«In ascensione Domini» — Bernardus Claraevallensis
0299 IN ASCENSIONE DOMINI. SERMO I. De evangelica lectione. (Marc. XVI, 14-20.)
1. Recumbentibus undecim discipulis apparuit illis Jesus (Marc. XVI, 14). Apparuit vere benignitas et humanitas Salvatoris. 911 Multam enim fiduciam praestat, quod libentius adsit orationi incumbentibus, quando nec recumbentibus quidem dedignatur adesse. Apparuit, inquam, benignitas ejus, qui cognovit figmentum nostrum, nec dedignatur necessitates nostras, sed miseretur, si tamen curam carnis non in desiderio facimus, sed in necessitate. Quod considerans idem Apostolus: Sive manducamus, inquit, sive bibimus, sive aliquid aliud facimus, omnia in gloriam Domini faciamus (I Cor. X, 31). Potest tamen quod recumbentibus apparuit, ad id quoque 0299D referri, quod alibi calumniantibus Judaeis adversus discipulos non jejunantes: Non possunt, inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum eis est sponsus (Matth. IX, 15). Sequitur: Et exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Audis Christum discipulos increpantem, imo (quod durius sonat) etiam exprobrantem, nec quandocunque, sed ea hora, qua eis corporalem praesentiam subtracturus, videri poterat magis ab increpatione parcere debuisse. Noli ergo indignari de caetero, si te quoque aliquando Christi vicarius increpaverit. Id enim exhibet, quod ascensurus ab eis in coelum, suis Christus legitur exhibuisse discipulis. Sed quid est, fratres, quod dicit: His qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt? Aut qui fuere, quorum beati oculi gloriosum resurrectionis Dominicae meruerunt videre 0300C miraculum? Neque enim resurgentem illum quisquam legitur, aut creditur vidisse mortalium. Restat ergo de angelis accipiendum, quibus utique resurrectionis testimonium perhibentibus, apostolorum pusillanimitas haesitavit.
2. Jam vero ut faciat quod scriptum est: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me (Psal. CXVIII, 66); visitationis gratiam, exprobrationis censuram, praedicationis quoque doctrina sequatur, et dicat: Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit. Sed quid ad haec dicemus, fratres? Magna nimis videtur saecularibus hominibus in hoc verbo data fiducia, vereorque ne dare eam incipiant in occasionem carnis, blandientes sibi plus quam oporteat sine operibus de baptismo et credulitate. Verumtamen 0300D consideremus quod sequitur: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur. Nec minor fortasse videbitur ipsis quoque religiosis ex hoc verbo provenire desperatio, quam ex verbo priore vanae spei data saecularibus occasio videretur. Quis enim ea, quae in praesenti loco scripta sunt, signa videtur habere credulitatis, sine qua nemo poterit salvari, quoniam qui non crediderit, condemnabitur; et: Sine fide impossibile est placere Deo? (Hebr. XI, 6.) Quis, inquam, daemonia ejicit, linguis novis loquitur, serpentes tollit? Quid ergo? Si nemo haec habet, aut perpauci nostris videntur habere temporibus; aut nemo salvabitur, aut hi soli qui his muneribus gloriantur, quae non tam merita sunt quam indicia meritorum: adeo ut multi dicentes: Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? audire habeant in judicio: Nescio 0301A vos; discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22, 23). Ubi est, quod ait Apostolus, cum de justo judice loqueretur: Qui reddet unicuique juxta opera sua (Rom. II, 6); si, quod absit! quaerenda sunt in judicio signa potius quam merita?
3. Sunt tamen et ipsa merita signa quaedam, certiora utique et salubriora. Nec difficile arbitror nosse, quemadmodum intelligi signa possint praesentia, ut sint indubitata signa credulitatis, ac per hoc et salutis. Primum enim opus fidei per dilectionem operantis, cordis compunctio est, in qua sine dubio ejiciuntur daemonia, cum eradicantur e corde peccata. Exinde qui in Christum credunt, linguis loquuntur novis, cum jam recedunt vetera de ore eorum, nec de caetero vetusta protoparentum 0301B lingua loquuntur, declinantium in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Ubi vero compunctione cordis et oris confessione priora sunt deleta peccata, nec recidivam patiantur, et jam sint posteriora pejora prioribus, 912 serpentes tollant necesse est, id est, ut venenatas suggestiones exstinguant. Quid tamen agendum, si qua forte radix pullulat, quae tam velociter nequeat exstirpari, sed stimulat animum concupiscentia carnis? Profecto si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; quoniam juxta Salvatoris exemplum, cum gustaverint, nolent bibere, id est cum senserint, nolent consentire. Sic enim non eis nocebit (quia nulla damnatio est his qui sunt in Christo 0301C Jesu) concupiscentiae sensus absque consensu. Quid tamen? Molesta certe et periculosa est sic corruptae et infirmae affectionis lucta; sed qui crediderint, super aegros manus imponent, et bene habebunt, id est aegras affectiones bonis operibus operient, et hoc remedio curabuntur.
SERMO II. Quomodo ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia.
1. Solemnitas ista, fratres charissimi, gloriosa est, et, ut ita dicam, gaudiosa, in qua et singularis Christo gloria, et nobis specialis laetitia exhibetur. Consummatio enim et adimpletio est reliquarum solemnitatum, et felix clausula totius itinerarii Filii Dei. Qui enim descendit, ipse est et qui ascendit 0301D hodierna die super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Jam enim cum se dominum universorum, quae sunt in terra et in mari et in inferno, probasset, non restabat, nisi ut aeris et coelorum se esse dominum argumentis similibus, vel certe potioribus comprobaret. Terra enim cognovit Dominum, quia ad vocem virtutis ejus, cum clamasset magna voce: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43, 44), mortuum reddidit. Cognovit mare, quia solidum se praebuit sub pedibus ejus, ita ut apostoli cum putarent phantasma esse (Matth. XIV, 25, 26). Cognovit infernus, cujus ipse portas aereas et vectes ferreos confregit (Psal. CVI, 16), ubi et ligavit illum insatiabilem homicidam, qui vocatur diabolus et Satanas (Apoc. XII, 9; XX, 2). Profecto 0302A qui mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit, claudos firmavit, et omnes exsufflavit infirmitates, dominus omnium fuit, et eadem manu qua fecerat, quae defecerant reficiebat. Sic et qui in ore piscis cum ipso pisce staterem invenire praedixit (Matth. XVII, 26), patet procul dubio, quia maris et omnium quae in mari moventur, dominus fuit. Qui vero traduxit aereas potestates, et affixit eas cruci suae, claret quia super infernales officinas potestatem accepit. Hic est enim qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. X, 38), qui stetit in loco campestri ut doceret turbas; ante praesidem, ut alapas sustineret; toto tempore quo in terris visus est, et cum hominibus conversatus, in laboribus multis stans, et 0302B operans salutem in medio terrae.
2. Ad claudendam igitur tunicam tuam inconsutilem, Domine Jesu, ad perficiendam fidei nostrae integritatem, restat, ut videntibus discipulis per medium aeris, sicut aeris dominus ascendas super omnes coelos. Extunc probabitur, quia Dominus universorum tu es, quia omnia in omnibus adimplesti, et jam tibi profecto debebitur, ut in nomine tuo omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia tu es in gloria, et in dextera Patris (Philipp. II, 10, 11). In hac dextera sunt delectationes usque in finem: et ideo monet Apostolus, ut quaeramus quae sursum sunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1); quia illic profecto thesaurus noster est Jesus 0302C Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 3, 9).
3. Quid tamen putatis, fratres, quantus dolor et timor irruperit apostolica pectora, cum eum viderunt a se tolli, et attolli in aera, non scalis adjutum, non sublevatum funibus; etsi angelico comitatum obsequio, non tamen fultum auxilio, sed gradientem in 913 multitudine fortitudinis suae? Impletum est quod eis dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. XIII, 33). Quocunque enim terrarum iisset, eum indivisibiliter sequerentur; mare, sicut Petrus fecit aliquando (Matth. XIV, 29), cum eo etiam submergendi intrarent; sed hac sequi non 0302D poterant, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Dolor ergo nimius erat, quia videbant illum, propter quem omnia reliquerant, a suis sensibus et aspectibus tolli, ut non possent ablato a se sponso, filii sponsi non lugere: timor quia orphani relinquebantur in medio Judaeorum, nondum confirmati virtute ex alto. Benedicens ergo eis ferebatur in coelum, forte concussis illius singularis misricordiae visceribus, cum miseros suos et pauperem suam scholam relinqueret; nisi quod veniebat parare eis locum, et quia expediebat ut praesentiam eis subtraheret corporalem. Quam felix, quam digna ista processio! ad quam ne ipsi quidem adhuc apostoli digni fuerunt admitti, cum 0303A et animarum sanctarum, et coelestium virtutum triumphali pompa deductus ad Patrem, sedet a dextris Dei. Nunc vere adimplevit omnia quia natus est inter homines, cum hominibus conversatus est, ab hominibus et pro hominibus passus et mortuus est, resurrexit, ascendit, sedet ad dexteram Dei. Agnosco tunicam desuper contextam per totum, quam superna illa mansio claudit: ubi adimpletus est, et adimplevit omnia Dominus Jesus Christus.
4. Verumtamen quid mihi et solemnitatibus istis? Quis me consolabitur, Domine Jesu, quia te non vidi in cruce suspensum, plagis lividum, pallidum morte; quia non sum crucifixo compassus, obsecutus mortuo, ut saltem lacrymis meis loca illa vulnerum delinirem? Quomodo me dereliquisti insalutatum 0303B cum formosus in stola tua rex gloriae in alta coelorum te recepisti? Prorsus renuisset consolari anima mea, nisi me angeli in voce exsultationis praevenissent, qui dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidisti eum euntem in coelum (Act. I, 11). Sic, inquiunt, veniet. Ergone veniet quaerere nos in illa tam singulari quam universali processione, cum praecedentibus omnibus angelis et subsequentibus hominibus universis, descendet judicare vivos et mortuos? Procul dubio veniet; sed quomodo ascendit, non quomodo ante descendit. Humilis enim prius venit animas salvare; sublimis autem veniet cadaver istud resuscitare, et configurare corpori 0303C claritatis suae, ut infirmiori huic vasculo abundantiorem impendere videatur honorem. Tunc enim videbitur cum potestate magna et majestate, qui prius in infirmitate carnis latuerat. Intuebor et ego eum, sed non modo; videbo eum, sed non prope: ita ut haec secunda glorificatio priori glorificationi propter excellentem gloriam manifeste praeluceat.
5. Interim manipulus primitiarum nostrarum Christus oblatus est, ad dexteram Patris assumptus, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Sedet autem, habens in dextera misericordiam, in sinistra judicium; et misericordiam multam nimis, et judicium multum nimis; in dextera aquam, in sinistra ignem immobiliter tenens. Et quidem corroboravit misericordiam super timentes se secundum altitudinem 0303D coeli a terra (Psal. CII, 8, 11), ut majores cumulos miserationum Domini sentiant, quam sit spatii inter coelum et terram. Propositum namque Dei super illos manet immobile: et misericordia haec alias, Domini> ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; ab aeterno per praedestinationem, in aeternum per glorificationem. Similiter et in reprobis terribilis est super filios hominum, et utrinque stat fixa sententia aeternitatis, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quis scit si omnium vestrum, quos hic video, nomina scripta sunt in coelis, et in libro praedestinationis adnotata? Vocationis enim et justificationis vestrae aliqua signa mihi videor intueri in conversatione hujus alias additur tantae> 0304A humilitatis. Quanto 914 putas gaudio replerentur omnia ossa mea, si id scire contingeret? Sed nescit homo, utrum sit dignus amore, an odio (Eccle. IX, 1).
6. Propterea, dilectissimi, perseverate in disciplina quam suscepistis, ut per humilitatem ad sublimitatem ascendatis; quia haec est via, et non est alia praeter ipsam. Qui aliter vadit, cadit potius quam ascendit; quia sola est humilitas quae exaltat, sola quae ducit ad vitam. Christus enim cum per naturam divinitatis non haberet quo cresceret vel ascenderet, quia ultra Deum nihil est; per descensum quomodo cresceret invenit, veniens incarnari, pati, mori, ne moreremur in aeternum: propter quod Deus exaltavit illum, quia resurrexit, ascendit, sedet a dextris Dei. 0304B Vade, et tu fac similiter. Neque enim ascendere potes, nisi descenderis; quia ut aeterna lege fixum est: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). O perversitas! o abusio filiorum Adam! quia cum ascendere difficillimum sit, descendere autem facillimum; ipsi et leviter ascendunt, et difficilius descendunt, parati ad honores et celsitudines graduum ecclesiasticorum, ipsis etiam angelicis humeris formidandos. Ad sequendum autem te, Domine Jesu, vix inveniuntur, qui vel trahi patiuntur, qui velint duci per viam mandatorum tuorum. Alii enim trahuntur, qui possunt dicere: Trahe me post te. Alii ducuntur, qui dicunt: Introduxit me rex in cellaria sua (Cant. I, 3). Alii rapiuntur, sicut Apostolus raptus est ad 0304C tertium coelum. Et primi quidem felices, qui in patientia sua possident animas suas; secundi feliciores, quia ex voluntate sua confitentur ei; tertii felicissimi, qui in profundissima Dei misericordia, quasi quodammodo sepulta jam arbitrii sui potestate, in divitias gloriae in spiritu ardoris rapiuntur, nescientes sive in corpore, sive extra corpus (II Cor. XII, 2); hoc solum scientes, quod rapti sint. Beatus qui ubique te ducem habet, Domine Jesu, non illum refugam spiritum, qui statim ascendere voluit, et tota divinitatis dextera percussus est. Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, sequamur te, per te, ad te; quia tu es via, veritas et vita (Joan. XIV, 6); via in exemplo, veritas in promisso, vita in 0304D praemio. Verba enim aeternae vitae habes, et nos cognoscimus et credimus quia tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. VI, 69, 70), qui es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO III. De intellectu et affectu.
1. Hodie coelorum Dominus coelorum alta coelesti potentia penetravit, et infirma carnis tanquam nubila quaedam excutiens, induit stolam gloriae. Elevatus est Sol in ortu suo, incaluit et invaluit; dilatavit et multiplicavit radios super terram, nec est qui se abscondat a calore ejus. Rediit ad regionem sapientiae Sapientia Dei, ubi omnes bonum et intelligunt et requirunt, intellectu perspicacissimi, affectu paratissimi ad audiendam vocem sermonum 0305A ejus. Nos autem in regione ista sumus, ubi plurimum est malitiae, sapientiae parum; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Per sensum hic ego arbitror intellectum designari: qui tunc vere deprimitur, cum multa cogitat, cum non colligit se circa illam unam et unicam meditationem, quae concipitur de civitate illa, cujus participatio ejus in idipsum. Hujusmodi intellectum oportet deprimi, et distrahi per multa, multis et multiplicibus modis. Animam vero hic aestimo dici affectiones, quae, corrupto corpore, diversis passionibus afficiuntur, quae mitigari nunquam possunt, ne dicam sanari, donec voluntas nuum quaerat, et tendat ad unum.
0305B 2. Duo ergo sunt quae in nobis purganda sunt, intellectus et affectus: intellectus, ut noverit; affectus, ut velit. Felices, et vere felices illi duo viri, Elias et 915 Enoch, quibus omnes materiae et occasiones ablatae sunt, quae eorum intellectum impediant, vel affectum; quia soli Deo viventes nec noverunt nisi Deum, nec cupiunt nisi Deum. Denique et de Enoch legitur quia raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius (Sap. IV, 11). Intellectus noster turbatus erat, ne dicam caecatus; affectus inquinatus erat, et multum inquinatus; sed Christus intellectum illuminat, Spiritus sanctus affectum purgat. Venit enim Filius Dei, et tot et tanta mirabilia in mundo operatus est, ut non immerito intellectum nostrum 0305C ab omnibus mundanis rebus evocaverit; ut semper cogitemus, et nunquam cogitare sufficiamus, quia mirabilia fecit. Vere latissimos nobis ad spatiandum intelligentiae campos dereliquit; et torrens cogitationum istarum profundissimus est, qui juxta prophetam non possit transvadari (Ezech. XLVII, 5). Quis enim sufficiat cogitare, qualiter rerum Dominus praevenerit nos, venerit ad nos, subvenerit nobis, et singularis illa majestas voluerit mori ut viveremus, servire ut regnaremus, exsulare ut repatriaremur, et usque ad servilissima opera inclinari, ut constitueret nos super omnia opera sua?
3. Talem se obtulit apostolis apostolorum Dominus, ut jam non invisibilia Dei, per ea quae facta 0305D sunt, intellecta conspicerent, sed ipse facie ad faciem videretur qui omnia fecit. Et quia discipuli carnales erant, et Deus spiritus est, nec bene convenit spiritui et carni; umbra corporis sui temperavit se eis, ut objectu vivificae carnis viderent Verbum in carne, solem in nube, lumen in testa, cereum in laterna. Spiritus enim oris nostri Christus Dominus, cui diximus: In umbra tua vivemus inter gentes (Thren. IV, 20). In umbra, inquit, tua inter gentes, non inter angelos, ubi purissimum lumen purissimis oculis intuebimur. Unde et virtus Altissimi obumbravit Virgini, ne nimio splendore praestricta, 0306A divinitatis fulgur etiam illa singularis aquila tolerare non posset. Ad hoc autem carnem eis proposuit, ut omnem cogitatum eorum ab humanis rebus ad carnem suam (qua et mirabilia dicebat et mirabilia faciebat) adunaret, et sic de carne transferret ad spiritum; quia spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). Nonne tibi videtur eis intellectum illuminasse, cum aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, ostendens quia haec oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis (Luc. XXIV, 45), et ita intrare in gloriam suam?
4. Sed illi sanctissimae carni ejus assuefacti, verbum de discessu ejus audire non poterant, ut eos relinqueret pro quo omnia reliquissent. Quare hoc? 0306B quia intellectus illuminatus erat, sed nondum purgatus affectus. Unde et benignus magister blande eos ac dulciter compellabat alias, consolabatur> dicens: Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. XVI, 6, 7). Quid est quod Christo commorante in terris, Spiritus sanctus ad eos venire non potuit? An carnis illius consortium abhorrebat, quae de ipso et per ipsum in Virgine et de Virgine matre concepta erat et nata? Absit! sed ut ostenderet nobis per quam ambularemus viam, formam apponeret cui imprimeremur. Et ille quidem illis, plorantibus elevatus in coelum, Spiritum sanctum misit, qui affectum eorum, id est voluntatem, mundavit, 0306C imo potius alteravit, ut jam magis Dominum velint ascendisse, qui prius detinuisse voluerant. Impletum est quod eis praedixerat: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Sic ergo eorum intelligentia per Christum illuminata est, et voluntas emundata per Spiritum; ut sicut bonum noverint, sic et velint: quod solum perfecta religio, vel religiosa perfectio est.
916 5. Recordor nunc Elisaei sancti, cui cum Elias dixisset, ut in discessu vel ascensu suo postularet quod vellet, respondit: Oro ut fiat spiritus tuus duplex in me. At ille: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris quando tollar a te, erit quod petiisti 0306D (IV Reg. II, 9, 10). Nonne tibi videtur Elias ascendentis Domini signare personam; Elisaeus vero chorum apostolicum in ascensione Christi anxie suspirantem? Sicut enim Elisaeus ab Elia nullo pacto avelli poterat, sic nec apostoli a Christi praesentia poterant separari. Vix enim tandem eis persuasit, quia sine fide impossible esset placere Deo. Quis est ergo spiritus iste duplex qui quaeritur, nisi illuminatio intellectus, et affectus purgatio? Res difficilis, quia rarus in terris est qui illum habere mereatur. Attamen, inquit, si videris quando tollar a te, erit quod petiisti. Nihil est quod propter hoc habeant perdere 0307A vel debeant alumni tui, Domine Jesu, quia videntibus illis es elevatus in coelum, et desiderantibus oculis te secuti sunt gradientem in multitudine fortitudinis tuae. Vel certe spiritum duplicem dicere possumus illud, quod Salvator ad discipulos ait: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV, 12). Nonne majora Christo, per Christum tamen, fecit Petrus, de quo legitur: Quia in plateis ponebantur infirmi in lectulis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis? (Act. V, 15.) Nusquam enim Dominus umbra sua invenitur infirmitates sanasse.
6. Non dubito ego intellectum omnium vestrum, qui hic estis, illuminatum esse; sed non affectum 0307B aeque esse purgatum, manifestis approbabo conjecturis. Omnes quod bonum est nostis, et viam per quam incedere, et quomodo in ea incedere debeatis: sed voluntas non una est. Quidam enim ad omnia viae et vitae hujus exercitia non solum ambulant, sed et currunt, imo potius volant, ut eis et vigiliae breves, et cibi dulces, et panni suaves, et labores non solum tolerabiles, sed et appetibiles videantur. Alii autem non sic; sed corde arido et affectione recalcitrante, vix pudore trahuntur ad haec, vix gehennali timore compelluntur. Quosdam nec compellimus quidem, quibus frons mulieris meretricis facta est, et nolunt erubescere. Sunt, inquam, multi inter nos, qui nobiscum de uno pane comedunt, nobiscum dormiunt, nobiscum cantant, 0307C nobiscum laborant, miseri et miserabiles, utpote per omnia alias deest per omnia> participes tribulationis, sed consolationis non ita. Nunquid abbreviata est manus Domini, ut omnibus donare non possit, qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione? Quid ergo in causa est? Illud omnino, quia non vident Christum cum tollitur ab eis; id est, non cogitant quomodo eos orphanos, reliquerit, quod peregrini et advenae sint super terram, quod tandiu faeculenti corporis horrido carcere teneantur, et non sint cum Christo. Hujusmodi autem, si diu ita permanserint sub onere, aut opprimuntur et succumbunt, aut quodammodo in inferno sunt, ut nunquam ad plenum respirent in lucem miserationum Domini, 0307D nec in libertatem spiritus, quae sola facit jugum suave, et onus leve.
7. Inde autem tam perniciosa tepiditas emanat, quia affectus, id est voluntas eorum nondum purgata est, nec bonum sic volunt sicut noverunt, a propria concupiscentia abstracti graviter et illecti. Amant enim in carne sua terrenas consolatiunculas, sive in verbo, sive in signo, sive in facto, sive in aliquo alio; et si haec interrumpunt aliquando, non tamen penitus rumpunt. Inde est quod raro affectiones suas dirigunt in Deum, et eorum compunctio non continua, sed horaria est, et, ut verius dicam, momentanea. 0308A Impleri autem visitationibus Domini anima non potest, quae his distractionibus subjacet: 917 et quanto magis illis evacuabitur, tanto amplius istis implebitur; si multum, multum; si parum, parum. Vel certe si magis probas, nunquam istae illis misceri poterunt in aeternum; quia ubi vasa vacua non invenit oleum, stare necesse est; nec mittunt vinum novum nisi in utres novos, ut ambo conserventur. Neque enim spiritus et caro, ignis et tepiditas, in uno domicilio commorantur, praesertim cum tepiditas ipsi Domino soleat vomitum provocare (Apoc. III, 16).
8. Si enim apostoli adhuc carni Dominicae inhaerentes (quae sola sancta, quia Sancti sanctorum, erat), Spiritu sancto repleri nequiverint, donec tolleretur ab eis; tu carni tuae, quae sordidissima est, 0308B et diversarum spurcitiarum phantasiis repleta, astrictus et conglutinatus, illum meracissimum Spiritum te posse putas suscipere, nisi carneis istis consolationibus funditus renuntiare tentaveris? Revera cum incoeperis, tristitia implebit cor tuum; sed si perseveraveris, tristitia tua convertetur in gaudium. Tunc enim purgabitur affectus et voluntas renovabitur, vel potius nova creabitur, ut omnia quae prius difficilia, imo impossibilia videbantur. cum multa percurrantur dulcedine et aviditate. Emitte, inquit, Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Sicut per faciem exterior homo cognoscitur, sic per voluntatem demonstratur interior. Emisso ergo Spiritu creatur et renovatur facies terrae, id est terrena voluntas fit 0308C coelestis, parata ad nutum nutu citius obedire. Beati qui tales sunt; qui non solum malum non sentiunt, sed in mira quadam cordis dilatatione commorantur. De illis enim quos supra commemoravimus, terribiliter ait Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI, 3), id est carnales; et quidquid in eis spiritus fuerat, in carnem evanuit.
9. Quia igitur, charissimi, hodierna dies est, in qua sponsus aufertur a nobis, et non sine tumultu aliquo animorum nostrorum, ad hoc tamen ut mittat nobis Spiritum veritatis: ploremus et oremus, ut dignos nos inveniat, vel potius efficiat, et repleat domum istam, ubi sumus sedentes, quatenus non 0308D vexatio, sed unctio ejus doceat nos de omnibus; sicque et intellectu clarificato et affectu purificato veniat ad nos, et apud nos faciat mansionem. Et sicut serpens Moysi devoravit omnes serpentes magorum (Exod. VII, 12); sic iste cum venerit, absorbebit omnes carnales affectiones et delectationes nostras, et infundet alias deest> consolationes, ita ut de labore requiem, de tribulatione laetitiam, de contumelia gloriam habeamus; sicut illi, quos repleverat, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Spiritus enim Jesu, 0309A spiritus bonus, spiritus sanctus, spiritus rectus, spiritus dulcis, spiritus principalis, quidquid in hoc saeculo nequam videtur, difficile et augustum, leve facit et latum: opprobrium gaudium judicat, despectionem exaltationem esse persuadet. Scrutemur ergo, juxta prophetam, vias nostras et studia nostra; levemus corda nostra cum manibus (Thren. III, 40), ut in solemnitate sancti Spiritus gaudeamus, et abundantius gaudeamus, qui nos inducat in omnem, sicut promisit Dei Filius, veritatem (Joan. XVI, 13).
SERMO IV. De duabus malis ascensionibus, daemonis et primi hominis: et sex bonis, Christi et nostris.
1. Si Nativitatis et Resurrectionis Dominicae digna devotione solemnia celebramus, hodiernum quoque 0309B Ascensionis diem non minus devote convenit celebrari. In nullo siquidem a festivitatibus illis ista degenerat, 918 sed finis earum et adimpletio est. Merito quidem solemnitatis et laetitiae dies agitur, quando sol ille supercoelestis, sol justitiae, nostris se praesentavit obtutibus, nube carnis et mortalitatis sacco fulgorem suum et lucem temperans inaccessibilem. Magna quoque laetitia et exsultatio multa nimis, quando conscisso sacco, laetitia circumdatus est, factaque de medio sacci ipsius non quidem substantia, sed vetustate, sed corruptione, sed miseria, sed vilitate, nostrae dedicavit primordia resurrectionis. Verumtamen quid mihi et solemnitatibus istis, si conversatio mea usque adhuc detinetur in terris? Quis vero vel desiderare praesumeret ascensum 0309C coeli, nisi quia is qui descenderat, prior ascendit? Dico ergo vobis: non multo mihi tolerabilior videretur exsilii hujus habitatio quam gehenna, nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen fiduciae et exspectationis, quando elevatus est in nubibus, et spem fecit credentibus. Denique: Nisi ego abiero, inquit. Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). Quis Paracletus? Utique per quem diffunditur charitas, et jam spes non confundit; ille Paracletus, per quem in coelis sit conversatio nostra; virtus ex alto, per quam sursum sint corda nostra. Vado, inquit, parare vobis locum: et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et assumam vos ad meipsum (Joan. XIV, 2, 3). Ubi enim fuerit corpus, ibi 0309D congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28). Videsne quemadmodum caeterarum solemnitatum ea, quam hodie celebramus, et consummationem habeat, et fructum declaret, et augeat gratiam?
2. Sicut enim caetera omnia ejus qui nobis natus est et nobis datus, ita ipsa quoque ipsius ascensio propter nos facta est, et facit pro nobis. In nostra siquidem vita, multa, quantum in nobis est, videmur agere casu, multa necessitate; sed Christus, Dei virtus et Dei sapientia, neutri potuit subjacere. Quae enim Dei virtutem necessitas cogeret? aut quid ageret 0310A Dei sapientia casu? Omnia proinde quaecunque locutus est, quaecunque operatus est, quaecunque passus est, ne dubites fuisse voluntaria, plena sacramentorum, plena salutis. Haec scientes, si quid aliquando eorum, quae de Christo sunt, in nostram scientiam venire contingat, non sic audiendum est tanquam si inventitium quidpiam proferamus; sed tanquam id quod etiam priusquam causa sciretur, constaret nequaquam sine causa fuisse. Sicut enim qui scribit, certis rationibus collocat universa; ita quae a Deo sunt, ordinata sunt, maximeque ea quae praesens in carne est operata majestas. Sed vae angustiae cognitionis alias, cogitationis>; vae paupertati scientiae nostrae, qui tantum ex parte cognoscimus, et parte modica! Vix scintillulae quaedam nobis 0310B elucent de tanta luminis copia, de lucerna posita super candelabrum. Sane quanto minus singuli capimus, tanto fidelius caeteris communicanda sunt quae singulis revelantur. Et ego, fratres, quae mihi ad vestram aedificationem de ascensione, imo de ascensionibus suis donare ipse dignatur, nec volo, nec debeo subtrahere vobis: praesertim quod haec sit spiritualium praerogativa donorum, ut communicata non minuantur. Aliquibus fortassis haec nota sunt, quibus similiter haec revelata sunt; sed propter eos qui forte non adverterunt sublimioribus intenti aut aliis occupati; seu etiam propter eos qui minus capacis intelligentiae sunt, mihi incumbit loqui quae sentio.
3. Christus qui descendit, ipse est et qui ascendit 0310C (Ephes. IV, 10). Apostoli verba sunt haec. Ego autem credo eum in hoc ipso quod descenderit, ascendisse. Sic enim oportebat Christum descendere alias, ascendere>, ut nos ascendere doceremur. Cupidi quidem sumus ascensionis: exaltationem concupiscimus omnes. Nobiles enim creaturae sumus, et magni cujusdam animi, ideoque altitudinem naturali appetimus desiderio. Sed vae nobis, si voluerimus eum sequi, qui ait: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis (Isa. XIV, 13). Heu miser, in lateribus aquilonis! 919 Frigidus est mons ille, non te sequimur. Potestatis habes concupiscentiam, altitudinem praesumis potentiae. Quanti tamen usque hodie foeda sequuntur infeliciaque vestigia! Imo vero 0310D quam pauci evadunt, quibus non dominandi libido dominetur! Hinc est quod benefici vocantur, qui potestatem habent; hinc, quod laudatur peccator in desideriis animae suae. Potentibus siquidem omnes adulantur, invident omnes. Quem sequimini, miseri homines? quem sequimini? Annon videtis Satanam tanquam fulgur cadentem? Non iste est mons, in quem ascendit angelus, et diabolus factus est? Vel illud advertite, quod post casum suum invidia cruciante male sollicitus de supplantando homine, illius tamen montis ascensum nullatenus ausus est suadere 0311A ei, in quo nimirum pro inani ascensu tam immane praecipitium cognosceretur expertus.
4. Sed non defuit versuto hosti quid ageret. Similem ei montem alterum demonstravit. Eritis, inquiens, sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 5). Perniciosa etiam haec ascensio, imo magis descensio est de Jerusalem in Jericho. Pessimus mons inflans scientia, in quem tamen usque hodie videas tanta concupiscentia plurimos repere filiorum Adam, ac si non noverint quantum pater eorum in illius montis ascensu descenderit, imo quam graviter ceciderit, quantum tota dejecta sit et conquassata posteritas. Nondum sanata sunt vulnera, quae tibi in ascensu montis illius inflicta sunt, licet adhuc in patre lateres: et nunc iterum in propria persona 0311B conaris ascendere, ut sit error novissimus pejor priore? Quaenam miseris tam dira libido? Filii hominum, usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) An ignoratis quoniam infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes? (I Cor. I, 27.) Non nos Dei comminantis terror revocat, perdituri sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobaturi; non patris exemplum, non denique sensus ipse noster, et durae experientia necessitatis, cui sumus addicti per insipientem scientiae appetitum!
5. Ecce vobis, fratres, montem demonstravimus alium, non in quem ascendatis, sed quem fugiatis. Ipse est in quem ascendebat qui voluit esse sicut 0311C Deus, sciens bonum et malum: ipse quem usque hodie filii ejus accumulant et elevant, nihil invenientes tam vile, unde non velint montem elevare scientiae. Videas alium litterarum, alium mundialis curae, istum placitationum displicentium Deo, illum servilis cujuslibet artis tam vehementer affectare scientiam ut laborem non reputet, tantummodo ut possit aliquibus doctior reputari. Sic aedificant Babel, sic putant ad Dei se perventuros similitudinem; sic concupiscunt quod non expedit, quod expedit omittentes. Quid vobis et montibus istis, in quorum ascensu tanta difficultas est, et tam grande periculum? aut cur eum descritis montem, cujus et facilis est ascensus, et perutilis? Potestatis ambitio argelum 0311D felicitate privavit angelica; scientiae appetitus hominem immortalitatis gloria spoliavit. Conetur quis ascendere in montem potestatis; quantos putas contradictores habebit, quantos inveniet repulsores, obstacula quanta, quam difficilem viam? Quid si tandem eum adipisci contigerit quod optabat: Potentes, ait Scriptura, potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7): ut praesentes sollicitudines et anxietates, quas potestas ipsa parit, omittam. Cupidus alter est inflantis scientiae; quantum laborabit, quantum anxiabitur spiritus ejus? Et tamen audiet: Nec si te ruperis, apprehendes. In amaritudine morabitur oculus ejus, quoties videre contigerit, qui se posteriorem judicet, aut putet ab aliis reputari. Quid cum intumuerit multum? Perdam, inquit Dominus, sapientiam 0312A sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19).
6. Jam ne multis immorer, vidistis, ut arbitror, quam fugiendus nobis sit mons uterque, si praecipitium angeli, si casum hominis expavescimus. Montes 920 Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos (II Reg. I, 21). Quid tamen agimus? Ascendere sic non expedit, et ascendendi tenemur concupiscentia. Quis docebit nos ascensum salubrem? Quis, nisi de quo legimus, quoniam qui descendit, ipse est et qui ascendit? (Ephes. IV, 10.) Ab ipso demonstranda nobis erat ascensionis via, ne ductoris, imo seductoris iniqui aut vestigium, aut consilium sequeremur. Quia ergo non erat quo ascenderet, descendit Altissimus, et suo nobis descensu suavem ac 0312B salubrem dedicavit ascensum. Descendit de monte potentiae, carnis infirmitate circumdatus; descendit de monte scientiae, quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quid enim tenello corpore et infantilibus membris videtur infirmius? Quid indoctius apparet parvulo, qui sola matris ubera noverit? Quis impotentior eo, cujus omnia membra clavis affixa, cujus omnia dinumerantur ossa? Quis insipientior eo, qui tradebat in mortem animam suam, et quae non rapuit tunc exsolvebat? Vides quam multum descenderit, quantum a potentia sua, quantum a sapientia sua exinanierit semetipsum. Sed non potuit altius in montem bonitatis ascendere, nec suam commendare expressius charitatem. Nec mirum si descendendo 0312C Christus ascendit, quando priorum uterque cecidit ascendendo. Et mihi quidem videtur montis hujus ascensorem quaerere qui dicebat: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? (Psal. XXIII, 3.) Forte etiam Isaias ascensionis desiderio cadentes intuens homines ad hunc revocabat montem, exclamans: Venite, ascendamus in montem Domini (Isai. II, 3). Annon manifeste eos de priorum montium ascensione redarguens, montis hujus praedicat ubertatem, qui ait: Utquid suspicamini montes coagulatos? Mons coagulatus, mons pinguis (Psal. LXVII, 16, 17). Hic est igitur mons domus Domini praeparatus in vertice montium, super quos salientem sponsum inspexerat, qui dicebat: Ecce venit is saliens in montibus (Cant. II, 8). Docebat 0312D enim ignarum viae, trahebat parvulum, infantulum deducebat: ideoque velut quibusdam passibus ibat, ut de virtute in virtutem videretur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Justitia enim ejus sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7).
7. Sed jam, si placet, saltus etiam ipsos intueamur, quibus exsultavit ut gigas ad currendam viam, et cujus egressio a summo coelo, per gradus quosdam usque ad summum ejus occurrit (Psal. XVIII, 6, 7). Primum ergo constitue montem illum, in quem ascendit cum Petro et Jacobo et Joanne, ubi et transfiguratus est ante eos. Refulsit facies ejus ut sol, et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix (Matth. XVII, 1, 2). Resurrectionis gloria ista est, quam in monte spei contemplamur. Utquid enim 0313A ascendit ut transfiguraretur, nisi ut doceret nos cogitatione ascendere ad futuram illam gloriam, quae revelabitur in nobis? Felix cujus meditatio in conspectu Domini est semper, qui in corde suo delectationes dexterae Domini usque in finem sedula cogitatione revolvit! Quid enim grave illi poterit videri, qui semper mente tractat quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam? Quid concupiscere poterit in saeculo nequam, cujus oculus semper videt bona Domini in terra viventium, semper videt aeterna praemia? Tibi dixit cor meum, Propheta loquitur Domino; tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Quis mihi tribuat, ut omnes surgentes stetis in excelso, et 0313B videatis exsultationem, quae ventura est vobis a Domino.
8. Non sit molestum vobis, obsecro, quod in monte hoc aliquando diutius immoramur: poterimus enim caeteros festinantius pertransire. Verumtamen in isto quem non detineat sententia illa sancti Petri, quam in eo protulit, et de eo: Domine, inquiens, bonum est nos hic esse? (Matth. XVII, 4.) Quid enim tam bonum est, imo quid aliud videtur bonum, quam in bonis animam demorari, quandoquidem adhuc corpus non potest? Puto quod ejus qui ingrediebatur in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis 921 et confessionis, sonus epulantis fuerit (Psal. XLI, 5): Bonum est nos hic esse. Quis enim ex vobis secum 0313C cogitans futuram illam vitam, sed laetitiam, sed jucunditatem, sed beatitudinem, sed gloriam filiorum Dei: quis, inquam, talia tranquilla secum conscientia volvens, non continuo de plenitudine intimae suavitatis eructat, Domine, bonum nos est hic esse? Non sane in hac aerumnosa peregrinatione, ubi corpore detinetur, sed in suavi ac salubri illa cogitatione, in qua corde versatur: Quis mihi dabit pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Vos autem, filii hominum, filii hominis qui descendit de Jerusalem in Jericho, filii hominum, usquequo gravi corde? Ascendite ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Hic est enim mens, in quo transfiguratur Christus. Ascendite, et scietis quoniam Dominus Sanctum 0313D suum mirificavit.
9. Obsecro vos, fratres mei, non graventur corda vestra in curis saecularibus; nam de crapula et ebrietate (gratias Deo) non magnopere necesse habeo vos admonere. Exonerate, obsecro, corda vestra gravi mole terrenarum cogitationum, ut sciatis mirificatum a Domino Sanctum suum. Levate corda vestra cum manibus quibusdam cogitationum, ut transfiguratum Dominum videatis. Formate in cordibus vestris non modo patriarcharum et prophetarum tabernacula, sed omnes domus illius coelestis multiplices mansiones secundum eum, qui circuibat immolans in tabernaculo Domini hostiam vociferationis, cantans, et psalmum illum dicens 0314A Domino: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2, 3). Circuite et vos, charissimi, cum pietatis et devotionis affectu vel hostia; visitantes animo sedes supernas, et multas, quae in domo Patris sunt, mansiones, humiliter prosternentes corda vestra ante thronum Dei et Agni; cum reverentia supplicantes singulis ordinibus angelorum, patriarcharum numerum, cuneos prophetarum et senatum apostolicum salutantes, coronas martyrum suspicientes purpureis rutilantes floribus, redolentes liliis choros virginum admirantes, atque ad mellifluum novi cantici sonum, quantum praevalet infirmitas cordis, erigentes auditum. Haec recordatus sum (Propheta loquitur alias additur Domino>), 0314B et effudi in me animam meam. Quae? Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5). Et item: Memor fui, inquit, Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4). Quem viderunt apostoli, vidit et iste, nec dissimili, ut arbitror, visione: nisi quod spirituale totum habuit hujus visio, corporeum nihil. Omnino non vidit eum sicut is qui dicebat: Vidimus eum, et non erat illi species neque decor (Isa. LIII, 2). Transfiguratum procul dubio vidit et speciosum forma prae filiis hominum, qui delectatum se perhibet, sicut et apostoli: Bonum est, inquiunt Domino, nos hic esse. Et ut nihil desit propositae similitudini, illi quidem proni cecidisse leguntur (Matth. XVII, 6), hic vero suum fatetur spiritum defecisse (Psal. LXXVI, 4). 0314C Quam magna multitudo dulcedinis, tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ascendentes igitur in hunc montem, et revelata facie gloriam Domini speculantes, haud dubium quin clamare habeatis et vos: Trahe nos post te. Quid enim prodest scire quo sit eundum, siquidem qua debeas ire non noveris?
10. Alterum proinde montem ascendas necesse est, in quo praedicantem audias, scalam erigentem octo distinctam scalaribus, cujus summitas coelos tangit. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Jam si primum ascenderis montem jugi meditatione supernae gloriae, istum nihilominus montem ascendere non gravaberis, ut in lege ejus mediteris die 0314D ac nocte? sicut idem Propheta non solum meditabatur in praemiis, sed et in mandatis Domini quae dilexit (Psal. CXVIII, 47). Sic enim audies et tu: Et quo eam, scitis, propter ascensionem primam; et viam scitis (Joan. XIV, 4), propter secundam. Propterea in corde tuo pone viam veritatis inquirere, ne forte sis de eorum numero qui viam civitatis habitaculi non invenerunt. Magis autem sollicitus esto ascendere non modo cogitatione 922 coelestis gloriae, sed et conversatione, quae coelestem gloriam mereatur.
11. Tertium nihilominus montem lego, in quem ascendit solus orare (Matth. XIV, 23). Vides ergo quam bene sponsa in Canticis: Ecce, inquit venit 0315A iste saliens in montibus (Cant. II, 8). In primo transfiguratus est, ut scires quo tenderes; in secundo verba vitae locutus est, ut scires qua pervenires; oravit in tertio, ut eundi et perveniendi bonam obtinere studeas voluntatem. Scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17). Propterea sciens quoniam in oratione datur bona voluntas; cum videris quae agenda sunt, ut convalescas ad agenda quae videris, ascende tu ad orationem; ora instanter, ora perseveranter, sicut ille pernoctabat in oratione, et dabit Pater bonus spiritum bonum petenti se. Et vide quam utiliter orationis tempore etiam corporalis loci secretum quaerimus, quando hoc ille non solum docuit verbo: Intra, inquiens, in cubiculum tuum, et clauso ostio 0315B ora Patrem tuum (Matth. VI, 6); sed et commendavit exemplo, nec domesticorum quemquam admittens, sed solus ascendens ad orationem.
12. Putas, poterimus aliquid amplius de ejus ascensionibus invenire? Poterimus utique. Volo enim ut nec jumenti ipsius sis immemor, super quod legitur ascendisse. Volo ut nec ipsam crucis ascensionem omittas. Nam et in illa exaltari oportebat Filium hominis. Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). Itaque cum jam et cognitio suppetit, et velle adjacet; quid ages, quod perficere bonum non invenis; sed asinini quidam et bestiales motus legem contrariam habent, et captivare te volunt? quid, inquam, facies super concupiscentiis irrationabilibus, 0315C quae sunt in membris tuis? Urget te etiam cum jejunare consentis, gulae illecebra; cum vigilare proponis, somnolentia premit. Quid faciemus huic asino? Asininum enim istud est, commune cum asinis; quia homo comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ascende, Domine, super asinum istum, conculca hos bestiales motus; quia domari debent, ne dominari praevaleant. Nisi enim calcati fuerint, conculcabunt nos; nisi premantur, oppriment nos. Propterea sequere, anima mea, et in hac ascensione Christum Dominum, ut sub te sit appetitus tuus, et tu domineris illius. Nam ut in coelum ascendas, prius necesse est levare te super te, calcando carnalia desideria, quae in te militant adversum 0315D te.
13. Sequere etiam ascendentem in crucem, exaltatum a terra, ut non solum super te, sed et super omnem quoque mundum mentis fastigio colloceris, universa quae in terris sunt deorsum aspiciens et despiciens, sicut scriptum est: Cernent terram de longe (Isa. XXXIII, 17). Nulla te mundi oblectamenta inclinent, nullae adversitates dejiciant. Absit tibi gloriari nisi in cruce Domini tui Jesu Christi, per quem tibi mundus crucifixus est: ut quae mundus appetit, crucem reputes; et tu crucifixus mundo, illis quae mundus crucem reputat, toto inhaereas amore.
14. Jam vero quid ex hoc restat, nisi ut ad illum 0316A ascendas, qui est super omnia Deus benedictus in saecula? Dissolvi jam, et esse cum Christo, multo magis optimum. Beatus vir cujus est auxilium abs te, ait Propheta ad Dominum; ascensiones in corde suo disposuit, ibit de virtute in virtutem usque ad videndum Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 6, 8). Haec est ultima ascensio, in qua implentur omnia, sicut ait Apostolus: Christus qui descendit, ipse est et qui ascendit, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Sed de illa ascensione quid dicam? Quo ascendemus, ut ubi Christus est, et nos simus? Quid ibi erit? Oculus, Deus, non vidit absque te quae praeparasti diligentibus te (Isa. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Desideremus hanc, fratres mei, suspiremus ad eam jugiter: et eo magis affectus vigeat, quo deficit intellectus.
923 SERMO V. De intellectu et affectu.0316B
1. Hodie sedenti in throno antiquo dierum, consessurus pariter oblatus est Filius hominis (Dan. VII, 13), et erit deinceps non modo germen Domini in magnificentia et gloria, sed et fructus terrae sublimis (Isa. IV, 2). Felix unio, et amplectendum ineffabilibus gaudiis sacramentum! Idem enim et germen Domini, et fructus terrae; idem ipse et Dei Filius, et fructus ventris Mariae est; idem filius David, et Dominus, de quo hodie gaudium ejus impletum est, unde olim praecinens aiebat: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Quomodo enim non germen Domini Dominus? Idem tamen et 0316C filius ejus, utpote fructus terrae sublimis, fructus virgae, quae de radice Jesse processit. Hodie igitur suum hunc et hominis Filium apud semetipsum Pater clarificat claritate quam habuit, priusquam mundus fieret, apud ipsum (Joan. XVII, 5). Hodie Veritatem, quae de terra orta est, coelum sibi redditam gloriatur. Hodie sponsus aufertur a filiis, et lugendum eis est, sicut ipse praedixit. Non enim poterant filii sponsi lugere, donec sponsus cum eis erat; sed venit dies ut auferatur ab eis, ut de caetero lugeant et jejunent (Matth. IX, 15). Ubi illud jam, Petre, quod dixeras: Domine, bonum est nos hic esse; faciamus hic tria tabernacula? (Matth. XVII, 4.) Ecce enim ingressus est amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est, non hujus 0316D creationis.
2. Quomodo ergo jam bonum est nos hic esse? Imo vero molestum est, grave est, periculosum est. Nimirum ubi malitiae plurimum, sapientiae modicum, si tamen vel modicum invenitur; ubi viscosa omnia, omnia lubrica, operta tenebris, obsessa laqueis peccatorum; ubi periclitantur animae, ubi spiritus affliguntur sub sole, ubi tamen vanitas est, afflictio spiritus est. Levemus igitur, fratres mei, levemus in coelum corda cum manibus, et ascendentem Dominum sequi velut quibusdam passibus devotionis et fidei contendamus. Erit enim cum sine mora, sine difficultate obviam illi in nubibus rapiemur, et id poterunt corpora spiritualia, quod morito interim 0317A nequeunt spiritus animales. Nunc enim quantis conatibus corda levare necesse est; quae quidem (ut miserabiliter satis in libro propriae experientiae legimus) et corruptio corporis aggravat, et terrena inhabitatio deprimit?
3. At forte tradendum est, quid sit levare cor, aut quemadmodum illud oporteat elevari; sed tradendum sane ab Apostolo potius quam a nobis. Si consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Ac si manifestius dicat: Si consurrexistis, et coascendite; si convivitis, et conregnate. Sequamur, fratres, sequamur Agnum quocunque ierit; sequamur patientem, sequamur et resurgentem, sequamur 0317B multo libentius ascendentem. Crucifigatur vetus homo noster simul cum illo, ut destruatur corpus peccati; ut ultra non serviamus peccato, mortificatis nimirum membris nostris, quae sunt super terram. Sed et quomodo ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. In hoc enim mortuus est et resurrexit, ut peccatis mortui, justitiae vivamus.
4. Caeterum quoniam vitae novitas locum exigit tutiorem, et resurrectionis dignitas altiorem expetit gradum: sequamur etiam ascendentem, quaerere videlicet et sapere quae sursum sunt ibi ille est, non quae super terram. Quaeris quis ille sit locus? Apostolum audi: Quae sursum est, inquit, Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Vis 0317C scire quaenam ibi sint? Visio pacis est. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12, 14). O pax quae exsuperas omnem sensum! o pax etiam super pacem! o mensura super mensuram, conferta, et coagitata, et 924 supereffluens! Compatere igitur Christo, anima Christiana; conresurge, coascende: quod est: Declina a malo, et fac bonum, inquire pacem, et persequere eam (Psal. XXXIII, 15). Sic nimirum Paulus in Actibus apostolorum de continentia, et justitia, et spe vitae aeternae memoratur docuisse discipulos (Act. XXIV, 25). Sic Veritas ipsa monet in Evangelio praecingere lumbos, lucernas accendere, et deinceps hominibus exspectantibus Dominum suum similes inveniri (Luc. XII, 35, 36).
0317D 5. Caeterum gemina quaedam, si bene advertistis, ascensio nobis ab Apostolo commendatur, in eo quod et quaerere, et sapere monuit, non infima, sed superna. Quam fortasse distinctionem nec ipse quoque Propheta praeteriisse omnino videbitur, dicens: Inquire pacem, et persequere eam, ut hoc sit pacem sequendam quaerere, persequi inquisitam, quod est sapienda quaerere, quaesita sapere, quae sursum sunt, non quae super terram. Nimirum donec divisa sunt corda nostra, et multos interim sinus inveniuntur habere, nec sibi omnino cohaerere videntur; vel particulatim ea et membratim quodam modo levare necesse est, ut in superna illa Jerusalem colligantur, cujus participatio ejus in idipsum: ubi non tantum 0318A singuli, sed et omnes pariter incipiant habitare in unum, non modo scilicet non divisi in semetipsis, sed nec inter seipsos. Ecce enim ut tanquam principalia cordis ipsius membra distinguam, est intellectus in nobis, est et affectus; et hi quoque saepius sibi invicem adversantes, ut alter summa petere, alter appetere infima videatur. Quantus vero is dolor quam gravis animae cruciatus, dum sic distrahitur, sic dilaceratur, sic abrumpitur a seipsa, vel ex ea saltem, quam omnibus experiri in promptu est, corporis scissione conjiciat, si quis in suo spiritu animadvertere perniciosa et periculosa insensibilitate non neglexerit. Distrahuntur hominum crura, et longioris obice ligni removentur ab invicem pedes; et dum adhuc cutis integra manet, quis tamen ille 0318B est cruciatus?
6. Sic, sic affligi plangimus miseros, qui corporaliter inter nos conversantes, illuminati forte similiter, sed dissimiliter inveniuntur affecti. Intelligunt pariter bona quae faciant, sed non pariter diligunt intellecta. Nam de ignorantia, fratres, quaenam excusatio nobis, quibus nunquam doctrina coelestis, nunquam divina lectio, nunquam spiritualis eruditio deest? Quaecunque vera sunt, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae; si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec discitis et accipitis, haec auditis pariter et videtis, in exemplis videlicet et verbis eorum qui inter vos sunt perfecti, quorum ex exhortatio, et conversatio plenius erudit universos. Utinam autem haec, ut intellectum 0318C admonent, moveant et affectum! ne sit intus amarissima contradictio, et divisio molestissima, dum hinc quidem sursum trahimur, sed retrahimur inde deorsum.
7. Nimirum advertere potes in omnibus fere religiosis congregationibus viros repletos consolatione, superabundantes gaudio, jucundos semper et hilares, ferventes spiritu, die ac nocte meditantes in lege Dei, crebro suspicientes in coelum, et puras manus in oratione levantes, sollicitos observatores conscientiae, et devotos sectatores bonorum operum: quibus amabilis disciplina, dulce jejunium, vigiliae breves, labor manuum delectabilis, et universa denique conversationis hujus austeritas refrigerium videatur. Contra sane invenire est homines pusillanimes 0318D et remissos; deficientes sub onere, virga et calcaribus indigentes: quorum remissa laetitia, pusillanimis tristitia est: quorum brevis et rara compunctio, animalis cogitatio, tepida conversatio: quorum obedientia sine devotione, sermo sine circumspectione, oratio sine cordis intentione, lectio sine aedificatione: quos denique, ut videmus, vix gehennae metus inhibet, vix pudor cohibet, vix frenat ratio, vix disciplina coercet. Nonne tibi horum vita inferno penitus appropinquare videtur, dum intellectu affectui, et affectu intellectui repugnante, necesse habent mittere manum 925 ad opera fortium, qui cibo fortium minime sustentantur, socii plane tribulationis, sed non consolationis? Exsurgamus, obsecro, 0319A quicunque hujusmodi sumus, resarciamus animas, spiritum recolligamus, abjicientes perniciosam tepiditatem, etsi non quia periculosa est, et Deo solet, ut interdum miserabiliter plangimus, etiam vomitum provocare; certe quia molestissima, plena miseriae et doloris, inferno plane proxima, et umbra mortis jure censetur.
8. Si quaerimus quae sursum sunt, etiam sapere et praelibare interim studeamus. Forte enim poterit intellectui et affectui non inconvenienter aptari, quod et quaerere quae sursum sunt, et sapere admonemur, ut in principalibus, quemadmodum supra dictum est, membris suis nostra corda manibus quibusdam pii conatus et exercitii spiritualis levare studeamus ad Deum. Omnes, ni fallor, quae sursum sunt quaerimus 0319B intellectu fidei et judicio rationis; sed non aeque forsitan sapimus omnes quae sursum sunt, tanquam inescati his quae sunt super terram, violento quodam praejudicio affectionis. Unde enim ea, quam paulo ante ostendimus, animorum diversitas, tanta disparilitas studiorum, conversationum tanta dissimilitudo? Unde spiritualis gratiae inopia tanta quibusdam, cum aliis copia tanta exuberet? Profecto nec avarus, nec inops est gratiae distributor; sed ubi vacua vasa desunt, stare oleum necesse est. Undique sese ingerit amor mundi: cum consolationibus, imo desolationibus suis observat aditus, per fenestras irruit, mentem occupat, sed non ejus qui dixit: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3, 4). Praeoccupatum nempe saecularibus 0319C desideriis animum delectatio sancta declinat; nec misceri poterunt vera vanis, aeterna caducis, spiritualia corporalibus, summa imis, ut pariter sapias quae sursum sunt, et quae super terram.
9. Felices nimirum viri illi, per quos Dominica ascensio legitur praesignata, Enoch raptus (Eccli. XLIV, 16), et translatus Elias (IV Reg. II, 11). Felices plane, qui soli jam Deo vivunt, soli vacant intelligendo, diligendo, fruendo. Neque enim corpora quae corrumpuntur, illas aggravant animas, aut terrena inhabitatio sensus eorum, tanquam multa cogitantes deprimit, qui cum Deo ambulasse noscuntur. Factum est impedimentum omne de medio, occasio universa sublata, materies nulla relicta est, quae eorum 0319D affectum aggravet, vel deprimat intellectum. Nam et priorem ob hoc raptum Scriptura commemorat, ne forte vincat malitia sapientiam, et intellectus ejus vel anima ultra decipi valeat, aut mutari (Sap. IV, 11).
10. Nobis autem unde in his tenebris veritas, unde charitas in hoc saeculo nequam, in hoc mundo, qui totus positus est in maligno? Putas, erit qui intellectum illuminet, qui inflammet affectum? Erit utique, si convertamur ad Christum, ut velamen de cordibus auferatur. Hic est enim de quo scriptum est: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isa. IX, 2). Siquidem prioris ignorantiae tempora despiciens Deus, annuntiavit hominibus, ut 0320A omnes ubique agerent poenitentiam, secundum quod Paulus Atheniensibus tradit (Act. XVII, 30). Memento etenim Dei verbum et Sapientiam incarnatam: cujus utique opus erat toto illo tempore, quo videri in terris, et inter homines conversari dignata est ineffabilis illa virtus, illa gloria, illa majestas, illuminare oculos cordis, et suadere fidem hominibus praedicatione pariter et ostensione signorum. Denique Spiritus Domini, ait, super me, ad evangelizandum pauperibus misit me (Isa. LXI, 1). Et apostolis loquebantur: Adhuc modicum lumen in vobis est; ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35). Nec modo ante passionem, sed et post resurrectionem in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei 0320B (Act. I, 3); quando et sensum eis, ut Scripturas intelligerent, legitur aperuisse (Luc. XXIV, 45), intellectum potius informabat, quam purgabat affectum.
11. Quando enim ad spiritualia affici possent animales? Imo vero ne ipsam quidem meram lucem poterant 926 aliquatenus sustinere, sed exhibere illis oportuit Verbum in carne, solem in nube, lumen in testa, mel in cera, cereum in laterna. Spiritus ante faciem illorum Christus Dominus, sed non utique sine umbra, in qua viverent interim inter gentes. Unde et Virgini legitur obumbrasse (Luc. I, 35.), ne vehementiori reverberata splendore, ad candidissimam illam lucem, purissimumque fulgorem, divinitatis, etiam illius aquilae posset acies hebetari. Minime tamen vel nubes ipsa levis esse potuit otiosa, 0320C sed ea quoque usus est in salutem; et discipulorum animos, qui nec ad fidei intellectum sine aliqua mutatione affectus poterant promoveri, nec assurgere adhuc ad spiritualia praevalebant, in suae carnis provocavit affectum: ut amore quodam humano operanti mira, mira loquenti homini adhaererent, amore utique carnali adhuc, sed tam valido, ut caeteris omnibus praevaleret. Nimirum hic erat ille Moysi serpens, qui serpentes magorum Aegypti omnes pariter devoravit (Exod. VII, 12). Denique: Ecce nos, inquiunt, reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Beati siquidem oculi, qui videbant Dominum majestatis in carne praesentem, auctorem universitatis inter homines conversantem, virtutibus coruscantem, infirmos curantem, maria calcantem, 0320D mortuos suscitantem, daemoniis imperantem, et potestatem similem hominibus conferentem; mitem et humilem corde, benignum, affabilem, misericordiae visceribus affluentem, Agnum Dei peccatum non habentem, et omnium peccata portantem. Beatae aures, quae verba vitae ab ipsius incarnati Verbi ore percipere merebantur, quibus enarrabat Unigenitus qui est in sinu Patris, et nota faciebat quaecunque audisset a Patre: ut fluenta doctrinae coelestis ab ipsius Veritatis purissimo fonte haurirent, universis postmodum gentibus propinanda, imo eructanda potarent.
12. Quid mirum, fratres, si implebat tristitia cor 0321A eorum, cum ab eis sese pronuntiaret iterum, et adderet: Quo ego vado, vos non potestis venire modo? (Joan. VIII, 21.) Quidni concuterentur viscera, turbaretur affectus, haesitaret animus, haereret vultus, paveret auditus, nec omnino aequanimiter discessionis ejus sermo posset admitti, ut relinqueret eos, pro quo omnia reliquissent? Caeterum non ut maneret in carne, sed ut transferretur ad spiritum, totus ab eo ut illam carnem discipulorum fuerat collectus affectus, ut dicere esset aliquando: Etis cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Unde et benignissimus ille magister blandis eos refovens consolationibus ait: Rogabo Patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis, qui vobiscum maneat in aeternum 0321B (Joan. XIV, 16); et item: Ego veritatem dico vobis; expedit vobis ut ego vadam. Nisi enim abiero. Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). Grande mysterium, fratres mei. Quid enim sibi vult: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet? Itane invisa Paracleto praesentia Christi, aut contubernium Dominicae carnis Spiritus sanctus horrebat, quae sicut angelo praenuntiante cognovimus, nec concipi quidem, nisi eo superveniente potuerit? (Luc. I, 35.) Quid est ergo: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet? Nisi carnis praesentia vestris subtrahatur aspectibus, spiritualis gratiae plenitudinem occupata mens non admittit non recipit animus, non capit affectus?
13. Quid vobis videtur, fratres? Si haec ita sunt, imo quia ita sunt, audeat quis de caetero phantasticis 0321C quibusdam illecebris deditus, sectans lenocinia carnis suae, carnis utique peccatricis, genitae in peccatis, assuetae peccatis, in qua denique bonum non est, illum pariter exspectare Paracletum? Audeat, inquam, qui huic sterquilinio semper inhaeret, qui carnem fovet, in carne seminat, carnem sapit; illam nihilominus consolationem supernae visitationis, torrentem voluptatis illum, illam sperare gratiam Spiritus vehementis, quam, ut Veritas ipsa testatur, nec cum ipsa quidem Verbi carne percipere ullatenus apostoli potuerunt? Errat omnino, si quis coelestem illam dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum 927 huic veneno, charismata illa spiritus misceri posse hujusmodi illecebris arbitratur. Falleris, Thoma sancte, falleris, si videre Dominum 0321D speras, ab apostolorum collegio separatus. Non amat Veritas angulos, non ei diversoria placent. In medio stat; id est disciplina et vita communi, communibus studiis delectatur. Usquequo, miser, diverticula captas, et consolationes propriae voluntatis tanto labore quaeritas, tanto rubore mendicas? Et quid facio, inquis? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (Gen. XXI, 10). Nulla, ut dictum est, conventio veritati et vanitati, luci et tenebris, spiritui et carni, igni et tepiditati.
14. Sed dum ille moratur, inquies, sine aliqua consolatione esse non possum. Imo vero si moram fecerit, exspecta eum; quia veniet, et non tardabit 0322A (Habac. II, 3). Apostoli decem dies in hac exspectatione sederunt, perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, matre Jesu (Act. I, 14). Et tu igitur orare disce, disce quaerere, petere, pulsare, donec invenias, donec accipias, donec aperiatur tibi. Novit Dominus figmentum tuum: fidelis est, non te patietur tentari supra quam possis. Confido in ipso, quod si fideliter exspectaveris, nec diem decimum exspectabit. Praeveniet certe in benedictionibus dulcedinis desolatam animam et orantem ut feliciter et non ad insipientiam tibi consolari renuens, in ipsius memoria delecteris, inebriatus ab ubertate domus Dei, et voluptatis ejus torrente potatus. Sic nimirum et Elisaeus quondam orasse legitur, cum dulcissimum illud solatium, Eliae praesentiam 0322B sibi plangeret subtrahendam. Sed considera diligentius quid oraverit, quidve responsum sit postulanti. Oro, inquit, domine, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Nimirum duplicari ei spiritum oportebat, ut magistri abeuntis absentiam gratia duplicata suppleret. Unde et Elias ad eum: Si videris, inquit, quando tollar a te, fiet quod petisti (IV Reg. II, 9, 10). Duplicavit enim spiritum visio abeuntis, cum evidenter raptus in coelum, universa pariter ejus desideria secum tulit, ut inciperet ipse quoque jam sapere quae sursum sunt, non quae super terram. Duplicavit spiritum visio abeuntis, ut intellectui spiritualis jungeretur affectus, cum ipsa utique, cui potissimum inhaerebat, carne raptus in coelum.
15. Quod evidentius in apostolis invenitur impletum. 0322C Ubi enim videntibus illis suus ille Jesus tam manifeste elevatus est, et ferebatur in coelum, ut nemo eorum opus haberet interrogare, Quo vadis? ipsa jam, ut ita dixerim, oculata fide edocti sunt supplices in coelum levare oculos, puras tendere manus, promissa sibi dona charismatum postulantes, donec fieret repente de coelo sonus advenientis spiritus vehementis, advenientis utique ignis, quem Dominus Jesus mittebat in terram, volens vehementer accendi. Constat siquidem eos et prius Spiritum accepisse, cum videlicet insufflavit eis, et dixit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); sed spiritum plane fidei et intelligentiae, non fervoris, quo magis illuminaretur ratio, quam inflammaretur affectio: quod duplicati utique spiritus opus fuit. Quos enim 0322D Verbum Patris disciplinam et sapientiam alias, scientiam> ante docuerat, et intellectu adimpleverat corda eorum; adveniens utique postmodum ignis divinus, et inveniens jam receptacula munda, infudit uberius dona charismatum, et in spiritualem omnino mutavit amorem, ut accensa in eis charitas fortis ut mors, jam non modo fores, sed ne ipsa quidem ora propter metum Judaeorum claudere dignaretur. Cui nos gratiae pro nostrae exiguitatis modulo praeparantes, exinanire per omnia nosmetipsos, et a delectationibus miseris, et caducis consolationibus evacuare studeamus, dilectissimi, corda nostra; maximeque instante nunc die festo, et ferventius, et fiducialius unanimiter perseveremus in 0323A oratione, ut sua nos visitatione, sua consolatione et confirmatione dignetur Spiritus ille benignus, spiritus dulcis, spiritus fortis, infirma roborans, aspera planans, corda purificans: qui cum Patre et Filio idipsum, sed non is ipse est: 928 ut tres unum, 0324A et unum tres esse verissime prorsus et fidelissime catholica Ecclesia fateatur, a Patre adoptata, a Filio desponsata, a Spiritu sancto confirmata, quibus ut una substantia, sic et eadem nihilominus gloria in saecula saeculorum. Amen.