S. Mariae Magdalenae

 Die 22 iulii

S. Mariae Magdalenae

Memoria

 

Deus, cuius Unigenitus Mariae Magdalenae ante omnes gaudium nuntiandum paschale commisit, praesta, quaesumus, ut, eius intercessione et exemplo, Christum viventem praedicemus, et in gloria tua regnantem videamus. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Inter discipulos Christi adscita, eius morti affuit et summo mane Paschatis prima meruit Redemptorem videre a mortuis resuscitatum (Mc 16, 9).

Martyrologium Bedae mentionem facit, die 22 iulii, de S. Maria Magdalena. Eadem die eius festum celebratur apud Syros, Byzantinos et Coptos. Sed cultus S. Mariae Magdalenae in Occidente non est divulgatus ante saeculum XII. In liturgia romana instaurata iam non habetur memoria Mariae de Bethania neque mulieris peccatricis de qua agitur in Lc 7, 36-50, sed tantum de Maria Magdalena cui Christus post suam resurrectionem primae apparuit.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *