S. Ioseph, opificis

Die 1 maii

S. Ioseph, opificis

 

Rerum conditor, Deus, qui legem laboris humano generi statuisti, concede propitius, ut, beati Ioseph exemplo et patrocinio, opera perficiamus quae praecipis, et praemia consequamur quae promittis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Festum S. Ioseph Opificis a Pio XII institutum est anno 1955, die 1 maii celebrandum, qua die in multis regionibus labor hominum extollitur. Sed in pluribus nationibus alio anni tempore ista dies laboris ponitur. Melior ergo visum est ut die 1 maii fiat tantum memoria ad libitum S. Ioseph Opificis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *