Beatae Mariae Virginis de Guadalupe
Die 12 decembris
Beatae Mariae Virginis de Guadalupe
Deus, Pater misericordiarum, qui sub sanctissimae Matris Filii tui singulari patrocinio plebem tuam constituisti, tribue cunctis, qui beatam Virginem Guadalupensem invocant, ut, alacriori fide, populorum progressionem in viis iustitiae quaereant et pacis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Anno 1531 Virgo Maria se manifestavit Ioanni Didaco Cuauhtlatoatzin, ex Indorum nativorum stirpe, in colle Tepeyac apud Mexicopolim in territorio nunc Mexici, et in paenula eius mirabiIiter imago permansit, quam illic christifideles adhuc iugiter venerantur. Per hunc virum, fide purissima praeditum, Dei Genitrix et Ecclesiae Mater ad amorem Christi omnes vocat populos.