritudo, in tantum ut ipsorum quoque, quae ad ornandum quaeruntur monilium possit adaequare nitorem? Hoc nempe intelligi voluit, qui minime quidem a collo, ut assolet, pendere monilia, sed ipsum potius esse sicut monilia dixit. Non jam invocandus est nobis Spiritus sanctus, ut sicut spirituales sponsae genas sua dignatione tribuit invenire, ita etiam ipsius spirituale collum demonstrare dignetur. Et meo quidem intellectui (quia mihi incumbit loqui quae sentio) nihil interim verisimilius probabiliusve 0985A elucet, quam ipsum animae intellectum colli nomine designari. Tu quoque idem, ut arbitror, approbabis, si advertas similitudinis rationem. Annon siquidem tibi videtur colli quodam modo vice fungi intellectus, per quem tua anima trajicit in se spiritus vitalia alimenta, atque in quaedam transfundit viscera morum, affectumque suorum? Hoc ergo sponsae collum, id est purus et simplex intellectus, eum nuda et aperta veritate satis per se ipsum reniteat, non indiget ornamento; sed ipsum magis, tanquam pretiosum monile, animam decenter exornat, ac proinde simile monilibus ipsis 1412 describitur. Bonum monile veritas, bonum puritas sive simplicitas, bonum plane monile sapere ad sobrietatem. Philosophorum vel haereticorum intellectus 0985B non habet hunc in se puritatis, veritatisque nitorem: et ideo multam curam gerunt ipsum colorare et fucare phaleris verborum, et versutiis syllogismorum, ne, si nudus appareat, falsi etiam appareat turpitudo.

2. Sequitur: Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Si, faciam, singulariter, et non pluraliter, faciemus, dixisset, absolute et indubitanter hoc etiam loqui sponsum pronuntiassem. Nunc autem vide ne forte magis sodalibus ejus congruentiusque assignemus, sponsam quasi consolantibus tali promissione, quod donec perveniat ad visionem ejus, cujus sic flagrat desiderio, facturi sint illi muraenulas pulchras et pretiosas, quae sunt aurium 0985C ornamenta. Atque hoc propterea, ut opinor, quia fides ex auditu; et quandiu per fidem ambulatur et non per speciem, danda opera potius instruendo auditui, quam visui exserendo [alias, exercendo]. Frustra namque intenditur oculus qui non sit fide mundatus, cum solis qui mundo corde sunt, videndi copia promittatur (Matth. V, 8). Scriptum vero est: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Quia ergo fides ex auditu, et ex illa visus purgatio est, merito illi ornandis auribus intendebant, dum auditus, sicut ratio docuit, visus sit preparatio. Tu, inquiunt, o sponsa, intuendae dilecti inhias claritati; sed hoc alterius temporis est. Damus autem in praesentiarum ornamenta auribus tuis, quod erit tibi interim consolatio, erit et praeparatio ad hoc ipsum quod 0985D postulas, ac si illud prophetae ei dicant: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Videre desideras, sed audi prius. Gradus est auditus ad visum. Proinde audi, et inclina aurem tuam ornamentis quae tibi facimus, ut per auditus obedientiam ad gloriam pervenias visionis. Nos auditui tuo damus gaudium et laetitiam. Nam visui non est nostrum dare (in quo gaudii plenitudo et tui desiderii adimpletio est), sed illius quem diligit anima tua. Ipse ut gaudium tuum plenum sit, ostendet se ipsum tibi; ipse adimplebit te laetitia cum vultu suo. Tu interim accipe ad consolationem muraenulas has de manu nostra; caeterum delectationes in dextera ejus usque in finem.

3. Advertendum cujusmodi ei muraenulas offerunt: Aureas, inquit, et vermiculatas argento. Aurum divinitatis 0986A est fulgor, aurum sapientia quae desursum est. Hoc auro fulgentia quaedam quasi veritatis signacula spondent se figuraturos hi, quibus id ministerii est, superni aurifices, atque internis animae auribus inserturos. Quod ego non puto esse aliud, quam texere spirituales quasdam similitudines, et in ipsis purissima divinae sapientiae sensa animae contemplantis conspectibus importare, ut videat, saltem per speculum et in aenigmate, quod nondum facie ad faciem valet ullatenus intueri. Divina sunt, et nisi expertis prorsus incognita quae effamur; quomodo videlicet in hoc mortali corpore, fide adhuc habente statum, et necdum propalata perspicui substantia luminis, jam tamen [alias, interim] purae interdum contemplatio veritatis partes suas agere intra nos 0986B vel ex parte praesumit; ita ut liceat usurpare etiam alicui nostrum, cui hoc datum desuper fuerit, illud Apostoli: Nunc cognosco ex parte: item, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 12, 9). Cum autem divinius aliquid raptim et veluti in velocitate corusci luminis interluxerit menti spiritu excedenti, sive ad temperamentum nimii splendoris, sive ad doctrinae usum, continuo, nescio unde, adsunt imaginatoriae quaedam rerum inferiorum similitudines, infusis divinitus sensis convenienter accommodatae, quibus quodam modo adumbratus purissimus ille ac splendidissimus veritatis radius, et ipsi animae tolerabilior fiat, et quibus communicare illum voluerit, capabilior, Existimo tamen ipsas 0986C formari in nobis sanctorum suggestionibus angelorum, sicut econtrario contrarias 1413 et malas ingeri immissiones per angelos malos non dubium est.

4. Et fortassis hinc illud est speculum atque aenigma, ut dixi, per quod videbat Apostolus (I Cor. V, 12), ex istiusmodi puris pulchrisque imaginationibus angelorum quasi manibus fabricatum: quatenus et Dei esse, quod purum et absque omni phantasia corporearum imaginum cernitur, sentiamus; et elegantem quamlibet similitudinem, qua id digne vestitum apparuerit, ministerio deputemus angelico. Quod signasse expressius videtur alia interpretatio, dicens: Similitudines auri fabri faciemus tibi, cum distinctionibus argenti (Cant. I, 10, juxta LXX. Unum 0986D est, cum distinctionibus argenti, et vermiculatas argento. In quo mihi significare videtur non modo similitudines intus per angelos suggeri, sed nitorem quoque eloquii per ipsos extrinsecus ministrari, quo congrue atque decenter ornatae, et facilius ab auditoribus capiantur, et delectabilius. Quod si dixeris: Quid eloquio et argento! dicit tibi propheta: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Ita ergo illi coelestes administratorii spiritus peregrinanti in terris sponsae faciunt muraenulas aureas, vermiculatas argento.

5. Vide autem quomodo illa aliud cupit, et aliud accipit: et nitenti ad contemplationis quietem labor praedicationis imponitur; et sitienti sponsi praesentiam, filiorum sponsi pariendorum, alendorumque 0987A sollicitudo injungitur. Neque nunc tantum accidit illi hoc; sed et alia vice, ut memini, cum sponsi amplexus et oscula suspiraret, responsum est ei: Qua meliora sunt ubera tua vino (Cant. I, 1); ut ex hoc se intelligeret matrem, atque ad dandum lac parvulis, nutriendumque filios revocari. Fortassis et in aliis cantici hujus locis hoc ipsum tu quoque, nisi piger sis ad inquirendum, per te ipsum advertere poteris. An non res ista quondam in sancto patriarcha Jacob praefigurabatur, cum frustratus optatis diuque exspectatis Rachelis amplexibus, pro sterili et decora fecundam et lippam invitus atque ignarus accepit? (Gen. XXIX, 23, 23.) Ita ergo nunc sponsa scire cupiens et inquirens, ubi in meridianis horis dilectus pascat et cubet, muraenulas pro eo reportat 0987B aureas, vermiculatas argento; id est, sapientiam cum eloquentia; haud dubium quin ad praedicationis opus.

6. Docemur ex hoc sane, intermittenda plerumque dulcia oscula propter lactantia ubera; nec cuiquam sibi, sed omnibus esse vivendum. Vae qui bene de Deo et sentire, et eloqui acceperunt, si quaestum aestiment pietatem; si convertant ad inanem gloriam, quod ad lucra Dei acceperant erogandum; si alta sapientes, humilibus non consentiant. Paveant quod in propheta legitur, dicente Domino: Dedi eis aurum meum et argentum meum; ipsi autem de argento et auro meo operati sunt Baal (Ose. II, 8). Tu ergo audi quid sponsa, accepta hinc quidem increpatione, inde vero promissione, responderit. Neque 0987C enim vel de promissis extollitur, vel pro repulsa irascitur; sed, sicut scriptum est: Corripe sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8); et item quod ad donationes et promissiones spectat: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20); quod ex ejus responsione melius utrumque patebit. Sed ipsa, si placet, discussio in aliud sermonis principium differatur, et de iis quae dicta sunt, glorificemus Sponsum Ecclesiae Dominum nostrum Jesum Christum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLII. De duplici humilitate: una videlicet, quam parit veritas; et altera, quam inflammat charitas.

1. Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit 0987D odorem suum (Cant. I, 11). Haec sunt verba sponsae, quae in hodiernum diem distulimus; hoc responsum, quod dedit 1414 ubi increpata est a sponso, non tamen sponso, sed ejus sodalibus: quod facile est advertere ex verbis ipsis. Cum enim non dicit, quasi ad secundam personam: Cum esses rex in accubitu tuo, sed: Cum esset in accubitu suo, patet quod non ad ipsum loquitur, sed de ipso. Puta proinde sponsum, ubi eam (quatenus visum fuit) aut corripuit, aut repressit, comperta ex suffusione genarum verecundia, cessisse loco, ut illa se absente loqueretur liberius quae sentiret; sed et si pavidior, ut assolet, quam oportuerit, et dejectior animo facta esset, sodalium 0988A eam consolationes erigerent. Quod tamen et per se ipsum facere non neglexit, quantum judicavit pro tempore oportere. Nam ut clarum relinqueret quantum sibi in illa correptione complacuit, quippe quam sensit digne et prout oportuit acceptari, non sane ante se absentavit quam ex abundantia (quod non est dubium) cordis prorumperet in laudes ejus, et genarum collique ipsius pulchritudinem commendaret. Propterea et qui cum ipsa remanent, blande loquuntur illi, et munera offerunt, scientes Domini voluntatem. Ad ipsos ergo responsio ejus. Et litteralis quidem contextio schematis ita se habet.

2. Sed priusquam ex hac testa nucleum spiritus elicere inchoemus, dico unum breviter. Felix, cui sua objurgatio sic respondet, quemadmodum habemus 0988B formam praesentis loci. Utinam magis neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes, mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem increpatio procedens minime quod suum est faciat, neque id ad quod misi illam, sed revertatur ad me vacua, tanquam jaculum feriens et resiliens: quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor, nonne torqueor? Et ut mihi usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum; prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio (Philip. I, 23, 22): placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod 0988C debui feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi? Volui nimirum perimere hostem, et eripere fratrem; et non feci sic, magis autem contrarium accidit: nam laesi animam, et culpam auxi, siquidem accessit et contemptus. Nolunt audire te, inquit, quia nolunt audire me (Ezech. III, 7). Vides quae majestas contemnitur. Non te putes me solum sprevisse. Dominus locutus est; et quod dixit prophetae, dixit et apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit (Luc. X, 16). Non sum propheta, non sum apostolus; et prophetae tamen et apostoli, audeo dicere, vice fungor: et quibus non aequor meritis, eorum implicor curis; etsi ad meam multam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen 0988D non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. Quid tamen? num ideo cathedrae non deferetur, quoniam occupata est ab indigno? Etiamsi Scribae et Pharisaei in ea sedeant, inquit: Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3).

3. Plerumque etiam impatientia contemptui jungitur, ita ut aliquis non solum non curet corrigi objurgatus, sed insuper objurganti indignetur, more phrenetici manum medici repellentis. Mira perversitas! Medicanti irascitur, qui non irascitur sagittanti! Est enim qui sagittat in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), qui et te ipsum nunc sagittavit ad mortem; et in illum non commoveris? Mihi indignaris, 0989A qui sanum te fieri cupio? Irascimini, inquit, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Si peccato irasceris, non solum minime peccas, sed et quod peccaras, exterminas. Nunc vero et peccatum retines medicamentum respuendo, et peccare apponis irrationabiliter irascendo; et est supra modum peccans peccatum.

4. Aliquoties additur et impudentia, ut non modo 1415 impatienter ferat quod corripitur, sed etiam id unde reprehenditur, impudenter defendat. Hoc plane desperatio. Frons, inquit, mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere (Jerem. III, 3): et ait: Recessit zelus meus a te, ultra non irascar tibi (Ezech. XVI, 42). Solo auditu contremisco. Sentisne quanti periculi, quantique horroris et tremoris 0989B res sit peccati defensio? Dicit iterum: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Si ergo te zelus deseruit; et amor: nec eris amore dignus, qui indignus castigatione censeris. Vides quia tunc magis irascitur Deus, dum non irascitur. Misereamur impio, inquit, et non discet facere justitiam (Isa. XXVI, 10). Misericordiam hanc ego nolo. Super omnem iram miseratio ista, sepiens mihi vias justitiae. Satius profecto mihi, juxta Prophetae consilium, apprehendere disciplinam, nequando irascatur Dominus, et peream de via justa (Psal. II, 12). Volo irascaris mihi, Pater misericordiarum; sed illa ira, qua corrigis devium, non qua extrudis de via. Illud tua nobis benigna animadversio parit, hoc formidolosa nutrit dissimulatio. Non enim cum nescio, sed 0989C cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium: etenim cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus, inquit, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum (Psal. XCVIII, 8). Moysen loquitur et Aaron, atque Samuelem, quos modo praemiserat; et hoc vocat propitiationem, quod eorum. Deus non pepercit excessibus. I nunc tu ergo, atque hanc tibi excludito in aeternum, defendendo errorem, et accusando correptionem. An non istud est malum dicere bonum, et bonum malum? In non ex hac odiosa impudentia pullulabit mox impoenitentia, mater desperationis? Quem enim poeniteat super bono quod putat? Vae illis inquit (Isa. V, 20). Vae istud aeternum est. Aliud est quemque tentari a propria concupiscentia abstractum et illectum; 0989D et aliud sponte appetere malum tanquam bonum, ad mortem quasi ad vitam male securum properare. Pro hujusmodi, dico, mallem aliquando tacuisse et dissimulasse quod agi perperam deprehendi, quam ad tantam reprehendisse perniciem.

5. Dicas forsan mihi, quod bonum meum, ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti 0990A filio adhibuisse se sciat, si demum frustratam se viderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperavit? Et illa quidem hoc pro morte temporali; quanto magis me pro morte aeterna mei filii manet utique ploratus et ululatus multus, etiamsi nihil mihi conscius sum, quominus annuntiaverim illi? Vides etiam a quantis e regione malis et se, et nos liberat, qui correptus mansuete respondet, verecunde acquiescit, modeste obtemperat, humiliter confitetur. Huic ego animae in omnibus me profitear debitorem, huic me ministrum et servum, tanquam dignissimae Domini mei sponsae, et quae revera dicere possit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

0990B 6. Bonus humilitatis odor, qui de hac valle plorationis ascendens, perfusis circumquaque vicinis regionibus, ipsum quoque regium accubitum grata suavitate respergat. Est nardus humilis herba, quam et calidae ferunt esse naturae hi qui herbarum vires curiosius explorarunt. Et ideo per hanc videor mihi non inconvenienter hoc loco virtutem humilitatis accipere, sed quae sancti amoris vaporibus flagret. Quod, propterea sane dico, quoniam est humilitas quam nobis veritas parit, et non habet calorem: et est humilitas quam charitas format et inflammat. Atque haec 1416 quidem in affectu, illa in cognitione consistit. Etenim tu, si temetipsum intus ad lumen veritatis et sine dissimulatione inspicias, et sine palpatione dijudices; non dubito quin humilieris 0990C et tu in oculis tuis, factus vilior tibi ex hac vera cognitione tui, quamvis necdum fortasse id esse patiaris in oculis aliorum. Eris igitur humilis, sed de opere interim veritatis, et minime adhuc de amoris infusione. Nam, si veritatis ipsius, quae te tibi veraciter atque salubriter demonstravit, sicut splendore illuminatus, ita affectus amore fuisses; voluisses procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes tenere sententiam, quam ipsam apud te veritatem habere cognoscis. Sane, Quod in te est dixerim; quoniam plerumque non expedit innotescere omnibus omnia quae nos scimus de nobis, atque ipsa veritatis charitate, et charitatis veritate vetamur palam fieri velle quod noceat agnoscenti. Alioquin, si privato amore tui tentus detines pariter intra 0990D te judicium veritatis inclusum, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui proprium praefers vel commodum, vel honorem?

7. Vides igitur non esse id ipsum, hominem de se ipso non altum jam sapere, veritate luminis redargutum; et humilibus sponte consentire, munere charitatis adjutum. Illud enim necessitatis est, hoc voluntatis. Semetipsum exinanivit, inquit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), et formam humilitatis tradens. Ipse se exinanivit, ipse se humiliavit, non necessitate judicii, sed nostri charitate. Poterat nimirum vilem se et contemptibilem demonstrare, sed plane non reputare, quoniam sciebat se ipsum. Voluntate proinde humilis fuit, et non judicio, qui talem 0991A se obtulit, qualem se esse nescivit; magis autem placuit minimum reputari, qui se summum non ignorabat. Denique ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Corde dixit, cordis affectu, id est voluntate. Itaque necessitatem exclusit, qui voluntatem confessus est. Non enim quomodo ego vel tu invenimus nos in veritate dignos dedecore et contemptu, dignos omni extremitate et inferioritate, dignos etiam suppliciis, dignos plagis; non, inquam, ita et ille: quae tamen omnia expertus est, quia voluit, tanquam humilis corde; humilis videlicet illa humilitate, quam cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis.

8. Propterea dixi, hanc voluntariae humilitatis speciem, non redargutione veritatis, sed charitatis 0991B intra nos infusione creari, quia cordis est, quia affectionis, quia voluntatis: an vero recte, tu judica. Itemque etiam hoc tuo aeque examinetur judicio, dignene eamdem Domino assignarim, quem charitate constat exinanitum, charitate minoratum ab angelis, charitate parentibus subditum, charitate Baptistae manibus inclinatum, charitate carnis infirma passum, charitate postremo morti obnoxium, cruce inglorium exstitisse. Sed et hoc unum adhuc tui sit considerare arbitrii, rectene etiam hanc ipsam humilitatem ita charitate calentem, herba humili et calida, id est nardo, putaverim designatam. Et si ita cuncta probaveris (probabis enim rationi manifestissimae acquiescens) tunc si jam apud te ipsum humiliatus es necessaria illa humilitate, quam scrutans 0991C corda et renes Veritas sensibus ingerit animae vigilantis; adhibe voluntatem, et fac de necessitate virtutem, quoniam nulla est virtus sine convenientia voluntatis [alias, conniventia voluntatis]. Sic autem fiet istud, si nolis alter apparere foris, quam te invenis intus. Alioquin time, ne de te ipso legas: Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium (Psal. XXXV, 3). Pondus, inquit, et pondus abominatio est apud Deum (Prov. XX, 10). Quid enim? tu te depretiaris in secreto apud te ipsum, veritatis trutina ponderatus; et foris alterius pretii mentiens, majori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti? Time Deum, et noli hanc rem pessimam facere, ut quem humiliat veritas, extollat 0991D voluntas: hoc enim resistere est veritati, hoc pugnare contra Deum. Magis 1417 autem acquiesce Deo, et sit voluntas subdita veritati; nec tantum subdita, sed et devota. Nonne Deo, inquit, subjecta erit anima mea? (Psal. LXI, 2.)

9. At parum est esse subjectum Deo, nisi sis et omni humanae creaturae propter Deum; sive abbati, tanquam praecellenti; sive prioribus, tanquam ab eo constitutis. Ego plus dico, subdere paribus, subdere et minoribus. Sic enim decet nos, inquit, omnem implere justitiam (Matth. III, 15). Vade et tu ad minorem, si vis in justitia esse perfectus; defer inferiori 0992A juniori te inclinato. Hoc enim faciens, trahes et ipse ad te sponsae sermonem quem dixit: Quia nardus mea dedit odorem suum. Odor devotio est, odor bona opinio, quae ad omnes pervenit, ut Christi sis bonus odor in omni loco, spectabilis omnibus, amabilis omnibus. Non potest hoc ille humilis, quem veritas ad humilitatem cogit; quoniam sibi habet illam, et exire non patitur, ut sparsa foris redoleat. Magis autem non habet odorem, quia non habet devotionem, utpote qui non sponte, neque libenter se humiliat. Sponsae vero humilitas, tanquam nardus, spargit odorem suum, amore calens, devotione vigens, opinione redolens. Sponsae humilitas voluntaria est, perpetua est, fructifera est. Odor ejus nec reprehensione exterminatur, nec laude. Audierat: 0992B Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, et collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Acceperat et repromissionem ornatus aurei, et nihilominus tamen cum humilitate respondet: et quanto majorem se audit, tanto humiliat se in omnibus. Non gloriatur in meritis, nec inter laudes suas humilitatis obliviscitur, quam et humiliter confitetur sub nardi nomine; ac si voce virginis Mariae dicat: Nullius mihi meriti conscia sum ad tantam dignationem, nisi quod respexit Deus humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Nam quid est aliud, nardus mea dedit odorem suum, quam: Placuit mea humilitas? Non mea, inquit, sapientia, non mea nobilitas, non mea pulchritudo, quae nulla erant mihi, sed quae sola inerat humilitas dedit odorem suum, id est solitum. Solito 0992C placet Deo humilitas; solito plane atque ex consueto excelsus Dominus humilia respicit: et ideo, cum esset rex in accubitu, id est in excelso habitaculo suo, illuc quoque humilitatis odor ascendit. In altis habitat, inquit, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5, 6).

10. Ergo, cum esset rex in accubitu suo, nardus sponsae dedit odorem suum. Accubitus regis, sinus est Patris; quia semper in Patre Filius. Nec dubites regem hunc esse clementem, cui perennis accubitus est paternae benignitatis diversorium. Merito clamor humilium ascendit ad eum, cui fons pietatis est mansio, cui familiaris suavitas, cui substantialis, vel potius consubstantialis bonitas est: cui ideo 0992D totum quod est, de Patre est, ut nil prorsus in regia majestate, nisi paternum, humilium trepidatio suspicetur. Denique: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6). Horum igitur conscia sponsa, utpote domestica atque charissima, non se putat arcendam [alias, arctandam] sponsi gratia penuria meritorum, sola de humilitate praesumens. Regem denique nominat, nam sponsum interim territa increpatione non audet; et in alto habitare fatetur, nec sic tamen diffidit humilitas.

11. Primitivae Ecclesiae potes hunc congruentis 0993A sine aptare sermonem, si recordaris dies illos, quibus, assumpto Domino ubi erat prius, et sedente in dextera Patris, illo suo antiquo nobili atque glorioso accubitu, discipuli erant congregati in loco uno, perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 13, 14). Nonne tibi videtur revera tunc temporis nardum parvulae et trepidantis sponsae dare odorem suum? Denique, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes (Act. II, 2), an non merito paupercula tunc dicere potuit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum? Patuit pro certo omnibus in loco manentibus, quam gratus humiliatis, et 0993B quam beneplacitus odor ascenderat, cui mox tam 1418 copiosa et gloriosa remuneratione responsum est. Caeterum illa non ingrata beneficii fuit. Audi enim quomodo mox repleta devotione parat se ad omnia mala perferenda pro nomine ejus: nam sequitur: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi. Hoc solum dico, quia tribulationum amaritudines sub myrrhae nomine dicit se subire paratam amore dilecti. Reliquum capituli alias prosequemur, si tamen exoratus a vobis Spiritus sanctus adfuerit, qui nos intelligere faciat verba sponsae, quae ipse inspirando formavit, sicut novit illius, cujus ipse Spiritus est, laudibus convenire, sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, 0993C qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLIII. Qualiter consideratio passionis et laborum Christi faciat sponsam, id est animam, pergere illaesam inter prospera et adversa hujus mundi.

1. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur (Cant. I, 12). Ante rex, modo dilectus; ante in accubitu regio, modo inter sponsae ubera. Magna humilitatis virtus, cui etiam Deitatis majestas tam facile se inclinat. Cito reverentiae nomen in vocabulum amicitiae mutatum est: et qui longe erat, in brevi factus est prope. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Myrrha, amara res, 0993D dura et aspera tribulationum significat. Ea sibi dilecti causa imminere prospiciens, gratulabunda id loquitur, confidens se omnia viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Propterea denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve prae amore ipsius ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, quia parvulus natus est nobis (Isa. IX, 6). Bene fasciculus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Id enim, inquit, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis (II Cor. IV, 0994A 17). Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriae, qui modo est fasciculus myrrhae. An non fasciculus, cujus jugum suave est, et onus leve? (Matth. XI, 30.) Non quia levis in se (nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo), sed levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhae dilectus meus; sed: Mihi, inquit, quae diligo, fasciculus est. Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium amaritudinum superare molestiam, et quia fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Et ut scias non in se illam, sed in Domino gloriari, neque de propria virtute, sed de Domini adjutorio praesumere fortitudinem; dicit illum inter ubera sua commoraturum, cui secura decantet: Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, 0994B non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4).

2. Memini me in uno superiorum sermonum (Serm. 10, num. 1) duo sponsae ubera congratulationem definisse atque compassionem, juxta Pauli doctrinam, dicentis: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Quia vero inter adversa et prospera versans, novit utrobique pericula non deesse; medium hujuscemodi uberum suorum vult habere dilectum, cujus adversus utraque continua protectione munitam nec laeta extollant, nec tristia dejiciant. Tu quoque, si sapis, imitaberis sponsae prudentiam, atque hunc myrrhae tam charum fasciculum de principali tui pectoris, nec ad horam patieris avelli; amara illa omnia quae pro te 0994C pertulit, semper in memoria retinens, et assidua meditatione revolvens, quo possis dicere et tu: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

3. Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei: primum videlicet, infantilium 1419 illarum necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo; postremo, periculorum in falsis 0994D fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis silva evangelica copiosissime noscitur protulisse. Ubi sane inter tot odoriferae myrrhae hujus ramusculos minime praetermittendam putavi etiam illam myrrham, qua in cruce potatus est; sed neque illam, qua unctus est in sepultura. Quarum in prima applicuit sibi meorum amaritudinem peccatorum; in secunda futuram incorruptionem mei corporis dedicavit. Memoriam abundantiae suavitatis horum eructabo, quoad vixero; in aeternum non obliviscar miserationes istas, quia in ipsis vivificatus sum.

4. Has olim sanctus David cum lacrymis requirebat: 0995A Veniant mihi, inquiens, miserationes tuae, et vivam (Psal. CXVIII, 77). Has et alius quidam sanctorum cum gemitu memorabat, dicens: Misericordiae Domini multae. Quam multi reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt. Ipsi laboraverunt, et ego in labores eorum introivi; ego messui myrrham, quam illi plantaverunt; mihi hic salutaris fasciculus servatus est; nemo tollet eum a me, inter ubera mea commorabitur. Haec meditari dixi sapientiam, in his justitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiae, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio consolationis. Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter laeta tristiaque vitae praesentis 0995B via regia incedenti tutum praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Haec mihi conciliant mundi judicem, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant; dum non solum placabilem, sed et imitabilem repraesentat eum, qui inaccessibilis est priucipatibus, terribilis apud reges terrae. Propterea haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis; haec in corde semper, sicut Deus scit; haec stylo meo admodum familiaria, sicut apparet; haec mea sublimior interim philosophia, scire Jesum, et hunc crucifixum. Non requiro, sicut sponsa, ubi cubet in meridie (Cant. I, 6), quem taetus amplector mea inter ubera commorantem. Non requiro ubi pascat in meridie, quem intueor Salvatorem in cruce. Illud sublimius, istud suavius; 0995C panis illud, hoc lac; hoc viscera reficit parvulorum, hoc replet ubera matrum: et ideo inter ubera mea commorabitur.

5. Hunc et vos, dilectissimi, tam dilectum fasciculum colligite vobis, hunc medullis inserite cordis, hoc munite aditum pectoris, ut et vobis inter ubera commoretur. Habete illum semper non retro in humeris, sed ante prae oculis, ne portantes et non odorantes, et onus premat, et odor non erigat. Mementote quia accepit eum Simeon in ulnis suis (Luc. II, 28); Maria gestavit in utero, fovit in gremio, sponsa sibi inter ubera collocavit. Et, ne quid praetermittam, factum est verbum in manu Zachariae prophetae, nec non et quorumdam aliorum. Arbitror et Joseph virum Mariae super genua frequenter illi 0995D arrisisse. Hi omnes ante se eum habuerunt, et nullus retro. Exemplo ergo sint vobis, ut et similiter faciatis. Si enim ante oculos habueritis quem portatis, pro certo videntes angustias Domini, levius vestras portabitis, ipso auxiliante Ecclesiae sponso, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

1420 SERMO XLIV. De correptione pro ingenio peccantium moderanda ut nempe humiles et morigeri leniter, duri et obstinati austere corrigantur.

1. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I, 13). Si dilectus in myrrha, multo magis in botri suavitate. Ergo Dominus meus Jesus 0996A myrrha mihi in morte, botrus in resurrectione, se ipsum mihi saluberrimum temperavit in potum, in lacrymis in mensura. Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), ut peccatis mortui justitiae vivamus (I Petr. II, 24). Itaque tu, si peccata luxisti, bibisti amaritudinem; si autem jam respirasti in spem vitae vita sanctiori, mutata est tibi myrrhae amaritudo in vinum, quod laetificat cor hominis. Et fortassis hoc illud significaverit, quod Salvatori oblatum est in cruce [alias additur vinum] myrrhatum, et ideo noluit bibere, quoniam istud sitiebat. Tu ergo post myrrhae, ut dixi, amaritudines, vinum jucunditatis experiens, haud temere et ipse dicere poteris: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis 0996B Engaddi. Engaddi duplicem habet interpretationem, et uni ambae intellectui serviunt. Dicitur namque fons haedi, et baptisma gentium; lacrymasque peccantium aperte designat. Dicitur et oculus tentationis, qui et lacrymas aeque fundat; et tentationes, quae minime unquam desunt vitae hominis super terram, prospiciat. Sed et populus gentium, qui ambulabat in tenebris, nunquam per se laqueos tentationum agnoscere, ac per hoc nec evadere potuit, donec per gratiam illius qui illuminat caecos, recepit oculos fidei, donec venit ad Ecclesiam, quae habet oculum tentationis; donec se tradidit viris spiritualibus instruendum, qui illuminati spiritu sapientiae, suo et experimento docti, possunt veraciter dicere quia non ignoramus astutias diaboli, et cogitationes ejus 0996C (II Cor. II, 11).

2. Ferunt in Engaddi arbusculas balsami crescere, quae in modum vinearum ab indigenis excoluntur: et inde forsitan vineas appellavit. Alioquin quid faceret botrus Cypri in vineis Engaddi? quis unquam botros de vineis in vineas transportavit? solet siquidem vinum, ubi deest, aliunde evehi, non ubi adest. Ergo vineas Engaddi dicit plebes Ecclesiae, quae habet balsami liquorem, spiritum mansuetudinis, in quo parvulorum adhuc in Christo teneritudinem blande fovet, et dolores poenitentium consolatur. Sed et si quis frater in aliquo delicto praeoccupatus fuerit, vir ecclesiasticus, qui hunc spiritum jam accepit, curabit hujusmodi mox instruere in eodem spiritu lenitatis, considerans se ipsum, ne et ipse 0996D tentetur (Galat. VI, 1). In hoc typo quotquot baptizandi sunt, etiam corporaliter Ecclesia oleo materiali ungere consuevit.

3. Quia vero vulnera illius qui incidit in latrones, et jumento corporis pii Samaritani, Ecclesiae est deportatus in stabulum, non in solo oleo, sed in vino simul et oleo sanitatem recipiunt (Luc. X, 30-34): necessarium habet spiritualis medicus etiam vinum fervidi zeli cum oleo mansuetudinis, cui sane convenit non modo consolari pusillanimes, sed et corripere inquietos. Si enim viderit illum qui vulneratus est, id est qui peccavit, blandis ac lenibus hortamentis, quae in eum praerogata sunt, minime emendatum, magis autem forte etiam abutentem sua 0997A mansuetudine, et patientia negligentiorem fieri, et in peccato suo etiam securius obdormire: frustrato tam suavium oleo monitorum, oportebit sane mordacioribus uti medicamentis, et vinum compunctionis infundere; duris videlicet cum eo increpationibus atque invectionibus agere, et, si causa requirit, et duritia tanta est, etiam censurae ecclesiasticae baculo percellere contemptorem. Sed unde illi hoc vinum? Nec enim in vineis Engaddi vinum invenitur, sed oleum. Quaerat ergo in Cypro: nam illa insula ferax est vini, et vini optimi; tollensque 1421 inde sibi ingentem botrum, quem olim exploratores de Israel in vecte ferebant (Num. XIII, 24), chorum propheticum praecedentem, et subsequentem apostolicum, medium autem Jesum pulchro schemate figurantes: 0997B hunc ergo botrum accipiens sibi dicat: Botrus Cypri dilectus meus mihi.

4. Vidimus botrum; videamus qualiter zeli vinum exprimatur ex eo. Etenim si peccanti homini homo peccator minime indignatur, sed magis quasi quemdam ei suavissimi balsami rorem sudans pium exhibet compassionis affectum; hoc scimus unde venit, et jam audistis, sed non advertistis forsitan. Dictum namque est, quod ex consideratione sui ipsius cuique veniat mansuetum esse ad omnes, dum homo consilio sapientissimi Pauli, ut pie condescendere sciat praeoccupatis in peccato, considerat se ipsum, ne et ipse tentetur? (Galat. VI, 1). An non hinc denique amor proximi radicem trahit, de quo in lege mandatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum? 0997C (Luc. X, 27.) Ex intimis sane humanis affectibus primordia ducit sui ortus fraterna dilectio, et de insita homini ad se ipsum naturali quadam dulcedine, tanquam de humore terreno, sumit procul dubio vegetationem et vim, per quam, spirante quidem gratia desuper, fructus parturit pietatis: ut quod sibi anima naturaliter appetit, naturae consorti, id est alteri homini, jure quodam humanitatis, ubi poterit et oportuerit, non existimet denegandum, sed sponte ac libens impertiat. Inest ergo naturae, si peccato non obsolescat, istiusmodi gratae et egregiae quasi suavitatis liquor, ut molliorem magis ad compatiendum peccantibus, quam ad indignandum asperiorem sese sentiat et exhibeat.

0997D 5. Verum quia, juxta Sapientis sententiam, muscae moriturae exterminant hoc suavitatis unguentum (Eccle. X, 1), et minime habet in se natura unde id reparet sibi semel amissum, sentit se dolenda mutatione corruere in illud, quod vercaiter ait Scriptura: Proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum ab adolescentia (Gen. VIII, 21). Non bona adolescentia, in qua filius junior portionem sibi paternae substantiae postulat sequestrari, et bonum incipit velle dividere, quod in commune dulcius possidetur; et habere solus, quod participatione non minuitur, partitione amittitur. Denique: Omnia, inquit, bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus (Luc. XV, 11, 13). Quaenam hae meretrices? Vide ne ipsae sint quae exterminant suavitatis unguentum, carnales videlicet 0998A concupiscentiae, de quibus saluberrime Scriptura te admonens: Post concupiscentias, inquit, tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Et merito morituras describit Sapiens; quoniam et mundus transit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). His ergo, dum satisfacere singulariter volumus, boni nos socialis atque communis singulari suavitate privamus. Hae prorsus muscae sordidae et pungentes, quae in nobis decorem naturae foedant, mentem curis et sollicitudinibus lacerant, socialis gratiae suavitatem exterminant. Hinc homo junior filius appellatur, quod natura, quodam insensatae lubrico adolescentiae depravata, omnem virilis maturitatis ac sapientiae succum amiserit; et, versus in asperum, arente animo praeter se universos despiciat, factus sine affectione.

0998B 6. Igitur ab ineunte adolescentia ista pessima atque miserrima proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum, et natura ad indignandum quam ad compatiendum paratior. Inde homo tanquam omnino exutus hominem, in quo vult sibi, cum opus habet, ab hominibus subveniri, non vult ipse hominibus opus habentibus subvenire. Magis autem judicat, spernit, irridet homo homines, delinquentes peccator, non considerans se ipsum, ne et ipse tentetur. A quo malo minime per se, ut dixi, natura resurget, neque recuperabit oleum ingenitae mansuetudinis, quod semel est exterminatum in ea. Verumtamen quod non potest natura, potest gratia. Quem ergo hominum unctio spiritus miserata, perfundere denuo sua benignitate dignabitur, is continuo revertetur in 0998C hominem, insuper et aliquid melius a gratia quam a natura 1422 recipiet. In fide et lenitate sanctum faciet illum, et dabit illi non oleum, sed balsamum in vineis Engaddi.

7. Nec enim dubium ex fonte haedi profluere charismata meliora, cujus utique unctio haedos verti in agnos, et de sinistra transfert in dexteram peccatores, abundantius quidem ante perfusos unctione misericordiae, ut, ubi abundaverunt delicta, superabundet et gratia (Rom. V, 20). An non vere videtur tibi redisse quodammodo is homo in hominem, qui animae saecularis feritate deposita, et recuperata, etiam cum fenore gratiae, humanae unctione mansuetudinis, quam in ipso muscae carnalium cupiditatum 0998D penitus exterminarant; de suo quem gestat homine, imo qui ipse est, et materiam sumit, et formant miserendi hominibus aliis, ita ut tanquam feralem quemdam rictum exhorreat [alias, ritum exhorreat], non solum cuiquam facere hominum quod pati ipse nolit, sed etiam non facere omnia omnibus quaecunque sibi fieri velit?

8. En unde oleum. Vinum unde? Profecto ex botro Cypri. Etenim, si amas Dominum Jesum toto corde, tota anima, tota virtute tua; nunquid si videris ejus injurias, contemptumque, ferre ullatenus aequo animo poteris? Minime: sed mox arreptus spiritu judicii et spiritu ardoris, et tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65), repletus zelo Phinees, dices cum David: Tabescere me fecit zelus meus, quia 0999A obliti sunt verba tua inimici mei (Psal. CXVIII, 139); et cum Domino: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10; Joan. II, 17). Vinum est ergo fervidissimus zelus iste, expressum de botro Cypri, et calix inebrians Christi amor. Denique Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), et propheta ignem dicebat de excelso missum in ossibus suis (Thren. I, 13), eo quod divino amore flagraret. Hebens itaque ex fraterno oleum mansuetudinis, et ex divino amore vinum aemulationis, securus accede ad sananda vulnera illius qui incidit in latrones, piissimi Samaritani optimus imitator. Secure quoque dicito et tu cum sponsa, Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi: hoc est, Zelus justitiae, amor dilecti mei mihi in affectibus pietatis. Et de hoc satis. Nam 0999B et infirmitas mea pausandum indicit, sicut et saepe facit; ita ut plerumque cogar imperfectas, ut ipsi scitis, relinquere disputationes, residuaque capitulorum in diem alterum reservare. Sed quid? Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXIII, 18), sciens me adhuc recipere longe imparia meritis. Vapulem sane, vapulem ut male operans, si forte verbera in merita reputentur: fortassis miserebitur flagellato, qui bonum in me non invenit quod remuneret, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLV. De duplici pulchritudine animae; et qualiter anima loquitur ad Dei-Verbum, et Verbum ad animam: et quae sint eorum linguae.

0999C 1. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; oculi tui columbarum (Cantic. I, 14). Pulchre, optime, ex amore, sponsae praesumptio; ex amore, indignatio sponsi. Hoc rei exitus probat. Etenim praesumptionem correptio, correptionem emendatio, emendationem remuneratio secuta est. Adest dilectus, amovetur magister, rex disparet, dignitas exuitur, reverentia ponitur. Cedit quippe fastus, ubi invalescit affectus. Et sicut quondam quasi amicus ad amicum Moyses loquebatur (Exod. XXXIII, 11), et Dominus respondebat: ita et nunc inter Verbum et animam, ac si inter duos vicinos, familiaris admodum celebratur confabulatio. Nec mirum. Ex uno amoris fonte utrique influit diligere invicem, confoveri pariter. Ergo dulciora melle volant hinc inde verba, mutui 0999D in se totius suavitatis feruntur aspectus, sancti indices amoris. Denique is iilam amicam nuncupat, pulchram pronuntiat, pulchram iterat, eadem ab illa vicissim recipiens. Nec otiosa iteratio, quae amoris confirmatio est, et fortassis aliquid innuit requirendum.

1423 2. Quaeramus geminam animae pulchritudinem: hoc enim mihi videtur innuere. Decor animae humilitas est. Non a me ipso hoc dico, cum propheta prior dixerit: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9); humili herba et pectoris purgativa humilitatem significans. Hac se post gravem lapsum rex et propheta lavari confidit, et sic niveum quemdam innocentiae recuperare candorem. Verum in eo qui 1000A graviter peccavit, etsi amanda, non tamen admiranda humilitas. At si quis innocentiam retinet, et nihilominus humilitatem jungit, nonne is tibi videtur geminum animae possidere decorem? Sancta Maria sanctimoniam non amisit, et humilitate non caruit: et ideo concupivit Rex decorem ejus, quia humilitatem innocentiae sociavit; denique: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Ergo beati qui custodiunt vestimenta sua munda, videlicet simplicitatis et innocentiae, si tamen et decorem induere humilitatis adjiciant. Profecto audiet quae hujusmodi invenitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Utinam vel semel dicas animae meae, Domine Jesu: Ecce tu pulchra es. Utinam mihi humilitatem custodias! nam primam vestem ego male servavi. 1000B Servus tuus sum ego. Nec enim audeo profiteri amicum, qui testimonium decoris mei cum repetitione non audio. Sufficit mihi si semel audiam. Sed quid, si et hoc in quaestione sit? Scio quid faciam: venerabor amicam servus, cumulatum in ea decorem deformis homunculus admirabor; gaudebo ad vocem sponsi, tantam nihilominus pulchritudinem admirantis. Quis scit, si saltem ex hoc inventurus sim gratiam in oculis amicae, ut gratia ipsius et ipse inveniar inter amicos? Denique amicus sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. En vox ejus in auribus dilectae: audiamus et gaudeamus. Adsunt sibi, loquuntur pariter; stemus simul: nulla nos huic subducat colloquio saeculi cura, nulla illecebra corporis.

1000C 3. Ecce, inquit, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Ecce admirationis vox est, reliquum laudis. Merito admiranda, cui sanctitas amissa humilitatem non attulit, sed servata admisit. Merito pulchra reperitur, cui neutra defuit pulchritudo. Rara avis in terris, aut sanctitatem non perdere, aut humilitatem sanctimonia non excludi: et ideo beata quae utramque retinuit. Denique probatum est: nihil sibi conscia est, et correptionem non abnuit. Nos et cum magna delinquimus, vix ferimus reprehendi; haec autem aequo animo audit contra se amaritudines nihil peccans. Nam, si desiderat videre claritatem sponsi, quid mali est? magis et laudis est. Et tamen increpata poenitentiam agit, et dicit: Fasciculus 1000D myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commo rabitur (Cantic. I, 12): hoc est: Sufficit mihi, nolo jam scire nisi Jesum, et hunc crucifixum. Magna humilitas! Actu innocens suscipit poenitentis affectum; et quae non habet unde poeniteat, habet tamen ut poeniteat. Cur ergo, inquis, increpata est, si nihil mali fecit? Sed enim audi nunc dispensationem et prudentiam sponsi. Sicut Abrahae olim obedientia sane tentata est, ita et nunc humilitas sponsae. Et quomodo ille impleta obedientia tunc audivit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12): sic et huic modo quasi sub aliis verbis dicitur: Nunc cognovi quod humilis sis; hoc enim est quod ait: Ecce tu pulchra es. Et ideo praeconium iterat, ut gloriae sanctitatis additum signet humilitatis decorem. 1001A Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Nunc cognovi quod pulchra sis, non solum ex meo amore, sed etiam ex tua humilitate. Non dico nunc pulchram inter mulieres, nec pulchram in genis, nec in collo, sicut ante dicebam: sed pulchram simpliciter fateor, non utique pulchram ex comparatione, non cum distinctione, non ex parte.

4. Et addit: Oculi tui columbarum. Aperte adhuc commendatur humilitas. Ad hoc siquidem respicit, quod illa reprehensa de alta inquisitione sua, continuo non cunctata est ad simpliciora descendere, ita ut diceret: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Multum profecto distat inter vultum gloriae, et fasciculum 1424 myrrhae: et ideo magnum humilitatis insigne, inde huc acquiescere revocari. 1001B Ergo oculi tui columbarum. Jam, inquit, non ambulas in magnis, neque in mirabilibus super te: sed instar simplicissimae volucris contenta es simplicioribus, nidificans in foraminibus petrae, meis vulneribus immorans, et libenter ea quae sunt de me duntaxat incarnato et passo, oculo intuens columbino.

5. Aut certe quia in specie avis hujus Spiritus sanctus apparuit (Matth. III, 16), spiritualis magis quam simplex in ea intuitus columbae nomine commendatur. Et si hoc placeat, oportet referas capitulum praesens ad id quod paulo ante sodales muraenulas ei facere aureas promiserunt (Cantic. I, 10), non intendentes, ut tunc docui, ornare aures corporis, sed informare auditum cordis (supra, serm. 41, n. 1001C 2-4). Potuit itaque fieri, ut fide, quae est ex auditu, corde amplius mundato, ad videndum quod ante non poterat, instructior redderetur. Et quoniam de acceptis muraenulis in visu acutiori ad intelligentiam spiritualem visa est profecisse; placuit sponso, cui semper, quod in se est, placet magis videri in spiritu; et annumerans id quoque ejus laudibus, ait: Oculi tui columbarum. Jam me, inquit, intuere in spiritu, quia spiritus ante faciem tuam Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et habes unde id possis, quia oculi tui columbarum. Ante non habebas, et ideo reprimenda fuisti: sed nunc copiam habeto vivendi, quia oculi tui columbarum, id est spirituales. Non sane copiam quam petebas: nec enim vel modo 1001D adhuc ad illam potes, sed quae tamen interim sufficere possit. Sane ducenda es de claritate in claritatem: et propterea vide, ut potes, modo; et cum plus poteris, plus videbis.

6. Non puto, fratres, non puto mediocrem hanc, neque communem esse omnibus visionem, etsi sit inferior illa, qua videndus est in futuro. Denique ex his quae sequuntur advertite. Sequitur enim: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, ecce tu pulcher. Vides quam in excelso stat, et in sublime mentis verticem extulit, quae universitatis Dominum quadam sibi proprietate vindicet in dilectum. Attende enim quomodo non simpliciter, Dilecte; sed, dilecte mi, inquit, ut proprium designaret. Magna visio prorsus, de qua ista in id fiduciae et auctoritatis excrevit, ut omnium 1002A Dominum, dominum nesciat, sed dilectum. Existimo enim nequaquam hac vice ejus sensibus importatas imagines carnis, aut crucis, aut alias quascunque corporearum similitudines infirmitatum. In his namque, juxta prophetam, non erat ei species neque decor (Isai. LIII, 2). Haec autem eum intuita, nunc pulchrum decorumque pronuntiat, in visione meliori illum sibi apparuisse significans. Ore enim ad os, sicut quondam cum sancto Moyse (Exod. XXXIII, 11), loquitur cum sponsa; et palam, non per aenigmata et figuras, Deum videt. Talem denique ore pronuntiat, qualem et mente conspicatur, visione plane sublimi et suavi. Regem in decore suo viderunt oculi ejus, non tamen ut regem, sed ut dilectum. Viderit sane eum quis super solium excelsum 1002B et elevatum; et alius quoque facie ad faciem sibi apparuisse testatus sit: mihi tamen videtur eminentia in hac parte esse apud sponsam, quod ibi visus legitur Dominus, hic dilectus. Sic enim habes: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum (Isai. VI, 1); et item: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Sed si ego Dominus, inquit, ubi est timor meus? (Malach. I, 6.) Quod si illis facta est revelatio cum timore; quia ubi Dominus, ibi timor: ego profecto, si optio daretur, tanto libentius, tantoque charius sponsae amplecterer visionem, quanto in meliori affectione, quae est amor, factam adverto. Nam timor poenam habet, perfecta autem charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Multum sane 1002C interest apparere terribilem in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 15), et apparere speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 5). Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Verba ista plane amorem resonant, non timorem.

7. Sed forte ascendunt cogitationes in corde tuo, et quaeris dubius apud te, dicens: Qua ratione verba Verbi facta ad animam referuntur, et rursum animae ad 1425 Verbum, ut illa audierit vocem loquentis sibi, et perhibentis quod pulchra sit, vicissimque idem praeconium suo mox reddiderit laudatori? Quomodo possunt haec fieri? Nam verbo loquimur, non verbum loquitur. Itemque anima non habet unde loquatur, nisi os corporis sibi verba formaverit 1002D ad loquendum. Bene quaeris: sed attende spiritum loqui, et spiritualiter oportere intelligi quae dicuntur. Quoties proinde audis vel legis, Verbum atque animam pariter colloqui, et se invicem intueri; noli tibi imaginari quasi corporeas intercurrere voces, sicut nec corporeas colloquentium apparere imagines. Audi potius quid tibi sit in hujusmodi cogitandum. Spiritus est Verbum, spiritusque anima, et habent linguas suas, quibus se alterutrum alloquantur, praesentesque indicent. Et Verbi quidem lingua favor dignationis ejus: animae vero, devotionis fervor. Elinguis est anima atque infans quae hanc non habet, et non potest ipsi ullatenus sermocinatio esse cum Verbo. Ergo hujuscemodi linguam suam cum Verbum movet, volens ad animam loqui, non 1003A potest anima non sentire. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Et rursum cum suam anima [alias male animam] movet, Verbum latere multo minus poterit; non solum quia ubique est praesens, sed propter hoc magis, quod, nisi ipso stimulante, devotionis lingua minime ad loquendum movetur.

8. Verbo igitur dicere animae, pulchra es, et appellare amicam, infundere est unde et amet, et se praesumat amari. Ipsi vero Verbum vicissim nominare dilectum, et fateri pulchrum; quod amat et quod amatur, sine fictione et fraude adscribere illi, et mirari dignationem, et stupere ad gratiam. Siquidem pulchritudo illius dilectio ejus; et ideo 1003B major, quia praeveniens. Medullis proinde cordis et intimarum vocibus affectionum tanto amplius atque ardentius clamitat sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio Verbi infusio doni, responsio animae cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco plus diligit, quod se sentit in diligendo victam: et ideo plus miratur, quod praeventam agnoscit. Unde non contenta est semel dicere pulchrum, nisi repetat et decorum, eminentiam decoris illa repetitione designans.

9. Aut certe in utraque Christi substantia dignum expressit omni admiratione decorem, in altera naturae, in altera gratiae. Quam pulcher es angelis tuis, Domine Jesu, in forma Dei, in die aeternitatis tuae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, 1003C splendor et figura substantiae Patris, et quidem perpetuus minimeque fucatus candor vitae aeternae! Quam mihi decorus es! Domine mi, in ipsa tui hujus positione decoris! Etenim ubi te exinanivisti, ubi naturalibus radiis lumen indeficiens exuisti; ibi pietas magis emicuit, ibi charitas plus effulsit, ibi amplius gratia radiavit. Quam clara mihi oriris Stella ex Jacob (Num. XXIV, 17), quam lucidus Flos de radice Jesse egrederis (Isai. XI, 1), quam jucundum lumen in tenebris visitasti me, Oriens ex alto! (Luc. I, 78.) Quam spectabilis et stupendus etiam Virtutibus supernis in conceptu de Spiritu, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae fluentis, in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum! Quam denique rutilans post occasum, 1003D Sol justitiae, de corde terrae resurgis! quam formosus in stola tua demum (Isai. LXIII, 1), Rex gloriae, in alta coelorum te recipis! Quomodo non pro his omnibus omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10).

10. Haec ergo similiaque puta in dilecto intuentem sponsam advertisse, cum diceret: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Neque haec sola, sed insuper aliquid procul dubio de naturae decore superioris, quod nostrum omnino praetervolat intuitum, et effugit experimentum. Ergo iteratio utriusque decorem substantiae designavit. Audi deinde quomodo tripudiat ad aspectum affatumque dilecti, et coram ipso nuptiali carmine quae amoris sunt gratulabunda 1004A decantat. Sequitur enim: Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Sed servemus recentiori 1426 principio sponsae cantilenam, ut et nos de quiete facti alacriores, liberius exsultemus et laetemur in ea ad laudem et gloriam sponsi ipsius Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLVI. De statu et compositione totius Ecclesiae. Item, quomodo per activam vitam, quae sub obedientia agitur, perveniatur ad contemplativam.

1. Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina (Cantic. I, 15, 16). Epithalamium canit, cubile et thalamos 1004B pulchro sermone describens. Sponsum invitat ad requiem. Hoc enim melius, quiescere et cum Christo esse. Necessarium autem exire ad lucra propter salvandos. Verum nunc opportunitate, ut putat, inventa, ornatum nuntiat thalamum, lectulumque velut digito monstrans, dilectum, ut dixi, invitat ad requiem, et cum euntibus in Emmaus cordis ardorem non sustinens, ad mentis pertrahit hospitium, secum pernoctare compellit (Luc. XXIV, 29, 32), et cum Petro loquitur: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4).

2. Jam quid spiritualiter ista contineant, requiramus. Et in Ecclesia quidem lectum in quo quiescitur, claustra existimo esse et monasteria, in quibus quiete a curis vivitur saeculi, et sollicitudinibus 1004C vitae. Atque is lectus floridus demonstratur, cum exemplis et institutis patrum, tanquam quibusdam bene olentibus respersa floribus, fratrum conversatio et vita refulget. Porro domos populares conventus intellige Christianorum: quos hi qui in sublimitate positi sunt, christiani utique utriusque ordinis principes, quasi tigna parietes, justis impositis legibus fortiter stringunt, ne sua quique lege vel voluntate viventes, tanquam parietes inclinati et maceriae depulsae dissideant a semetipsis, et sic omnis structura aedificii corruens dissipetur. Laquearia vero quae a tignis firmiter pendent, et domos insigniter ornant, puto bene instituti cleri mansuetos et disciplinatos mores, riteque administrata officia designare. Quomodo namque stabunt ordines 1004D clericorum, et administrationes eorum, si non principum, tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et protegantur potentia?

3. Quod autem tigna cedrina, et cypressina laquearia describuntur, natura absque dubio habet in his speciebus lignorum, quod congruat praefatis ordinibus. Et cedrus quidem quoniam imputribile est, necnon et odoriferum, altaeque proceritatis lignum, satis indicat quales oporteat assumi viros in vices tignorum. Ergo validos et constantes necesse est esse eos, qui super alios ordinantur, necnon et longanimes in spe, atque ad superna mentis verticem attollentes, qui etiam bonum fidei suae et conversationis ubique odorem spargentes, dicere 1005A cum Apostolo possint: Christi enim bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Cypressus item, boni aeque odoris et imputribile similiter lignum, incorruptae vitae et fidei etiam quemvis de clero debere esse demonstrat, ut merito decori domus ac laquearium ornatui deputetur. Scriptum est enim: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum (Psal. XCII, 5). Ubi sane et sanctimoniae decus, et indeficientis gratiae expressa perseverantia est. Oportet ergo virum, qui ad ornamentum et decorem assumitur domus, bonis ornatum moribus esse; et quamvis semper ipse sit intus, bonum tamen testimonium habere et ab his qui foris sunt. Sunt et alia in natura lignorum horum competentia his, quae spiritualiter disseruntur: 1005B sed brevitatis causa praetereo.

4. Notandum vero pulchre omnem Ecclesiae statum brevi uno versiculo comprehensum; auctoritatem scilicet praelatorum, cleri decus, populi disciplinam, monachorum quietem. In horum prorsus, cum recte sunt omnia, sancta mater Ecclesia consideratione laetatur, et tunc ea quoque offert intuenda dilecto, cum ad ejus, tanquam omnium auctoris, refert omnia 1427 bonitatem, nihil sibi ex omnibus tribuens. Nam quod ait, noster et nostrarum, non usurpationis est signum, sed dilectionis: quod nimiae videlicet fiducia charitatis, nihil ejus, quem valde diligit, a se aestimet alienum. Nec enim se sponsi contubernio, aut quietis ejus putat arcendam consortio, quae semper non quae sua, sed quae illius 1005C sunt, quaerere consuevit: et haec causa, cur sibi et sponso simul, sive lectulum, sive domos ausa sit pronuntiare communes. Dixit enim: Lectulus noster; et, tigna domorum nostrarum; et, laquearia nostra: audacter se in possessione associans, cui junctam non dubitat in amore. Non ita illa, quae propriae voluntati nondum abrenuntiavit, sed per se jacet, per se habitat: magis autem non per se, sed cum meretricibus luxuriose vivendo conversatur, concupiscentias loquor carnis, cum quibus dissipat bona sua, et portionem substantiae quam sibi dividi postulavit (Luc. XV, 12, 13).

5. Caeterum tu qui has Spiritus sancti voces audis vel legis, putasne aliqua horum quae dicuntur, valeas applicare tibi, ac de felicitate sponsae, quae 1005D hoc amoris carmine ab ipso Spiritu canitur, aliquid recognoscere in temetipso, ne dicatur et tibi, quia vocem ejus audis, et non scis unde veniat, aut quo vadat? En forte appetis et ipse contemplationis quietem, et bene facis: tantum ne obliviscaris flores, quibus lectulum sponsae legis aspersum. Ergo cura et tu tuum similiter circumdare bonorum floribus operum, virtutum exercitio, tanquam flore, fructum sanctum otium praevenire. Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere appetas, et Liae fecunditate neglecta, solis cupias Rachelis amplexibus oblectari. Sed et 1006A praeposterus ordo est, ante meritum exigere praemium, et ante laborem sumere cibum, cum dicat Apostolus: Qui non laborat non manducet (II Thess. III, 10). A mandatis tuis intellexi, inquit (Psal. CXVIII, 104): ut scias, nisi obedientiae mandatorum contemplationis gustum penitus non deberi. Non igitur putes de propriae amore quietis, sanctae obedientiae actibus, seniorumve traditionibus praejudicium ullatenus faciendum. Alioquin non dormiet tecum sponsus in lecto uno [alias, lectulo uno], illo praesertim, quem tibi pro obedientiae floribus, cicutis atque urticis inobedientiae aspersisti. Propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque non veniet: nec enim dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, ut [alias qui] mori quam 1006B non obedire maluerit. Sed neque approbat tuae contemplationis inane otium, qui dicit per prophetam: Laboravi, sustinens (Jerem. VI, 11); significans tempus, quo exsul coelo et patria summae quietis, operatus est salutem in medio terrae. Magis autem vereor, ne te quoque involvat formidolosa illa sententia, ita intonans in perfidiam Judaeorum: Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram; item: Calendas vestras et solemnitates vestras odit anima mea, facta sunt mihi molesta (Isai. I, 13, 14). Et lugebit super te propheta, et dicet: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7). Cur enim quod dilectus repudiat, non irrideat inimicus.

6. Miror valde impudentiam aliquorum qui inter 1006C nos sunt, qui, cum omnes nos sua singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua contumacia et rebellione contempserint, audent nihilominus ad tam foedum conscientiae suae lectulum omni orationum instantia totius puritatis Dominum invitare. At cum extenderitis, ait, manus vestras, avertam oculos meos, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam (Isai. I, 15). Quid enim? lectulus non est floridus, magis autem et putidus est; et tu illuc Regem gloriae trahis? Ad pausandum hoc facis, an ad causandum? Centurio vetat illum intrare sub tectum suum propter suam indignitatem, cujus tamen fides in universo redolet Israel (Matth. VIII, 8, 10): et tu ad te compellis intrare, tantorum sordens spurcitia vitiorum? Clamat apostolorum 1006D princeps: Exi a 1428 me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8); et tu dicis: Intra ad me, Domine, quoniam sanctus sum? Omnes, inquit, unanimes in oratione estote, fraternitatem diligite (I Petr. II, 17). Et vas electionis: Levantes puras manus, ait, sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Videsne quomodo concordent sibi, et eodem spiritu de pace et tranquillitate animi, quam habere debet ille qui orat, loquantur princeps apostolorum, et doctor gentium? Perge ergo tu tota die expandere ad Deum manus tuas, qui fratres tota die molestas, unanimitatem impugnas, ab unitate te separas.

1007A 7. Et quid me vis facere, inquis? Profecto ut primo quidem emundes conscientiam ab omni inquinamento irae et disceptationis, et murmuris, et livoris; et quidquid omnino adversari cognoscitur aut paci fratrum, aut obedientiae seniorum, de cordis habitaculo climinare festines. Deinde etiam circumdare tibi flores bonorum quoruncumque actuum et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum; id est, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae; haec cogitare (Philipp. IV, 8), in his exerceri curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum: quoniam cum introduxeris eum, veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster 1007B floridus, redolente nimirum conscientia pietatem, sed pacem, sed mansuetudinem, sed justitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed humilitatem. Et de lectulo quidem sic.

8. Domum vero Dei spiritualem se ipsum quisque agnoscat, qui tamen jam non in carne ambulet, sed in spiritu: Templum enim Dei, ait, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Curate ergo, fratres, spirituali huic aedificio, quod vos estis, ne forte cum in superiora proficere coeperit, vacillet et corruat, si lignis fortibus non fuerit subnixum et colligatum: curate, inquam, illi tigna dare imputribilia et immobilia; timorem videlicet Domini castum, illum, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10); patientiam, de qua scriptum est quia patientia 1007C pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19); longanimitatem quoque, quae sub quovis structurae pondere inflexibilis perseverans, in infinita saecula vitae beatae protenditur, Salvatore loquente in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22); magis autem super omnia charitatem, quae nunquam excidit, quia fortis est, inquit, ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cantic. VIII, 6). Studete deinde his tignis substernere et alligare ligna alia aeque pretiosa et pulchra, cui tamen illa ad manum fuerint in opus laquearium ad decorem domus; sermonem scilicet sapientiae sive scientiae, prophetiam, gratiam curationum, interpretationem sermonum, et caetera talia, quae magis noscuntur 1007D sane apta ornatui, quam necessaria fore saluti. De his praeceptum non habeo, consilium autem do: quoniam quidem istiusmodi ligna constat et laboriose quaeri, et difficile inveniri, et periculose elaborari (nam et rara ea, praesertim his temporibus, terra nostra producere reperitur), consulo sane et moneo non multopere ista requiri; magis autem ex lignis aliis laquearia praeparari, quae etsi minus appareant splendida, non minus tamen valida esse probantur, insuper et facilius possidentur et tutius.

9. Utinam et mihi illorum suppetat copia lignorum, quibus hortus Sponsi Ecclesia copiose densatur, pax, bonitas, benignitas, gaudium in Spiritu sancto, misereri in hilaritate, tribuere in simplicitate, 1008A gaudere cum gaudentibus, fiere cum fientibus (Rom. XII, 8, 15). An non tu illam domum (quod ad laquearia spectat) satis abundeque ornatam censeas, quam talibus lignis inspexeris sufficienter compositeque tabulatam? Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV, 8). Semper da mihi ligna haec, quaeso, 1429 quibus tibi semper ornatum exhibeam thalamum conscientiae: conscientiae dico et meae, et alterius. His contentus ero. Erunt et qui meo in hac re consilio acquiescere volent, quia et te puto fore contentum: caetera sanctis apostolis, et viris apostolicis derelinquo. Sed et vos, dilectissimi, tametsi illa ligna non habeatis; nihilominus tamen, si haec habetis, confidite; nihilominus cum omni fiducia accedite ad lapidem summum, angularem, 1008B electum, pretiosum; nihilominus super fundamentum apostolorum et prophetarum et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Jesum Christum (Ephes. II, 19-22, et I Petr. II, 4-9, sponsum Ecclesiae, Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLVII. De triplici flore, scilicet virginitatis, martyrii et bonae operationis — et de devotione habenda circa divinum officium.

1. Ego flos campi, et lilium convallium (Cantic. II, 1). Ad hoc respicere puto quod sponsa de respersis lectulum floribus commendarat. Ne enim sibi flores 1008C adscriberet illos, quibus lectulus decoratus, et venustatus thalamus videbatur, infert sponsus se esse florem campi; nec de thalamo sane prodire flores, sed de campo; et suo munere et sui participatione fieri quod renitet, et quod redolet. Ne quis ergo exprobrare illi posset, et dicere: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? ipse dilectae suae, sicut ambitiosus amator, ita informator benignus, pie illi dignanterque demonstrat, cui nitorem, de quo gloriabatur, ac suaveolentiam lectuli debeat deputare. Ego flos campi, inquit: de me est quod gloriaris. Saluberrime admonemur et ex hoc loco, quia nequaquam gloriari oportet: et si quis gloriatur, in 1008D Domino glorietur (II Cor. X, 17). Et secundum litteram istud: nunc jam scrutemur, ipso de quo loquitur, adjuvante, spiritualem qui in ea tegitur intellectum.

2. Et primo adverte nunc mihi trifarium quemdam floris statum; in campo, in horto, in thalamo: ut post hoc etiam illud facilius compertum fiat, cur se potissimum campi florem elegerit appellare. Et in campo quidem atque in horto oritur flos, in thalamo autem minime. Redolet et lucet in eo, non tamen erectus et stans, ut in horto vel campo; sed plane jacens, tanquam qui illatus sit, non innatus. Propterea et necesse est sane reparare frequenter, et semper recentiores apponere flores, quod diu odorem suum minime retineant, nec decorem. Quod 1009A si, ut in alio sermone praefatus sum, lectulus respersus floribus conscientia est bonis referta operibus (Serm. praeced. num. 7); vides certe, ut similitudo servetur, nequaquam sufficere semel vel secundo operari quod bonum est, nisi incessanter addas nova prioribus, quatenus seminans in benedictionibus, de benedictionibus et metas. Alioquin jacet et marcet flos boni operis atque in brevi omnis ex eo et nitor exterminatur, et vigor, si non aliis atque aliis superjectis pietatis actibus continue reparetur. Hoc in thalamo.

3. In horto autem non ita: sed neque in campo similiter. Ex se enim semel productis floribus assidue subministrant, unde diu in ipsis decus ingenitum perseveret. Differunt tamen et ipsi inter se, 1009B quod hortus quidem ut floreat, hominum manu et arte excolitur: campus vero ex semetipso naturaliter producit flores, et absque omni humanae diligentiae adjutorio. Putasne jam tibi videris advertere quisnam ille sit campus, nec sulcatus vomere, nec defossus sarculo, nec fimo impinguatus, nec manu hominis seminatus; honestatus [alias, venustatus] tamen nihilominus nobili illo flore, super quem constat requievisse Spiritum Domini? Ecce, inquit, odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Necdum speciem suam ille flos agri induerat, et jam dabat 1430 odorem suum, quando eum, ut hoc prae gaudio exclamaret, praesensit spiritu, corpore marcens sanctus et senex Patriarcha, caligans visu, sed odoratu sagax. Non 1009C se proinde debuit florem thalami protestari, qui flos est perpetuo vigens: sed neque item horti, ne humano videretur opere generatus. Pulchre autem et convenientissime, Flos campi sum, ait, qui et absque humana industria prodiit, et semel prodeunti nulla est deinceps dominata corruptio, ut sermo impleatur quem dixit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).

4. Sed, si placet, accipe et aliam hujus rei rationem, ut arbitror, non spernendam. Non enim sine causa sane multiplex spiritus a Sapiente describitur, nisi quod sub uno litterae cortice diversos plerumque sapientiae intellectus tegere consuevit. Itaque juxta praefatam de floris statu partitionem, flos est 1009D virginitas, flos martyrium, flos actio bona. In horto virginitas, in campo martyrium, bonum opus in thalamo. Et bene in horto virginitas, cui familiaris verecundia est, fugitans publici, latibulis gaudens, patiens disciplinae. Denique in horto flos clauditur, qui in campo exponitur, spargiturque in thalamo. Et habes: Hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Quod utique claustrum pudoris signat in virgine, et inviolatae custodiam sanctitatis: si tamen talis fuerit, quae sit sancta corpore et spiritu. Bene item in campo martyrium, dum martyres ludibrio omnium exponantur, spectaculum facti et angelis, et hominibus. Nonne illorum miseranda vox est in psalmo: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt? 1010A (Psal. LXXVIII, 4.) Bene quoque in thalamo actio bona, quae conscientiam et quietam facit, et tutam. Post bonum denique opus securius in contemplatione dormitur, et tanto quis fiducialius sublimia intueri et investigare aggreditur, quanto sibi conscius est minime se propriae amore quietis charitatis operibus defuisse.

5. Et haec omnia secundum aliquid Dominus Jesus. Ipse flos horti, virgo virga virgine generatus. Idem flos campi, martyr, martyrum corona, martyrii forma. Denique foras civitatem eductus est, extra castra passus est, in ligno elevatus est, spectandus hominibus, subsannandus ab omnibus. Ipse item thalami flos, speculum et exemplum totius beneficentiae, quemadmodum ipse Judaeis protestatus est, 1010B dicens: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo (Joan. X, 32); et item Scriptura de eo: Qui pertransiit, ait, benefaciendo et sanando omnes (Act. X, 38). Si igitur haec tria Dominus, quae fuit causa ut e tribus se campi florem maluerit appellare? Profecto ut eam ad tolerantiam animaret, cui noverat immisere, si quidem vellet pie vivere in Christo, persecutionem pati. Id se ergo libentius profitetur, ad quod potissimum vult habere sequacem; atque hoc est quod alias dixi, quoniam semper et illa appetit quietem, et ille incitat ad laborem, denuntians ei quod per multas tribulationes oportet intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Unde cum nova in terris Ecclesia noviter desponsata sibi redire ad 1010C Patrem disponeret, dicebat ei: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2); item: Si me, ait, persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). Potes et tu in Evangelio multa colligere huic denuntiationi malorum perferendorum similia.

6. Ego flos campi et lilium convallium. Illa ergo monstrante lectulum, ille vocat ad campum, ad exercitium provocat. Non putat quidquam persuasibilius fore illi ad ineundum certamen, quam si se ipsum certantis aut exemplum proponat, aut praemium. Ego flos campi. Sane utrumvis in hoc sermone intelligi datur, vel quod sit videlicet pugnantis forma, vel quod gloria triumphantis. Utrumque es mihi, Domine Jesu, et speculum patiendi, et praemium 1010D patientis. Utrumque fortiter provocat ac vehementer accendit. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae, tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia majestatis; sive quia pugnantem te specto, sive 1431 quia te exspecto non solum coronantem, sed et coronam: in utroque mirabiliter tibi me allicis; uterque funis violentissimus ad trahendum. Trahe me post te: libenter te sequor, libentius fruor. Si sic bonus es, Domine, sequentibus te, qualis futurus es consequentibus? Ego flos campi. Qui diligit me, veniat in campum, non refugiat mecum et pro me inire certamen, ut possit dicere: Bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7).

7. Et quoniam non superbi vel arrogantes, sed 1011A humiles potius, qui de se praesumere nesciunt, martyrio idonei sunt; addit se etiam lilium esse convallium, id est humilium coronam, specialem gloriam futurae exaltationis ipsorum hujus eminentia floris designans. Erit namque cum omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Isa. XL, 4): et tunc candor ille vitae aeternae, lilium plane, non collium, sed convallium, apparebit. Justus germinabit sicut lilium, inquit (Osee XIV, 6). Quis justus, nisi humilis? Denique cum se manibus Baptistae servi Dominus inclinaret, et ille expavesceret majestatem, Sine, inquit; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15), consummationem profecto justitiae in humilitatis perfectione constituens. Justus ergo humilis, justus convallis est. Et si humiles 1011B inventi fuerimus, germinabimus et nos sicut lilium, et florebimus in aeternum ante Dominum. An non vere vel tunc maxime se lilium convallium comprobabit, cum reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae? (Philipp. III, 21.) Non ait, corpus nostrum, sed, corpus humilitatis nostrae: ut hujus lilii miro et sempiterno candore solos significet humiles illustrandos. Et haec dicta sint pro eo quod sponsus se florem campi, et lilium esse convallium protestatus est.

8. Jam etiam quid de sua consequenter charissima protestetur, bonum esset audire: sed hora non patitur. Ex Regula namque nostra nihil operi Dei praeponere licet (Reg. S. Benedicti, cap. 43). Quo quidem nomine laudum solemnia, quae Deo in oratorio 1011C quotidie persolvuntur, Pater Benedictus ideo voluit apellari, ut ex hoc clarius aperiret quam nos operi illi vellet esse intentos. Unde vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis: non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; sed virili, ut dignum est, et sonitu, et affectu voces sancti Spiritus depromentes. Pure vero, ut nil aliud dum psallitis, quam quod psallitis cogitetis. Nec solas dico vitandas cogitationes vanas et otiosas: vitandae sunt et 1011D illae, illa duntaxat hora, et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate, quasi necessario, frequenter admittere compelluntur. Sed, ne illa quidem profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante, in claustro sedentes, in codicibus legeratis, qualia et nunc me viva voce disserente ex hoc auditorio Spiritus sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit, quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Cujus semper facere voluntatem ad ejus voluntatem ipso inspirante 1012A possimus, gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLVIII. De laude reciproca, quae fit inter sponsum et sponsam, et qualiter per umbram Christi intelligatur corpus et fides ejus.

1. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cantic. II, 2). Non bonae filiae quae pungunt. Attende pessimum germen ejus cui maledictum est, terrae nostrae. Cum, inquit, 1432 colueris eam, spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Donec ergo in carne est anima, inter spinas profecto versatur; et necesse est ut patiatur inquietudines tentationum tribulationumque aculeos. Quod si lilium est ipsa 1012B juxta sponsi verbum, videat quam vigilem sollicitamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis, hinc inde aculeos intendentibus. Nec enim vel levissimam spinae sustinet ullatenus punctionem floris teneritudo, sed mox ut modice premitur, perforatur. Sentis quam merito necessarieque hortetur nos propheta servire Domino in timore (Psal. II, 11); et item Apostolus, cum timore nihilominus et tremore nostram ipsorum operari salutem? (Philipp. II, 12.) Tenebant nimirum proprio experimento hujus sententiae veritatem, utpote amici sponsi, qui minime prorsus ambigerent, et ad suas animas pertinere quod dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Denique unus eorum: Conversus sum, ait, in aerumna mea, dum configitur spina 1012C (Psal. XXXI, 4). Bene confixus, qui conversus exinde est. Bene pungeris, si compungeris. Multi cum sentiunt poenam, corrigunt culpam; et talis dicere potest: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Spina culpa est, spina poena est, spina falsus frater, spina vicimus est malus.

2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. O candens lilium! o tener et delicate flos! increduli et subversores sunt tecum: vide quomodo caute ambules inter spinas. Plenus est mundus spinis: in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt. Versari in his et minime laedi, divinae potentiae est, non virtutis tuae. Sed confidite, inquit, quia ego vici mundum (Joan. VI, 33). Etsi igitur undique tibi 1012D intendi prospicias tribulationum, tanquam tribulorum, aculeos; non turbetur cor tuum neque formidet, sciens quia tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3-5). Considera lilia agri, quomodo inter spinas vigent et nitent. Si fenum quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic custodit (Matth. VI, 28-30), quanto magis amicam et sponsam suam charissimam? Denique custodit Dominus omnes diligentes se (Psal. CXLIV, 20). Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Non mediocris titulus profecto virtutis inter pravos 1013A vivere bonum, et inter malignantes innocentiae retinere candorem et morum lenitatem: magis autem si his qui oderunt pacem pacificum et amicum ipsis te exhibeas inimicis. Id plane tibi similitudinem datam de lilio jure quodam proprietatis specialiter vindicabit, quod ipsas utique pungentes se spinas candore proprio illustrare et venustare non cessat. An non proinde lilium tibi videtur implere quodam modo Evangelii perfectionem, qua orare jubemur pro calumniantibus et persequentibus nos, benefacere his qui oderunt nos? (Luc. VI, 27, 28.) Ergo et tu fac similiter, et erit anima tua amica Domini, et laudabit te de te, dicens quia sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3. Sequitur: Sicut malus inter ligna silvarum, sic 1013B dilectus meus inter filios. Reddit sponsa praeconii vicem commendanti se sponso, a quo laudari est laudabilem fieri, et quem laudare intelligere et admirari laudabilem. Et sicut ex eminenti flore figurata a sponso laus ejus est, ita e regione et ex excellenti ligno ipsa illius singularem gloriam eminentiamque demonstrat. Movet tamen me de ligno hoc, quod non tantae esse excellentiae videatur, quantae aliqua caeterorum: et ideo minus digne assumi in opus similitudinis, utpote quod non sufficiat laudis vicem implere. Sicut malus inter ligna silvarum, sic delectus meus inter filios. Denique nec sponsa magni aestimasse videtur, quae hoc in lignis silvarum tantum efferre curavit, nimirum sterilibus, nec fructus humano victui aptos ferentibus. Cur 1013C ergo omissis melioribus et nobilioribus lignis, hujus mediocritas arboris adducta in medium est ad formandum sponsi praeconium? Itane ad mensuram 1433 laudem recipere debuit, qui ad mensuram Spiritum non accepit? Hoc nempe data de illa arbore similitudo facit, ut videatur habere superiorem, qui parem non habet. Quid dicemus ad haec? Fateor, parva laus, quoniam parvi laus. Non enim hoc loco praedicatur magnus Dominus et laudabilis nimis (Psal. CXLIV, 3), sed parvus Dominus et amabilis nimis, parvulus utique, qui natus est nobis (Isai. IX, 6).

4. Ergo non majestas attollitur hic, sed commendatur humilitas; digneque ac rationabiliter 1013D quod infirmum et stultum est Dei, hominum fortitudini et sapientiae antefertur. Ipsi sunt namque ligna silvestria et infructuosa, quoniam, secundum Prophetam, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Una inter ligna silvarum Dominus Jesus arbor faciens fructum, secundum hominem sane, etsi praelatus hominibus, sed ab angelis minoratus (Psal. VIII, 6). Miro etenim modo et angelis sese factus caro subjecit, et angelos sibi manens Deus subjecto retinuit. Denique: Videbitis, inquit, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 51): quod in uno eodemque homine Christo Jesu et infirmitatem 1014A foveant, et stupeant majestatem. Quia ergo sponsae id dulcius, quod se imminuit, sapit; libentius attollit gratiam, praefert misericordiam, stupet dignationem. Libuit proinde hominem inter homines admirari, non inter angelos Deum, tanquam malus inter ligna excellit silvarum, et non plane inter hortorum plantaria. Nec putat minui laudes, ubi de consideratione infirmitatis pietatis bonitas exaltatur. Quo enim juxta aliquid a laudibus temperat, eo item juxta aliquid magis laudat, minus prosequens gloriam dignitatis, ut gratia dignationis emineat. Sicut ergo Apostolus quod stultum et infirmum est Dei sapientius fortiusque dicit esse hominibus (I Cor. I, 25), sed non angelis; et sicut Propheta speciosum praedicat forma prae filiis hominum (Psal. 1014B XLIV, 3), et non prae angelis; sic ista certe in eodem spiritu loquens, sub typo fructiferae arboris silvestriumque lignorum hoc loco efferre voluit Hominem Deum super omnem gratiam hominum, non autem super excellentiam angelorum.

5. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Et bene inter filios; quia cum esset unicus Patris sui, multos illi et absque invidia filios acquirere studuit, quos non confunditur vocare fratres, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Jure autem praeponitur universis adoptatis per gratiam is qui per naturam filius est. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Merito sicut malus, qui instar fructiferae arboris et umbram refrigerii habet, et fert fructum optimum. 1014C An non vere fructiferum lignum, cujus flores fructus honoris et honestatis? (Eccli. XXIV, 23.) Denique lignum vitae est apprehendentibus eum (Prov. III, 18). Non comparabuntur huic omnia ligna silvarum, quia, etsi sint arbores pulchrae et magnae, quae opem ferre videantur orando, ministrando, docendo, exemplis juvando, solus tamen Dei Sapientia Christus lignum est vitae, solus panis vivus qui de coelo descendit, et dat vitam mundo (Joan. VI, 41, 33).

6. Ideo ait: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cantic. II, 3). Merito ejus desideraverat umbram, de quo et refrigerium esset et refectionem pariter acceptura. 1014D Nam caetera quidem silvarum ligna, etsi umbram solatii habent, sed non vitae refectionem, non fructus perpetuos salutis. Unus est enim vitae auctor, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), qui dicit sponsae suae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Non Moyses, inquit, dedit vobis panem hunc de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum (Joan. VI, 32). Propterea ergo Christi potissimum desideraverat umbram, quod solus sit qui non solum ab aestu refrigerat vitiorum, sed et replet delectatione virtutum. Sub umbra ejus quem desideraveram sedi. Umbra ejus, caro ejus; umbra ejus, fides. Mariae obumbravit proprii Filii caro; mihi, Domini fides. Quanquam et mihi quoque quomodo non obumbrat caro, qui in 1015A mysterio 1434 manduco eam? Et sancta nihilominus Virgo fidei et ipsa experta est umbram, cui dictum est: Et beata quae credidisti (Luc. I, 45). Sub umbra ejus quem desideraveram sedi. Et propheta: Spiritus, inquit, ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra ejus vivemus inter gentes (Thren. IV, 20). In umbra in gentibus, in luce cum angelis. In umbra sumus, quandiu per fidem ambulamus, et non per speciem; et ideo justus in umbra, qui ex fide vivit. At qui vivit ex intellectu, beatus est; quia non in umbra jam, sed in lumine. Justus erat David, et ex fide vivebat, cum dicebat Deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, et vivam (Psal. CXVIII, 73, 144); sciens successurum fidei intellectum, intellectui revelandum lumen 1015B vitae, et luminis vitam. Prius est venire ad umbram, et ita ad id cujus umbra est pertransire, quoniam, nisi credideritis, ait, non intelligetis (Isai. VII, 9, juxta LXX).

7. Vides fidem et vitam esse, et vitae umbram. Nam e regione vita in deliciis agens, quoniam non est ex fide, et mors est, et umbra mortis. Quae enim, inquit, vidua in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Denique sapientia carnis mors est. (Rom. VIII, 6). Sed et mortis est umbra, illius scilicet quae cruciat in aeternum. Sedimus et nos aliquando in tenebrosis et umbra mortis, carnaliter conversantes, et non ex fide viventes; mortui jam quidem justitiae, a morte vero secunda paulo minus absorbendi. 1015C Quantum etenim umbra prope est corpori cujus est umbra, tantum pro certo vita illa nostra inferno appropinquavit. Denique: Nisi quia Dominus adjuvit me, inquit, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Nunc autem de umbra mortis ad vitae transivimus umbram; magis autem translati sumus de morte ad vitam (I Joan. III, 14), in Christi umbra viventes, si tamen viventes, et non mortui. Nec enim, reor, continuo, ut quis in umbra ejus fuerit, quod vivat in ea, quia non plane omnis qui fidem habet ex fide vivit. Nam fides sine operibus mortua est; nec potest dare vitam, quam minime ipsa habuerit. Ideo propheta cum dixisset: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, non contentus fuit sequi et dicere: 1015D In umbra ejus sumus; sed; in umbra, inquit, ejus vivimus inter gentes. Et tu ergo vide ut vivas exemplo prophetae in umbra ejus, ut quandoque et regnes in lumine ejus. Nec enim tantum umbram habet, habet et lucem. Ipse per carnem umbra est fidei, ipse intelligentiae lumen per Spiritum. Et caro est enim, et spiritus. Caro, in carne manentibus; spiritus, ante faciem nostram, id est in futuro; si tamen quae retro sunt obliviscentes, ad ea quae ante sunt nosmetipsos extendimus, quo pervenientes experiamur de verbo quod dixit: Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Nec ignoro quod in carne adhuc manens quis dixerit: Et si cognovimus Christum secundum carnem, 1016A sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). At hoc ille: nos vero qui nondum in paradisum, nondum ad tertium coelum rapui meruimus, Christi interim carne pascamur, mysteria veneremur, exempla sectemur, fidem servemus; et vivimus profecto in umbra.

8. In umbra ejus quem desideraveram sedi. Fortassis felicius aliquid ista expertam se gloriatur in eo, quod se in umbra dicit: non, ut propheta, vivere, sed sedisse. Sedere enim quiescere est. Plus est autem quiescere in umbra quam vivere, sicut vivere plus est quam tantummodo esse in ea. Igitur quod est commune multorum propheta assumens sibi: In umbra ejus vivimus, inquit; sponsa vero habens praerogativam, etiam quod sub ea singulariter sederit, 1016B gloriatur. Non enim ut ille pluraliter: Vivimus; ita et haec: Sedimus dixit; sed singulariter, sedi, ut agnoscas praerogativam. Ubi itaque nos cum labore vivimus, qui conscii peccatorum sub timore servimus, ibi haec devota et amans suaviter requiescit. Denique timor poenam habet, amor suavitatem. Unde ait: Et fructus ejus dulcis gutturi meo; gustum contemplationis significans, quem obtinuerat per amorem suaviter sublevata. At istud in umbra, quia per speculum et in aenigmate. Erit cum declinaverint umbrae crescente lumine, imo penitus disparuerint, et subintrabit sicut perspicua, ita et 1435 perpetua visio; eritque non modo suavitas gutturi, sed et satietas ventri; sine fastidio tamen. Sub umbra ejus quem desideraveram 1016C sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Nos quoque ubi sponsa pausat, pausemus pariter, de sumpto gustu patremfamilias glorificantes, qui nos ad tales epulas invitavit, sponsum Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLIX. Qualiter per discretionem ordinatur charitas, ut omnia membra Ecclesiae, id est electi, invicem colligentur.

1. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). Ut quidem propositi capituli videtur sonare littera, habito pro votis dulci admodum familiarique colloquio cum dilecto, illo abeunte sponsa regreditur ad adolescentulas, 1016D aspectu ita ipsius affatuque refecta atque accensa, quatenus ebriae similis appareret. Et quasi illis stupentibus novitatem, et quaerentibus causam, respondit mirum minime esse, si vino aestuaret, quae in cellam vinariam introisset. Et secundum litteram ita. Secundum spiritum quoque non negat ebriam, sed amore, non vino, nisi quod amor vinum est. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quando praesens est sponsus, et sponsa ad ipsum sermonem dirigit; tunc sponsus dicitur aut dilectus, aut, quem diligit anima mea, inquit; loquens vero de ipso adolescentulis, regem nominat. Utquid hoc? Propterea credo, quia et sponsae amanti atque dilectae conveniat uti familiarius, quod ad se est, amoris nominibus, et 1017A adolescentulis tanquam disciplina indigentibus opus sit reverendo premi vocabulo majestatis.

2. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quaenam ista sit cella vinaria, praetereo dicere, quia dixisse me recolo. Tamen si ad Ecclesiam referatur sermo, cum repleti Spiritu sancto discipuli musto ebrii a populo putarentur; tunc tanquam amicus sponsi pro sponsa stans Petrus in medio eorum: Non, inquit, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt. Attende interim, quod non omnino ebrios, sed ebrios sicut ab illis aestimati sunt, denegavit. Erant enim ebrii, sed Spiritu sancto, non musto. Et quasi testificarentur ad plebem, revera se in cellam fuisse vinariam introductos, rursum Petrus pro omnibus: Sed hoc est, ait, quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in 1017B novissimis diebus, dicit Dominus; effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae: juvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt. An non tibi cella videtur fuisse vinaria illa domus, in qua erant discipuli pariter congregati, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes (Act. II, 13-17, 2), adimplevitque prophetiam Joel! Et nonne unusquisque illorum exiens inebriatus ab ubertate domus illius, et torrente voluptatis tantae potatus, dicere merito quibat: Quoniam introduxit me rex in cellam vinariam?

3. Sed et tu quoque, si collecto tuo spiritu, mente sobria et vacua curis, orationis domum solus introeas, 1017C et stans coram Deo ad unum aliquod de altaribus, coeli januam tangas sancti desiderii manu, et praesentatus choris sanctorum, tua penetrante devotione (siquidem oratio justi penetrat coelos) in ipsorum praesentia miserandus deplores miserias et calamitates quas pateris; crebris suspiriis et gemitibus inenarrabilibus prodas necessitatem, flagites pietatem; si, inquam, hoc egeris, confido in eo qui dixit; Petite, et accipietis (Matth. VII, 7), quia, si perseveraveris pulsans, non exibis vacuus. Verum cum te nobis reddideris plenum gratia et charitate, nec poteris spiritu fervens dissimulare munus acceptum, quod sine invidia communicabis; erisque omnibus in gratia, quae data est tibi, non modo 1017D gratus, sed fortassis etiam admirandus; poteris et ipse veraciter protestari, quia introduxit me rex in cellam vinariam; tantum cautus esto, non in te, sed in Domino gloriari. Nec omne donum, quamvis spirituale, prodire 1436 dixerim de cella vinaria, cum sint et aliae penes sponsum cellae vel apothecae, diversa in se recondita habentes dona atque charismata, secundum divitias gloriae ejus: de quibus cellis memini me alibi latius disputasse (supra, serm. 23). Nonne haec condita sunt, inquit, apud me, et signata in thesauris meis? (Deut. XXXII, 34.) Ergo pro diversitate cellarum, divisiones gratiarum sunt, et unicuique manifestatur Spiritus ad utilitatem. Et quanquam alii quidem detur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, alii vero prophetia, alii gratia 1018A curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, aliaque aliis his similia (I Cor. XII, 7-11), non tamen quis horum pro hujusmodi dicere poterit, quod introductus fuerit in cellam vinariam. Ex aliis quippe cellis sive thesauris ista sumuntur.

4. Sed si quis orando obtineat mente excedere in id divini arcani, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, et aestuans justitiae zelo, nec non et in cunctis spiritualibus studiis atque officiis pernimium fervens, ita ut possit dicere: Concaluit cor meum intra me, et in meditationibus meis exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4): is plane, cum ex charitatis abundantia bonam et salutarem vini laetitiae ructare crapulam coeperit, in cellam non immerito 1018B perhibebitur vinariam introisse. Cum enim duo sint beatae contemplationis excessus, in intellectu unus, et alter in affectu; unus in lumine, alter in fervore; unus in agnitione, alter in devotione: pius sane affectus, et pectus amore calens, et sanctae devotionis infusio, etiam et vehemens spiritus repletus zelo, non plane aliunde, quam e cella vinaria reportantur: et cuicunque cum horum copia surgere ab oratione donatur, potest in veritate loqui, quia introduxit me rex in cellam vinariam.

5. Sequitur: Ordinavit in me charitatem. Omnino necessarie. Importabilis siquidem absque scientia est zelus. Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime discretio est necessaria, quae est ordinatio charitatis. Semper quidem zelus absque scientia minus efficax, 1018C minusque utilis invenitur; plerumque autem et perniciosus valde sentitur. Quo igitur zelus fervidior, ac vehementior spiritus, profusiorque charitas; eo vigilantiori opus scientia est, quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem. Proinde sane, ne tanquam nimia et importabilis pro impetu spiritus, quem e cella videtur vinaria reportasse, praesertim ab adolescentulis sponsa timeatur; jungit quod discretionis est etiam se pariter accepisse, id est ordinem charitatis. Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit; ordo modum tribuit et decorem, etiam et perpetuitatem. Denique ait: Ordinatione tua perseverat dies (Psal. CXVIII, 91); diem virtutem appellans. Est ergo discretio non tam virtus, quam 1018D quaedam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrixque affectuum, et morum doctrix. Tolle hanc, et virtus vitium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis convertetur, exterminiumque naturae. Ordinavit in me charitatem. Factum est autem hoc, cum in Ecclesia quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem sanctorum (Ephes. IV, 11, 12). Oportet autem ut hos una omnes charitas liget, et contemperet in unitatem corporis Christi: quod minime omnino facere poterit, si ipsa non fuerit ordinata. Nam si suo quisque feratur impetu secundum spiritum quem accepit, et ad quaeque volet indifferenter, prout afficitur, et non rationis judicio convolarit; 1019A dum sibi assignato officio nemo contentus erit, sed omnes omnia indiscreta administratione pariter attentabunt, non plane unitas erit, sed magis confusio.

6. Ordinavit in me charitatem. Utinam et in me Dominus Jesus tantillum ordinet charitatis quod dedit; ut sic mihi curae sint universa quae sunt ipsius, ut tamen quod mei potissimum propositi seu officii esse constiterit, ante omnia curem: sed sane ita id prius, ut tamen ad multa, quae mihi specialiter non attinent, afficiar amplius. Non enim semper quod prius curandum, id etiam diligendum amplius erit: cum saepe quod prius 1437 est ad sollicitudinem, minus sit ad utilitatem, ac per hoc minus esse oporteat et in affectu. Frequenter proinde quod 1019B pro injuncto praeponitur, de judicio posthabetur: et quod veritas judicat praeponendum, id charius amplectendum ordo postulat charitatis. Nonne, verbi gratia, ex injuncto incumbit mihi cura omnium vestrum? Jam quidquid huic forte praetulero operi, quo minus ipsi invigilem digne et utiliter pro viribus exsequendo; etsi ex charitate fortassis id facere videar, ordinis tamon ratio non consentit. Quod si ante omnia quidem, ut debeo, huic intendo curae, non autem magis ad majora gaudeo Dei lucra, quae per alterum fieri forte comperero, patet me ordinem charitatis ex parte tenere, ex parte nequaquam. Si vero me et ad id amplius, quod specialius incumbit, sollicitum, et nihilominus ad illud, quod 1019C majus est, magis affectum exhibeam; utrobique profecto invenior charitatis ordinem assecutus, et non est cur dicere non possim etiam ipse, quia ordinavit in me charitatem.

7. Si autem dicas difficile quemquam plus alieno gaudere magno bono, quam proprio parvo, advertes certe vel ex hoc excellentiam gratiae apud sponsam, et quoniam [alias, quam] non cuilibet animae dicere sit, quia ordinavit in me charitatem. Quare facies deciderunt quorumdam vestrum modo ad hunc sermonem? Nam alta suspiria testantur tristitiam animorum, conscientiarumque dejectionem. Nimirum metientes nosmetipsos nobis, sentimus aliqui nostrum pro nostrae imperfectionis experientia, quam rara virtus sit alienae non invidere virtuti, 1019D nedum gaudere ad illam, nedum etiam tanto plus quam ad propriam quemque gratulari, quanto se perpenderit in virtute superatum. Adhuc modicum lumen in nobis est, fratres, quotquot de nobis ita sentimus. Ambulemus dum lucem habemus, ne tenebrae non comprehendant (Joan. XII, 35). Ambulare, proficere est. Ambulabat Apostolus, qui dicebat: Non arbitror me comprehendisse; et addit: Unum autem, quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt, me extendo (Philipp. III, 13). Quid est, unum autem? Unum autem, inquit, quasi remansit mihi ad remedium, ad spem, ad consolationem. Quid 1020A illud? Quae retro sunt videlicet obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendo. Magna fiducia! quod magnum electionis Vas perfectum abnuens, profectum fatetur. Ego non ambulantem, sed sedentem a mortis tenebris comprehendi periculum est. Et quis sedens, nisi qui non curat proficere? Id caveto: et si morte praeoccupatus fueris, in refrigerio eris. Dices Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo nihilominus, inquit, omnes scribentur. Qui omnes? Profecto qui in desiderio proficiendi inveniuntur. Sequitur enim: Dies formabuntur, et nemo in eis (Psal. CXXXVIII, 16); subaudis: Peribit, Dies proficientes intellige, qui si morte praeoccupati fuerint, in eo quod eis deest perficiendi sunt. Formabuntur, et nemo in eis informis relinquetur.

1020B 8. Et quomodo, ais, ego proficere possum, qui fratri proficienti invideo? Si doles quod invides, sentis, sed non consentis. Passio est, quandoque sananda, non actio condemnanda. Tantum non illic resideas, iniquitatem meditans in cubili tuo, qualiter videlicet foveas morbum, satisfacias pesti, persequaris insontem, bene ab illo gesta calumniando, deprimendo, pervertendo, atque impediendo, gerenda. Alioquin non nocet ambulanti et extendenti se ad meliora, quod jam non ipse operatur, sed quod habitat in eo peccatum (Rom. VII, 20). Non est ergo damnatio illi, qui non dat membra 1438 sua arma iniquitati, non linquam ad detrahendum, non quidquam reliqui corporis ad laedendum nocendumve aliquo modo; magis autem confunditur sic 1020C se esse male affectum: et inolitum ex longo vitium confitendo, flendo, orando conatur expellere; et cum non praevalet, mitior inde ad omnes, atque apud se humilior invenitur. Quis sanum sapiens hominem damnet, qui a Domino didicit mitis esse et humilis corde? (Matth. XI, 29.) Absit ut inveniatur expers salutis imitator Salvatoris, sponsi Ecclesiae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula! Amen.

SERMO L. De duplici charitate, scilicet actuali et affectuali; et ejus ordinatione.

1. Vos forsitan exspectatis tractari sequentia, explicitum putantes versiculum, qui novissime tractabatur. 1020D Verum ego aliud molior: habeo enim quod adhuc vobis apponam de fragmentis hesterni convivii, quae mihi collegeram ne perirent. Peribunt autem, si nulli apposuero: nam si voluero ea habere solus, ipse peribo. Nolo proinde vestram illis, quam bene novi, fraudare ingluviem: praesertim cum sint de ferculo charitatis, eo dulcia quo subtilia; eo sapida quo minuta. Alioquin contra charitatem est valde nimis de ipsa charitate fraudare. Itaque hic sum: Ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4).

2. Est charitas in actu, est et in affectu. Et de illa 1021A quidem quae operis est, puto datam esse legem hominibus, mandatumque formatum: nam in affectu quis ita habeat, ut mandatur? Ergo illa mandatur ad meritum, ista in praemium datur. Cujus initium quidem, profectumque vitam quoque praesentem experiri divina posse gratia non negamus; sed plane consummationem defendimus futurae felicitati. Quomodo ergo jubenda fuit, quae implenda nullo modo erat? Aut si placet tibi magis de affectuali datum fuisse mandatum, non inde contendo, dummodo acquiescas et tu mihi, quod minime in vita ista ab aliquo hominum possit, vel potuerit adimpleri. Quis enim sibi arrogare id audeat, quod se Paulus ipse fatetur non comprehendisse? (Philipp. III, 13.) Nec latuit praeceptorem, praecepti pondus hominum 1021B excedere vires; sed judicavit utile ex hoc ipso suae illos insufficientiae admoneri, et ut scirent sane, ad quem justitiae finem niti pro viribus oporteret. Ergo mandando impossibilia, non praevaricatores homines fecit, sed humiles, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo (Rom. III, 19, 20). Accipientes quippe mandatum, et sentientes delictum, clamabimus in coelum, et miserebitur nostri Deus: et sciemus in illa die, quia non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. III, 5).

3. Atque hoc dixerim, siquidem consenserimus affectualem legem fuisse mandatam. Sed actuali id potius convenire inde vel maxime apparere 1021C videtur, quod cum dixisset Dominus: Diligite inimicos vestros, mox de operibus infert: Benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27). Item Scriptura: Si esuriet inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum datu (Rom. XII, 20). Et hic de actu habes, non de affectu. Sed audi item Dominum etiam de sui dilectione mandantem: Si diligitis me, inquit, sermones meos servate (Joan. XIV, 15). Atque hic quoque ad opera mittimur per injunctam observantiam mandatorum. Supervacue autem 1439 de opere monuisset, si in affectione jam fuisset dilectio. Sic te ergo necesse est et illud accipere, quod juberis diligere proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 39), etsi non ita aperte expressum sit. An non 1021D denique satis tibi esse judices ad implendum istud de proximi dilectione mandatum, si id perfecte observes, in quo omni homini recte de lege naturae praescribitur: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris? (Tob. IV, 16.) Et item illud: Quaecunque vultis ut 1022A faciant vobis homines, et vos facite aliis (Matth. VII, 12).

4. Neque hoc dico, ut sine affectione simus, et corde arido solas moveamus manus ad opera. Legi inter alia, quae scribit Apostolus magna et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, sine affectione scilicet esse (Rom. I, 31). Sed est affectio quam caro gignit; et est quam ratio regit, et est quam condit sapientia. Prima est, quam Apostolus legi Dei dicit non esse subjectam, nec esse posse (Rom. VIII, 7); secunda, quam perhibet e regione consentientem legi Dei, quoniam bona est (Rom. VII, 16); nec dubium distare inter se contentiosam et consentaneam. Longe vero tertia ab utraque distat, quae et gustat, et sapit quoniam suavis est Dominus 1022B (Psal. XXXIII, 9), primam eliminans, secundam remunerans. Nam prima quidem dulcis, sed turpis; secunda sicca, sed fortis; ultima pinguis, et suavis est. Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas sedet, non illa affectualis, quae sale sapientiae condita pinguescens magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini; sed quaedam potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore suaviter reficit, amore tamen amoris ipsius vehementer accendit. Non diligamus, ait, verbo, neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18).

5. Vides quomodo caute medius incedit inter vitiosum atque affectuosum amorem, ab utroque pariter hanc distinguens actualem et salutiferam charitatem? 1022C Nec linguae mentientis in hac dilectione recipit fictum, nec rursum afficientis exigit sapientiae gustum. Opere, inquit, diligamus et veritate: quod videlicet moveamur ad bene operandum magis quodam vividae veritatis impulsu, quam sapidae illius charitatis affectu. Ordinavit in me charitatem. Quam putas harum? Utramque, sed ordine opposito. Nam actualis inferiora praefert, affectualis superiora. Etenim in bene affecta mente non dubium, verbi causa, quin dilectioni hominis Dei dilectio praeponatur, et in hominibus ipsis perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori, anima carni. Attamen in bene ordinata actione saepe, aut etiam semper, ordo oppositus invenitur. Nam et circa proximi curam et plus urgemur, et pluries occupamur; 1022D et infirmioribus fratribus diligentiori sedulitate assistimus; et paci terrae magis quam coeli gloriae jure humanitatis et ipsa necessitate intendimus; et temporalium inquietudine curarum vix aliquid sentire de aeternis permittimur; et languoribus nostri corporis, 1023A postposita animae cura, pene continue inservimus; et ipsis denique infirmioribus membris nostris abundantiorem honorem, juxta sententiam Apostoli, circumdamus (I Cor. XII, 23): per hoc quodam modo facientes verbum Domini, de quo habes: Erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XX, 16). Orantem denique hominem cum Deo loqui quis dubitet? Quoties tamen inde charitate jubente abducimur et avellimur, propter eos qui nostra indigent opera vel loquela? quoties pie cedit negotiorum tumultibus pia quies? quoties bona conscientia ponitur codex, ut operi manuum insudetur? quoties pro administrandis terrenis, justissime ipsis supersedemus celebrandis missarum solemniis? Ordo praeposterus: sed necessitas non habet legem. Agit 1023B ergo suum 1440 actualis charitas ordinem juxta patrisfamilias jussionem, incipiens a novissimis (ibid., 8). Pia certe et justa, quae non sit acceptrix personarum; nec pretia consideret rerum, sed hominum necessitates.

6. At non ita affectualis: nam a primis ipsa ducit ordinem. Est enim sapientia, per quam utique quaeque res sapiunt prout sunt: ut, verbi gratia, quae pluris natura habet, pluris quoque ipsa affectio sentiat, minora minus, minima minime. Et illum quidem ordinem charitatis veritas facit; hunc autem veritatis charitas vindicat sibi. Nam et vera in hoc est charitas, ut qui indigent amplius, accipiant prius: et rursus in eo chara apparet veritas, si ordinem tenemus affectu, quem illa ratione. Tu ergo si diligas 1023C Dominum Deum tuum toto corde, tota anima, tota virtute tua (Matth. XXII, 37); et amorem amoris illum, quo contenta est charitas actualis, affectu ferventiori transiliens, ipso cominus divino amore, ad quem is est gradus, accepto in plenitudine spiritu, totus ignescas: sapit tibi profecto Deus, etsi non digne omnino prout est (quod utique impossibile est omni creaturae), certe prout tuum sapere est. Deinde sapies etiam ipse tu tibi prout es, cum te senseris nil habere prorsus, unde te ames, nisi in quantum Dei es: quippe qui totum unde amas, in illum effuderis. Sapies, inquam, tibi prout es, cum ipso experimento amoris tui, et affectionis quam ad te ipsum habebis, nihil dignum te esse invenies, quod vel a te ipso ametur, nisi propter ipsum, sine quo ipse es 1023D nihil.

7. Jam vero proximus, quem vere te oportet diligere tanquam te ipsum, ut tibi et ipse sapiat prout est, haud aliud profecto sapiet tibi, quam tu tibi, qui hoc est quod tu: est enim homo. Qui itaque te non diligis, nisi quia diligis Deum; consequenter 1024A omnes qui similiter diligunt eum, diligis tanquam te ipsum. Porro inimicum hominem, quoniam nihil est, pro eo quod non diligit Deum; non potest quidem diligere tanquam te ipsum, qui Deum diligis; diliges tamen ut diligat. Non est autem id ipsum, diligere ut diligat, et diligere quia diligit. Proinde ut tibi et ipse sapiat prout est, sapiet tibi, non quidem quod est, qui utique nihil est; sed quod futurus forsitan est. quod est prope nihili, quippe quod adhuc pendet sub dubio. Etenim de quo constat quod ad amorem Dei non sit deinceps rediturus, sapiat tibi necesse est, non prope jam nihil, sed nihil ex toto, utpote quod in aeternum nihil est. Illo igitur excepto, qui non modo jam non diligendus, insuper et odio habendus est, secundum illud: Nonne qui oderunt te, 1024B Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) De caetero nulli vel inimicissimo homini negari quantulumcunque affectum charitas sane in hac parte ambitiosa permittit. Quis sapiens, et intelliget haec?

8. Da mihi hominem, qui ante omnia quidem ex toto se diligat Deum; se vero et proximum, in quantum diligunt ipsum; inimicum autem, tanquam aliquando forsitan dilecturum; porro parentes carnis suae germanius, propter naturam; spirituales vero eruditores suos profusius, propter gratiam; atque in hunc modum ad caetera quaeque Dei ordinato intendat amore, despiciens terram, suspiciens coelum, utens hoc mundo tanquam non utens, et inter utenda et fruenda intimo quodam mentis sapore 1024C discernens, ut transitoria transitorie, et ad id duntaxat quod opus, et prout opus est curet, aeterna desiderio amplectatur aeterno: talem, inquam, da mihi hominem, et ego audacter illum sapientem pronuntio, cui nimirum quaeque res revera sapiunt prout sunt, et cui in veritate atque securitate competit gloriari, et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Sed 1441 ubi ille, aut quando ista? Quod flens dico, quousque odoramus, et non gustamus, prospicientes patriam, et non apprehendentes, suspirantes, et de longe salutantes? O veritas exsulum patria, exsilii finis? video te, sed intrare non sinor carne retentus, sed nec dignus admitti, peccatis sordens. O Sapientia, quae attingis a fine usque ad finem fortiter in instituendis et continendis rebus; 1024D et disponis omnia suaviter in beandis et ordinandis affectibus! dirige actus nostros, prout nostra temporalis necessitas poscit; et dispone affectus nostros, prout tua veritas aeterna requirit, ut possit unusquisque nostrum secure in te gloriari et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Tu es enim Dei virtus et 1025A Dei sapientia, Christus sponsus Ecclesiae, Dominus noster, super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LI. Qualiter sponsa petit sibi accumulari fructus bonorum operum cum floribus et odoramentis fidei; item de spe et timore.

1. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II, 5). Crevit amor, quia incentiva amoris plura solito processerunt. Vides siquidem, quanta hac vice non videndi tantum, sed et colloquendi copia fuit. Ipsa quoque visio apparet vultu indulta sereniori, et sermo jucundior, et sermocinatio longior atque protractior. Nec solum oblectata colloquio, sed et gloriata praeconio est. Ad haec, ejus quem desideraverat refrigerata est umbra, cibata 1025B fructu, potata calice. Nec enim sitibunda putanda est exisse de cella vinaria, in quam se introductam modo novissime gloriatur; imo vero sitibunda, quoniam qui bibit me, inquit, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Post ista omnia, sponso more suo secedente, illa languere amore se perhibet, id est prae amore. Quo enim gratiorem fuerat experta praesentiam, eo postmodum absentiam molestiorem sensit. Subtractio nempe rei quam amas, augmentatio desiderii est; et quod ardentius desideras. cares aegrius. Rogat proinde ista interim odoramentis florum ac fructuum confoveri, quousque denuo revertatur, quem molestissime sustinet demorantem. Atque is ordo sermonum.

2. Nunc jam spiritualem fructum, qui in ipsis est, 1025C spiritu duce veritatis tentemus eruere. Et si communis Ecclesia sanctorum hic recipitur loquens, nos in floribus fructibusque designati sumus; sed et quique conversi de saeculo in toto saeculo. In floribus quidem novella et tenera adhuc incipientium conversatio demonstratur, in fructibus vero proficientium fortitudo et maturitas perfectorum. His stipata mater peregrinans et fructificans, cui vivere Christus est, et mori lucrum; profecto aequanimius fert molestiam suae dilationis, quoniam, juxta Scripturam, datur ei de fructu manuum suarum, tanquam ex primitiis spiritus, et laudant eam in portis opera ejus (Prov. XXXI, 31). Si autem secundum moralem sensum in una anima vis tibi utraque haec assignari, et flores 1025D videlicet, et fructus; fidem florem, fructum actum intellige. Nec incongrue, ut opinor, id tibi videbitur, si advertas, quomodo instar floris necessario praecedentis fructum, bonum quoque opus fide oporteat praeveniri. Alioquin sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente: Omne quod non est ex fide, etiam peccatum est (Rom. XIV, 23). Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum. Sed et fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20); sicut inutiliter quoque flos apparet, ubi non sequitur fructus. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ergo ex bonis operibus in fide non ficta radicatis recipit consolationem mens assueta quieti, quoties sibi, ut assolet, lux contemplationis 1026A subtrahitur. Quis enim, non dico continue, sed vel aliquandiu, dum in hoc corpore manet, lumine contemplationis fruatur? At quoties, ut dixi, corruit a contemplativa, toties in 1442 activam se recipit, inde nimirum tanquam e vicino familiarius reditura in idipsum; quoniam sunt invicem contubernales hae duae, et cohabitant pariter; est quippe soror Mariae Martha. Neque enim, etsi a contemplationis lumine cadit, patitur tamen ullatenus se incidere in tenebras peccati, seu ignaviam otii, sane in luce bonae operationis se retinens. Et ut scias etiam opera lucem esse: Luceat lux vestra, inquit, coram hominibus (Matth. V, 16): quod non est dubium de operibus fuisse dictum, quae homines poterant intueri.

3. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore 1026B langueo. Cum praesto est quod amatur, viget amor; languet, cum abest. Quod non est aliud, quam taedium quoddam impatientis desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis absente quem amat, dum totus in exspectatione, quantamlibet festinationem reputat tarditatem. Et ideo ista postulat sibi accumulari bonorum operum fructus cum fidei odoramentis, in quibus moram faciente sponso interim requiescat. Loquor vobis experimentum meum quod expertus sum. Si quando sane comperi profecisse aliquos vestrum ex meis monitis, tunc non me piguit, fateor, curam praetulisse sermonis proprio otio et quieti. Cum enim, verbi gratia post sermonem iracundus quispiam reperitur mutatus in mitem, superbus in humilem, pusillanimis in fortem: 1026C porro mitis, humilis, fortis in sua quisque gratia excrevisse, et se ipso melior factus esse agnoscitur: sed et qui forte tepuerant et languebant circa spirituale studium torpentes et dormitantes, ad ignitum eloquium Domini referbuisse et evigilasse videntur; et qui deserto fonte sapientiae, foderant sibi propriae voluntatis cisternas non valentes aquas continere, proptereaque ad omne injunctum gravati corde arido murmurabant, nullum in se habentes devotionis humorem: hi, inquam, cum de rore verbi, et pluvia voluntaria, quam segregavit. Deus haereditati suae, refloruisse probantur in opera obedientiae, facti in omnibus voluntarii et devoti; non est, dico vobis, unde subeat mentem, 1026D quasi pro intermisso studio jucundae contemplationis, tristitia, cum talibus fuero circumdatus floribus atque fructibus pietatis. Patienter avellor ab infecundae Rachelis amplexibus, ut de Lia mihi exuberent fructus profectuum vestrorum. Minime prorsus pigebit me intermissae quietis [alias, interturbatae quietis] pro cura sermonis, cum videro in vobis germinare semen meum, atque ex eo augeri incrementa frugum justitiae vestrae. Charitas enim quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), id mihi jamdudum facile persuasit, nil scilicet desiderabilium meorum vestris praeferre utilitatibus. Orare, legere, scribere, meditari, et si quae sunt alia spiritualis studii lucra haec arbitratus sum propter vos detrimenta.

1027A 4. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Hoc itaque locuta est sponsa adolescentulis in sponsi absentia, monens eas in fide proficere et operibus bonis donec veniat, sentiens in eo fore et beneplacitum sponsi, et filiarum salutem, et suam ipsius consolationem. Scio me hunc locum in libro De dilectione Dei plenius explicuisse, et sub alio intellectu: potiorine an deteriori lector judicet si cui utrumque videre placuerit. Non sane a prudente de diversitate sensuum judicabor, dummodo veritas utrobique nobis patrocinetur; et charitas, cui Scripturas servire oportet, eo aedificet plures, quo plures ex eis in opus suum veros eruerit intellectus. Cum enim hoc displiceat in sensibus Scripturarum, quod in usibus rerum assidue experimur? In quantos, 1027B verbi causa, sola aqua nostrorum assumitur corporum usus? Ita unus quilibet divinus sermo non erit ab re, si diversos pariat intellectus, diversis animarum necessitatibus et usibus accommodandos.

5. Sequitur: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Et insuper hoc quoque in praefato opusculo memini uberius disputatum; sed signemus sermonis ordinem. Liquet denuo adesse sponsum, 1443 credo, ut sua praesentia languentem erigat. Quomodo enim non in praesentia ejus convalesceret, quam absentia consternarat? Ergo non sustinet dilectae molestiam: adest, neque enim moram facere potest tantis desideriis evocatus. Et quia illam compererat, donec absens fuit, fidelem ad 1027C opera, et sollicitam ad lucra, in eo nimirum, quod flores sibi et fructus praeceperat adunari; etiam cum propensiori hac vice remuneratione gratiae est reversus. Denique uno brachiorum suorum sustentat caput jacentis, alterum ad amplexandum parans, ut sinu foveat. Felix anima quae in Christi recumbit pectore, et inter Verbi brachia requiescit. Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Non ait: Amplexatur; sed, amplexabitur me, ut noveris priori gratiae adeo non ingratam, ut secundam gratiarum actione praevenerit.

6. Disce in referendo gratiam non esse tardus aut segnis, disce ad singula dona gratias agere. Diligenter, inquit, considera quae tibi apponuntur (Prov. 1027D XXIII, 1), ut nulla videlicet Dei dona debita gratiarum actione frustrentur; non grandia, non mediocria, non pusilla. Denique jubemur colligere fragmenta ne pereant (Joan. VI, 12); id est, nec minima beneficia oblivisci. Nunquid non perit quod donatur ingrato. Ingratitudo inimica est animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. Ingratitudo ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae. Propter hoc denique sponsa mox ut gratiam de laeva sensit, gratias egit, non exspectans plenitudinem quae in dextera est. Neque enim ubi memorata est laevam jam esse sub capite suo, etiam secuta est a dextera se similiter amplexatam; sed, amplexabitur me, inquit.

1028A 7. Caeterum quid putamus Verbo sponso laevam esse, sive dexteram? Num id quod dicitur hominis verbum istiusmodi corporeas partes habet in se divisas, et lineamenta distincta, ac distinguentia inter sinistram et dexteram? Quanto magis is, qui Dei et Deus est, sermo varietatem prorsus aliquam non admittit, sed est qui est (Exod. III, 14), in sua nimirum natura tam simplex ut non habeat partes, tam unus ut non habeat numeros. Est enim Dei sapientia, de qua scriptum est: Et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5). At si quod invariabile est, id incomprehensibile, ac per hoc etiam ineffabile esse necesse est; ubi, quaeso, invenias verba, quibus illam majestatem vel digne assignes, vel proprie proloquaris, vel competenter definias? Tamen 1028B utcunque loquamur, quod utcunque de ea Spiritu sancto revelante sentimus. Docemur auctoritate Patrum, et consuetudine Scripturarum congruentes de rebus notis licere similitudines usurpare; sed et verba non nova invenire, sed nota mutuari [alias, transferre], quibus digne et competenter eaedem similitudines vestiantur. Alioquin ridicule ignota per ignota docere conaberis.

8. Ergo quia per dextrum et sinistrum adversa solent atque prospera designari: videtur mihi hoc loco intelligi posse laevam quidem Verbi, comminationem supplicii; dextram vero regni promissionem. Est autem cum mens nostra formidine poenae serviliter premitur: et tunc nequaquam sub capite, sed super caput laeva esse dicenda est; nec potest sic 1028C affecta anima omnino dicere, quia laeva ejus sub capite meo. At vero si proficiens ex hoc spiritu servitutis transierit in quemdam spontanei obsequii digniorem affectum, quatenus videlicet praemiis potius provocetur quam arctetur suppliciis, magis autem si amore boni ipsius agatur; tunc indubitanter dicere poterit, quia laeva ejus sub capite meo: quippe qui illum servilem metum, qui in sinistra est, meliori atque excellentiori habitudine animi superarit, et dignis desideriis etiam ipsi appropiaverit dexterae, in qua sunt omnes promissiones, dicente Propheta ad Dominum: Delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Unde et certa spe concepta cum fiducia loquitur: Et dextera ejus amplexabitur 1028D me.

1444 9. Tu jam mecum videris, an ita affectae et assecutae hunc tantae suavitatis locum, illud quoque conveniat de psalmo usurpare, ut dicat etiam ipsa: In pace in idipsum dormiam, et requiescam; praesertim cum suppetat causa quae sequitur: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 9, 10). Quod equidem tale est. Donec quis premitur a spiritu servitutis, parumque habet de spe, de timore plurimum; non est ei pax neque requies, fluctuante nimirum conscientia inter spem et timorem, maximeque quod a superexcellente timore abundantius crucietur: nam timor poenam habet. Et ideo non est illi dicere: In pace in idipsum dormiam et requiescam, quando necdum se singulariter 1029A in spe constitutum dicere potest. Caeterum si paulatim per incrementum gratiae coeperit deficere timor, et proficere spes; cum demum ad hoc ventum fuerit ut totis viribus exsurgens charitas in adjutorium spei foras mittat timorem: nonne ejusmodi anima singulariter in spe constituta videbitur, ac proinde etiam in pace in idipsum dormire jam et requiescere?

10. Si dormiatis, inquit, inter medios cleros, pennae columbae deargentatae (Psal. LXVII, 14). Quod propterea dictum puto, quoniam est locus inter timorem et securitatem, tanquam inter laevam et dexteram, media videlicet spes, in qua mens et conscientia, molli nimirum supposito charitatis stratu, suavissime requiescit. Et forte in consequentibus hujus 1029B ipsius cantici hic locus fuerit designatus, ubi in descriptione ferculi Salomonis inter caetera habes: Media charitate constravit propter filias Jerusalem (Cant. III, 10). Nam qui se singulariter in spe constitutum sentit, non jam in timore servit, sed requiescit in charitate. Denique requiescit et dormit sponsa, pro qua dicitur: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Magna et stupenda dignatio, quod quiescere facit animam contemplantem in sinu suo, insuper et custodit ab infestantibus curis, protegitque ab inquietudinibus actionum, et molestiis negotiorum; nec patitur omnino suscitari, nisi ad ipsius utique 1029C voluntatem. At istud non in angustiis finiendi jam sermonis adoriendum est, magis autem hinc alius inchoetur, quatenus locus delectabilis debita in tractando diligentia non fraudetur. Non quod vel tunc sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, praesertim in tam digna, tamque excellente et omnino supereminente materia; sed sufficientia nostra ex Deo est, sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *