S. Petri Canisii, presbyteri et Ecclesiae Doctoris

Die 21 decembris

S. Petri Canisii,
presbyteri et Ecclesiae Doctoris

 

 

Deus, qui ad tuendam catholicam fidem virtute et doctrina beatum Petrum presbyterum roborasti, eius intercessione concede, ut, qui veritatem quaerunt, te Deum gaudenter inveniant, et in tua confessione populus credentium perseveret. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Noviomagi, in Gerlia (nunc in Hollandia), natus est anno 1521; Coloniae Agrippinae in studia incubuit et Societati Iesu nomen dedit; anno 1546 sacerdotio initiatus est. In Germaniam missus, per multos annos strenue ad fidem catholicam tuendam et firmandam laboravit scriptis et praedicatione. Multa edidit, inter quae opus eminet quod Catechismus inscribitur. Obiit Friburgi Helvetiorum die 21 decembris 1597.

Canonizatus est anno 1925, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno sequenti (1926), die 27 aprilis celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *