
S. Ioannis Leonardi, presbyteri
Bonorum omnium largitor, Deus, qui per beatum Ioannem presbyterum populis Evangelium nuntiare fecisti, eius intercessione concede, ut fides vera semper ubique proficiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est apud Lucam in Tuscia anno 1541; artem pharmacopolae didicit, sed reliquit et sacerdotio initiari voluit. Munus praedicationis exercuit praesertim pueros docens doctrinam christianam. Ordinem Clericorum regularium Matris Dei fundavit anno 1574, propter quem multas sustinuit tribulationes. Deinde coetum presbyterorum instituit ad fidem propagandam, quare merito auctor censetur Instituti, quod Summorum Pontificum opera amplificatum "de propaganda fide" nomine appellatur. Disciplinam in variis Congregationibus restauravit caritate et sagacitate.
S. Ioannes Leonardi obiit Romae die 9 octobris 1609. Canonizatus est anno 1938, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1940.