S. Ephraem, diaconi et Ecclesiae doctoris

Die 9 iunii

S. Ephraem,
diaconi et Ecclesiae doctoris

 

Cordibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde, cuius afflatu beatus Ephraem diaconus in tuis mysteriis decantandis exsultavit, eiusque virtute tibi soli deserviit. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Nisibi circa annum 306 ex familia christiana. Diaconus ordinatus, munus exercuit in patria et Edessae, ubi fundamenta iecit scholae theologicae. Vitam asceticam professus, non remisit tamen ministerium in praedicatione et in libris conscribendis ad errores sui temporis confutandos.

Iuxta Chronicon Edessenum(540), S. Ephraem obiit Edessae die 9 iunii 378. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1920 die 18 iunii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *