S. Hedvigis, religiosae

Die 16 octobris

S. Hedvigis, religiosae

 

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut veneranda nobis beatae Hedvigis intercessio tribuat caeleste subsidium, cuius vita mirabilis omnibus humilitatis praestat exemplum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiaematrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficamerga pauperes et aegrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto,monasterium Trebnicense, in Polonia, ingressa est ibique mortua die 15 octobris1243. 

Canonizata est anno 1267, eiusque festum ascriptum est inCalendario romano anno 1680, die 17 octobris celebrandum. Inducto autem festo S.Margaritae Mariae anno 1929, ad diem 16 translatum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *