«Praefationis altera pars» — Nicolaus Claraevallensis

0025 PRAEFATIONIS ALTERA PARS DE NICOLAO, S. BERNARDI NOTARIO.

XXXVI. Erat Nicolaus natione Francus, ab ineunte aetate monachus in monasterio Arremarensi dioecesis Trecensis, quatuor ab ipsa civitate leucis. Vir fuit ingenii facilis, versatilis, facile in aliorum affectus influens, litteris pro tempore apprime excultus, aliis erudiendis apud suos Arremarenses praefectus; charus viris ea aetate praecipuis, Attoni Trecensi episcopo, Petro Venerabili abbati Cluniacensi, Petro Cellensi, Henrico Ludovici Junioris fratri, aliisque.

XXXVII. Is Bernardi fama et ingenio non minus quam sanctitate captus, Claram-Vallem adit, monachorum religionem probat, seniorum affectus pulsat, se admittant in ipsorum coetum, laxioris vitae pertaesum, arctioris perquam cupidum. Rem fere uno congressu evincit et obtinet. Reversus ad suos negotium urget: priorem et seniores Clarae-Vallis, Bernardo absente, litteris convenit, quae est ejus epistola 7, «Dominis et Patribus reverendis priori R.,» id est Rualeno, «et consilio suo» inscripta. In ea se in omnes formas et affectus versat. Clarae-Vallensium religionem dilaudat, suum eos revisendi, eisque sese conjungendi studium insinuat. «Omnem mihi,» inquit, «fiduciam suggerit et humilitas vestra, et necessitas nostra; et illud tertium, in quo mihi spem dedistis, nostrae pusillitatis susceptio.» Tempus, quo eam epistolam scribebat, paulo post designat his verbis: «Quale mihi gaudium erit, qui in tenebris sedeo, qui lumen coeli, lumen Clarae-Vallis non video! O lumen descendens a Patre luminum! ubi lucent luminaria in firmamento coeli, unde assumptum est, videlicet Eugenius papa, luminare majus quod illuminet terram.» Itaque id factum Eugenio pontifice, et quidem anno ejus pontificatus primo: cum Rualenus ex priore Clarae-Vallensi in regimen Romani ad Aquas-Salvias monasterii, cui Eugenius ante pontificatum abbas praefuerat, eodem anno suffectus sit, Nicolao jam in Claram-Vallem admisso, ut ejus epistola 43 probat. Quanquam haec verba, «videlicet Eugenius papa,» e margine in textum videntur irrepsisse.

XXXVIII. Praeter superiorem ad priorem et seniores Clarae-Vallenses epistolam, binas subinde addidit: unam ad fratrem Gaucherium Clarae-Vallensem, cujus in amorem irrepserat; aliam ad Fromundum hospitalem ejusdem loci, id est epistolas 44 et 46. In priori vota sua fusius et ardentius explicat, aitque tanto se concepti propositi desiderio teneri, ut «diem pro anno» computet sibi: se ad terminum praestitutum non 0027 defuisse, sed a suis Arremarensibus multa passum, qua importunitate, qua blanditiis, qua minis, vix ut tandem se ex eorum coetu proripuerit: at tandem de manibus eorum elapsum, «sine pannis, sine nummis, sine famulis, sine equis, vix apud Aripatorium,» quod Cisterciensium coenobium est in agro Tricassino, «appulisse,» ac deinde in Claram-Vallem. Verum inde extractum se dicit «in fines terrae,» reclamante scilicet abbate Arremarensi (Guido is erat; cujus rogatu officium de sancto Victore Bernardus composuit) qui ipsum forte in quemdam prioratum retrusit: unde has litteras scripsit Nicolaus impatientis voti plenas; atque alias ad Fromundum, quas per quemdam clericum, qui secum eodem se receperat, transmisit. In priori ad Gaucherum epistola depingit sese in hunc modum. «Sub pannis humilitatis Christi intrans et exiens, in voluptatum gurgitem saliebam, et de patrimonio Crucifixi, de pretio vulnerum Domini mei, non solum intra sanctuarium, sed etiam intra sancta sanctorum, monachum sine regula, presbyterum sine reverentia exhibebam. Ad Romanam enim curiam curiosius iens et rediens, feceram mihi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terris: et in omni vita mea nec una die vixisse me memini.» Haec ille modeste quidem, si ex animo protulit.

XXXIX. Demum concordia (sic titulus et argumentum est epistolae 40) cum abbate suo inita, admissus in Claram-Vallem est una cum Theobaldo priore, quem postea inde egressum frustra revocare conatur epistola 6. Conversio haec Brocardum seu Burchardum, Balernensem Cisterciensis instituti abbatem, ad sibi congratulandum excitavit, scripta hac de re epistola, apud Nicolaum nona, in qua haec leguntur: «Gratias ago Deo, nova facienti omnia, pro novo mirabili de immutatione nova innovati Nicolai. Qui fecit album de nigro, novum quid fecit et mirabile: sed hoc mirabilius inter omnia nova, quod de tali nigro tale album factum est.» Hi nimirum Cisterciensium plausus erant de tali proselyto.

XL. Vix in eorum sodalitio confirmatus erat, cum notarii officium ipsi commissum est. Plures erant Bernardi notarii ob varia quae subinde in ipsum referebantur negotia. Principuus erat Gaufridus, cui adjunctus fuit Nicolaus. Hic de munere sibi demandato, an sincere, conqueritur epistola 15, ad quemdam socium Arremarensem: «Tu scis quia inter homines sum, in quibus viget disciplinae censura, morum gravitas, maturitas consiliorum, auctoritatis pondus, taciturnitatis insigne. Nolo autem argui singularitatis, ut cum illi vacent, et videant quoniam ipse est Deus, ego stylum et tabulas revolvam, ut revolem ad phaleras gloriamque verborum. Tamen a custodia matutina usque ad noctem nihil aliud facio. Non illis imputetur, qui mihi hoc oneris imposuerunt, et posuerunt me multa scribere et rescribere multis.»

XLI. In alia epistola, nempe 35, ipse «scriptoriolum» suum describit hoc modo. «Est mihi scriptoriolum in mea Clara-Valle, vallatum undique officinis coelestibus et celantibus illud. Ostium ejus aperitur in cellam novitiorum, ubi frequens numerositas tam nobilium, quam litteratorum, novum hominem in novitate vitae parturiunt . . . . A dextra parte claustrum monachorum excrescit, ubi floridior ille conventus obambulat . . . . Ibi divinorum eloquiorum libros sub castigatissima disciplina singillatim aperiunt, non ut eventilent thesauros scientiae suae, sed ut dilectionem, compunctionem eliciant, et devotionem. A laeva prominet domus et deambulatorium infirmorum, ubi corpora disciplinis regularibus lassata atque quassata, cibis lautioribus refoventur: donec vel sanata, vel meliorata revolent ad laborantium et orantium gregem, qui vim faciunt regno coelorum, et violenter rapiunt illud. Nec contemnendam putes domunculam meam: quia et desiderabilis est ad affectum, et delectabilis ad aspectum, et reclinabilis ad secessum. Plena est libris electissimis et divinis; ad quorum jucundam inspectionem, despectionem mundanae hujus vanitatis agnosco, considerans quia vanitas vanitatum, et omnia vanitas; et quia nihil est vanius vanitate. Haec mihi tradita est ad legendum, ad scribendum, ac dictandum, ac meditandum, ad orandum et adorandum Dominum majestatis.» Neque vero solum libris describendis, sed etiam transigendis negotiis vacabat Nicolaus, testante epistola 49, ad Petrum Cellensem, cui inter alia ita scribit: «Haec tibi, amicorum dulcissime, saltem saltatim dictavi, qui continuatim non potui, trahentibus et retrahentibus negotiis multis: sed et manibus meis scripsi. Omnes enim qui habent negotia veniunt ad nos: sed et ego solus cum sancto Jacob dicere possum: In me haec omnia mala reciderunt (Gen. XLII, 136).

XLII. Ex his intelligitur, Nicolaum etiam sub se notarios habuisse, quorum unus erat Girardus de Perona, amicus ejus singularis, «individuus comes,» inquit in epistola 10, «scriptitationum mearum,» in pluribus aliis epistolis ab ipso laudatus. Eidem Girardo atque Henrico regiae stirpis monacho epistolas suas Nicolaus ipse nuncupavit.

XLIII. Librorum commercium cum Petro Cellensi aliisque frequens habebat. Ejus generis est epistola 34, ad Amedeum episcopum Lausanensem, in qua haec verba: «Mitto tibi librum magistri Anselmi de Spiritu sancto, bene punctatum, nisi fallor, et emendatum.» Eo autem pacto librorum exemplaria transmittere solebat, ut remisso exemplari, aliud sibi exemplum gratis remitteretur. Ita enim postulat a Petro Cellensi epistola 24: cui cum duo Bernardi volumina transmisisset, «Festinate,» inquit, «et haec festinanter rescribere, et exemplaria remittite mihi: et sic ad opus meum secundum pactum meum rescribi facite. 0029 Sed et illa quae misi vobis, et rescripta illorum, secundum quod dictum est, mittite mihi, et videte ut nec unum iota perdam.» Haec ille ad Petrum. Ab aliis etiam subinde libros mutuo exposcebat, ut a Petro decano Trecensi epistola. 17: «Epistolas domini Cenomanensis remitte nobis, quia volumus eas transcribere» Quin etiam ad Philippum, Coloniensis Ecclesiae praepositum atque imperatoris cancellarium, scribens in persona fratris Philippi, atque ipsi de itinere Jerosolymitano congratulans, ejus bibliothecam, sane locupletem, postulat his verbis epistolae 29: «Sed et illum singulariter thesaurum tuum, nobilem bibliothecam loquor, quam utique tam mirabiliter quam incomparabiliter congessisti, vide ut relinquas pauperibus Christi; qui pro te orent et plorent, ut prosperum iter faciat Deus salutarium nostrorum.»

XLIV. Atque ut se religiosum praestaret Nicolaus, non solum versus exemplo Clarae-Vallensium suorum legere detrectat, sed etiam tunicam sibi ab amico transmissam, quasi parum ordini suo convenientem, remittit. De versibus hoc habet in epistola 15: «Versus Galteri mei, imo et tui, nondum habui. Sed etsi vidissem, non perlegissem; quia nos nihil recipimus quod metricis legibus coercetur.» Tunicam ipsi in amicitiae signum dederat Odo Pulteriensis abbas e numero Nigrorum: sed eam Nicolaus reddit cum multa gratiarum actione epistola 27, nimirum quod «nimis esset speciosa et pretiosa; «hoc solo,» inquit, «non bona, quia nimium bona.» Tum subdit: «Nec volo, nec valeo, imo non debeo induere illam. Inter eos qui panniculis et semicinctiis vestiuntur, nec purpuratus, nec non tunicatus incedam. Absit, absit, ut peccatrici carni vestis iterum splendida coaptetur, ne raptetur ad ineptias suas. Propterea remitto eam vobis, cum non sit inter nos qui vel audeat, vel debeat illam induere. Vos induite illam, domine Pater, cui et ex ordine licet, et ex dignitate. Cum enim tunicam induitis, ultra consuetudinem vestram facitis. Sed scitis quis dixerit: Si quid supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X, 35).

XLV. Tria in his verbis observatione digna sunt. Primum est de semicinctiis, ubi si vocabuli proprium usum retinuit Nicolaus, inde semicinctiis usos fuisse Cistercienses colligimus. Quid sit autem semicinctium intelligitur ex Herberti libro I De miraculis Cisterciensium, capite 6, ubi is de Schocelino agri Trevirensis eremita agens, ita rem explicat: «Habebat quoque vir ille locupletissimus circumligatam renibus semicinctiam vilem atque brevissimam, quae verecundas solummodo corporis partes operire vix poterat, cum eum hominibus apparere compelleret ista tam inevitabilis causa.» Lumbarium veteres appellabant. Et quidem Cistercienses ejusmodi semicinctiis principio usos fuisse verisimillimum est: maxime cum tunicam solam carni adhaerentem gestarent; idque necessarium videretur ad honestatem, cum abjecta cuculla labori manuum vacabant. Alterum notatu dignum est, cur tunicam induere dicat Nicolaus esse ultra consuetudinem et ordinem abbatis Pultariensis. Is quippe professus erat sancti Benedicti Regulam, qui monachis suis inter alia tunicam concedit capite 55. Id quidem verum: at illis temporibus in usu erat apud monachos toga talaris, non tunica, quae vix ad mediam tibiam defluebat, qualem gestabant Cistercienses. An vero tunicam illam, haud dubie candidam, quam Odo abbas Nicolao transmiserat (quod tertio loco notandum), Odoni abbati induere licebat, uti scribit Nicolaus, «et ex ordine, et ex dignitate?» Quid enim? an tunc monachi Nigri candidis utebantur? Cur ergo tanta inter eos et Cistercienses de veste pulla et alba disceptatio? Verum candida, saltem quibusdam in locis, Benedictini tunica utebantur, sed cuculla atra, cum albam gestarent Cistercienses. Sane in Caeremoniali Anianensi, quod illa aetate in usu erat pro monachis Nigris, depicti cernuntur non uno in loco monachi toga candida induti, at cuculla subatra: quod utrumque etiam observavimus in aliis picturis, maxime in libro Rabani Mauri de Cruce, ubi is cum tunica alba depingitur. Quanquam non solum de cucullae, sed etiam de tunicae colore Cluniacenses inter ac Cistercienses erat disceptatio, ut colligitur ex Petri Venerabilis epistola hic 229, n. 22: verum hic usus apud nostros haudquaquam uniformis erat. Postquam autem usus apud eos, qui alba tunica induebantur, invaluit, ut tunicae toga adjiceretur, et deposita extra chorum cuculla, quod olim ne in lecto quidem licebat, toga sola cum scapulari sufficere visa est ad retinendum monachi insigne: tum demum toga ex nigro etiam panno ubique facta est, et tunicae color albus servatus: cui staminea successit, superinducta postmodum tunica, quae nostro tempore etiam in nigrum colorem mutavit. Cistercienses vero primis temporibus, sola tunica et cuculla, aut cucullae loco scapulari contenti, togas, sive simplices, stamineasque rejecerunt.

XLVI. Revertamur ad Nicolaum, qui quos in priori monasterio suo Arremarensi amicos sibi conciliaverat, litterarum officiis sibi retinere satis egit, praesertim Petros duos, Cluniacensem et Cellensem abbates. Binas tantum ad Cluniacensem ejus epistolas habemus in illis, quas ante suam ab Ordine Cisterciensi defectionem scripsit, nempe duas postremas: at longe plures ad Petrum Cellensem. Prima est epistola 20, in persona Adae monachi, qui ex Cellensi monasterio ad Clarae-Vallenses migraverat. Altera est 24, «inter amicos amicissimo domino Petro Cellensi abbati» ipsius Nicolai nomine inscripta, qua litteras frequentandi officium deprecatur. Consimilis est titulus epistolae 28: «Speciali et pene singulari amico Petro Cellensi abbati.» Itemque epistolae 48. Brevior sed familiarior epistolae sequentis, «Suo suus:» et (ut epistolam 51 omittamus) epistolae 52, «Suo Cellensi suus Clarae-Vallensis, quod suus.» Haec quam ob rem diligentius observem, ex inferius dicendis apparebit, ut scilicet Nicolaum ante suam desertionem Petro Cellensi probe cognitum, atque familiarem exstitisse asseram: ac proinde alium esse a Nicolao illo Anglo, in quem 0031 Petrus Cellensis, tanquam in hominem sibi facie ignotum, vindicias pro Bernardo jam mortuo scripsit.

XLVII. Dum apud Claram-Vallem moratur Nicolaus Francus, varias aliorum nomine epistolas scripsit, nempe nomine ipsius Bernardi, Rualeni prioris, et aliorum monachorum, omnes numero quinque supra quinquaginta, quas «dilectissimis fratribus Girardo et Henrico» nuncupavit, id est Girardo de Perona, et Ilenrico Ludovici Grossi filio, Junioris germano, tunc monachis apud Clarem-Vallem: quorum in persona etiam nonnullas litteras scripsit. Inter illas quas Rualeni nomine composuit, mendosum est unius lemma, nempe epistolae 23, cujus inscriptio his verbis concepta est: «Domino et digne reverendo Hugoni Turonensi archiepiscopo frater R.» Qui lemma epistolae apposuit, ita illud concinnavit: «In persona Rivallis prioris ad archiepiscopum Turonensem.» Et Joannes Picardus ad marginem adnotat, Rivallem esse abbatiam Cisterciensis ordinis in Anglia et dioecesi Eboracensi. Recte quidem: sed quid archiepiscopo Turonensi cum Rievalle? At certum est epistolam scriptam esse nomine Rualeni prioris, cujus nomen in epistolae inscriptione decurtatum, errandi occasionem auctori lemmatis dedit. Idem erratum in epistola 23.

XLVIII. Petro Venerabili abbati Cluniacensi, ut jam diximus, ad delicias usque amicus erat Nicolaus, quem identidem Bernardus ad eum mittebat, ut mutua cordium arcana et reciproci affectus apud hunc sequestrum deponerentur: qua de re legenda Petri epistola, quae est ordine 264 inter Bernardinas. Sed tandem accidit, o mortalium infelix conditio! ut Nicolaus Bernardi indulgentia et facilitate abusus, sigillum ejus in malos usus adulteraverit, demum in horrendam prolapsus defectionem, quam dubium est an unquam serio emendarit. De sigillo vitiato Bernardus, tacito Nicolai nomine, quae sancti viri charitas erat, Eugenio significavit epistola 284: «Periclitati sumus in falsis fratribus, et multae litterae falsatae sub falsato sigillo nostro in manus multorum exierunt; et, quod magis vereor, etiam usque ad vos dicitur falsitas pervolasse.» Ejusdem funestum casum deplorat in epistola 298, ad eumdem Eugenium, non jam dissimulato (quod publicum crimen erat) auctore. «Nicolaus ille exiit a nobis, quia non erat ex nobis: exiit autem foeda post se relinquens vestigia. Et ego longe ante hominem noveram: sed exspectabam ut aut Deus eum converteret, aut instar Judae ipse se proderet:» vide sanctissimi viri longanimitatem! «quod et factum est. Praeter libros, denarios et aureos multos, in ipso exitu inventa sunt super eum sigilla tria, unum ejus proprium, alterum prioris, tertium nostrum . . . De turpitudinibus ejus, quibus terra sordet, et factae sunt omnibus in parabolam, supersedeo polluere labia mea et vestras aures.» Addit Bernardus, eum si ad curiam Eugenii, uti is jactaverat, pergere audeat, dignum esse, si quis alius, «perpetua inclusione.» Accidit vero iste lapsus in annum 1151, ut patet ex memorata Bernardi epistola 298, ad Eugenium eo anno scripta; et ex epistola 388, quae est Petri Venerabilis de electione Gratianopolitana eodem anno facta, qua in epistola Nicolaus, uti Bernardo et Petro adhuc charus ac fidelis amborum internuntius, laudatur.

XLIX. Omnes existimant, ipsum profugisse in Angliam, ac se recepisse in Sancti-Albani monasterium; eumque esse Nicolaum, qui Bernardi jam demortui de Conceptione Deiparae sententiam traduxit impugnavitque, atque Petrum Cellensem adversarium habuit. Et Nicolaus quidem vocabatur iste: sed Anglum fuisse constat ex duabus ad illum Petri epistolis, quae sunt libri sexti epistola 23, et noni epistola 10. In priori epistola, «Nec indignetur,» ait Petrus noster, «Anglica levitas, si ea solidior sit Gallica maturitas . . . Certe expertus sum somniatores plus esse Anglicos, quam Gallos:» et in posteriori epistola, «In cavernis suis Anglum Francigena conclusum et ligatum . . . tenebit.» Haec Nicolaum illum Anglum fuisse probant; sed Petro facie ignotum innuunt extrema epistolae verba: «Utinam facie ad faciem viderem te, quem scriptorum tuorum bene ornatus habitus non semel praestitit audire.» Mitto styli discrimen inter Nicolaum Anglum et Clarae-Vallensem, qui stylus in Anglo durior et asperior; in Clarae-Vallensi nitidior, humanior, politiorque est. Atqui ex superioribus constat, Nicolaum Clarae-Vallensem ante suam fugam Petro maxime notum ac familiarem, nec Anglum exstitisse, sed Gallum aut Francum: ac proinde ab illo Anglo distinguendum.

L. Sed quo ergo, inquis, Nicolaus Francus se recepit? Post varios hinc inde discursus, constitit tandem in suo Arremarensi monasterio, cum Bernardo e vivis erepto ibi tuto sibi vivere licuit, ac securo. Id constat tum ex epistola 59 Arnulfi Lexoviensis episcopi ad ipsum Nicolaum, tum ex ipsius Nicolai epistola ad Willelmum Remorum antistitem scripta, quam vir clarissimus Stephanus Baluzius nuper vulgavit in Miscellaneorum tomo secundo. Haec epistola non ante annum 1176, quo Willelmus Remensem cathedram obtinuit, scripta fuit: in qua eum laudat, quod ipsum receperit intra «sacrarium» suae familiaritatis, et quod susurroni et detractori (hos quippe timebat Nicolaus) locum non daret. Deinde se excusat, quod ab ejus conspectu tandiu abstinuerit; ubi in rem nostram faciunt haec verba: «Excusabo me de difficultate itineris, de longinquitate regionis, quae est inter Remensem urbem et Arremarensem ecclesiam?» Ergo ibi tum degebat Nicolaus. «Sed iter breve est, et via plana, et plena in circuitu amicorum meorum.»

LI. Quid rei, quamve personam in Arremarensi monasterio ageret, in consequentibus indicat: ex quibus id tantum notamus. «Adjiciam quia licentiam veniendi habere non potui? cum vadam et veniam, eam et redeam tota die. Haec dicerem, si ita essem sub potestate constitutus, ut mei ipsius potestatem habere non possem.» Ita ergo apud Arremarenses agebat Nicolaus, ut esset sui juris. Misera sane conditio hominis, qui Bernardi discipulus ac notarius fuerat! Sed quis miretur, cum angeli ex coelo ipso deciderint? 0033 In hoc vero maxime vanitatem suam prodit, quod de multitudine amicorum, uti alias etiam solebat, gloriatur. Sic in epistola quadam ad Henricum Campaniae comitem, quae in eodem Miscellaneorum volumine edita est, eodem fere tempore scripta ac superior. «Ab ineunte aetate mea placui magnis et summis principibus hujus mundi: sed tibi singulariter ex dominio naturae debeo quidquid sum, et ex officio amicitiae quidquid possum.» Hinc colligitur, Nicolaum ex Campania, quae Henrici dominio subjacebat, ortum fuisse: sed lapsus ejus causam non aliunde quam ex gloriola et superbia, quae plerosque dementat, repetendam. Sane Henrico Campaniae seu Trecensium comiti eum addictissimum fuisse intelligitur ex duabus Nicolai ad comitem epistolis: quarum una, qua sermones suos ei dedicat, editos in tomo tertio Bibliothecae Cisterciensis, inscripta est «singulari domino et benefactori suo Henrico,» etc., altera eidem «serenissimo principi et charissimo domino suo,» qualis exstat in tomo secundo Baluziano, ubi haec verba: «Mitto Sublimitati tuae quasdam epistolas, quas ad dominum papam, et cancellarium, aliosque personatos viros, intra hoc biennium memini aliquanto studiosus dedicasse.» Verum ejusdem principis auctoritate abusus videtur ex epistola 59 Arnulfi Lexoviensis «ad Nicolaum monachum de monasterio Arramato» (Arremaro legendum est), qua in epistola agitur de quodam malae frugis canonico, Nicolai discipulo, quem Nicolaus ait se «ulteriorem gratiam» recepisse pro intercessione Arnulfi, quam iste negat.

LII. Ex his omnibus apparet quis fuerit Nicolai genius; nempe vanus, inconstans, inquietus, de qualibus vix unquam quidquam boni sperare liceat. Caeterum qualis ejus exitus feurit ignoramus. Superest ut, quod superius pollicitus sum, hoc loco in specimen exhibeam fragmentum sancti Bernardi sermonis primi, Gallice redditi in vetusto Patrum Fuliensium Parisiensium exemplari, cujus hic titulus atque hoc initium est:

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *