«Observatio» — Auctor incertus
1269 De anno et die obitus beati Petri Juliacensis prioris observatio.
1269A Diem anniversarium quondam celebrem Natalis B. Petri Juliacensis, notatum haberemus in Juliacensi Martyrologio seu Necrologio, si quod reliquum fecissent tumultus bellici, quibus ipsum etiam Juliacum monasterium funditus eversum est. Conjectura tantum superest ex ejus Vitae capite 13, ubi morti proximus, astantes suas in spiritu filias, quarum precibus detinebatur in languido corpore, sic allocutus refertur: Charissimae filiae meae, nolite impedire desiderium meum; quia si modo 1269B non obiero, ad festivitatem Sancti Joannis non habebitis me praesentem. Ipsa igitur ejus festi vigilia, adeoque die mensis Junii 23, videtur ad superos emigrasse.
Annum obitus ex ejus Vitae capite 12 deprehendimus; ubi ex ultima aegritudine decumbens, Hattonem priorem Molismensem sic alloquitur: Angelus Domini astitit mihi, praecipiens 156 ut mandem comiti Theobaldo, ne transeat mare, abiens in Angliam accipere sibi regnum, quia non est ei a Deo praedestinatum. Obierat sine legitima prole mascula rex Anglorum Henricus I, anno Christi 1135, Kalendis Decembris, quae tum in Dominicam incurrebant, ut notat Ordericus Vitalis libro Historiae XIII. Regis soror Adela Stephano Blesensi comiti Theobaldum et Stephanum genuerat. Horum minor natu Stephanus vacuum avunculi sui regnum invaserat; magnoque omnium ordinum consensu, Londoniae a Guillelmo Cantuariensi archiepiscopo rex susceptus et coronatus fuerat, 1269C XVIII Kalendas Januarii. Pupugit scilicet haec rerum mutatio, Stephani novi regis fratrem prius genitum Theobaldum, cognomento Magnum, rei politicae pariter et militaris scientissimum, qui cum avunculo suo Henrico Anglorum rege junctis viribus, Ludovici Grossi regnum Francicum non semel pervaserat, ut refert Sugerius in Grossi Vita. Dum ergo transitum in Angliam cum exercitu meditatur Theobaldus, ecce admonetur beati Petri Juliacensis nomine, ratum ac placitum Deo esse ut ejus expeditionis consilium deponat. Videtur hoc spectasse Ordericus, cum ait libro illo XIII: Normanni autem Tedbaldum fratrem ejus (nempe Stephani jam tum regis) apud Novumburgum convenientes, sibi praeferre voluerunt. Sed in ipso conventu, a quodam monacho qui Stephani legatus erat, audierunt quod omnes Angli Stephanum suscepissent; eique obedire, eumque sibi regem praeficere vellent. Mox omnes annuente Tedbaldo decreverunt uni domino militare, propter honores quos in utraque barones possidebant regione. Tedbaldus igitur, cum major natu esset, indignatus quod regnum non habuerit, ad magna 1270A negotia quae in Galliis eum urgebant, festinavit.
Ex his igitur beatum Petrum anno Christi 1136, et quidem mensis Junii die 23 e vivis abiisse statuimus. Unde videre est, longe a scopo aberrasse Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus, anno Christi 1141, cap. 4, numero 1, ubi ait vixisse adhuc Humbelinam S. Bernardi sororem anno 1140, et haud procul anno 1141 pie in Domino obdormivisse. 157 Nam qui ei morienti adfuit Petrus prior, si obiit Junio anni 1136, quomodo illa 1270B quinto post anno adhuc in vivis fuit?
Scio objici posse ex Orderico Vitali, libro XIII, delatum fuisse Theobaldo comiti regnum Angliae cum Northmanniae ducatu, anno 1141, cum frater ejus Stephanus Anglorum rex in custodia teneretur, quod ille regnum si B. Petri monitu adire noluit, nihil erit quod Annales Cistercienses de Humbelinae transitu circa annum illum assignato redarguantur, nec B. Petri obitus in anno 1136, erit defigendus. Pugnavit certe, captusque est rex Stephanus in Hypapante, die secunda Februarii, quae anno 1141, ut observavit Ordericus, incidebat in Dominicam Sexagesimae. Vide autem quid addat hic auctor: In medio Quadragesimae, principes regionum Moritoniae convenerunt, et colloquium de negotiis reipublicae habuerunt. Ibi Hugo Rothomagensis archiepiscopus, atque Northmanni Thedbaldum comitem adierunt, eique regnum Angliae et ducatum Northmanniae obtulerunt. Ille vero tantarum, ut prudens 1270C et religiosus, praegravari curarum pondere refutavit; sed Joffredo Henrici regis genero, interpositis quibusdam conditionibus, regium jus concessit, ita videlicet, ut Turonicam urbem quae de feudo ejus erat, sibi dimitteret, fratremque suum Stephanum regem de vinculis absolveret, et pristinum honorem, quem vivente avunculo suo habuerat, ipsi et haeredi ejus ex integro restitueret. Ex his intelligere est ad annum 1141, B. Petri obitum non pertinuisse, cum ab eo graviter aegrotante monitus sit comes Theobaldus per mensem Junium; hic vero in medio Quadragesimae, circa Idus Martias delatum sibi regnum in Gaufredum Andegavensem, Henrici Anglorum quondam regis generum derivarit. His adde, praedixisse B. Petrum morti proximum Theobaldo comiti, fore ut post paucos annos bello peteretur a Francorum rege; hoc vero bellum (ex Roberto de Monte) coepit anno 1140, et triennium tenuit, quod examussim quadrat cum oraculo ante paucos annos edito, anno scilicet 1136, quo (ex nostris calculis) B. Petrus e corporis ergastulo ad coelites evolavit.