«De miraculis» — Herbertus Turrium in Sardinia
1273 HERBERTI TURRIUM SARDINIAE ARCHIEPISCOPI DE MIRACULIS LIBRI TRES. LIBER PRIMUS. 161 CAPUT PRIMUM. De Rainaldo, primum S. Amandi, postea Clarevallensi monacho, magnae religionis viro, cui apparuit beatissima Virgo Dei genitrix Maria, cum sanctis Elisabetha et Maria Magdalena fratres messores invisens, ac postmodum aliquot ante ejus obitum diebus, candida ac pretiosa vestimenta a se praeparata illi ostendit, quibus, cum ad eam veniret, esset induendus.1273A
Fuit in coenobio Claraevallis monachus quidam, nomine Rainaldus, vir bonae simplicitatis, timens Deum, et retinens innocentiam suam ab infantia usque ad senectam. Qui licet ante conversionem suam per triginta annos viveret in habitu saeculari, non tamen saeculariter vixit, sed operibus pietatis semper insistens, in corpore suo glorificare et portare 1273B Deum sollicitus fuit. Nam inter caetera quae corde integro faciebat, etiam corporis integritatem Domino dedicavit, cujus opitulatione, ab utero matris usque ad diem mortis, incentiva 162 libidinum et carnis spurcitias impolluto calle transivit. Suscepto autem habitu monachali in monasterio Sancti Amandi, viginti et eo amplius annos ibidem in sancta conversatione peregit, ubi et sanctitatis suae non parvum specimen omnibus dedit. Inde majori virtutum ardore flammescens, ad domum Claraevallis Dei aemulatione se contulit, antea tamen praemonitus a Deo revelationibus multis. Quantos vero labores, quantasve molestias a fratribus Ordinis illius, dum felicibus ejus actibus inviderent, et propositum istiusmodi evertere cuperent, beatus iste 1273C pertulerit, supersedeo dicere, dum legentium taedio velim consulere. Susceptus autem in Claravalle, illico ad novam militiam viriliter se accinxit, et ex milite veterano, fortissimum denuo nobis sese tironem exhibuit, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, caeterisque sanctae disciplinae obsequiis, seipsum tota die mortificans. Habebat autem incessanter orandi studium, et in oratione mirabilem affluentiam lacrymarum.
Quadam igitur die, cum ad laborem triticeae messis cum caeteris exisset, segregatus paululum a conventu, cum magna animi delectatione coepit intueri 1274A metentes, secum reputans pariter et admirans, quia videlicet tot sapientes, tot nobiles et delicati ibidem viri, propter amorem Christi laboribus atque aerumnis seipsos exponerent, et ferventissimum solis illius ardorem cum tanta alacritate susciperent, acsi in horto deliciarum suavissime fragrantia poma decerperent, vel in mensa lautioribus epulis plena deliciosissime convivarent. Inde ergo protensis in coelum oculis ac manibus grates Domino referebat, quod eum tam sanctae multitudini, quamvis indignum et peccatorem, 163 adjunxerat. Dum haec et similia animo volveret, et prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet, en subito apparuerunt ei tres quasi matronae venerabiles, vultibus roseis et candidis vestibus renitentes; quarum una quae praecedebat, 1274B veste fulgentior, forma venustior, et statura procerior erat. Descendebant vero de monte propinquo, et appropinquabant conventui fratrum, in ipsius montis latere fruges metentium. Quas cum ille vidisset, prae nimia admiratione turbatus, et obstupefactus, erupit in vocem ejusmodi: «Domine Deus, inquit, quaenam istae sunt feminae formosae, tam reverendae, quae praeter aliarum consuetudinem feminarum conventui nostro appropiant?» Et dum talia diceret, astitit ei quidam veneranda canitie, et stola candida coopertus, qui dixit ad eum: «Major illa quae caeteras antevadit, ipsa est Virgo mater Jesu Christi Maria. Aliae quae sequuntur sunt sancta Elisabeth, et sancta Maria Magdalena.» Ille igitur cum audisset matrem Domini nuncupari, commota 1274C sunt omnia viscera ejus super pietate nominis illius quam vehementer amabat, iterumque percunctatus est dicens: «Et quo tendit, domine mi, quo tendit, obsecro, Domina mea?» Cui ille respondens ait: «Ad visitandos messores suos venit.» His itaque dictis persona quae loquebatur repente disparuit. Quo viso, vir Dei plus magis intra se stupuit, et reductis oculis ad sanctam Dei genitricem et ad comites ejus, attonito visu intendebat in eas. Illae autem moderatis gressibus incedentes, venerunt una post aliam usque ad conventum. Quem cum introissent, separatae ab invicem deambulare coeperunt 1275A tanquam gratia visitationis huc atque illuc inter monachos, et conversos; 164 et dum ita facerent, tandem ab oculis intuentis evanuerunt, seseque in coelos unde venerant receperunt. Porro vir Dei haerebat fixus, et de loco moveri non potuit, usquequo miraculum finiretur. Quantum vero de hujusmodi visitatione profecerit, quantumque in amorem Dei et ipsius beatissimae genitricis excreverit, aemulanda conversatio ejus, et quotidiana virtutum incrementa monstrabant.
Multas quidem et alias revelationes ipse divinitus accepit, quas tamen ad devitandum cenodoxiae coenum, reticere quam dicere maluit. Nam et istam supra memoratam, quam per octennium fere presserat, parvo tempore, id est quadraginta diebus ante 1275B obitum suum, invitus et quodammodo coactus, mihi licet indigno tali occasione patefecit: Quadam siquidem die, cum de salute animarum nostrarum ambo familiariter loqueremur, ego sciens eum virum justum et sanctum a Domino saepius visitatum, in ea confidentia qua illum diligebam et me ab illo diligi sentiebam, ausus sum sciscitari et petere aliquid ab eo. Itaque propter amorem Christi, et propter miserationes ejus coepi illum medulliter obsecrare et vehementer insistere, ut ad honorem Dei unam aliquam ex suis consolationibus mihi manifestaret, illam scilicet de qua me magis aedificandum censeret. Tali ergo obsecratione compulsus, supradictam visionem mihi narravit. Sed quo tandem affectu? Testis est ipse Deus quanto timore 1275C et tremore, quanta lacrymarum inundatione eam protulerit, ita ut gemitus et singultus a fundo cordis erumpentes, vocem loquentis frequentius interrumperent, tanquam si eadem hora ipsam cerneret visionem. Evolutis 165 autem postea diebus quatuordecim, apparuit ei per visum ipsa eadem Regina coelorum, Domina angelorum, incidens ac praeparans ei ornamenta candida et pretiosa, quibus in proximo vestiendus erat. Quae cum praeparasset, colligavit in unum, et recedens detulit ea secum. Quod cum ille vidisset, subsecutus est eam, et clamitabat post tergum ejus, dicens: «Ei mihi, Domina mea desiderantissima, quando habiturus sum ista, quae mihi praeparare dignata es ornamenta? 1275D Cui sanctissima Dei genitrix ait: «Quando venies, inquit, ad me, ut recipias ea.» O visio laeta! o promissio certa! Quae utique tanto certior, et tanto laetior exstitit, quanto celerius exhibita fuit. Mane igitur facto introivit ad me ille Dei servus, tanquam infirmum visitaturus. Ego vero tunc aegrotabam pene ad mortem, et erat languor fortissimus, adeo ut de sospitate mea etiam medici desperarent; et ob hoc die praecedenti fueram inunctus oleo infirmorum, quia credebant me quamcito moriturum. Ille ergo cum venisset ad me, multo pietatis affectu compassus est mihi; et ut posset aliquatenus consolari, retulit mihi istam quam in eadem nocte viderat visionem, reputans secum atque denuntians quia non propter ipsum, sed propter me 1276A facta fuisset ad eum. Erat enim humillimus corde, et nihil tale praesumens de sua sanctitate. Cui ego mox ita respondi: «Noli, obsecro, Pater amantissime, noli benedictionem tuam interpretatione sinistra a te alienare. Ornamenta quae tibi sunt coelitus praeparata nunquam alterius erunt, sed miserante Deo salva tibi et integra permanebunt. Tu vero piissimam illam visitatricem tuam et instanter efflagita, ut in 166 beneplacito misericordiae suae, alia quaecunque voluerit mihi praeparet indumenta. Potens enim atque benigna est, dives in omnes qui invocant illam.» Quid multa? Ego qui morti proximus aestimabar, vellem nollem, revocatus sum ad tolerandas vitae hujus aerumnas; ipse vero qui sanus videbatur atque incolumis, non amplius quam 1276B viginti quinque diebus postea supervixit. Qui tandem cursu vitae feliciter exacto, corruptibilis carnis indu menta deposuit, et stolam immortalitatis per beatissimam Dei Matrem, cui devote servierat, juxta fidem promissionis illius, absque dubitatione recepit.
Non est autem silentio praetereundum quod iste vir Dei ante diem sextum suae depositionis, dum post completorium in ecclesia solus oraret, repente pulsata est in auribus ejus tabula defunctorum, duobus ictibus tantum. Quo ille audito statim exsiliit, et petiit infirmitorium, putans ibi aliquem esse defunctum. Sed, dum vere cognosceret quia nullus ibi tunc mortuus esset, venit ei in mentem quod ipse citius moreretur, et quod in sonitu tabulae sua sibi migratio mortis signaretur. In hac igitur memoria 1276C mortis subito totus infremuit, invasitque eum timor atque horripilatio carnis, et coepit illico febricitare, et ingravescente morbo tandem ad extrema pervenit. Porro beatae Mariae salutationem quam antea frequentare solebat, quandiu lecto decubuit, pene incessanter corde et opere volvebat; et cum verbis ejusdem oraculi felicem animam exhalavit. Contigit autem conversum quemdam, religiosae conversationis et boni testimonii virum, ipsa die migrare ad Dominum, ita ut amborum exsequiae simul celebrarentur, et in eodem 167 mausoleo ambo pariter tumularentur. Et, dum ista fierent, viro cuidam spirituali demonstratum est in visione quod duo pulcherrima templa fabricarentur in Claravalle; unum in infirmitorio monachorum, alterum 1276D in infirmitorio conversorum. Sed primum illud hoc altero longe nobilius erat atque venustius. Constat igitur quia in gemina constructione templorum, et in gemino ictu tabulae mortuorum, designata sit evidenter pretiosa in conspectu Domini mors amborum. Templorum autem differentia meritorum distantiam indicat, quia, quamvis utrumque sanctum, tamen alterum altero sanctiorem existere credimus apud Deum.
CAPUT II. De Gerardo sacrista Clarevallensi, quem pulsata invisibili manu tabula morientium de imminente sibi obitu admonuit.
Eodem itaque mense quo praedictus Dei servus 1277A migravit ad Dominum, contigit ibidem tale aliquod factum: Erat in eodem monasterio sacrista quidam, nomine Gerardus, vir bonis moribus pollens, et bene religiosus. Hic juxta prophetae consilium, jugum Domini portavit ab adolescentia, et levavit se super se (Thren. III); quoniam adhuc aetate tenellus et fragilis, manum suam ad fortia misit. Lactatus itaque mamilla regum, et casta disciplina feliciter educatus, crevit atque profecit semper in melius, et magno Dei munere, carnis corruptionem, ut aiunt, nunquam fuit expertus. Appropinquante autem hora qua de mundo ad Deum transire 168 debebat, die quadam, cum in ecclesia post completorium more solito remaneret, factus est repente sonus in auribus suis, acsi tabula morientium crebris 1277B ictibus percuteretur. Quod cum ille audiret, putavit ut fratrum quispiam in infirmitorio tunc obiret. Post paululum ubi certissime comperit quia sonitum illum nullus hominum fecerit, subiit animum ejus tabula illa prognostica, quam vir Dei Rainaldus ad indicium suae dormitionis audierat: jam enim exierat sermo iste inter fratres, et passim divulgabatur ad omnes. Et dum ista recogitaret, ascendit in cor ejus quod ipse de mundo jamjamque migraret. Tunc subito pili carnis ejus inhorruerunt, timor ac tremor venerunt super eum. Protinus ergo invasit eum peremptoria febris, et infra decimum diem morte consumpta, feliciter emigravit. De cujus pia devotione illud silere non possumus, quod quasi divinitus factum ab eo vel potius in eo miraculum 1277C vidimus et gratulati sumus. Nam, cum ultimum spiritum traheret, et jam vires loquendi non haberet, tribus aut quatuor ferme horis manus junctas atque protensas tenuit immobiles contra crucem, acsi aliquo fune colligatae essent. Et cum caetera corporis membra huc et illuc urgente dolore crebrius jactitaret, manus tamen quas, ut diximus, tendebat ad crucem, nunquam ab invicem separavit, nunquam amplius ad se retraxit, et quod vivens saepius actuasset, etiam mortuus indicavit.
169 CAPUT III. De Petro Tolosano, monacho Clarevallensi, ab importunissimis carnis tentationibus mirabiliter liberato: qui postea Jesum puerulum in hostia consecrata videre solitus erat.1277D
Alius quidam senior in eodem monasterio exstitit, Petrus nomine, cognomine Tolosanus, vir magnae puritatis, multumque devotus. Huic unum semper a puero studium atque desiderium fuit, seipsum crucifigere mundo et mundum sibi. In juvenili vero aetate, antequam Cisterciensi Ordini sese submitteret, habitavit in solitudine, jejuniis et laboribus multis veterem hominem in se mortificans, et sacrificium spiritus contriti quotidie Deo immolans. Denique, herbis agrestibus et pane lexivia confecto jugiter utens, multo ibi tempore Christo militavit, innumera bella tentationum a spiritibus malignis protegente se Deo fortiter toleravit. Postmodum autem comperta celebri fama de sanctitate 1278A sancti Bernardi, atque ipsius monasterii Clarevallensis, ubi in tanta congregatione justorum, velut in tabernaculo Dei, et in securitatem, absconditus a turbine, et a pluvia tutior viveret, ad eumdem locum sub disciplina praedicti Patris cum magno animi fervore se contulit, et per multos ibidem annos usque ad exitum vitae perseveravit.
Huic autem cum adhuc aetate juvenior esset, per visionem apparere dignatus est Deus, residens in throno sublimi et sanctorum millia cum eo. Videbatur autem ei quod ad judicium coram Deo duceretur. Ad quod cum venisset, pavidus ac tremebundus procidit ad pedes ejus, 170 flagitans ut sui misereretur. Dixit autem illi Deus: «Quid tibi vis faciam?» At ille: «Domine, ut salvus fiam.» Et 1278B Deus ad eum: «Vade, convertere cito ad servitium meum, et in eo jugiter persevera, quia non deerit tibi salus aeterna.» Hac ergo tam felici promissione firmatus mundum perfecte deseruit, et se totum divinis obsequiis mancipavit. Accinxit itaque fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum, ad expugnandas nequitias spiritales, quae illum postea multis diebus et annis acriter impugnabant. Super omnia vero spiritum fornicationis infestissimum tolerabat, qui eum tam dormiendo quam vigilando magnis tentationum aculeis jugiter stimulabat. Propter quod sibimetipsi vehementer indignans, in labore et aerumna, in vigiliis, in jejuniis, aliisque poenitentiae cruciatibus carnem suam incredibiliter affligebat; ita ut mente 1278C turbatus et anxius, abscindere sibi virilia plerumque proponeret, cum aliunde tentationis remedium invenire non posset. Sed neque hoc silendum, quod hostis ille antiquus multoties et multiformiter ab eo videbatur. Una siquidem vice apparuit ei sub humana effigie in choro Clarevallensi, oculis ardentibus et vultu terribili. Erat autem statura enormis atque deformis valde. Qui etiam indutus erat cuculla hispida atque nigerrima, cujus manicae decurtatae erant, et vix usque ad cubitos pertingebant; reliqua vero brachiorum pars discooperta erat. Venit ergo et stetit ante hominem Dei ille malignus apostata, superbo oculo despiciens illum, et quasi indignans quod monitis ejus suum negaret 1278D assensum. Porro vir Dei stupidus animo, et tanquam vinctus tenebatur, ut se movere non posset. Tandem, visitante se Deo, ad 171 signum Dominicae crucis perniciosum monstrum evanuit; et nihil nocuit eum, nisi quod tentationis illius auxit incendium. Evolutis autem diebus paucis, apparuit loco eodem in figura belluae monstruosae, partim saevo leoni, partim rapaci aquilae similis. Qui illi acriter imminens rabido hiatu efferebatur in eum, quasi vivum devoraturus. Sed divina virtute reprimebatur, ut eum tangere non valeret. Tunc demum ad memoriam nominis Christi phantastica bellua repente disparuit. Qua recedente, illico vir Dei tantum supradictae passionis incendium pertulit ut evidenter agnosceret ibi fuisse praesentem 1279A illum de Isaia tartareum fabrum, qui sufflat in igne prunas (Isa. LIV). Unde, quia vidit violentiam textationis patientiae suae modum excedere, definito consilio statuit seipsum abscidere; malens in hac parte apud Deum periclitari, quam in barathrum luxuriae labi. Jamque nihil aliud exspectabat, nisi ut novaculam vel aliud quodlibet ad hoc idoneum ferramentum reperire posset. Verum misericors et miserator Deus, ille adjutor in opportunitatibus, in tribulatione; ille qui solus sanctus et solus Dominus, famulum suum noluit in tanto agone deserere, sed fecit cum tentatione proventum ut posset sustinere (I Cor. X). Itaque dormienti apparuit angelus Domini, in forma juvenis, dicens se esse medicum peritum, et ejus rei gratia advenire 1279B ut eum secaret atque ab illa passione sanaret. Quod ille gratanter accepit, et voluntati ejus incontinenti seipsum exposuit. A quo dum incideretur, tolerabat in omni patientia secantis manum et doloris acerbitatem. Cumque evigilasset, putavit amputationem illam in se esse veraciter et materialiter factam. Tandem vero cognovit membra quidem corporis 172 integra sibi manere, sed tentationem ita in se radicitus abscissam, ut nihil omnino molestiae postmodum ex ea sentiret. Ab hoc itaque tempore exstinctis in eo passionum carnalium incentivis, coepit illum Deus in benedictionibus dulcedinis suae copiosius visitare, et implere splendoribus animam ejus, ita ut ex sententia dicere posset: Secundum multitudinem dolorum 1279C meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Extunc ergo et deinceps increpante Deo feras arundinis, quieverunt ab eo penitus stimuli carnis, et requievit super eum spiritus immensae consolationis. Magnificavit enim Deus misericordiam suam facere cum illo thesaurizans super illum jucunditatem atque exsultationem, atque in bonis omnibus satians desiderium ejus. Et quem diu potaverat vino salubris amaritudinis, postmodum inebriavit uberius nectare suavissimae contemplationibus.
Inter caetera autem Dei dona spiritalem acceperat devotionis gratiam in oratione, praecipue vero in Dominici corporis et sanguinis consecratione. 1279D Unde fratres qui ei ad missas ministrabant, satis superque mirabantur in eo redundantiam lacrymarum, qua totus ibidem affluere solebat. Revelabat ei Deus de secretis coelestibus multa et magna, atque innumeris consolationibus eum seu dormiendo, seu vigilando, seu et mente excedendo creberrime visitabat. Quae si omnia litteris mandarentur, multorum voluminum comprehenderent quantitatem. Unde, quia longum mihi est atque onerosum, etiam illa quae de eodem heato viro comperta sunt mihi, universa stylo mandare, unum ex eis saltem quod stimulante conscientia penitus reticere non audeo, sicut ab ipsius ore 173 audivi, simpliciter refero: quod quidem tale ac tantum est, ut ex uno hoc a fidelibus auditoribus caetera credi vel aestimari 1280A facile queant. Vereor siquidem, et multum vereor Deum nostrum offendere, si rem gloriosam atque mirabilem, quae vel mihi soli, vel forte rarissimis, quorum tamen nullum hodie superesse existimo, ab eodem Dei homine credita est; in qua etiam et Deus glorificari, et multorum fides atque devotio crescere potest, silentio meo perire permittam Igitur, dum sacris altaribus offerens sacramenta vir beatus astaret, in ipsa perceptionis hora tenenti in manibus super calicem sacrosanctum Dei corpus, apparebat in specie parvuli speciosi parvulus ille speciosus forma prae filiis hominum, verus Deus et verus homo, Deus Jesus Christus, ille mitis et humilis corde qui seipsum sapientibus et elatis abscondere, et parvulis revelare consuevit. Quod 1280B cum ille cerneret tremefactus ac stupens, primitus prae fulgore ac reverentia majestatis illius, claudebat oculos suos, non enim audebat respicere contra Deum. Qui etiam tunc clausis oculis videbat eum, sicut apertis. Cum declinaret vultum suum in alteram partem, et aliquandiu maneret palpebris obductis, facie sic aversa videbat eum nihilominus sicut ante se positum, aliquando super manum, aliquando super brachium suum; miro videlicet atque ineffabili modo, tanquam si alios oculos haberet in occipitio vel tempore defixos, quibus eum intueretur. Hac igitur tam dulci tamque mirabili revelatione, non semel ac secundo, sed frequenter atque innumeris vicibus ille vir Dei laetificatus est, adeo ut plerumque per quatuor aut 1280C quinque menses singulis fere diebus illi appareret. 174 Quod si interdum solito amplius tardare videretur, tanta inerat illi cum Deo familiaritas, tanta de ejus pietate fiducia, ut ipsius sacrificii consummationem diutius protelaret, nec facile vellet illud explere, donec reddita sibi laetitia, Salvatoris Dei consuetam benedictionem mereretur accipere. Haec ego, sicut jam dictum est, fideliter, ac simplici veritate narravi, quemadmodum ipso referente cognovi. Nam cum ei familiari affectu, propter sanctitatem ipsius adhaerere satagerem, multumque de ejus solamine atque allocutione penderem, hanc ab ipso visionem, sicut et alia multa, precibus magnis, et quadam violentia charitatis extorsi, ea tamen conditione, 1280D ut nulli ante obitum ejus praesumerem indicare. Quod et facile potui observare; nam parvo postea tempore superstes, tandem felici agone completo, collectus est ad patres suos, cum quibus nunc propitio Deo in Claravalle quiescit, ubi religiose conversans, supremum quoque claudere diem ardenti devotione semper optavit.
CAPUT IV. De Guillelmo, primum S. Albini Andegavensis, deinde Clarevallensi monacho, cui multa divinitus ostensa et revelata sunt.
Erat in eodem tempore et loco alius quidam vir venerabilis, nomine Guillelmus, aetate pariter et religione provectus. Hic annis ferme quinquaginta in habitu monachali Deo serviens, carnem suam 1281A cum vitiis et concupiscentiis assidue crucifigebat, longumque quotidie martyrium trahebat: qui priusquam Cisterciensi 175 Ordini se contulisset, multo tempore vixit in monasterio Sancti Albini Andegavensis, ubi religiose conversando, formam bonorum operum seipsum exhibuit, et magnae sanctitatis specimen imitatoribus suis ibidem demonstravit. Unde etiam a suis contubernalibus, nec non et ab ipso abbate in magna reverentia habebatur, et diligebant eum miro charitatis affectu. Erat autem in possessione monasterii quidam locus, qui magis solitarius, magisque quieti religionis videbatur accommodus. Ad hunc igitur cum paucis fratribus annuente abbate se contulit, ubi in cellula angusta reclusus annis plurimis habitavit, ut et arctiori 1281B continentia seipsum affligeret, et de austeriori conversatione sua infirmioribus fratribus molestiam non inferret. Itaque, jejuniis et orationibus dies noctesque congeminans, non modo carnis edulium et lautiores epulas, quibus interdum fratres ex pristina monasterii consuetudine utebantur, funditus recusabat, verum etiam cibo quadragesimali et ipsius aquae potu saepius abstinens, parcissimo victu corpus debile sustentabat. Hanc autem continentiae virtutem non sine magna difficultate obtinuit, sed post longum inediae cruciatum, post inenarrabiles gemitus et singultus, cooperante gratia Dei tandem genuinas ventris et gulae illecebras cum caeteris vitiis a propriis sedibus exturbavit.
Quadam itaque die, cum venisset ad eum salutandum 1281C unus de senioribus monasterii, praecepit ei carnium refectionem apponi, eo quod debilis et longo itinere fatigatus esse videretur. At ille respondit se nullo modo comedere carnes, nisi ipse qui ministrari jusserat, secum inde reficeret. Hic itaque familiari amore et persuasione 176 coactus, atque ipsius, ut postea fatebatur, obsonii quantulacunque aviditate, ut comederet acquievit, finitoque prandio hospes valefecit et abiit. Quo recedente, illico frater ille ad se reversus, coepit a fundo cordis alta suspiria trahere, et ingemiscere vehementer quod tanti temporis propositum tam frivola occasione fregisset. Vix talia coeperat cogitare, et ecce repente quidam ad fenestram cellulae pulsans: cui cum aperuisset, 1281D tremefactus in aspectu illius obstupuit. Erat enim persona reverendissimi vultus et habitus, ac supra humanum modum mirabilis, cui similem in omni elegantia non viderat. Vestimenta ejus candida et pretiosa, et capilli capitis sicut lana alba, et sicut nix facies illius singulari venustate refulgens, angelum potius quam hominem indicabat. Verba oris ejus plena suavitate et gratia erant, et supercoelestem sapientiam mirabiliter redolebant; denique, quidquid apparebat in illo homine, videbatur supra hominem esse. Nudis tamen pedibus incedens dicebat se peregrinum, et de remotis partibus visitandi gratia venisse ad illum. Qui blanda salutatione praemissa, coepit eum super iis quae mente volvebat, familiari et amica increpatione, tanquam cogitationum 1282A illius cognitor atque conspector esset, convenire, et dicere: «Merito quidquid ingemiscis, merito plangis super excessu tribulationis, quo nunc diuturnum laudabilis parcimoniae propositum deliciosa charitate rupisti. Non bona charitas quae destruit charitatem. In probanda est pietas illa quae animas laedit ut corpora foveat. Et nunc audi exemplum quod tibi propono: Erat in partibus Hispaniae sanctimonialis femina reclusa, quae pane et aqua vel semicrudis interdum oleribus 177 utens, conversatione sobria, et casta petulantiam carnis viriliter edomabat. Huic aliquando instinctu diaboli desiderium incidit, ut carnem comedere vellet. Qui diu multumque tentationi reluctans, cum jam a facie ejus sustinere non posset, 1282B manibus ei datis trahitur ad consensum. Jubet itaque carnis edulium sibi praeparari. Qua super mensam posita, antequam gustare praesumat prosternitur in oratione, voce lacrymabili Deo supplicans, ut non ei permittat praeparatum tangere cibum, si animae illius noverit esse damnosum. Surgensque ab oratione ad mensam ingreditur, et data benedictione operculum submovet quo carnis ferculum velabatur. Et ecce pro carnibus quae appositae fuerant, tres pulli corvorum in disco vagientes et sine plumis apparuerunt. Quo viso sanctimonialis expavit, et accita sorore quae illi ministrabat, rei veritatem inquirit. Illa vero sub obtestatione tremendi examinis respondet, sese in eodem mensali non implumes aviculas, sed tria 1282C frusta carnis cocta apposuisse. Erat autem cellula ipsa super ripam magni et violenti cujusdam fluminis sita, quod de saxeis montibus erumpens, et confragoso itinere ruens, praecipiti cursu labitur ad inferiora. Igitur ancilla Dei, exsultans et gratias agens quod exaudita esset oratio ejus, praecepit ut ibidem pulli jactarentur cum eodem catino in quo continebantur. Qui projecti in amnem, nullatenus potuere sequestrari ab invicem, sed fluitante vasculo super undas, tandem devoluti sunt in proximum ejusdem habitaculi sinum, ubi ingentis saxi concavitas copiosam aquarum congeriem stagnat. Ibi ergo jam per multorum temporum curricula assidue rotantur, et usque hodie in 178 testimonium 1282D miraculi hujus, in ipso vasculo super aquas fluitare cernuntur.»
Haec et similia viro perorante, frater isdem compunctus est de illius gratissima sermocinatione. Et cadens in faciem, fusis lacrymis veniam postulavit; acceptaque poenitentia non modo absolutionem de reatibus suis, sed etiam consolationem plurimam ab eo suscipere meruit. Cumque jam fiducialiter illi loqueretur, percunctari coepit ab eo quis esset et unde veniret. Cui respondit heros: «Non est tuum scire modo quis ego sim, neque agnoscere unde veni, aut quo vado.» Tunc ille: «Obsecro, inquit, domine mi, ut hodie saltem ingrediaris ad nos, et ministremus tibi.» Et ille respondens ait: «Ego quidem vestro non pane, non veste, 1283A non lare indigeo, sed abundo omnibus bonis, et habeo cibum manducare quem vos nescitis. Tantummodo sollicitus sum de vestra salute, et vos nihilominus inde solliciti estote.» Tunc vale dicto cum festinatione recessit, et ita repente subtractus est ab oculis intuentis, ut magis visus sit evanuisse quam abiisse. Ille vero quantocius accitis fratribus qui ei assistebant, jubet eos instanter prosequi recedentem, et precibus multis ad hospitium cogere. Qui celerrime abeuntes cum hac illacque discurrerent, ne ullum quidem ipsius vestigium repererunt. Unde vir Dei certissime angelum Dei, vel potius ipsum angelorum Regem et Dominum Jesum credidit affuisse, qui talia dicere, et cordis ipsius arcana potuit agnoscere. De cujus 1283B beata praesentia tantum devotionis et gratiae mente foecundata concepit et peperit, ut post annos ferme viginti, cum mihi ista referret, prae nimio pietatis affectu etiam tunc a lacrymis abstinere non posset.
179 Processu itaque temporis cum ad ipsius notitiam beati Bernardi celebre nomen, et virtutum ejus magnalia, fama ubique praeconante venirent, non potuit requiescere spiritus ejus, donec felicissimo illius magisterio gubernandum se dederet, ut de ferventiore ferventissimum et de sanctiore sanctissimum redderet. A quo tandem benigne susceptus, et desiderato Clarevallensi collegio sociatus, tanta in eo virtutum gratia radiavit, ut in omni sanctitate mirabilis appareret, etiam quibusque 1283C perfectis. Huic ergo multas et magnas consolationes per Spiritum suum pius Deus immittebat, multaque illi (quod pro certo comperimus) de secretis coelestibus revelabat. Ipse tamen, quia cenodoxiae pestem incurrere metuebat, de multis paucissima, ipsaque paucissimis referebat.
Factum est autem in una dierum, cum prima cantaretur in choro, et ipse conjunctus psallentibus stabat in ordine suo. Et ecce apparuit ei vigilanti atque psallenti sanctus Malachias, qui in eadem ecclesia jacet honorifice tumulatus. Residebat vero in cathedra juxta altare, annulo, baculo, mitra, caeterisque pontificalibus infutis magnifice adornatus, tanquam missarum solemnia post finem 1283D illius horae celebraturus. Erat autem tunc anniversaria dies depositionis ejusdem sancti, qui etiam omnium fidelium defunctorum dies est solemnis. Apparuit quoque cum eo beatus Bernardus ejusdem ecclesiae felicissimus pastor atque patronus, qui et ipse erat vestibus pretiosis et candidis micans atque mitratus, minime tamen infulatus. Et merito quidem. Erat enim paterfamilias, in propria domo deferens atque congratulans venerando ac spirituali hospiti suo, dignoque 180 honore praeveniens amantissimum, cedebat ei libentissime solemnia missarum, ea potissimum die qua sanctus ille pontifex curiam supernam ingressus, et coelestibus hymnis primo fuerat honoratus. Unde etiam ipse beatus Pater officiosum ac sedulum sese 1284A circa eumdem sanctum episcopum, et circa ipsius altaris ministerium exhibebat. Porro beatus antistes defixa lumina, baculo pastorali innixus, versus chorum assidue tenebat. Sanctus vero Bernardus modo episcopum, modo conventum, modo ipsum altare tanquam sollicitus omnium respiciebat. Haec visio ita manifesta et corporeis oculis subdita, tandiu eidem famulo Dei intuenti apparuit, quandiu psalmus unus in eadem hora prima duravit. Finito itaque psalmo, finita est visio, sed in corde videntis deinceps finiri non potuit visionis illius pia devotio.
Alia quoque die apparuit ei nihilominus isdem beatus Bernardus, vultu et habitu gloriosus. Quem cum ille vidisset, procidit ad pedes ejus, orans et 1284B petens aliquid ab eo. Cui sanctus ait. «Quid tibi vis faciam?» Et ille: «Domine Pater, si inveni gratiam in oculis tuis, indica mihi, obsecro, utrum salvus fieri debeam.» Et sanctus ad eum: «Nunquid parva res ista quam postulas? Hodie, cum egrederer de paradiso, quam multa millia hominum foris ad januam reliqui, qui adhuc istiusmodi timore torquentur, ignorantes utique utrum amore an odio digni habeantur.» His ita praemissis dedit ei responsionem super verbo quod imploravit. Sed quid ei definite responderit, incertum est nobis. Erat enim vir ille circumspectus et gravis in locutione, multumque cavebat ne aliquid diceret, quod suam ipsius gloriam redoleret. 181 Verumtamen, ex fiducia sermonis et vultus illius hilaritate satis 1284C dabatur intelligi, quia jucundum a sancto super hujusmodi verbo responsum acceperit.
Alio quoque tempore, cum iste famulus Dei premente molestia corporis in infirmitorio esset, nocte quadam post matutinas quiescentibus aliis, ipse, ut erat ferventissimus, more solito vigilabat et orabat in lecto. Et ecce per ostium domus daemonium intrans oculis ejus manifeste apparuit, in vestitu et vultu formosae mulieris. Quae coram eo transiens circuibat oberrans, et quasi aliquem quaerens. Erat autem in medio domus lampas accensa, quae copiose refulgens petulantis illius monstri motus et gestus lasciviosos aperte videri faciebat. Ibat ergo phantastica meretrix, obtutu gyrovago 1284D cuncta perlustrans, et singulorum pene lectulum explorans, quis dormiret, quis vigilaret, si quem forte de suis ibidem agitaret, si quis blandienti ac lenocinanti consentiendo occurreret, illum cito praeteriens, hunc morosius intuens, illum de longe visitans, illi magis appropians, manus quoque interdum usque ad ora quiescentium molliter applicans, nihil intactum, nihil indiscussum relinquere volebat; et quae per suggestionem semper interius actitat, id modo impudentibus signis exterius figurabat. Tandem vero quem quaerebat offendens, sistitur ante lectum. Erat autem juvenis monachus et noviter monachatus. Tunc illa procaci manu injecta, a parte capitis opertorium parumper amovit, et tactu leni pulsitans dormientem, 1285A clara voce sic ait: «O homo insensate, quid habes hic facere? Surge celeriter et sequere me, et dic etiam socio tuo ut exeat post te. Ego autem foris ad januam praestolabor 182 vos.» Hoc itaque dicto, pervicax bellua festinato recessit, et per ostium quo intraverat exiit; expergefactus vero juvenis resedit in lecto, et frontem manibus fricans, huc illucque respiciebat, scire cupiens quis eum excitarat. Qui cum neminem cerneret, capite iterum reclinato obdormivit, sed non in Deo. Mane igitur facto, vir Dei qui talia viderat, abbati Roberto rei gestae ordinem intimat. Ille vero juvenem super cogitationibus suis secrete conveniens, accepit ab eo quod nulla turpi cogitatione aliquatenus pulsaretur, sed ad perseverantiam propositi sui voluntate 1285B firmissima traheretur. Erat enim jam cordi ejus praesidente diabolo aditus confessionis obstructus, ne per poenitentiae portam venia salutaris ingrederetur. Cum ergo abbas praedicto viro juvenis responsum insinuasset, ille respondit: «Exspectare paulisper, et ex facti fine probabitis verum esse quod dixi.» Quid multa? Non multi fluxere dies, et ecce juvenis ille libidinum furiis agitatus, professionis vinculum rumpit, et ad vomitum saeculi reversus, vilis apostata efficitur. Porro socius ille quem jussus erat secum educere, ipse cum eo novitiatus, ipse cum eo fuerat monachatus. Qui ad aliam transmissus abbatiam, cum audisset socium suum jugum Ordinis abjecisse, tunc et ipse rupto professionis vinculo, non distulit cum eo etiam 1285C apostatare. Unde patenter innotuit, quod spiritus fornicationis juxta praefatae visionis modum utrumque subduxit. Hic sanctus vir plenus dierum ac virtutum migravit ad Dominum.
183 CAPUT V. De Acardo Claraevallis monacho, multorum coenobiorum exstructore, qui Herberto tum adhuc novitio multa a se visa referebat.
(Vid. sup. S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 453.)
CAPUT VI. 184-86 De Schocelino agri Trevirensis eremita, magnae sanctitatis, et mirae rerum humanarum despicientiae viro; quem etiam S. Bernardus invisit per sitos, et muneribus prosecutus est: cujus corpus in aedem Beatae Mariae castri Luceleburgi translatum, miraculis celebrabatur.1285D
(Vide ibid., col. 455.)
187-93 CAPUT VII. De fratre laico et converso Claraevallis, pro inimicis orare solito, cujus pretiosae morti divina visio testimonium perhibuit. Quinam ex S. Bernardo coelum recta ingrediantur.
(Vide ibid., col. 459.)
194-97 CAPUT VIII. Roberto Clarevallensi abbati duo angeli floribus chorum sternentes, cujusdam monachi tunc morientis meritum designant.
Robertus venerabilis Pater, abbas quondam Clarevallensis, vir religiosus et per cuncta laudabilis, 1286A quadam vice cum in lecto suo quiesceret, vidit in somnis quasi duos ephebos adolescentes, vultu et habitu insigniter relucentes; qui quasi lilia, rosas et violas ac diversi generis flores in choro Clarevallensi copiose spargebant. Quo viso, miratus est et dixit ad illos: «Quid vobis visum est, o boni juvenes, contra consuetudinem nostram pavimentum hoc floribus sternere, et monasterio nostro hujusmodi novitatem inducere?» Illi vero dixerunt ad eum: «Noli ista mirari, nec moleste accipias, quia modo jam in choro isto celebrabitur nova novi cujusdam sancti festivitas.» Eadem igitur hora defunctus est in infirmitorio religiosus quidam et boni testimonii frater. Cumque pro eo tabula pulsaretur, excitatus a somno isdem venerabilis 1286B Pater, properanter venit ad eum cum caeteris 198 fratribus, et magna devotione commendavit animam ejus; certissime credens atque confidens quod hic erat novus ille sanctus, de quo in requiem assumpto angeli sancti novam festivitatem, et novum gaudium essent illico celebraturi.
CAPUT IX. Visio apud Claramvallem ostensa in obitu fratris cujusdam, bonae quidem voluntatis, sed aliquantum negligentis.
Alius quidam frater vidit in visione pretiosa quaedam de palleis et sericis indumenta, in infirmitorio Clarevallensi incidi atque praeparari. De cujus rei novitate cum multum obstupuisset, dictum est ei: «Ornamenta ista de quibus miraris, praeparata sunt 1286C cuidam de filiabus abbatis Clarevallensis, quae modo procedit ad nuptias, et quia minus habet pulchritudinis in se quam conveniat generi suo, oportet ut habeat saltem pretiosarum vestium fragrantiam atque decorem, unde placeat viro.» Eadem igitur hora pulsata est tabula, et defunctus est frater quidam; de quo inventum est quia, quamvis bonam voluntatem habuerit, tamen in operatione aliquantulum negligens et remissus exstiterit. Unde necesse erat ut cui gratiam absoluti decoris propria merita non praestabant, ei nimirum fratres de orationibus suis copiosiorem ornatum impenderent.
199 CAPUT X. Fratres Igniacenses in visione angelica liliorum emblemate exprimuntur.1286D
Similiter apud Igniacum (quod est de filiis Claraevallis non ignobile monasterium), cuidam approbatae conversationis viro ostensa est hujuscemodi revelatio: Aspiciebat in visu noctis, et ecce duo angeli e coelis advenientes de multis liliis quae in coemeterio ipsius monasterii apparebant, quatuor praeciderunt, et eadem secum ad sidera detulerunt. Quod cum ille videret, dixit ad eos: «Quare, obsecro, succiditis lilia nostra?» Qui respondit: «Noli inde mirari, frater, quia nostra sunt lilia; et quidem ista quatuor ad praesens nobiscum asportabimus, reliqua vero paulatim deinceps cum opportunum fuerit colligemus; et ne unum quidem poterit remanere quin omnia transferamus.» Mox igitur in eodem coenobio 1287A defuncti sunt quatuor fratres boni et religiosi, de quibus certum est quod per quatuor lilia de coemeterio praecisa fuerint designati. Verum in eo quod dictum est, nullum ibidem fore relinquendum quin omnia transferrentur in coelum, non parva relicta est consolatio nobis parvulis et infirmis, qui inter infirma Christi membra gementes, de nostra imperfectione dolemus, et dolendo clamamus in auribus Patris misericordiarum: Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum (Psal. CII); et illud: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit. Quia apud te propitiatio est (Psal. CXXIX). Item: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et nemo in eis (Psal. CXXXVIII), subaudiendum est, peribit, ut beatus Bernardus exponit.
200 CAPUT XI. Arnulphus de Majorca, vir in saeculo praepotens, in Claravalle factus monachus, pro totius vitae peccatis tres tantum Orationes Dominicas poenitentiae loco accipit a sancto Bernardo; centuplum in hac vita se a Domino percepisse affirmat; sancte moritur.1287B
Arnulphus de Majorca, vir dives et delicatus nimis, natione Flandrensis, beato Bernardo se secrete reddidit. Fuit autem utriusque consilium rem silentio tegere, propter quaedam saeculi impedimenta, usque ad ultimam diem qua egressurus esset de terra et de cognatione sua. Erat enim magnus paterfamilias, ornatus filiis et fratribus, tantisque divitiis irretitus, ut absque suorum damno et scandalo gravi abrumpere sese non posset, nisi prius 1287C domum sapienter et caute disponeret. Interim ergo, dum silentium illud tenerent omnia, et arcani hujus causam negotii ipsi duo soli in mundo cognoscerent, factum est verbnm Domini ad quemdam rusticum armentarium, cum boves minaret ad aratrum, dicens: «Vade, dic Arnulfo de Majorca, ut te secum ducat in Claramvallem, quo proxime iturus est ad conversionem, et cum eo convertere.» Audiebat autem vocem, sed neminem videbat. Quod cum factum fuisset, coepit attentius orare, ut si a Deo sermo fuisset egressus, revelaret iterum auriculam ejus, et adjiceret iterum loqui ad ipsum, repetens eumdem sermonem. Accepto itaque secunda jam vice oraculo venit ad praetaxatum virum, et ait: 1287D «Verbum mihi ad te dominum meum.» A quo cum 201 fuisset ductus in partem, procidit ad genua illius, dicens: «Obsecro te per Christum, ut ducas me tecum ad Claramvallem tuam, et salves tecum animam meam. Et, si scire desideras, sic et sic nuntiatum est mihi.» Audita autem revelatione miratus et laetatus est valde; et accepto homine, ad seipsum conduxit, et habuit individuum comitem itineris et conversionis, habiturus etiam, ut credimus, consortem aeternae retributionis.
Veniens itaque vir venerabilis ad praedictum monasterium, multa de suis facultatibus tam ipsi quam aliis pluribus contulit. De quo etiam beatus Bernardus talem in commune sententiam protulit: «De conversione, ait, fratris Arnulfi, nec minus 1288A admirandus, nec minus glorificandus est Christus, quam de resuscitatione Lazari quatriduani, eo videlicet quod in deliciis tantis clausus atque sepultus velut in tumulo jacebat, quasi vivens mortuus erat.» Huic autem confitenti cum gemitu et lacrymis multis, delicta universa quae in mundo contraxerat beatus Bernardus intuens cordis ejus amarissimam contritionem, et ad omne opus bonum spontaneam voluntatem, injunxit ei ut Pater noster tribus vicibus diceret, atque in suo proposito deinceps usque ad obitum perduraret. Quo ille audito, quasi substomachans ait: «Ne, quaeso, irrideas famulum, beatissime Pater. In quo te, ait, irrideo?» Respondit: «Jejunia septem vel decem annorum non sufficerent mihi, 1288B etiam humiliato in sacco et cinere; et tu mihi praecipis Pater noster tertio dicere, et in Ordine perseverare!» Et sanctus ad eum: «Ergone tu melius me nosti quid te oporteat facere, et unde salveris?» Ille vero respondit: «Absit ab anima 202 mea tam iniqua praesumptio. Sed propter Deum obsecro, ne mihi parcas in praesenti, ut parcas melius in futuro; et talem nunc impone poenitentiae poenam, quatenus post mortem carnis, ad requiem sine poena perveniam.» Cui beatus Pater ait: «Fac ut locutus sum, et securum te facio, quia deposita mole corporis, mox ad Deum sine molestia pervolabis.» Hoc itaque responso quasi divinitus accepto confortatus est nimis, adeo ut nulla deinceps tentationum violentia, nulla infirmitatis 1288C molestia posset a cursu desiderii sui, quo totus in Deum pergebat, aliquatenus retardari. Erat autem circa custodiam cordis sollicitus, ac timoratus nimis; ita ut neminem vidisse me recolam tam studiosum conscientiae propriae mundatorem. Mirabantur siquidem omnes, praesertim confessionum illius auditores, quotidianam instantiam, vel potius importunitatem, qua eos quiescere non sinebat, sicut nec ipse quiescere poterat, confitendo, plangendo, plorando, non modo de otioso sermone aut signo, si quando illi vel raro subriperet, verum etiam super vana et levi aliqua cogitatione, quod caeteri hominum, ut perpaucos excipiam, aut parvi aut nihili penderent, in quo 1288D seipsum scrupulosissime dijudicabat, et quasi de crimine arguebat.
Quadam itaque die, cum in ecclesia vesperae cantarentur, et ipse stabat in retrochoro, juxta quemdam monachum, virum aeque sanctissimum. Et ecce angelus Dei apparuit ibi in specie pulcherrimi monachi adolescentis, cuculla indutus nive candidiore, ipso tamen Arnulfo non vidente neque sciente. Qui dum solito more ad gloriam psalmi inclinaret, angelus coram eo 203 stabat, et supplicantis caput suppositis manibus sustentabat. Quem cum praedictus monachus cerneret, et prae fulgore vultus et habitus angelum esse deprehenderet, laetatus est valde super angelico aspectu, accessitque ut apprehenderet eum et devote amplexaretur. 1289A Cumque, expansis manibus, vellet eum tenere atque astringere sibi, ille subito evanescens recessit ab eo, et subito iterum apparens stetit in alio loco. Videns vero monachus, denuo cucurrit ad eum, et simili modo nitebatur apprehendere illum. Sed mox angelo disparente, et protinus alibi reapparente frustratus est homo a conatu suo. Quod cum pluries factum fuisset, tandem angelus ex toto disparuit, et qui se videndum obtulerat, teneri omnino non pertulit.
Quia ergo veraciter scriptum est quoniam diligit Deus correptionem, flagellat autem omnem filium quem recepit (Hebr. XII), nunquam huic venerabili viro paternae miserationis correctio defuit, semper in eo carnis vitia resecans, et virtutes animae 1289B usquequaque multiplicans. Denique per plurimos annos usque ad obitum suum gravibus ac diuturnis incommodis flagellatus est; quae non solum aequanimiter tolerabat, verum etiam gloriabatur in illis sicut in omnibus divitiis. Quadam itaque vice cum doloribus viscerum, quibus nimium laborabat, solito durius arctaretur, angustiatus est pene usque ad mortem; ita ut aliquandiu mutus atque insensibilis permanens, de vita desperaretur, et ob hoc etiam oleo infirmorum inungeretur. At, ubi respirare primum potuit, subito erumpens in jubilum, ait: «Vera sunt omnia quae dixisti, Domine Jesu.» Et hoc idem saepius repetebat. Stupentibus 204 vero qui aderant, et percunctantibus quomodo se haberet, et quare ista 1289C diceret, nihil aliud respondit nisi quia vera sunt omnia quae locutus est Deus. Quidam ex ipsis dicebant quod prae acerbitate doloris, cerebro turbatus esset, et quasi aliena loqueretur. Quibus ille respondit: «Non ita est, fratres, sed sano capite et mente sobria dico, quia vera sunt omnia quae locutus est Deus.» At illi responderunt: «Et nos ista cognoscimus, sed quare haec dicis?» Respondit: «Dominus in Evangelio dicit quia quisquis pro ejus amore haec et illa dimiserit, centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro (Matth. XIX). Ego itaque vim sermonis hujus in praesenti experior, et centuplum meum jam nunc in hac vita recipio. Siquidem immensa vis doloris 1289D istius adeo mihi sapit, adeo mihi sedet, propter spem divinae miserationis quae in eo reposita est, ut hac ipsa caruisse me nolim pro centuplicata mundi substantia quam reliqui. Quod si ego peccator et indignus ita a Deo confortor atque laetificor etiam in angustiis meis, quomodo putamus sancti et perfecti viri tripudiant et exsultant in consolationibus suis? Vere etenim spiritale gaudium quod modo est in spe, centies millies exsuperat saeculare gaudium quod modo est in re. Et qui centuplum istud necdum accipere meruit, profecto constat quod adhuc omnia perfecte non reliquit; sed ex propria voluntate, quae est mala proprietas, retinet aliquid.» Haec illo dicente mirati sunt universi, ab homine laico et illitterato talem 1290A sententiam esse prolatam, nisi quod manifeste dabatur intelligi, quia Spiritus sanctus qui eum flagellari graviter in corpore permittebat, intus in anima suaviter ungebat: cujus nimirum sacratissima 205 unctio quemcunque tetigerit hominem, docet de omnibus quae operatur. Iste ergo vir sanctus, cum jam de manu Domini recepisset duplicia, pro omnibus peccatis suis tandem longo martyrio cruciatus, et tanquam aurum in fornace probatus, pacatissimo somno obdormivit in Domino. De quo certissime credimus, quia juxta beati Bernardi sententiam, mox ut a corpore exiit, ad Deum sine poena pervenit.
CAPUT XII Quidam verberibus invisibili manu inflictis compellitur ad conversionem in Claravalle.1290B
Est in eodem coenobio vir venerabilis religiosus, cujus nomen quandiu superest exprimere nolumus, qui, dum esset clericus et juvenis delicatus, intentus erat interdum actionibus ludicris cum caeteris coaequalibus suis. Quadam igitur vice cum ad aliquam domum jocandi causa multi confluerent, ut theatricis plausibus et nugis diem ipsum solito more consumerent, accessit illuc etiam praefatus juvenis, ut ipse pasceret oculos suos de spectaculo vanitatis. Erant autem illic aleatores quidam cum aleis ludentes, quos ut melius ex alto prospiceret, super mensam ibidem appositam pronus accubitabat. Et facta est subito super eum 1290C quasi hominis manus, ipsum invisibili flagello diutius vapulans, quae caput illius ac dorsum totum veluti pilo desuper feriente crebris ictibus tundebat. Ipse vero jacebat immobilis, quid faceret, et quo se verteret ignorans, 206 volebat autem prae nimia doloris angustia in vocem clamoris et planctus erumpere, sed prae pudore propter circumstantes populos non audens, molestiam verberum aegre ferebat. Arguens vero semetipsum, loquebatur in amaritudine animae suae, dicens: «Hei mihi, Domine Deus! nunc invenerunt me peccata mea; et ecce jam morior, et ad inferos cum dolore descendo, carens poenitentiae fructu. O si mihi concederes spatium emendandi, quanta est mihi voluntas tibi in omnibus obsequendi!» Dum haec 1290D et similia in corde coram Deo loqueretur, facta est vox ad ipsum, dicens: «Si Claramvallem conversionis gratia adire volueris, et in anima et in corpore salvus eris.» Ad quod ille respondit: «En trado me servum Deo et domui Clarevallensi.» At, ubi in corde suo hoc firma voluntate proposuit, mox recedente flagello, etiam dolor totus evanuit. Quod cum ille vidisset, continuo non acquievit carni et sanguini; et ne unius quidem horulae morulam sustineret, nisi quod ita ad manum equitatura non fuit. Qua die eadem comparata, in crastinum summo mane iter arripiens, domum, familiam, agros, redditus, census et cuncta quae habebat, pro Christo arbitratus ut stercora, dereliquit, et veniens ad Claramvallem, ibique usque 1291A hodie permanens, satis in sua conversatione demonstrat quod prima illa conversionis ejus vocatio vere ab illo fuerit qui eos quos amat arguit et castigat, omnemque filium, quem recipit, paterna pietate flagellat (Hebr. XII).
207 CAPUT XIII Sancti Bernardi mandato differtur obitus cujusdam monachi Clarevallensis.
Quidam de fratribus ejusdem loci cum esset positus in extremis, ingressus est ad eum visitandum beatus Bernardus post completorium, et videns hominem morti proximum, jamjamque migraturum, ait: «Nosti, charissime frater, quia conventus noster modo fatigatus est de labore, et jam postmodum habet ad vigilias surgere. Quod si te 1291B iterum obdormiente, oporteat illum suam interrumpere dormitionem, nimium vexabitur, et praegrandes vigilias minus celebriter exsequetur. Ut ergo bene sit tibi, et longo vivas tempore super terram, ad quam ingrederis possidendam, in nomine Christi praecipio quod usque ad horam divini officii exspectes nos.» Cui ille respondit: «Faciam, domine, ut imperasti, si tamen voto meo tuis precibus suffrageris.» Quid multa? Abiit Pater in dormitorium, et frater non obiit ante terminum constitutum. Moxque ut signum ad vigilias pulsari coepit, pulsata est tabula, et ille decessit. Quod non modo de illo fratre, verum etiam de pluribus aliis pluries accidit; ut uno pluribusve diebus protelaretur finis eorum ad ipsius Patris imperium 1291C et votum.
208 CAPUT XIV. Angeli sancti lectulum circumstant morientis in Claravalle monachi.
Conversus quidam de supradicto coenobio, homo religiosus et bonae operationis, cum jam ad extrema devenisset, apertis oculis vidit angelos sanctos praesentes assistere lectulo suo. Qui statim circumstantibus fratribus ait: «Nunquid non aspicitis angelos Dei qui modo advenerunt? Pulsate quantocius tabulam, quoniam ipsum praestolantur exitum meum.» Et cum ista dixisset, protinus egressa est anima. Nec dubium quin eam susceperint angeli sancti, quos praevidisse meruerat.
CAPUT XV. Fratri vuvulco Clarevallensi apparet per quietem Christus Dominus, boves cum eo stimulans, stivam premens, terramque aratro proscindens.1291D
Alius quidam frater, bubulci gerens officium, in eodem monasterio exstitit, homo purus ac bonae simplicitatis. Hic igitur quadam vice vidit in somnis juxta se Dominum Jesum Christum, jucundo nimium spectaculo illa sua manu dulcissima tenentem aculeum, atque ex alia parte temonis boves minantem secum. Quod cum ille vidisset, illico correptus aegritudine, lecto decubuit, et post dies sex 209 laborem et dolorem cum morte finivit. Beatus vero Bernardus qui conscientiam hominis puram ac simplicem noverat, cum visionem hanc ipso 1292A referente cogitaret, plurimum inde gratulatus est. Defuncto autem fratre, pronuntiavit de ipso confidenter quoniam cum Deo ambulavit; etiam vere cum ipso operatus est, ideoque transtulit illum Deus. Nec potuit miserator omnipotens servum suum in supremo agone deserere, cui dignantissimus comes et cooperator fuerat in labore.
CAPUT XVI. Quidam conversus Clarevallensis, litterarum rudis, cum esset morti proximus, multa Latino eloquio de Scripturis sanctis disseruit.
Solent frequenter fratres infirmarii Clarevallenses cum gaudio atque admiratione referre, de quodam honestae vitae converso, qui cum devenisset ad mortem, coepit loqui Latino eloquio. Et, 1292B cum nunquam Latinas litteras didicisset, mira quaedam de Scripturis sacris luculento sermone disserebat; nihil penitus proferens, nisi quod sanae doctrinae congruebat. Praeterea quasdam suaves cantilenas, quae nusquam audiri consueverant, modulatis vocibus depromebat, ita ut videntes miraculi novitate obstupefaceret, et cantuum suavitate mulceret. Qui dum haec aliquandiu faceret, tandem in bona confessione animam reddidit, et extrema lucis illius gaudium occupavit.
210 CAPUT XVII. Conversus e Claravalle tertio egressus, et tertio receptus, tandem vere et diu poenitens, paulo ante obitum, beatitudinem aeternam praegustat
Praeterea, quidam alius conversus, cum de eadem 1292C domo levitate sua tertio fuisset egressus, tertioque receptus; tandem graviter ingemiscens, et doloribus vulnerum, dolores medicaminum superaddens, praesentibus lamentis praeterita mala delere, et veluti clavum clavo expellere satagebat, simulque diversis respectibus stantes ne laberentur, lapsos ut erigerentur salubri exemplo informabat. Et, ne quid illi forte deesset ad integram salutis aeternae recuperationem, disponente Deo ingressa est putredo in ossibus ejus, et percussus circa femora ulcere canceroso distabuit, ita ut carnibus undique corrosis ossa nudata patescerent, et vulnera vermibus scaturirent. Crescebat in dies angustia languoris, et annis plurimis in grabatulo 1292D carceratus, quot horis vivebat, totidem pene interitionibus subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis dolor et angor, simulque servitoribus ejus a facie tabidi ulceris ingens foetor et horror. Sed erat nihilominus laboris ac patientiae hujus remuneratio copiosa penes Deum utrisque reposita. Satagebat autem infirmus gratias agere semper in pressuris istis, credens et confitens sese recipere longe adhuc imparia meritis. Et quoniam veraciter scriptum est: Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum (Prov. XXV, 6), cum jam excocta fuisset ad purum scoria peccati, educta est tandem 211 anima illa de conflatorio purgationis, et velut argentum igne examinatum munda et nitida, cum caeteris misericordiae vasis translata est ad palatium summi Regis 1293A Deus, antequam de lacu miseriae et de luto faecis egrederetur, meruit praevidere gloriam suam, et praelibare nescio quid ineffabile de illa dulcedine superna, ad quam sine fine fruendam erat in proximo admittenda. Qua percepta protinus erupit in jubilum praeconii coelestis, et serenata facie coepit cum suavissima melodia quosdam novos multumque delectabiles hymnos ac modulos cantare de canticis Sion. Facta autem hac voce, convenit multitudo fratrum videre cum grandi miraculo hominem positum in dolore et morte communi, mortis tamen oblitum et nescium doloris, imo qui morti in morte insultans jam quasi dicebat: Absorpta est mors in victoria? Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est mors, stimulus tuus? (I Cor. XV, 54.) Iste igitur 1293B modulizans et glorificans Deum, in ipsa hora tristitiae omnia prospera, omnia jucunda cernebat; et veluti jam citharizaret in cithara sua cum caeteris sanctis, ita laetabundus et laudans in voce exsultationis et confessionis animam ad Deum emisit. De cujus felici consummatione beatus Bernardus multum exhilaratus fuit. Unde etiam sermonem devotissimum in capitulo faciens, commendavit in eo poenitentiae fructum, et mirabilem patientiam ejus omnibus proposuit in exemplum.
212 CAPUT XVIII Gerardo converso de Moris, viro mitissimo et religosissimo; apparet paulo ante obitum Christus Dominus cum duodecim apostoli.
Conversus quidam, nomine Gerardus, vir valde 1293C religiosus fuit in domo quae dicitur Moris, homo timoratus, et corporis sui castigator admodum durus. Hic tanto animi fervore contra vitia luctabatur ut quando illicitis motibus pulsabatur, super urticas sese in terra volutaret, et ex eis corpus suum ac membra confricaret. Hoc vero saepissime faciens petulantis carnis stimulos fortiter reprimebat, et incentiva libidinum poenali incendio salubriter exstinguebat. Hic erat homo mitissimus, multumque satagebat ut inter fratres viveret sine querela. Qui, dum extrema aegritudine laboraret, vocato ad se uni de suis servitoribus ait: «Recolo, charissime frater, offendisse me nudiustertius virum illum talem (designavit autem illum ex nomine), mea, ut 1293D vereor, culpa. A quo tamen illico prostrato corpore veniam petii et impetravi; sed utrum ex corde dimiserit, incertum est mihi. Vade, quaeso, ad illum, et iterum vice mea propter Deum efflagita ut pleno affectu supplicanti indulgeat.» Quod cum obtinuisset, benedixit Deum, et ait: «Jam laetus moriar, quia pacatis, ut arbitror, universis pacem bonam et dilectionem cum omnibus habere me credo, et omnibus id ipsum quod mihi desidero.» Igitur, instante migrationis illius articulo, exhilaratus vultu et animo, circumstantibus dixit: «Eia, fratres 213 mei, gaudete in Domino et gratulamini mihi, quia Dominus Jesus Christus, Filius Dei Patris, modo venit ad me cum duodecim apostolis suis. Et ecce nunc in ecclesia nostra 1294A manet, praestolans exitum meum; nec inde recedet donec ego cum ipso recedam.» Cumque finisset hujusmodi sermonem, illico finivit et mortem. Nec dubium quin ab illo fuerit in pace receptus, a quo ineffabili dignatione fuerat exspectatus. Haec mihi frater quidam nomine Josbertus, vir aetatis decrepitae, et emeritae sanctitatis, sub divina testificatione narravit, sicut ab eodem G. cui morienti assistebat, audivit
CAPUT XIX. Cuidam monacho Clarevallensi visi saepe cacodaemones horrendis formis, visus S. Augustinus, a quo et ad loca poenarum, et ad beatorum sedes deductus est, visa anima monachi de corpore egressa, et in aere tandiu haesitans donec sacerdotali commendatione muniretur, visus denique in missa parvulus Jesus flagitiosum presbyterum aversari.1294B
Novimus quoque alium quemdam de filiis Claraevallis, virum aeque sanctissimum, cujus nomen, quoniam praesenti subjacet vanitati, exprimere nolumus. Hic ab adolescentia mundo renuntians, quadragesimum, ni fallor, in monasterio supergreditur annum. Ubi in omni sanctitate et justitia Deo serviens, etiam corporis integritatem magno Dei munere a matris utero conservat.
Hunc autem Dominus Jesus in testimonium genuinae 214 puritatis multis consolationibus relevat, et multa illi de arcanis coelestibus revelat. Accepit quoque gratiam spiritalem a Domino quam perpauci hominum assequuntur. Nam, quoties pene voluerit intentius luminibus intentis in aera sursum 1294C aspicere, solitus est videre corporeis oculis per diem globos daemoniorum stipatis agminibus passim ubique vagantium; quorum tanta est infinitas, ut prae immensitate aestimari non valeat. Qui cum multiformiter soleant apparere, una est tamen forma vel potius informitas, in qua frequentius eadem conspicatur. Igitur, secundum corporum lineamenta monstruosi homines esse videntur, statura gigantes, colore Aethiopes, agilitate angues, leones feritate. Capitibus vero grossis, ac turgidis ventribus prominentes, corporibus curti atque gibbosi sunt. Colla quoque producta habentes, atque exilia, brachia nihilominus et crura longissima proferunt. Quando autem alicubi in aere sistuntur, tunc eorum corpora 1294D membratim facile discernit. Quando vero discursu mobili huc illucque vagantur, tunc nihil ex eis nisi tantummodo larvales umbras, et turbinum glomeres deprehendit. Serenis quoque diebus quando sol in virtute sua lucet, tunc visiones hujusmodi frequentius cernere, ac melius discernere solet. Quadam itaque vice cum diutius protelatis vigiliis, in quodam diversorio solus oraret, inhorruerunt subito pili carnis ejus, et praeter solitum turbari coepit a facie nocturni timoris. Et ecce turba daemonum glomeratim per ostium irruens, et quasi se invicem a multitudine introeuntium comprimens, totam domum implevit, ita ut undique perstrepens, ipsum quoque orantem hinc inde concuteret. 215 Quod ubi ille persensit, illico signo crucis armatus, crebras venias petere coepit, 1295A et beatae Mariae salutationem frequentius iterans phantasmatum turbines ab oratorio suo celeriter exturbavit. Nocte vero sequenti cum eumdem locum orationis gratia repetisset, ecce iterum contrariae potestates in impetu furoris accelerantes, ipsius domicilii parietem lapideum ictu valido percusserunt, quomodo percutit aries ad murum applicatus, ita ut totum aedificium quateretur. Cumque vir Dei levaret oculos suos contra fenestram magnam in eodem pariete apertam, vidit in ea consistere penatum daemonem quemdam, instar gryphis aut struthionis, qui ei minaciter imminebat, quasi mox ruiturus in eum atque devoraturus. Quo viso machinamenta zabuli animadvertit, et invocato nomine Salvatoris efferato prodigio signum crucis opposuit, 1295B ac fugavit. Multa ejusmodi ludibria atque certamina passus, usque hodie feriri et referire non desinit luctator egregius.
Quadam itaque nocte cum extra domum positus in curia staret ad orationem, vidit ante se lampadem claram in aere suspensam: ad quam cum accederet, illa sursum ferebatur, ut comprehendi non posset. Cumque ille se paululum amoveret, lampas iterum descendebat, atque in eodem loco manebat. Quod cum saepius fieret, tandem quod videbatur evanuit, et quid sibi vellet apparitio illa non satis apparuit.
Sed neque hoc silendum existimo, quod beatus Augustinus quodam tempore ei per visionem apparuit, ducens illum per innumera loca poenarum, et 1295C usque ad ipsum putei gehennalis ingressum. In quem ex alto 216 prospiciens trementibus membris, et palpitante anima prae pavore intolerabili, vidit illam tartaream ardentis abyssi voraginem, plenam clamoribus horrendis et ululatibus miserorum, vita exsecranda semper in igne devorante viventium: quibus est mors amarissima, mors omnium mortium pessima, mori non posse. Inde reflexo gradu, eductum de loco horroris et tenebrarum, transtulit ad regiones felicium gaudiorum, ostendens ei lucifluas sedes et mansiones beatissimas animarum, ubi corporibus exutae vivebant, atque in pace Christi quae exsuperat omnem sensum felicissime quiescebant. Tunc ait illi sanctus Augustinus: «Ecce vidisti fines ultimos boni et mali: elige quod bonum 1295D est in oculis tuis. Si viam justitiae quae in libris meis copiose digesta est, tenere decreveris, portionem habebis in terra viventium, in gloria cum omnibus istis. Si vero post concupiscentiam tuam ire volueris, numerandus es cum iis qui sunt in anathema oblivionis.» Finita itaque visione, cum fuisset ad se reversus, homo totus infremuit, totus vehementer inhorruit, duplici nimirum timore constrictus, tum ne bonorum gloriam amitteret, tum ne poenam reproborum incurreret. Extunc vero et deinceps coepit beatissimum doctorem Augustinum dulcius amare, et dicta illius sapidius retractare.
Contigit autem aliquando ut infirmaretur in domo Dei, quae est abbatia ordinis Cisterciensis. Porro ibidem tunc aegrotabat ad mortem alius quidam 1296A frater honestae conversationis, qui, cum jam in area positus esset, casu accidit ut infirmariis absentibus spiritum exhalaret. Praedictus vero frater cum ibi stratu suo recubans, gravi 217 corporis molestia langueret, revelante sibi Domino, vidit manifeste corporeis oculis, animam illam longo tractu a corpore exeuntem, et quasi fumum incensi de thuribulo procedentem. Quae cum tota fuisset egressa, collegit se in unum globum, et stetit supra corpus in aere suspensa, altitudine quatuor aut quinque cubitorum. Erat autem spiritus ejus tanquam nubecula condensa atque perspicua, et quasi ad mensuram unius modii obpansa. Mansit ergo ibidem immobilis, usquequo fraternis orationibus comitata, et sacerdotali commendatione munita, periculosi atque 1296B ignoti itineris ducatum accipere mereretur. Quod cum frater ille videret, sonitu et voce qua potuit, infirmarios evocavit. Qui protinus accelerantes, tabulam defunctoriam pulsaverunt, et fratres ad exsequias undique concurrerunt. Praesente vero conventu cum cruce, et aqua benedicta, cum jam sacramentalis commendatio esset initiata, tunc anima illa quasi jam secura processit, et nebula fumi quae videbatur evanuit.
Alio quoque tempore accidit ut praedictus frater die Dominica divinis interesset officiis in quadam ecclesia parochiali. Dicta itaque Offerenda, cum jam ministratio panis et calicis sacrae mensae fuisset imposita, protinus apparuit ei Dominus Jesus, stans super eamdem aram in forma parvuli valde formosi, 1296C ita manifeste atque morose, ut usque ad consummationem sacrificii propemodum visio perseveraret. Verumtamen presbyter ejusdem loci, qui missam celebrabat, homo inhonestae vitae atque flagitiosus erat. Quandiu ergo sacerdos ille, sive oblationes fidelium recipiendo, sive sermonem, ut in die festo 218 fieri solet, ad populum proferendo, seu aliquid aliud faciendo, dorsum ad altare habebat, tandiu sanctus infans ante calicem stabat. Quandiu vero sacerdos ad sacramentum faciem tenebat, tandiu sacer ille parvulus tanquam immundi presbyteri halitum abhorrens, longe remotus ab eo post calicem consistebat. Quod cum frater ille conspiceret, compunctus est vehementer; ita ut 1296D inundatio lacrymarum interdum a visione visum praepediret. Completa autem revelatione glorificavit Deum, qui sibi dignatus est talia demonstrare, et vere cognovit quod distantia meritorum non facit differentiam sacrificiorum, quoniam sacramenti effectus nullatenus constat ex virtute et merito sacerdotis, sed ex institutione et gratia Redemptoris.
CAPUT XX Ambiani Robertus sacerdos, castitatis amator et praedicator. Ibidem pudica quaedam femina, infantulum Jesum tempore sacrificii videre solita, probis sponte illabentem, ab improbis vero abhorrentem.
In civitate Ambianensi noscitur habitare quidam honestae vitae sacerdos, praecipuus castitatis amator atque praedicator, nomine Robertus, qui pro sua 1297A singulari sanctitate et sapientia ab omni plebe diligitur et honoratur. Huic autem venerabili viro cura et efficacia multa probatur inesse fidelibus subditis caelibatus amorem verbo et vita persuadere, adeo ut ex eis 219 quamplurimi, non modo ab illicito, verum etiam a conjugali thoro, alii frequenter, alii quoque indesinenter abstineant. Est ergo ibidem devota mulier quaedam, quae pudicitiae desiderio flagrans, thorum suum ipso marito renitente reliquerat. Qui praedictum adiens sacerdotem interpellare coepit adversus uxorem. A quo mulier conventa atque increpata, cum monitis ejus acquiescere nollet, audivit: «Unum e duobus eligere te oportet, aut conjugii legibus obedire, aut mariti consensum precibus intentis a Domino impetrare.» 1297B Cui illa respondit: «Primum quidem istorum mihi omnino intolerabile, sequens vero nimis desiderabile.» Igitur acceptis a sacerdote octo dierum induciis dum jejuniis et orationibus lacrymosis ardenter insisteret, miseratus est Dominus ancillam suam, et deprecationem illius exaudiens, ita mariti animum infra septimanae circulum ad affectum continentiae inflammavit, ut jam deinceps ad amplexus femineos pertrahi non valeret, etiamsi mulier consentiret.
Est et alia quaedam mulier sancta in eadem urbe, et pudorata, quae marito favente jam plurimis annis in eodem castitatis proposito perseverat. Huic autem de sacramento altaris Dominus magnalia revelare 1297C dignatur quae paucissimi hominum videre merentur. Cum enim in ecclesia celebrarentur sacrosancta mysteria, solita est videre saepissime Dominum Jesum Christum, supra sanctum calicem in aere stantem, in effigie parvuli super solis radium coruscantis, ita ut oculi ejus a fulgore luminis reverberarentur. Hora vero perceptionis ille sacer infantulus in os sacerdotis cum ipsa communione ingreditur, et nihilominus ad eamdem benedictam feminam 220 veniens, visibiliter ac sensibiliter ori ejus illabitur, ita ut fauces ac viscera ejus ineffabili suavitate et gaudio repleantur. Tres vero tantummodo sunt in eadem civitate presbyteri, super quos istiusmodi gratiam descendere conspicit. Sacrificante vero aliquando quodam inhonestae vitae 1297D presbytero, vidit mulier eumdem puerum apparentem obscurum, et per totum corpus quasi cruore aspersum: qui etiam ad sacerdotem accedere, atque in os illius dedignabatur intrare. Quod cum illa videret, coepit uberrime flere, intelligens nimirum et plangens hominem lethali vulnere interius esse confossum, pro quo exterius apparebat ita terribile signum.
CAPUT XXI. Matricularius Northmannus videt in divino sacrificio privari presbyterum osculo pueri Jesu, propter odium quo in compatrem commotus erat. Videt etiam in Rogationibus, mulierem nugaces cantilenas ab angelis despici, a daemonibus cachinnis excipi.
Viro sancto ac venerabili Richardo quondam abbate 1298A Savigniacensi referente, cognovi quod narro. In provincia Northmannorum erat quidem presbyter honestus, habens parochianum quemdam, virum aeque justum et timoratum, quem ecclesiae suae fecerat matricularium. Hic in magna cordis simplicitate Dominum quaerebat; et ideo consecutus est quod optabat. Cum autem praedictus sacerdos divina mysteria celebraret, ille matricularius quotidie 221 ferme videbat infantulum quemdam gloriosum, apparentem super altare. Dumque sacerdos pacem populo daturus, hostiam sacram more quorumdam oscularetur, ille sacer infantulus sacerdoti appropiabat, et pacis ei osculum ore propitio porrigebat. Factum est autem ut sacerdotis illius fabariam pauperis cujusdam compatris atque convicanei 1298B sui porca frequenter ingressa, dum eam coercere negligeret, tandem a canibus et clientulis ejusdem sacerdotis aggressa necaretur. Unde etiam ambo jurgium conserentes, irati ab invicem recedunt, et iracundia odium pariente, aliquanti dies absque satisfactione praetereunt. Inde sacerdoti subtrahitur gratia; et jam matricularius ille solitam super illum benedictionem descendere non videbat; unde secretius alloquens convenit hominem super damno conscientiae suae, sciscitans ab eo quid mali commisisset, et nihilominus indicans quid divini muneris amisisset. Qui vehementer exterritus, compatris sui laesionem jacturae hujus causam esse fatetur, cui festinans reconciliari, gratiam quam amiserat vix tandem recipere meruit.
1298C In diebus vero Rogationum cum clerus et populus processionem longius procedendo extenderent, consuetudo erat ut, pausantibus interdum clericis, mulieres vicissim modulando succederent. Porro praedictus ecclesiae custos, Domino revelante, videbat in aere binas bonorum atque malorum spirituum turbas a se invicem separatas, quae ipsam processionem individuo comitatu lateratim prosequebantur. Cum itaque clerici psalmos hymnodiamque repeterent, fugientibus apostatis angelis, boni cominus accedebant, et plurima congratulatione 222 divinis modulis applaudebant, mulierculis autem nugaces cantilenas reciprocantibus, spiritus benigni sublimius evolabant, et maligni propius accedentes, cantibus 1298D et plausibus ineptis, miris cachinnationibus illudebant.
CAPUT XXII. Frater quidam Clarevallensis ex Eucharistia percepta melleam in ore dulcedinem degustare solitus, aliquando amico severius objurgato communicans, molestissimam tanquam absinthii amaritudinem sensit.
Frater quidam de Claravalle cum in quadam die Dominica solito more sacram communionem acciperet, visum est illi tunc et per totam deinceps diem, quod favum mellis dulcissimum in ore teneret. Sequenti vero Dominica cum similiter accepisset eucharistiam, per continuum triduum similes expertus est gratias. Tertia quoque Dominica cum divinam nihilominus alimoniam reaccepit, et jam tota 1299A hebdomada semel indultam suavitatem sentire promeruit. Extunc ergo et deinceps, hanc benedictionem dulcedinis multiplicetur et multo tempore sensit, modo rarius, et modo crebrius, prout datori gratiae placuit. Factum est autem aliquando ut quempiam de amicis suis pro culpa illius objurgans, justae invectionis modum supra modum excederet: cumque pacificam hostiam necdum fratre pacificato perciperet, visum est illi quod amarissimum absinthii pabulum injecisset. Haec nobis secretius is cui 223 contigerat indicavit. Quod quidem verum esse non ambigimus, cum similem gratiam pluribus et pluries accidisse, hodieque accidere non ignoremus.
CAPUT XXIII. Alius frater Clarevallensis, die sancto Parasceves vidit Christum Dominum velut eadem hora crucifixum.1299B
Est et alius quidam de filiis ejusdem monasterii monachus, homo aetate et religione provectus, quadragesimum, ni fallor, annum in Ordine Cisterciensi superprogrediens. Qui dum aliquando sederet in claustro, die sancto Parasceves, librum ante se habens, apparuit illi Dominus Jesus Christus manibus et pedibus in cruce expansis, ac si eadem hora fuisset crucifixus. Quae scilicet visio felicissima, quanquam brevis et pene momentanea fuerit, adeo tamen manifesta atque efficax exstitit, ut visionis illius devota memoria de corde videntis amplius deleri non possit. Et hunc quidem virum 1299C nominatim exprimere possem, nisi ab illo prohibitus essem: quem utique tantae puritatis esse cognosco, ut pro anima sua non confunderetur dicere veritatem.
224 CAPUT XXIV. Seniori cuidam Claraevallis monacho in exstasi apparens Christus, «Dimissa sunt tibi,» inquit, «peccata tua.»
Alius quidam ejusdem loci senior, vir religiosus et omni honore dignissimus, cum esset aliquando positus in oratione, factus est in mentis excessu. Et ecce apparuit ei Dominus Jesus Christus, et dixit ei: «Dimissa sunt tibi peccata tua.» Finita autem visione cum fuisset ad se reversus gratias egit Deo, et consolatus est nimis; erat enim tunc sollicitus 1299D et moerens pro eisdem erratibus suis.
CAPUT XXV. Juvenis monachus male interpretatus pias lacrymas abbatis sui crucem in Parasceve adorantis, mox a daemone de abjiciendo habitu monastico graviter tentatur.
Est quidam venerabilis abbas de filiis Savigniaci, homo sanctus et valde spiritualis, cujus nomen aut monasterium ad praesens dicere nolumus, ne forsitan inde gravaretur. Hunc itaque Dominus tanquam servum fidelem et bene operantem saepius visitat, et de arcanis suis multa revelat. Qui dum aliquando in Parasceve crucem Domini devote adoraret, devotionis suae lacrymas etiam in propatulo cohibere non valebat. Quod videns juvenis quidam, carnali 1300A animo 225 coepit interpretari lacrymas illas, judicans hypocritales, et nihil puritatis habentes. Moxque suadente diabolo incidit ei desiderium vehemens, projecto habitu monachali, saecularem resumere, crucem sibi assuere, et iter Jerosolymitanum assumere. Haec eo cogitante, revelatum est abbati divinitus quid mali jactasset in corde neophyti fratris ille zizaniorum seminator antiquus. Vidit enim et ipsum invisibilem adversarium coram eo stantem, instar alicujus Jerosolymitani, palma, pera, et baculo insignitum, atque sclavinia coopertum, qui cum eodem juvene disputabat, acriterque illi insistens, usque ad buccam digitum importabat. Peracto itaque divino officio, sollicitus fuit abbas eumdem fratrem secretius convenire, praecipiens in virtute 1300B obedientiae, ut diceret quid in illa hora sanctissima ante crucem Domini fascinato corde proposuisset. Sentiens autem frater a viro spiritali se deprehensum, verecunde cuncta fatetur, et se deinceps emendaturum humiliter pollicetur. Tunc vero et ipse abbas eidem fratri quae viderat, intimare non distulit, eumque de caetero circa cogitationes suas cautum et timidum fecit.
CAPUT XXVI Idem abbas vidit in choro daemonem, singulis monachis vinum rubens in poculo propinantem: quod unus ex illis degustans, a spiritu fornicationis exagitatus est.
Altera autem vice isdem venerabilis vir vidit iterum manifeste daemonem in choro lustrantem, 1300C atque in poculo vitreo quasi temetum rubicundum 226 monachis per singulos offerentem. Quod dum singuli respuerent, unus tantummodo recepit et ebibit; continuoque phantasticus illusor evanuit. Conventus itaque frater ab abbate, et in virtute obedientiae coactus ut diceret, quid in illa tali hora turpitudinis animo pertractasset, confessus est et non negavit, se a spiritu fornicationis vehementer tunc fuisse tentatum; ita ut apostatare, et propriae voluptati satisfacere jamjamque omnino disponeret. Tunc indicante abbate quae sibi fuerant revelata, frater ille compunctus, a malo quod intenderat fortiter resilivit, acceptaque poenitentia statuit in corde suo firmiter, jam non amplius cedere 1300D tentatori.
CAPUT XXVII. Visus daemon in specie Simonis monachi, Christianum conversum e monasterio educit.
Narravit mihi Albertus faber, et frater Burlandicurtis, homo bonus et bene credibilis, quia, dum staret aliquando ad vigilias in quodam ipsius monasterii angulo, vidit spiritum malignum in specie cujusdam monachi, nomine Simonis, de choro monachorum egredientem. Qui cum ad eumdem angulum venisset, conversum quemdam, nomine Christianum, qui juxta eumdem Albertum stabat, per cappam apprehendit, et de basilica extraxit. Existimavit ergo de illo frater Albertus, quatenus pro aliqua instanti necessitate a monacho fuisset eductus. 1301A Transacto itaque grandi intervallo, et neutro revertente, cum praedictum Simonem 227 in choro cantantem adverteret, admiratus est vehementer. Cumque adhibito lumine venisset ad ejusdem conversi lectum, invenit eum cum magna indumentorum sarcina aufugisse. In crastinum vero cum praedictum Simonem interrogaret utrumne conversum illum de Matutinus extraxisset, ille, ut vere constabat, protestatus est se minime id fecisse. Postea vero consumptis omnibus quae abstulerat, reversus est ad januam ille desertor infamis, et misericordiam ut reciperetur obtinuit. Porro cum frater Albertus sciscitaretur ab eo utrum vidisset cum qui se de oratorio extraxerat, respondit: «Ego quidem neminem vidi; scio tamen quia cum diutius 1301B reluctatus essem, tandem a propria concupiscentia abstractus et illectus, zabulo cessi; sed conscientia jugiter remordente, sine grandi timore non recessi.» Susceptus itaque miser, cum jam de caetero stabilem se fore promitteret, iterum eadem septimana retrorsum post Satanam se trahentem abire non timuit. Sed mox per aegritudinem validam, ab incessabili Christi miseratione retractus, languidus et miserabilis rediit; denuoque receptus, infra diem tertium confessus et poenitens obiit.
CAPUT XXVIII. Monachus Clarevallensis defectionem a proposito cogitans, viso per quietem sancto Malachia, sancti quoque Bernardi baculo contusus, ad sanam mentem rediit.
1301C Quidam de fratribus Clarevallensibus, cum instinctu diabolico in mente corruptus esset ut jam ad saeculum apostatare disponeret, vidit 228 in visu noctis beatum Bernardum, sanctumque Malachiam in dormitorio deambulantes, et eos qui ibi pausabant, visitando benedicentes. Qui cum in ordine visitationis ad ejus lectulum devenissent, ait sanctus Malachias: «homo iste perversus nihil omnino boni in corde versat, sed diabolo suadenti jam dedit assensum ut ad vomitum saeculi proxime revertatur.» Quo audito beatus Bernardus dixit ei: «Tu ergo fugere quaeris? Et quo fugies miser, a facie Domini? Crede mihi, quia malo tuo talia cogitasti. Neque enim delectabit te amplius fuga, quando jam 1301D evaseris de manu mea.» Et his dictis, coepit eum crebris ictibus tundere baculo quem tenebat, et ait: «Ecce stipendia quae mereris. Surge nunc, et fuge, si poteris.» Evigilans itaque frater, invenit se tunsionibus illis ita dolentem atque confractum, ut in infirmitorium ductus, lecto detineretur. Qui accersito priore confessus est malitiam quam intenderat, et poenam quam inde pertulerat. Acceptaque poenitentia perfecte resipuit, et non apprehendit eum ultra desiderium fugiendi.
CAPUT XXIX. Quidam conversus Clarevallensis, obedientiae suae confisus feliciter moritur.
Conversus quidam de fratribus Clarevallensibus cum graviter aegretasset, tandem ad extrema devenit. 1302A Introivit autem ad eum beatus Bernardus gratia visitationis, et confortans 229 illum ait: «Confide, fili, quia jam migraturus es de labore ad requiem sempiternam, de morte ad vitam.» Ille vero cum ingenti fiducia respondit: «Quidni pergam ad Dominum meum? Vere credo atque confido quia cito visurus sum bona Domini in terra viventium.» Porro beatus Pater, ut erat medicus sapiens pastorque sollicitus, timens nimirum homini rusticano, ne tam fida responsio magis de praesumptionis temeritate quam de conscientiae puritate procederet, ait: «Signa cor tuum, frater, signa cor tuum. Quid est quod locutus es? Unde tibi subripere potuit tantae praesumptionis audacia? Enimvero, num tu es ille pauperculus, miserabilis homo? Quondam forte 1302B sine caligis et calceis, vel etiam seminudus incedere solebas; et cum esses forsitan fame et frigore afflictus, confugisti ad nos, multis precibus tandem aditum impetrando. Nos vero causa Dei collegimus inopem, et parem te fecimus in victu atque vestitu, caeterisque communitatibus, iis qui nobiscum sunt sapientibus atque magnatis viris, et factus es quasi unus ex illis. Quid ergo retribuisti Deo pro omnibus istis? Et ecce, non sufficit ingratitudini tuae gratis accepisse tot beneficia de manu Dei, nisi et regnum ipsius haereditario jure vindices tibi, quod nullus regum aut principum quantislibet auri et argenti ponderibus potuit unquam acquirere?» Ad haec ille respondens, placido vultu et tranquillo animo dixit: «Bene, Pater charissime, bene utique perorasti, 1302C et vera sunt omnia quae dixisti. Verumtamen si jubeas, loquar ad te Dominum et Patrem meum, et paucis aperiam unde mihi pauperi et misello suggeri potuit tantae praesumptionis vel potius devotionis occasio. Nam si vera est praedicatio 230 illa quam nobis crebrius inculcatis, regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur. Hanc unam lectionem tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione retinui, ponens eam quasi signaculum super cor meum, assidue meditando, et super brachium meum, sollicite operando. Quaerite, si placet, ab omnibus magistris aut sociis, quibus me obsequi ac servire jussistis, si 1302D cuiquam illorum aliquando inobediens fui, si de fratribus meis quempiam verbo aut signo aut quolibet alio modo, quod in me est, contristavi. Quod si operam dedi omnibus in Christo obedire, omnibus servire, omnesque diligere per Dei gratiam, quis me prohibere potest ut de ipsius misericordia non confidam?» Beatus itaque Pater cum tale responsum ab homine rusticano accepisset, gavisus est gaudio magno, et ait: «Vere beatus es, fili charissime, quia caro et sanguis non revelavit tibi sapientiam hanc, sed Pater coelestis ipse te docuit. Ipse posuit animam tuam ad vitam, et rectissimo tramite perduxit ad patriam. Jamque securus ingredere, quoniam patefacta est tibi janua vitae. Defuncto itaque fratre, et exsequiis celebratis, venerabilis 1303A Pater de conversatione fratris sermonem in capitulo luculentum sua illa devotione et facundia peroravit; omnesque illius exemplo ad amorem obedientiae mirabiliter animavit. Vehementer namque affectus in responsione illius, et magis congratulabatur ei super obedientiae virtutem, et super ipsius animi puritatem, quam si vidisset eum signis et prodigiis coruscantem.
231 CAPUT XXX. In exitu religiosi cujusdam fratris, auditi sunt Angelorum musici concentus. Boso, unus de Sancti Bernardi filiis primogenitis, mortuus toto vultu mirabiliter radiavit.
Non putamus silentio praetereundum esse virum venerabilem Bosonem, genere et moribus insignem. 1303B Hic unus de primogenitis filiis quos beatissimus Pater noster Bernardus in Christo per Evangelium genuit, satis in sua nobili conversatione monstrabat, quam regia mamilla lactatus, et quam angelicae disciplinae rudimentis ab initio fuerat imbutus. Hic homo patiens et filius pacis, ita benignus, ita mansuetus omnibus apparebat, ut nunquam aliquis nostrum viderit eum iratum, neque turbatum; sed inter adversa et prospera tranquillo jugiter animo persistebat. Qui dum esset aetate decrepitus, et ita viribus fractus esset ut baculo sustentante vix posset incedere, nunquam tamen otio indulgere, nunquam corpori quietem impendere acquiescebat; sed semper in horto, vel in domo, vel ubiubi quidpiam operis actitans, panem otiosus comedere nesciebat. 1303C Cumque vocante se Domino, in pace in idipsum velut obdormiens spiritum emisisset, tanta serenitate et gratia subito refulsit, tamque mirabili quadam immutatione facies ejus glorificata apparuit, ut devotione omnium attestante, beatorum angelorum praesentiam, atque ipsius Dei nostri respectum serenissimum ibi adesse nullo modo dubitaremus. Nunquam enim in aliquo 232 moriente vel mortuo talem transformati vultus claritatem aspeximus. Iste ergo vir venerandus cum aliquando secretius colloquentes de quorumdam fratrum desiderabili ac pia dormitione, quam saepius vidisse contigerat, mutua collatione invicem pasceremur, protestatus est nobis quia in exitu cujusdam religiosi 1303D fratris beatorum spirituum choros audierunt, suavi melodia in aere modulantes atque ipsius defuncti animam ad gaudia cum gaudio deferentes. Qui quanto sublimius ascendebant, tanto magis eorum voces inferius rarescebant, usquequo tandem aurarum intercapedine nimia totus ab aure sonus excluderetur.
CAPUT XXXI. Paulo post obitum S. Bernardi, quidam ob carnis tentationum vehementiam egressum meditatus, illo sibi apparente confirmatur in proposito.
Alius quidam ejusdem coenobii frater, vir honestus et religiosus mihi de seipso narravit, cum verecundia tamen, quod scilicet in primordio conversionis cum anxie stimularetur a spiritu fornicationis, 1304A deliberavit animo cedere tentatori, et projecto religionis habitu ad saeculum reverti. Qui dum jam opportunitatem recedendi sollicite aucuparetur, astitit ei per visionem beatus Bernardus paulo ante defunctus, increpans illius socordiam, et arguens super iniquitate quam mente conceperat, et actu perficere satagebat. Cui cum ille respondisset sese diutius reluctasse et jam tentationis 233 violentiam ferre non posse; ait sanctus ad illum: «Scito praenoscens quoniam adhuc multa certamina te manent. Sed age viriliter, et noli deficere, quia Dominus aderit tibi tanquam adjutor in opportunitatibus, ut eruat te. Unde tibi polliceor quod, si in Ordine usque in finem perseveraveris, salvus eris. Quod si forsitan aliquis tibi nocere 1304B tentaverit, in die novissimo ego respondebo pro te, et animam meam pro anima tua ponam.» Hac ergo pollicitatione frater ille corroboratus, deinceps a stabilitate sua moveri non potuit: qui etiam nunc in Ordine complens annum quinquies quinum, viriliter usque hodie decertat, multaque victoria jam potitus salutem repromissam certius opperitur.
CAPUT XXXII. Galterus frater laicus jubetur per somnium a reverenda quadam puella missam celebrare, quam ille deinde memoria retinuit.
Vestiarius Clarevallensis, nomine Galterus, qui ante paucos annos defunctus est, homo erat honestus et religiosus, laicus tamen, atque illitteratus. Qui dum aliquando pausaret in lecto, puella quaedam 1304C reverenda dormienti apparuit, et ducens in oratorium missam cantare praecepit. Indutus itaque sacerdotalibus ornamentis, missam de Spiritu sancto prae magna devotione per somnium celebravit. Cumque evigilasset, eamdem missam quam antea penitus, utpote litteras nesciens, ignorabat, corde tenus scivit, et eam deinceps per plurimos annos in memoria tenuit.
234 CAPUT XXXIII. Oranti cuidam abbati, et aliis nonnullis, mirae suavitatis odores naribus, et sapores palatio infusi.
Quidam venerabilis et religiosus abbas, cuidam de monasteriis Savigniaci in Anglia praeesse cognoscitur, de quo nobis certissime constat quod 1304D speciali praerogativa sanctitatis et gratiae praeditus existat. Qui licet in saeculo carnaliter vixerit, postmodum tamen ex toto corde conversus ad Dominum, ac toto desiderio suspirans indesinenter ad ipsum, beati Apostoli sententiam meruit in seipso feliciter experiri, qua dicitur: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V). Nam dum insistit orationi, aspirante gratia superna sentire solitus est influentem naribus ejus peregrini cujusdam odoris nectaream suavitatem, cinnamomi, thuris, et balsami omniumque odoramentorum fragantiam longe exuperantem. Non solum autem, verum etiam sentit faucibus suis infundi quasi coelestis mannae dulcedinem, omnem in se saporem, et omne delectamentum suavitatis habentem: quod veluti fons 1305A vivus in ore illius scaturiens, indeque ad interiora corporis et animae profluens, utrumque ipsius hominem dulcore mirabili perfundit et afficit, ita ut ex sententia dicere possit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! (Psal. CXVIII.) Huic ergo animae in talem gratiam a Deo receptae potest etiam non immerito adaptari suave illud epithalamicum de Canticis canticorum: Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, odor orationum tuarum super omnia aromata (Cant. IV). Et non solum oranti, verum etiam psallenti, 235 legenti, meditanti atque operanti semel indulti muneris copia persaepe refunditur. Hac itaque gemina benedictione dulcedinis anima illa praeventa a Deo, et nunc unam, nunc alteram, nunc vero 1305B alterutram simul experiens, tota in jubilum rapitur, et mira jocunditate atque suavitate interius perfruens, jam veluti primitias quasdam ex paradisi deliciis, etiam in corpore corruptibili praelibare cognoscitur. Hoc autem quod de praefato viro referimus, venerabili ac sancto Patre Richardo quondam abbate Savigniacensi revelante comperimus, qui hoc ipsum se audisse ab eodem testificabatur.
Quod si quis forsitan incredibile judicat, sciat nos quoque similia de pluribus audisse. Verumtamen de ipsis plurimis unus est notissimus, de quo indubitanter agnoscimus quod hanc eamdem et omnino indissimilem gratiam a Deo frequenter accipiat, sicut ipso indicante comperimus; cujus utique 1305C assertioni nihil minus omnimodo credimus quam oculis nostris. Talem namque ipsius puritatem esse confidimus, ut prius sese gladio transverberari permitteret quam in talibus mentiri praesumeret. Quocirca cum multos atque innumerabiles sanctos, olim a Deo hujusmodi gratiam accepisse credamus, mirum valde quod ab iis qui eorum Vitas descripserunt, aut raram aut nullam mentionem inde fieri comperimus. Quod duabus ex causis evenisse conjicimus; aut enim iidem sancti, juxta prophetam, secretum suum sibi cum Deo retinentes, aliis non indicaverunt, aut ipsi forsitan actuum eorum relatores, memoratam gratiam parvipendentes, relatu memorabili dignam minime censuerunt. At mihi pro meo sapere plurimi constat: 236 neque 1305D minoribus donis illud aestimo comparandum, quod cuicunque vel ubicunque supervenerit, carnalia desideria potenter exstinguit, spiritualia vehementer accendit, ipsamque animam totam igne divini amoris liquescere facit. Praeterea vero malignorum spirituum fugam insinuat, sanctorum angelorum praesentiam indicat, et praeoptatum divinae clementiae respectum tam felici quam veraci experimento denuntiat. Quis ergo jam incredibile judicet, quod de sancto Bernardo audivimus, quia videlicet angelum cum incensario viderit lustrantem in choro qui orantes atque psallentes thurificabat, negligentes autem atque somnolentos praeteribat, cum videamus 1306A idipsum nunc in anima ejusmodi, non modo spiritualiter, sed etiam sensibiliter fieri? Quemadmodum enim si puella aliqua visibilis eidem animae oranti ac sitienti Deum, quasi cum thuribulo coelesti frequenter assistat, et multorum aromatum incensa coram facie ejus adoleat, sic illa nimirum tempore visitationis miris odoribus afflata reficitur; ita ut etiam aerem ipsum quaquaversum se vertat, talibus odoramentis respersum inveniat. Felix anima quae non modo in seipsa, verum etiam in suo corpore, quamvis adhuc corruptibili, jam gustare et videre meruit quoniam suavis est Dominus. Felix cui datum est ex sententia dicere: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.) Vere 1306B beatam dixerim animam, peccatricem quidem, sed confitentem, et vere poenitentem, quam tu, clementissime Jesu, non modo a peccatis emundas, verum etiam tua illa ineffabili dignatione toties visitas, consolaris, et reficis de illo manna abscondito, quod nemo novit nisi qui accipit
237 CAPUT XXXIV. Cuidam fratri apparens beatissima Dei genitrix Virgo, semel et iterum certiorem illum facit de sua salute.
Novimus et alium quemdam in eodem coenobio religiosum ac devotissimum fratrem, Christum ab infantia sinceriter diligentem, qui praecipua corporis et animae munditia pollet, et speciali morum benignitate cunctis amabilem se exhibet. Iste ergo 1306C dum adhuc novitius esset, et pro salute animae suae Dominum et sanctos ejus attentius obsecraret, factus est aliquando in mentis excessu. Et ecce apparuit ei beatus apostolus Paulus, sacerdotalibus ornamentis indutus, et ait: «Noli timere quia salutem quam desideras, plenius obtinebis.» Hic itaque memoriam beatissimae Dei Genitricis singulari devotione semper amplectitur, et multis ab eadem Domina nostra consolationibus recreatur. Apparuit autem ei quadam vice ipsa beatissima Virgo, quae manu illius dignantissime apprehensa, deducebat eum quadam regia via. Cumque venissent ad quamdam imperialem et lucifluam mansionem, beata Mater intus ingrediens, jussit exspectare pro foribus, 1306D dicens: «Hic te interim manere foris oportet, quia necdum interius admitti idoneus es.» Alia vero vice apparuit ei nihilominus eadem misericordiae Mater, magnifice consolans, et dicens: «Viriliter age, et noli timere, quia ubi ego sum ibi et tu futurus es mecum.»
238 CAPUT XXXV. Ex Aelredo Rievallensi abbate refert de quibusdam sanctimonialibus, in contemplatione extra se rapi solitis.
Libet huic loco inserere narrationem venerabilis abbatis Rievallensis, quam ipse in Commentario suo super Isaiae oneribus edito ponit, ita dicens: 1307A Scio in monasteriis virginum, quae sub venerabili et cum summa reverentia nominando sancto Patre Gilleberto uberes pudicitiae fructus quotidie transmittunt ad coelos, quamdam fuisse vel adhuc fortasse superesse virginem sanctam, quae cum omnem mundi amorem, et carnales omnes affectus, curamque corporis omnem et exteriorum sollicitudinem a suo pectore exclusisset, coepit quodam mentis aestu et fastidire terrena, et desiderare coelestia. Accidit autem aliquando, ut cum more solito orationi incumberet, miro quaedam suavitas superveniens, omnes animi motus, omnes cogitationum excursus, omnes insuper spirituales quos circa amicos habebat, exstinxit affectus, moxque anima ejus, quasi omnibus quae in mundo sunt valedicens, rapitur 1307B supra se, et ab ineffabili quadam atque incomprehensibili luce excepta, nihil aliud videbat nisi quod est, et quod omnium esse est. Neque enim lux illa corporea fuit, aut aliqua corporis similitudo, nec distendebatur, nec diffundebatur, ita ut ubique videretur; nec ipsa tenebatur, et tenebat omnia; et hoc miro et ineffabili modo, sicut esse tenet quidquid est, veritas quidquid verum est. Hac igitur luce perfusa, ipsum Christum quem prius noverat 239 secundum carnem, coepit jam secundum carnem non nosse; quia Spiritus ante faciem ejus Christus Jesus, in ipsam eam induxerat veritatem. In hoc ergo excessu cum ei hora non parva praeterisset, pulsata a sororibus vix potuit ad corporales quos reliquerat sensus redire.
1307C Itaque cum hoc ei saepius contigisset, et multum rogata tandem ipsius modum excessus caeteris exposuisset, coeperunt plurimae visionis hujus excellentiam aemulari. Unde se ab omnibus curis, et sollicitudinibus mundanis abstrahentes, lacrymis, orationibusque continuis vacantes, plures eamdem gratiam sortitae sunt, et ita, ut inter sororum conventicula saepius ac luce perfunderentur etiam invitae.
Erat ibi virgo quaedam, magnae discretionis femina, quae omni spiritui sciens non esse credendum, 1308A totum hoc aut morbo aut phantasticis illusionibus credidit assignandum, sororibusque quantum potuit talis visionis frequentiam dissuasit. Inquirenti autem ab illa quae in iis superior habebatur, cur sibi nihil tale accidisset, respondit illa: «Quia fidem nobis non adhihes, nec in aliis diligis virtutem quam ipsa non habes. Roga, inquit, Deum, ut si ex ipso est, mihi hoc ipsum eveniat.» Cumque aliquot diebus orassent, et nihil profecissent, requisita iterum quae supra, et unde supra, respondit: «Oportet te, inquit, omnibus mundi hujus cunctorumque mortalium renuntiare affectibus, et circa solius Dei memoriam occupari. «Quid, inquit illa? pro amicis et benefactoribus non orabo?» Cui illa: «Eo tempore quo volueris 1308B ad superiora mentis contemplatione conscendere, necesse est ut omnes quos diligis, Deo commendes atque committas, et 240 quasi profectura de mundo, omnique omnino creaturae valedicens, ad ejus quem diligis suspires aspectum.» Adhuc illa non credens rogat ut orationibus ejus, si ex Deo essent ista, voti sui mereretur effectum. Nolo tamen, inquit, ut anima mea ita sustollatur, rapiaturque a corpore, ut a mente mea omnium rerum, maxime amicorum deleatur memoria. Sufficit autem mihi scire utrum ex Deo sint ista. Itaque die Parasceves cum anxiis cogitationibus fluctuaret, subito ipsa quam diximus, luce perfusa coepit in eam modo ineffabili subvelhi, et ad altiora sustolli. At illa radiantem in se lucem illam inaccessibilem 1308C oculo infirmiori non ferens, ad Dominicae Passionis intuitum revocari se ut potuit postulavit. Cum ergo vidisset quasi raptim, id esse quod est, a superioribus ad inferiora delata, in aliam quamdam spiritualem visionem transfertur, et videt in spiritu Dominum Jesum in cruce pendentem, confixum clavis, lancea perforatum, sanguinemque per quinque foramina profluentem, ipsam mitissimo oculo respicientem. Tum illa resoluta in lacrymas, et in se tandem reversa, fidem sororibus habuit, et se huic luci minus idoneam aestimavit.
LIBER SECUNDUS.1307 241 CAPUT PRIMUM. De Dominici apud urbem Legionensem solitarii mira vitae asperitate: et de malis ac bonis spiritibus pene indesinenter illi apparentibus.1307D
In regione Hiberiae, haud procul ab urbe Legionensi constat esse solitarium quemdam, virum sanctitatis excellentissimae, virum plane Dominicum non minus re quam nomine, qui non fervore novitio de mundi conversatione recenter egrediens, ad pugnam eremiticam prodiit, sed de domo Carrezedae, quae est famosum et magnae religionis coenobium 1308D in illa regione, ubi sanctissime fuerat a puero conversatus, cum jam provectae aetatis et perfectae virtutis existeret, annuente praelato tanquam strenuus miles ad singulare certamen egressus est, ut Golia prostrato, tandem de 242 manibus allophylorum pro centum praeputiis quae promiserat, ducenta reportaret. Iste ergo vir frugi atque abstemius sub tanta parcitate victum corporis redigit, ut singulis diebus praeter Dominicam omni tempore jejunans, ad vesperum pane et aqua reficiatur. Quia vero dentes ei prae senio pene omnes elapsi, seu laxati 1309A sunt, ut solidum aliquid masticare non valeat; aqua calida utitur, qua panem aridum infundat. Interdum tamen, licet rarius accidat apponitur ei pro pitantia magna semicrudi oleris aut leguminis tantummodo sale condita succositas, in qua panis ipsius duritiam molliens glutire praevaleat. De caetero carnem, piscem, caseum, ovum, oleum, vinum et quaecunque hujusmodi nutrimenta tanta suo corpori pertinacia interdicit, ut homo debilis et grandaevus modum discretionis in hoc excedere videatur, et propter tolerantiae hujus rigiditatem, a plurimis non carneus homo, sed quasi lapideus aut ligneus judicetur. Cilicii quoque asperitate, corporis poenitentiam aggravat, ne qua victus sive amictus suavitate-caro lasciviens insolescat.
1309B Porro quietem solitudinis ob contemplationis studium adeo sectatur et diligit, ut omnium fere hominum, praecipue saecularium frequentationes et colloquia magnopere fugiat, et mense aliquoties integro, vel quantum amplius potest, a confabulatione mortalium, causa divinae collocutionis abstineat. Quem si gravis necessitas tandem loqui compulerit, ab otiosis et non necessariis semper sollicite cavens, breviloquus esse contendit, saepiusque sermonem orditum praecidere quam praetexere satagit. Moxque recluso cavernae in qua se vivum sepelivit, ostiolo, mundo nihilominus oculos claudit, et ita protinus in 243 idipsum obdormit et requiescit. Mira namque et inenarrabili jocunditate, sicut ab ejus ore audivi, in illo silentio fruitur, et 1309C mens ejus semper in Deo, semper in coelo cum angelis et sanctis speculando deliciatur, et perennium bonorum quadam primitiali dulcedine, quam paucissimi credunt, et multo pauciores in praesenti tempore sentiunt, velut ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis inebriatur. Jam vero centenaria et millenaria, veniarum, quibus supplicando et orando Deum, quotidie se afflictat quis enarrare sufficiat? Praeterea quoque in praetermissa vigilandi, orandi psallendique instantia, in qua seipsum martyrizando, hostiam viventem, sanctam et Deo placentem quotidie exhibet, nec facile dici, nec facile credi potest. Nam praeter quotidianam divini officii pensionem, quam die noctuque regularibus horis 1309D tripliciter aut quadrupliciter reddit; ex quo ad vigilias surgit, psalterium integrum antelucano tempore devotione incredibili decantare, vel potius deplorare consuevit. Quid enim aliud dicere possim, cum tota illius oratio, atque cantatio, vel etiam confabulatio, igne charitatis in altari cordis semper ardente, sine lacrymis et suspiriis esse vix possit? Multos siquidem virtutum viros Deo donante cognovi, sed, ut verum fatear, in nullo mortalium talem et tantam compunctionis gratiam vidisse me memini, sicut in isto homine Dei.
Saepissime vero accidit ut orando sive psallendo, ignitum vehementer eloquium Dei sentiens, repente totus ignescat, et a fundo cordis ardentissima suspiria trahens, vi compunctionis obstante cogatur 1310A intermittere 244 quod dicebat, et vacare gemitibus inenarrabilibus, quibus anhelo spiritu vehementer exaestuat. Tunc vero crescente, in camino pectoris ejus, divini amoris incendio, sanctarum quoque virtutum ibidem desideria usquequaque fervescunt, et quasi de cacabo bulliente inundantes lacrymae foras uberius erumpunt. Quemadmodum enim mater affectuosa, unicae prolis quam tenerrime diligebat, occisum immoderato luctu et ejulatu plangere solet, ita vir iste perfectus defectum ac sterilitatem animae suae quam reputat, exsilii quoque praesentis prolongationem quam molestissime tolerat: nec non et diuturnam a Christo separationem, quem ardentissime amat, aegro animo ferens, miserabili planctu atque rugitu lamentatur 1310B et deflet. Haec ergo tempestas commotionis magnae, quam tumultus interioris quasi gemitus, et singultus cum diluvio aquarum multarum, exterius indicant, cum ita fuerit suscitata, vix per multum temporis spatium sedari potest. Et quod amplius est mirandum, hoc non semel, aut secundo, sed multis vicibus in die simul et nocte, sive oranti, sive legenti, sive colloquenti, seu quidpiam aliud agenti contingere solet. Quod cum ego saepius cernerem (siquidem datum est mihi divinitus virum illum Dominicum vidisse frequenter et familiariter cognovisse), cum ergo inspicerem talia, vellem nollem, totus in lamentum et fletum cum illo resolvebar, nimirum obstupescens atque admirans supra modum quomodo senile fractumque corpusculum tot et tantis 1310C jejuniis, vigiliis, caeterisque laboribus exhaustum, tantae cordis contritioni, tantae lacrymarum effusioni sufficeret, praesertim cum ab ineunte conversione sua dicatur id 245 ipsum fere semper egisse quod vix aliquis creditur vel per modicum tempus facere posse. Sed luce clarius patet quia virtutum omnium Deus, qui tam mirabilem compunctionis gratiam devotae animae contulit, ipse etiam corpori fesso ac defaecato, ut eidem dono sufficiat, non minore miraculo, idonei roboris valentiam indulsit. Transacta autem hora contritionis et anxiae lamentationis, redit iterum serenitas cordis. Et factus in mentis excessu, jocunda Dei praesentia per contemplationem suavissime fruitur. Sic ergo famulus 1310D Christi, modo calamitatem propriam intuens, modo divinam bonitatem inspiciens, via regia tutissime semper incedit, ut neque tentationum molestiis dejiciatur, nec virtutum successibus extollatur.
His igitur de sancti viri conversatione breviter insinuatis, videndum est quibus adversariis jugiter impugnetur, quibusque auxiliariis mirabiliter roboretur. Nam sicut eidem pie in Christo viventi nunquam desunt tribulationes, ita et per Christum semper in eo superabundant consolationes. Quadam itaque nocte dum adhuc in monasterio habitaret, surgens ad vigilias fratrum, solito more venit in chorum. Et ecce invenit spiritum immundum in stallo suo, similantem fratri qui juxta se manebat in choro: quem cum esse putaret, innuit ei ut dato 1311A sibi loco, in aliud stallum sese transferret. Quod cum diutius faceret, et ille non moveretur, tandem substomachans taedio, protensa manu tetigit eum, ut quasi non videntem ad se converteret, et abire faceret in locum suum. Et apprehendens eum per vestimentum, cum aliquantulum traheret ad se intuendum, protinus ille malignus 246 evanuit, et rediit ad nihilum quod nihil ante fuit.
Alio quoque tempore cum esset in itinere, occurrunt ei tres spiritus nequam, quasi latrones gladiis accincti, qui arcus etiam et sagittas manibus gerentes, ad feriendum ac diripiendum videbantur esse parati. Volebant enim, ut arbitror, Dei hominem deterrere, territumque in fugam convertere. Quos cum ille vidisset, arbitratus esse sicarios, 1311B aliquantulum timuit, non tamen ab itinere deflexit, aut restitit. Et cum propius accessisset, protinus ab oculis ejus phantastici praedones evanuerunt.
Innumera sunt ejusmodi ludibria atque molimina, quibus eum fallaces et erronei spiritus quotidie irritabant. Saepe, cum esset in spelunca sua, larvali effigie apparentes, aut etiam invisibili modo circa illum grassantes, modo terrores incutiebant, modo verbera inferebant. Saepe nocturnis horis, daemonum globus ac si turba latronum, subito irruentes, et velut effractis foribus tumultuose ingredientes, cum furore ac strepitu grandi in eum efferabantur, sed signo crucis armato nocere non permittebantur.
1311C Factum est autem aliquando cum sederet in diversorio suo, ut erectis in coelum obtutibus contra radium solis, ipsius jubar attente intueretur. Et ecce Leviathan ille tortuosus, in specie draconis ardentis apparens, ac per eumdem solis radium descendens, subitaneo lapsu irruit in faciem ejus, tanquam vivum devoraturus. Quod cum ille cerneret, tremefactus in visu luridi anguis, totus inhorruit, ac pene exanimatus, nomen Christi anhelis vocibus inclamitabat, et crucis Dominicae vexillum ferali bestiae opponebat: quae coelesti virtute repulsa, 247 cum eum laedere non valeret, importune tamen circa illius faciem volitabat, et ei tergiversanti undique acriter imminebat. Cumque vir 1311D sanctus proterviam daemonis declinare non posset, claudebat oculos, et vultum vestibus operiebat, nec tamen aliquid inde proficiebat. Quod enim dictu mirabile est, larvalem illam effigiem ita palpebris obductis, sicut apertis oculis intuebatur; nec aliquo vestimentorum obice, natura illa subtilis ac penetrans arcebatur. Cum ergo videret quod aspectum belluae terribilis non liceret effugere, tandem aperiens oculos, libere videre permisit quod aliquo modo non poterat non videre. Ecce autem et alii atque alii daemones, serpentibus et variis animantibus similes, catervatim apparuerunt, totumque domicilium a summo usque deorsum protinus impleverunt. Quorum omnium tanta erat in quantitate disparitas, in qualitate diversitas, atque in forma 1312A deformitas, ut enarrari nullatenus queat. Igneus autem color multis eorum inesse parebat. Tunc irruentes in hominem Dei, circumdederunt eum sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis, iracundis motibus impetentes, et verberibus multis afficientes. Sed quamvis ignei viderentur, vim tamen urendi habere minime ab eo sentiebantur. Cum enim circa illum rotatu gyrovago et mobilissimo discursu per aerem oberrantes, saepissime capiti et corpori ejus illuderent, atque in ipsam faciem frequenter impingerent, multis quidem modis Dei famulum affligebant, minime tamen, ut dictum est, ustione aliqua cruciabant. Postea vero cum vir sanctus usque ad ostium foras procederet, ut ab eorum infestatione paululum respiraret, apparuerunt 1312B ei nihilominus infinitae 248 daemonum multitudines, conglobatis turbinibus in aere pervagantes, et quaquaversum a terra usque ad coelum universa replentes. Erant autem et isti tanta inaequalitate dissimiles, tanta enormitate terribiles, tantaque informitate deformes, ut tot monstrorum manerias, tot furiarum larvas humanus omnimodo sensus ferre non posset, nisi eum virtus uranica defensaret.
Dicebat vero praedictus vir (quod praetermittendum non est) quia videlicet spiritus immundi formas illas spiritales, in quibus ab eo semper in aere videbantur, pro signo crucis non deponebant; eas autem in quibus se phantastice transformabant, ad signum vitae protinus exuebant. Ab illo igitur 1312C die usque in hodiernum, ille Dei famulus visionem hujusmodi quotidie, vel potius tota die videre vigilando non destitit, tam die quam nocte, tam in tenebris quam in luce, tam clausis oculis quam apertis. Verumtamen terrores et afflictiones quas ab eis in primordio aegre sustinuit, jam per Dei gratiam funditus evasit. Et quamvis in circuitu ejus semper impii ambulent, et tanquam apparitores improbi sese illi visibiliter atque impudenter ingerere non cessent, adeo tamen nunc eorum pervicacem instantiam vilipendit, ut multo plus a pulicibus atque a muscis volitantibus metuat, quam ab illis.
Nam quia veraciter scriptum est: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos 1312D (Psal. XXXIII), ille magni consilii Angelus, ille virtutum coelestium Dominus, cum devotum sibi militem in tanta malignorum congressione aliquandiu probari permisisset, tandem misericordia motus delegavit de exercitu coeli auxiliarios 249 fortes, quorum beata praesentia roboratus, amodo securus in acie dimicando persisteret. Igitur aperti sunt oculi ejus, et vidit innumeram angelorum atque sanctorum multitudinem juxta se astantem, atque immenso lumine coruscantem. Quos ubi conspexit, exsultavit in gaudio magno, et gratias agens Deo ait intra se: Vere castra Dei sunt haec (Gen. XXXII). Et nunc experimento didici quia Dominus mecum est tanquam bellator fortis (Jer. XX). Jam si diaboli castra consistant adversum me, non timebit cor meum 1313A (Psal. XXVI). Dominus enim mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos (Psal. CXVII). Ab illo itaque tempore iidem non cessant luciflui spiritus hunc Dei famulum dignantissime visitare, et magnis consolationibus ineffabiliter recreare. Modum vero apparitionis istius, in quibus videlicet corporibus aut formis eos conspicere meretur, nunquam mihi voluit evidenter exprimere, etiam obnixe rogatus. Valde namque suspectum jactantiae vitium semper habebat, et ob hoc etiam ista in timore et tremore cum multis lacrymis proferebat, ne subripiente aliqua vanitate Deum offenderet, et ipsius gratiae detrimentum vel ex modica parte sentiret. Illud tamen aperte dicebat, quia jocundam eorum visitationem atque praesentiam in magni luminis claritate frequenter 1313B ac pene jugiter suscipiebat. Unde etiam in loco obscuriore solitus erat orare frequentius, eo quod ista luce (quasi indifferenter, sive clausis sive apertis oculis aspiciebat) copiosius ibi perfunderetur. Hoc etiam mihi vir sanctus innotuit, quia idem Dei omnipotentis mirabile donum, quod jam per annos plurimos obtinuerat, nunquam aperte alicui antea revelarat. In quo etiam magna ipsius apparet humilitas, qui ad reprimendum 250 cenodoxiae morbum, ita diuturno silentio pressit tantae eminentiae donum.
Quid ergo dicamus, fratres? Quid putamus quantae sit dignitatis et gratiae hominem adhuc corruptibili carne circumdatum, in prospectu suo bonorum et malorum spirituum praesentiam semper habere; illos 1313C a dextris ne commoveatur, istos a sinistris ne forte extollatur. A sinistris est virga correctionis unde erudiatur, a dextris est baculus sustentationis unde roboretur. In malis agnoscit quid improbandum sit, et quid fugiendum; in bonis intelligit quid amandum sit et quid appetendum.
Sciendum vero est quia vir iste, sicut ab eo partim accepimus, partim experimento cognovimus, hanc spiritalem habet a Deo gratiam, ut prophetico spiritu multa praevideat, et vix circa se praecipuum aliquid agatur, quod non sibi antea divinitus reveletur. Adeo namque jam per Spiritum sanctum serenata est conscientia ejus, et natura ipsius corporis defaecata, ut etiam soporatus, aut partim aut 1313D nihil phantasmaticae perturbationis atque illusionis sentiat; et vix quidquam aliquando somniet quod ei aliquid non portendat. Praeterea silendum non arbitror quod isdem Dei famulus, instar illius qui ait; Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa. XXIV), aviditati meae verbum quoddam arcanum quasi ad odorandum apposuit, quod tamen ad gustandum exponere noluit. Siquidem innotuit mihi scire se hominem, qui jam per triennium integrum de coelo accipiebat diebus singulis rationem. Cumque rogatus multum, tandem se hominem illum esse fateretur, perrexi etiam quaerere cujusmodi ratio erat illa quae sibi coelitus mittebatur. Ipse vero respondit 251 sermonem hunc esse profundum et clausum, nullique ab eo in praesenti absque Dei nutu aperiendum. 1314A Hoc autem unum existere, quod in donis spiritualibus sibi collocatis primum et maximum reputabat, et unde se Deo magis obnoxium judicabat.
Haec de sancti viri conversatione mirabili, prout in eo videre vel etiam ab ipso audire meruimus, simplici narratione perstrinximus. Nec dubium qum alia sint multa, et multo forsitan mirabiliora magnalium ejus insignia, quae relatu memorabili dignissima forent, si aliquo modo sciri potuissent. Quis enim aestimare sufficiat, quantis ille quotidie virtutum successibus provehatur, quantis in anima splendoribus repleatur, quam denique nova atque admiranda de die in diem visu et auditu percipiat, qui praesentis saeculi affectu et usu pene deposito, jam invisibilis mundi et alterius saeculi quodammodo 1314B capax, atque inhabitator efficitur; et cum incorporeis naturis quasi corporaliter conversando, rerum invisibilium certitudinem oculata fide comprehendit, et sensu corporis experitur? Vere beati omnes qui timent Deum. Vere felices qui in eo confidunt. Et nunc in isto homine Dominico manifeste cognoscimus quoniam gratia et misericordia Dei est in sanctos, et respectus in electos illius.
252 CAPUT II. Novitio cuidam Clarevallensi apparens Christus Dominus, ipsi et uni ex ejus sociis benedicit; tertium nomine et re Malignum praeterit, qui post triduum ab Ordine defecit.
Frater quidam religiosus, et magna praeditus gratia, nomine Anfulsus, cum adhuc esset in Claravalle 1314C novitius, vidit in visione apparentem sibi Dominum nostrum Jesum Christum in cruce. Erant autem, ut sibi videbatur, ibidem alii duo novitii, qui secum adhuc erant in probatione. Cum ergo suppliciter adorasset, ille misericordia motus respexit et benedixit eum, et alterum etiam cum eo supradictorum novitiorum. Quod cum ille vidisset, coepit eum rogare ut et tertium illum simili modo benediceret. Respondit autem Dominus nequaquam illum esse benedicendum, sed magis ad massam pertinere maledictorum. Post diem itaque tertium tertius ille neophytus, ut tristem sui nominis etymologiam male gerendo exprimeret (Malignus siquidem vocabatur), Ordine derelicto reversus est ad 1314D vomitum vitae saecularis, et factus est apostata vilis. Reliqui autem duo, qui a Domino benedici meruerunt, ipso miserante benedictionem haereditate possidebunt. Quorum scilicet praedictus Anfulsus jam sancto fine quievit; alter vero quia ad sortem benedictorum pertineat, in proposito suo juste et pie perseverando declarat. Hanc autem visionem suam quam praememoravi, ipse mihi qui viderat indicavit.
253 CAPUT III. Postridie Paschae monachus quidam Clarevallensis, dum esset in choro, vidit in sublimi fulgentem e medio dexteram, quae signo salutiferae crucis semel atque iterum in aere depicto psallentibus benediceret.
Novimus et alium quemdam in eodem monasterio 1315A fratrem, qui vidit hujusmodi visionem, sed utrum dormitans aut vigilans viderit, nescit; magis tamen vigilando et in exstasi positus vidisse se credit. Igitur secunda feria Paschae cum esset ad vigilias in choro Clarevallensi, facta est super eum manus Domini. Et ecce sursum in aere contra medium chori, apparuit ei dextera refulgens atque gloriosa, quae praesentem familiam confitentem nomini ejus sancto benedixit, et crucis benedictae signaculum semel ac secundo super eam impressit. Spiritus autem revelans mysteria loquebatur in corde videntis, atque dicebat: «Istud est brachium Dominantis; ista est dextera Dei omnipotentis.»
CAPUT IV. Cum Gaufrido convertitur in Claravalle Andreas ex archidiacono Virdunensi, vir nobilissimus et delicatissimus: cui de perseverantia desperanti visa sunt pisa exquisiti saporis, quamvis aqua duntaxat et sale condita essent.1315B
Eadem itaque die conversus est ibi vir nobilissimus, Andreas nomine, Virdunensis archidiaconus, qui causa visitationis illuc advenerat, nec tamen 254 aliquod ad praesens convertendi propositum habebat. Sed cum orationum suffragia petiturus, capitulum introisset vidit sanctae illius multitudinis ordinem, et velut angelicam conversationem, compunctus est vehementer, et insiliente subito in eum Spiritu Domini, illico in virum alterum mutatus est: tantoque fervore mundum deseruit, ut ne ad horam quidem vel pro amicis salutandis, vel pro domo rebusque disponendis ad suos remearet; sed 1315C incontinenti omnia, rumpendo magis quam solvendo reliquit, ut Christo citius adhaereret. Ut autem gemina crucis impressio evidentius appareret, alius quidam clericus, Gaufridus nomine, cum eo se reddidit; genere quidem humilior, sed probitate morum et generosa conversatione forsitan non inferior. Ambo igitur intrantes, ambo in ordine perseverantes bonam militiam militarunt, atque consummato certamine, benedictionis aeternae participes existunt. Sciendum tamen quia praefatus Andreas multa in probatione sustinuit tentamenta. Erat enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, mollis et delicatus nimis, utpote qui a matris utero fuerat enutritus in involumentis et curis multis. Cumque 1315D teneritudinem pristinae conversationis aegre dedisceret, et noviter inchoatae laborem nimis arduum reputaret, cogitavit ut Lot quia egressus de Sodomis, non posset animam suam in monte salvare, unde et proposuit ad aliquem remissioris observantiae Ordinem declinare. Quod cum abbati loci domno Roberto jam saepius indicasset, tandem una die victus a pusillanimitate spiritus et tentatione, denuntiavit ei quia jam nullo modo poterat amplius sustinere. Tunc abbas precibus ac blanditiis 255 multis extorsit ab eo ut sibi ipsi vim faceret, et usque in diem tertium solummodo sustineret. Quo vix tandem impetrato, orationem statuit in conventu fieri ad Deum pro eo.
Eadem itaque die cum isdem novitius ad mensam 1316A accederet, pisorum edulium appositum reperit; quod genus leguminis ita prae caeteris omnibus fastidire solebat, ut etiam nauseam ei interdum provocaret. Quod cum gustare coepisset, mirabilem quamdam in eo comperit suavitatem, ita ut carnium esum saporis illius praestantia vinceret. Quod ubi persensit, arrepto protinus cochleari admovit propius et catinum; moxque oblitus parcimoniae, coctionem leguminis voravit usque ad fundum. Inter edendum autem digitum frequenter in ore ponebat, existimans se deprehendere posse cremia lardi, in quo legumen idem frixum esse putabat. Finita autem refectione festinavit abbatem sollicite percunctari utrumnam praecepisset pulmentum illud sagimine vel quavis alia pinguedine propter ipsum ex 1316B industria condiri. Illo vero negante, conventi sunt etiam super hoc pulmentarii. Tunc et ipsi protestati sunt in veritate se nihil in eo praeter salem et aquam apposuisse. Quo audito neophytus ille divinae circa se visitationis miraculum laetus advertit, et gratias agens Deo, deinceps a proposito Ordine moveri non potuit. Cumque secunda et tertia die et multo postea tempore praedictam suavitatem in ejusmodi cibariis persentiret, tandem magistra experientia didicit quia potens est Dominus, cum voluerit ad consolationem servorum suorum, eamdem saporis gratiam conferre leguminibus et oleribus, quam carnibus et piscibus indidit. 256 Unde et saepe dicebat quod magis nunc delectabatur in comestione pisorum et olerum quam antea faciebat in comessatione altilium 1316C et venationum.
CAPUT V. Quidam Clarevallensis monachus a Christo Domino sibi apparente benedicitur.
Frater quidam ejusdem coenobii cum se ad quaerendum Dominum magno desiderio convertisset, vidit illum aliquando sibi in visione apparentem. Sollicitus autem de sua salute flagitabat obnixe salutiferam ejus benedictionem, dicens: «Obsecro, Domine, benedic mihi ut salvus fiam.» Et benedixit eum in eodem loco. Quod cum ille vidisset, gavisus est gaudio magno. Et amplexatus beatissimam manum, a qua benedici meruerat, cum ingenti devotione osculabatur eam, atque dicebat: «Domine 1316D Jesu Christe, gratias tibi ago, quia benedixisti mihi, et salvus ero.»
CAPUT VI. Odor ac sapor mirabilis, cum coelesti visione cuidam fratri Clarevallensi infusus.
In supradicto quoque monasterio novimus existere quemdam monachum, valetudine acuta olim graviter laborantem. Qui priusquam ad diem criticum pervenisset, factus est in agone et per 257 dimidium fere noctis quasi extra se fuit, multa videns et audiens quae modo longum est replicare. Eadem vero nocte defunctus est ibi quidam adolescens religiosus, mirae mansuetudinis ac patientiae monachus, qui languore maximo cruciatus, quamplurimis annis durum ac diuturnum martyrium 1317A duxit. Hic itaque moriens, et flatum novissimum diutius protrahens, prae acerbitate doloris crebros gemitus plangendo emittebat. Porro praedictus aeger cum eum plangentem audiret, dicebat intra se: «Planctus ille citius convertetur in cantum, et doloris istius extrema jamjamque occupabit gaudium sempiternum.» Cum haec et similia cogitaret, en quasi persona quaedam invisibilis ante lectulum ejus assistens, et diutissime commanens, ad singulos fere planctus quos ille moriens emittebat, mirabili atque inexperta quadam fragrantia ac suavitate nares ejus et fauces uberius inculcabat. Tunc vero sentiebat quasi quamdam coelestem virtutem, sensibiliter ac manifeste in seipsum introeuntem, et penetralia cordis ejus suavissime perungentem. Cum 1317B haec ergo diutius fierent, ecce repente apparuit ei quaedam apertura in coelo, per quam videbatur sibi videre usque ad tertium coelum. Et facta est in auribus ejus vox clamans, et dicens de excelso: «Sileat omnis terra, discedat omnis malignitas, Christus venit.» Tunc ergo visum est ei quod Dominus Jesus Christus ibi descenderet, ac totam domum illam sua benedictione repleret. Ipse vero tanta suavitate et gratia perfusus est, ut se in paradiso esse reputaret, et diceret: Domine Deus noster, en ista vita aeterna quam nobis promisisti. Haec est illa felicitas, illa suavitas, quam in tua dulcedine praeparasti. 258 Et nunc si revelatis oculis, bonum istud quod sentio, et quod teneo, mihi videre ac semper habere liceret, jam gaudium meum plenum 1317C atque perfectum esset. Mox imminente exitus hora, pulsata est tabula, et convenientibus cunctis ad fratris exitum muniendum, assumpta est anima illa, atque liberata corpore mortis hujus, et aeterna laetitia subintrante fugit ab ea dolor et gemitus. Credo, et vere confido, quia non dedignatus est eam introducere in requiem suam, qui propter eam ad terras venire dignatus est Jesus Christus Dominus noster.
Dum autem corpus ipsum sepulturae traderetur, alius quidam frater religiosus atque devotus, revelante Deo apertis oculis, sicut ipse protestatus est nobis, quasi quoddam feretrum vidit de monumento procedens, sursum ad aethera tendens. Porro praedictus 1317D aeger ab illa valetudine Deo volente convaluit, et ex iis, quae acciderant, magnifice consolatus gratias egit. Ut autem de illa revelatione quam in abitu fratris acceperat certior fieret, processu temporis collatum est coelitus ei ut ipsam benedictionis dulcedinem, quam tunc in odore aut sapore praestantissimo fuerat expertus, postmodum post dies et annos plurimos non quidem continue, sed tamen frequenter atque copiose sentire mereretur, prout ille benignus ac suavis Spiritus, qui ubi, et quando, et quantum vult spirat, pauperi suo misericorditer infundere dignabatur. Et non modo per somnium, aut per excessum, sopitis vel attonitis sensibus corporis, ut in illa forsitan agonia contigerat, sed corpore vigilante sensuque vigente, orando, psallendo, 1318A legendo seu quidpiam aliud agendo, eamdem suavitatis gratiam divinitus sentiebat
259 CAPUT VII. Videt novitius in Claravalle beatam Mariam Magdalenam ante altare stantem, ei vero negatur ad praesens visio beatissimae Dei Matris.
Fratri cuidam religioso atque devoto, dum adhuc novitius esset in eodem coenobio, datum est videre in spiritu beatam Mariam Magdalenam, splendido vultu et habitu ante altare stantem. Qua visa, repletus est frater ille laetitia magna. Cumque cogitaret animo, optando et supplicando, ut ei beatissima Dei Genitrix visibiliter monstraretur, facta est vox ad eum in ipsa visione, dicens: «Nosse te convenit, quia necdum idoneus es ad eam intuendam. 1318B Satage ergo et perfice quantum poteris, ut eam quandoque videre merearis.»
CAPUT VIII. Oratio conjunctis, aut expansis manibus, aliquot Christi apparitionibus comprobatur.
Alius vero quidam in eo loco novitius frater, cum ex toto corde Dominum quaerere proposuisset, solitus erat ubi opportune potuisset, conjunctis sive expansis manibus frequenter orare. Quadam itaque nocte in principio vigiliarum, cum esset in choro, clausis oculis, manibusque protensis ad Deum intendens, subito adfuit ibi Dominus Jesus Christus loquens ad eum, 260 et dicens: «Porrige mihi manus tuas.» Ad hanc itaque vocem cum aperuisset oculos frater ille multum obstupuit, et utrum 1318C dormiens an vigilans hoc audisset, non facile discernere potuit. Ex hac autem voce multam devotionem atque fervorem mente concipiens, ipsam formam orandi servare deinceps sollicitus fuit. Post aliquantum vero temporis cum jam monachus factus, in quodam ejusdem ecclesiae angulo foret, intento animo junctisque manibus stans et orans, subito fuit in spiritu; et ecce adfuit ei Dominus Jesus Christus suppositis atque expansis manibus illius suscipiens, et quasi ad professionem admittens. Quo facto cum fuisset homo reversus ad se, gavisus est gaudio magno valde. Jamque felici doctus experimento, certissime credidit, ubique divinam esse praesentiam; maxime vero ubi, ut ait sanctus Bernardus, 1318D sive orando, sive psallendo assistimus.
CAPUT IX. De quodam adolescentulo Alemanno, qui in Claravalle ad vitam monasticam mirabiliter conversus, egregia sanctitate et divinis manifestationibus clarus fuit.
Egregius quidam adolescentulus de partibus Alemanniae oriundus, studiorum gratia, comitante didascalo suo Parisius adibat. Qui cum transitum haberent per domum Clarevallensem, magister ille videns loci conventum, et ordinem, nescio quo Dei judicio compunctus ad horam, petiit et obtinuit ut susciperetur ad conversionem. Cumque rogaret adolescentulum ut 261 secum remaneret, penitus non acquievit; multum siquidem abhorrebat a consortio, etiam et colloquio Cisterciensium monachorum; 1319A saepiusque rogaverat Dominum, nunquam sibi dari ad Ordinem illum velle converti. Proinde roganti magistro, et fratribus monasterii adhortantibus eum, dura cervice resistens, nullis praedicationum machinis poterat expugnari. Eadem igitur nocte dum eorum monita mente revolveret, facta est vox divinitus ad eum, dicens: «Si hinc recesseris, et Parisius veneris, usque ad Pentecostem morieris, et sine dubio morieris.» Ad hanc itaque vocem juvenculus ille multum obstupuit, necdum tamen potuit duritia cordis illius emolliri.
Porro sequenti nocte cum sopori membra dedisset, videbatur sibi esse demersus in limo putei profundi. Cumque desperatus ibidem jaceret, subito apparuit desuper ad oram putet beatus Joannes 1319B evangelista, in vultu et habitu beati Bernardi, cum alio quodam sancto, cujus nomen excidit mihi, qui et ipse simillimus erat cuidam religiosissimo viro, nomine Gerardo, portario Clarevallensi. Quos cum ille vidisset, rogabat obnixius ut sui misererentur. Cui beatus Joannes respondit: «Tu sano consilio acquiescere contemnens, opem flagitas a nobis?» Cumque ille promitteret se esse facturum quidquid ei placeret: «Vis ergo, inquit, fieri monachus in monasterio Clarevallensi? Etiam, Domine mi, libentissime volo.» Quod cum firmiter pollicitus esset sese citius impleturum, protinus eductum de profundo liberum abire dimiserunt. Mane igitur facto postulavit praesentari quantocius beato Bernardo. Quem cum antea non vidisset, continuo 1319C illum in vultu et habitu deprehendit; 262 ipsum esse pro certo recognoscens quem in nocte transacta, sub conditione convertendi, liberatorem habere meruerat. Proinde miratus vehementer atque compunctus, protinus eidem sancto viro se reddidit; a quo benigne receptus, mox in aetate teneriori gravitatis et sapientiae canos cunctis mirantibus induit. Porro praedictus magister ejus a proposito bono citius corruens et eumdem secum evertere satagens, fundatum in Christi amore juvenculum movere non potuit.
Hic ergo delicatus atque tenerrimus adolescens cum esset annorum quatuordecim, manum suam ad fortia mittens laetantibus angelis atque hominibus 1319D jugum Christi portandum aggreditur, et quasi agnus ad aratrum suscepti Ordinis applicatur. Sed mox miserante Deo juvenci fortitudinem induens, et agni mansuetudinem retinens, tanta charismatum eminentia a primis annis enituit, ut conversationis ipsius elegantia atque fragrantia contubernales ejus vehementer affecti gratularentur, ipsumque veluti paradisi vernantissimum florem, mirantes intuerentur. Quidam vero religiosus ac spiritualis ejusdem coenobii frater protestatus est mihi quod aliquando vidisset visionem hujusmodi. Aspiciebat eumdem adolescentem invitatorium ante altare canentem. Porro imago crucis quae erat in altari, quasi melodia ipsius delectata, de cruce descendit, veniensque expansis ulnis dignanter amplexata est 1320A eum, tenere sibimet astringendo, ac deosculando eum. Quod cum frater ille vidisset, animadvertit in hoc animam illam sanctam et Deo placentem existere, et apud illius clementiam magnae familiaritatis accessum spiritaliter obtinere. Hic 263 ergo amantissimus Domini tota die cum illo velut in thalamo morabatur, et beata ipsius praesentia per contemplationem suavissime fruebatur.
Quadam itaque nocte apparuit ei in somnis angelus Dei, et introduxit eum in quemdam thalamum gloriosum, in quo videbatur Dominus Jesus Christus in cruce pendere, et beata mater ejus Maria cum Joanne evangelista juxta crucem illius stare. Quem cum ingressus esset, tantae suavitatis fragrantiam sensit, ac si cellam aromaticam respersam 1320B omni pulvere pigmentario introisset. Prostratus vero in faciem suam Dominum adoravit, et benedictionem illius accipere meruit. Cumque excitus a somno fuisset, suaveolentiam quam dormiendo praesenserat, tribus postea diebus continuis vigilando persensit. Alia quoque nocte cum esset orationi intentus, meruit audire corporeis auribus angelicas voces, harmonia dulci atque praeclara in aethere personantes. Quarum videlicet vocum tanta erat altitudo, ut quantalibet humanarum intensio ad eam non posset ascendere. Cumque fuisset in eis aliquandiu delectatus, sublata est tandem ab auribus ejus hymnodiae coelestis amoenitas, sed diutissime remansit in corde conceptae devotionis immensa 1320C jocunditas, ita ut saepe memoriam abundantiae suavitatis illius eructans, mira devotione afficeretur, et totus in gaudium verteretur.
Praeterea quadam vice cum esset ad vigilias in ecclesia Clarevallensi, ipsa die Paschae, coepit attentius cogitare de passione et resurrectione Domini, ita ut ardente pietatis affectu, totus in lacrymas solveretur. Et ecce repente is qui in ejus corde ignem succenderat Dominus Jesus 264 Christus, jugulanti (sic) et flenti apparens, stetit ante illum in medio chori, manus suas expandens, et quasi ostendens ei. Porro in ejus beatissimis palmis loca clavorum evidentissime apparebant, ita ut de ipsis plagis recentibus sanguis manare videretur. Viso itaque Domino frater ille gavisus est gaudio magno 1320D valde, sed obstupescens, et quasi extra se factus, nesciebat in arcto temporis quid agere deberet. Volebat namque in medium prosilire, et pedes apprehendere Salvatoris; sed retinebat eum pudor et reverentia conventus, ne velut insaniens putaretur. Nam et hoc ignorabat utrum videlicet apparens Dominus ab eo solummodo, an et ab aliis pariter videretur. Flebat autem uberrime, eratque cor ejus in semetipso pietate liquescens prae immensa dulcedine amoris illius quem intuebatur. Verum in ipsa hora canebatur responsorium illud in ecclesia: Angelus Domini. Et tandiu apparitio illa perseveravit usquequo dictiones istae: Jam surrexit, venite, et videte, a choro cantatae perficerentur.
Factum est autem in die Pentecostes dum cantaretur 1321A ad vigilias hymnus ille, Te Deum laudamus, versu illo praedicto Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, post inclinationem quae tunc fieri solet, frater isdem se erigens meruit aperte videre visionem quamdam gloriosam atque mirabilem de Trinitate quae Deus est, quam caeteris omnibus quas unquam videre meruerat, excellentiorem esse credebat. Modum tamen visionis ejusdem, quae vel qualis exstiterit, mihi nullatenus explicavit; asserens quod nunquam eam alicui auderet exponere, nisi fortasse prius voluntatem divinam super hoc ei daretur agnoscere. Utrum vero deinceps eam alicui revelaverit, 265 incertum est mihi. Nam et de caeteris visionibus quas supra memoravi, dicebat se non modice poenitere, quod eas 1321B cuiquam indicasset, timens utique ne hoc ipsum Domino displiceret; jamque propositi sui esse, alia multa quae viderat, vel si qua deinceps videre contingeret, perenni silentio sepelire. Haec ergo omnia quae superius retuli, aliaque quamplurima, quae, licet magna existimem, tamen brevitatis amore reticui, ab eodem Dei famulo arcana relatione cognovi, ea videlicet conditione ut usque ad obitum ejus apud me secreta tenerentur. Sed quia jam vocante se Domino, expletis in Ordine annis XXVI quam sinceriter vixit, tam feliciter obiit, ego solutus a nodo polliciti hujus, praefatas revelationes in quibus non modice consolatum fuisse me memini, ad aliorum aeque solamen praesenti paginae intuli.
CAPUT X. Monachus quidem Clarevallensis, S. Joannis evangelistae cultui addictissimus, de divinis rebus multa per eum cognoscit.1321C
Scimus quoque in eodem existere loco monachum timentem Deum, qui dum in eodem coenobio degeret, quadam die, vigilia Omnium Sanctorum, cum aliis stabat in choro. Hic vero beatum Joannem evangelistam praecipuo diligebat affectu; in cujus etiam Scriptura atque memoria multum delectabatur. Cumque de more legeretur ad missam epistola illa de Apocalypsi, mira dulcedine fruebatur in eisdem 266 verbis. Tandem vero in ultimo versu quo dicitur: Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem (Apoc. V), 1321D et caetera quae sequuntur, tota in ipso liquefacta est anima ejus igne divini amoris; tantaque jocunditatis affluentia perfusus est, ut prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet. Proinde totus in jubilum raptus, totus extra se fuit, solum Christum quasi praesentem cordis oculis intuens, et brachiis interioribus amplectens. Dum vero ibidem staret, et pitantia illa coelesti mentem abunde reficeret, necdum finita missa sopor Domini irruit in eum; tenuis quidem, sed delectabilis, sed suavis. Statim namque praesentiam suam dignanter exhibuit dormienti, qui supradictam jocunditatem infuderat vigilanti Dominus Jesus Christus, cum eodem apostolo suo, alloquens eum audiente fratre, et dicens: «Hanc ego revelationem dudum tibi ostendi, non 1322A propter te solumnodo, cui jam de mea virtute et dilectione certa cognitio certaque fiducia inerat, sed maxime propter caeteros qui me similiter diligunt, ut et ipsi gloriam meam agnoscentes, similiter in me confidant.» Cum hoc ergo frater ille audisset, aperiens statim oculos, repletus est gaudio magno, tum propter indultam gratiam Dominicae visitationis et consolationis, tum propter ipsius Dei attestationem de veritate Apocalypsis; pro eo maxime quia dolens audierat quosdam haereticos ausos fuisse quondam eidem sancto libro detrahere, blasphemantes atque dicentes eum a sancto Joanne apostolo scriptum non esse.
Evolutis autem postea diebus circiter quindecim, cum supradictus frater pro peccatis suis valde sollicitus 1322B atque compunctus esset, astitit ei per visionem Dominus 267 Jesus Christus cum eodem apostolo suo. Tunc vero isdem beatus apostolus prior locutus est dicens: «Qui voluerit a Domino perfectam consequi veniam, oportet eum instanter peccata sua flendo ac poenitendo punire.» Respondens autem Dominus ait: «Si quis ad me pervenire voluerit, oportet eum idipsum ardenter optare.» His et hujusmodi frater ille commonitus, didicit jam cum Moabitide Ruth buccellam suam in aceto semper intingere, et panes azymos cum lactucis agrestibus comedens, exsultare Domino cum tremore. Postmodum autem die natali ejusdem sancti Joannis cum vigiliis interesset, vidit iterum 1322C in mentis excessu eumdem apostolum ante proprium ejus altare, sacerdotalibus ornamentis indutum, quasi missam celebraturum. Cumque post modicum intervallum, modicus ei somnus obrepsisset, repente transiit coram eo Dominus Jesus Christus, cum gloriosa matre sua, quibus statim intrantibus palatium quoddam, in quo dicebatur esse paradisus, janua remansit aperta. Illo vero mirante quod porta eadem minime clauderetur, dictum est ei: «Haec est janua vitae, quae ingresso per eam Domino cum sua Matre, cunctis fidelibus usque ad diem judicii patet.» Quo ille comperto ait intra se: «Ergo et mihi patet aditus paradisi. Ingrediar itaque in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.» Quo cum intrare coepisset, 1322D excepit eum quaedam inenarrabilis jocunditas atque suavitas. Somno vero excusso cum jam aliquandiu vigilasset, putabat se adhuc esse in paradiso, nimirum perseverante in eo diutius illa jocunditate quae satis indicabat auctorem jocunditatis ibidem adfuisse.
268 CAPUT XI. Asserit S. Bernardus ex Dei revelatione multorum animas statim a corporis egressu, libero et expedito transitu coelum penetrare. Item quotquot in Ordine Cisterciensi, vigente nimirum disciplina, perseveraturi essent, salvos fore. Guidoni fratri suo praedicit fore, ut quia rei Clarevallensis familiae nimium studeret, extra Claramvallem moreretur.
Beatus Bernardus abbas Clarevallensis intravit aliquando solito more ad solatiandos novitios fratres, 1323A qui eo tempore erant in probatione, centenarium numerum excedentes. Quos cum in exhortatione et consolatione multa illo suo ardenti eloquio ad amorem coelestium vehementius accendisset, ad ultimum intulit, dicens eis: «Beati eritis, fratres, si perseverare volueritis in disciplina Ordinis quem tenetis, quoniam haec est profecto via regia, via sancta, via secura, quae recto tramite ducit ad gaudia sempiterna. Dico enim vobis in veritate vidisse me pluries, non modo in somnis, ut assolet, aut per visionem, sed orando et vigilando, per manifestam revelationem, monachorum, conversorum ac novitiorum animas ab ista lacrymarum valle, mox ubi de corporibus egressae fuerant, libero et expedito transitu ad summa conscendere, et sine impedimento 1323B coeli pervia penetrare.» Quod si vos ista laetificant, audite laetanter: adhuc laetiora subnectam. Factum est aliquando in monasterio isto, audiente me missam cum caeteris in conventu, ut abluendis manibus sacerdotis neglectu ministrantium aqua deesset. Quae dum 269 interim quaeritur et affertur, remorata est propter hoc explendi sacrificii actio plusquam oporteret. Quo facto, apparuit mihi protinus in ipso choro quidam ex monachis nostris, vir venerabilis ac religiosus, non longe antea defunctus. Stans ergo et intuens me, coepit movere caput, veluti si esset adversum me aliqua indignatione permotus. Quem ego ubi cognovi, percunctatus sum illico quidnam sibi vellet quod tam subito et inopinate apparens, contra 1323C me caput agitaret. Ille autem respondit, dicens: Si fratres vestri cognoscerent quot et quantos habeant in coelis socios et amicos, multum utique sibi ab omnibus negligentiis praecaverent ne illos offenderent, maxime quia omnes ad eorum consortium pertinent. Quod cum laetis auribus percepissem, protinus inspirante Deo venit in animum mihi frater quidam acediosus, qui prae caeteris negligentior videbatur; et de illo sciscitatus sum, dicens: «Quid igitur? Putas quia frater ille, designavi autem illum ex nomine, poterit aliquo modo fieri salvus?» Ipse vero respondit: «Et iste salvabitur, et caeteri omnes sine dubio salvabuntur.» Cum haec ille dixisset, evanescens ab oculis meis, in coelum unde 1323D venerat se recepit, meque indicibili gaudio pro tanta consolatione replevit.
Vos autem, filioli, non putetis ad illos tantummodo fratres, qui in ipso tempore hic intus morabantur, hanc coelestis oraculi repromissionem singulariter pertinere, sed etiam vosmetipsos cum caeteris qui in domo ista, vel in isto Ordine usque ad finem Deo servient, credite firmiter ac sperate, miserante Deo, cunctos esse salvandos et ab illo nuntio coelesti omnes pariter designatos. Hanc 270 beati Bernardi narrationem plurimi ex eis qui audierunt, hodieque susperstites cum gaudio recolunt, maxime Joannes, vir religiosus, et ejusdem coenobii provisor idoneus, qui praedicto sermoni laetus interfuit, ipsumque fuisse praecipuum suae 1324A ipsius perseverationis in Ordine stabilimentum constantissime asserit. Multa vero similiter astruunt, quod haec eadem verba de visionibus animarum, quae supra retulimus, iste Dei servus dum aliquando sermonem in capitulo faceret, etiam praesentibus ipsis interloquendo consolationis gratia recitarit. Hic autem Dei famulus cum audisset aliquando quemdam de filiis suis spiritualibus virum bonum et religiosum, missum ab eo in Northmanniam, desperata ibidem aegritudine laborantem, decrevit mittere, et reducere eum ad se, ut devotus frater in nidulo suo moreretur, et desiderata sibi sepultura non privaretur. Verumtamen quidam de fratribus ejus carnalibus, nomine Guido, nitebatur huic obviare consilio, quia cum esset unus de provisoribus 1324B Claraevallis, intendebat, ut credo, parcere sumptui et labori. Qui cum pertinaciter hujusmodi dissuasioni insisteret, dixit ad eum beatus Bernardus: «Nunquid major est tibi cura de pecunia vel jumentis, quam de fratribus tuis? Quia ergo non vis ut fratres nostri nobiscum requiescant in valle ista, nec tu ipse requiesces in ea.» Et factum est ita. Nam isdem Guido quanquam alias vir bonus et religiosus foret, tamen ut sermo sancti impleretur, non est consummatus in Claravalle, sed apud Pontiniacum praeventus aegritudine, lecto decubuit, ibique disponente Deo, et terminum vitae, et sepulturae locum accepit.
271 CAPUT XII. Simoni abbati Caziaci, de nigro Ordine Benedictinorum, S. Bernardus quandiu vixit, transitum negavit ad Claramvallem, praedicens tamen (quod postea evenit) ipsum in Claravalle moriturum.1324C
(Vide supra, S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 461.)
272 CAPUT XIII. Gunnarius Sardiniae tetrarcha, ex praedictione sancti Bernardi, post ejus obitum fit monachus in Claravalle.
(Vide ibid., col. 462.)
273-74 CAPUT XIV. Sanctus Bernardus Romae degens per triennium, subinde visitat suos in Claravalle. Alia quaedam de eo mira.
(Vide ibid., col. 463.)
275-76 CAPUT XV. Constantium suspendio addictum, cum ad patibulum duceretur, S. Bernardus tortori ereptum, annuente comite Theobaldo in Claravalle attondet, et vestem monasticam induit.1324D
Contigit autem aliquando eumdem Dei famulum pro quibusdam negotiis adire comitem Theobaldum. Cumque appropinquasset oppido ubi ille tunc erat, obviam habuit turbam hominum copiosam, qui jubente comite latronem quemdam facinorosum atque famosum ad supplicium pertrahebant. Quo viso clementissimus Pater, apprehendens manu sua lorum quo erat miser astrictus, ait tortoribus ejus: «Dimittite mihi sicarium istum: ego enim volo manibus meis suspendere illum.» Audiens autem comes adventum hominis Dei, festinavit illico occurrere 1325A ei; miro namque devotionis affectu semper eum dilexit ac honoravit. Cumque videret in manu ejus funem, quo latronem post se trahebat, exhorruit multum, et dixit: «Heu! venerabilis Pater, quid est quod facere voluisti? Ut quid enim furciferum istum millies condemnandum a porta inferi revocasti? Nunquid eum salvum facere potes qui jam totus diabolus factus est? Desperata est penitus illius correctio, nec unquam bene facere poterit nisi moriendo. Sine igitur, sine perditionis hominem perditum iri, quoniam de pestifera vita ejus multorum vita periclitatur.» Respondens autem venerabilis Pater, dixit: «Scio quidem, virorum optime, scio 277 hunc esse latronem sceleratissimum, omnique tormentorum acerbitate dignissimum. Non me ergo 1325B existimes hujusmodi peccatorem impunitum velle relinquere, quin potius cogito eum tortoribus tradere et dignam capere ultionem ex eo, quae utique tanto dignior erit, quanto diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et momentaneo interitu consummare, sed ego eum faciam diuturno cruciatu et morte longissima mori. Tu furcis appensum per unum aut per plurimos dies mortuum in patibulo manere permitteres, ego cruci affixum per annos plurimos faciam in poena jugiter vivere et pendere.» Quo audito princeps Christianissimus siluit nec ausus est amplius contradicere sermonibus sancti. Protinus ergo benignissimus Pater exuta tunica sua induit ex ea captivum, et attonsa coma 1325C capitis ejus, sociavit eum ovili Dominico, de lupo faciens agnum, de latrone conversum. Qui veniens cum eo ad Claramvallem, factus est illi deinceps obediens usque ad mortem, triginta, ni fallor, et eo amplius annos in Ordine supervivens. Vocabatur autem Constantius, quem nos etiam vidimus, et cognovimus.
CAPUT XVI. Haereticum obloquentem sanctus Bernardus prudenti responso confutat.
Alio quoque tempore cum legatus domini papae, aliique episcopi pro confutanda haeresi Manichaeorum ad partes Tolosanas traherent illum 278 hominem Dei secum, paraverunt ei fratres equitaturam solito meliorem, quae tam longo itineri sufficere 1325D posset. Qui cum ad illum terram comitantibus episcopis devenisset, Henricus quidam, quondam monachus niger, tunc vilis apostata, et eorumdem haereticorum princeps, cognito adventu famuli Dei, veritus est a facie ejus, sciens quia non posset resistere sapientiae et Spiritui qui in eo loquebatur. Proinde maturata fuga delituit, et minime potuit usquam eo tempore reperiri. Ibi quoque glorificavit servum suum Deus in conspectu totius populi et principum terrae, faciens quotidie per manus illius signa et prodigia magna in plebe. Nec facile credi potest quanta turbarum infinitas apostolicum virum tota die prosequeretur, dum alii eruditionem, alii curationem, universi benedictionem ab eo postularent.
1326A Quadam igitur die, praesente innumerabili hominum multitudine, cum eos copiosius de fide Catholica conservanda, et de immunda haeresi percavenda monuisset, contigit adesse quemdam de haereticis illis, qui potentior caeteris atque prudentior videbatur; qui cum amaro oculo cerneret venerationem, quam Dei famulo populus impendebat, moliebatur aliquid agere unde claritatem opinionis ejus aliquatenus obnubilaret, et daret maculam in gloria illius. Jamque expletis omnibus quae ad praesens necessaria putabantur, vir Dei super equum suum ascenderat ut abiret; et ecce praedictus haereticus quasi coluber erecto capite venit ante hominem Dei, et clamans coram omnibus, ait: «Domine abbas, scitote quia caballus magistri nostri, 1326B qui tam malus vobis apparet, non ita cervicatus et pinguis est sicut iste sonipes vester.» Quo 279 audito vir mitis et patiens respondit ei mox tranquillo vultu et animo, dicens: «Non diffiteor, amice, quod astruis. Verumtamen scire te convenit quia jumentum istud de quo mihi insultas, brutum est animal: unum utique ex illis quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Quod si pro libitu suo comedit ac pinguescit, nihil inde justitia laeditur, nihil Deus offenditur, quia jumentum quod suum est facit. Proinde non erimus arguendi in judicio Dei, ego et magister tuus, de cervicibus jumentorum, sed unusquisque de suo collo judicabitur. Nunc igitur, si placet, respice collum meum, et vide; et si grossius est collo magistri tui, inde me 1326C forsitan reprehendere poteris.» Hoc itaque dicto caputium exuit, et capite denudato usque ad humeros, apparuit ipsius collum, ut erat, productum et gracile, quod quamvis esset carnibus exesum et tenue, erat tamen ex dono coelesti pulchrum et candidum nimis, sicut collum oloris. Quod cum viderent universi qui aderant, laetati sunt laetitia magna, benedicentes Deum, qui dedit in ore famuli sui ita paratum, et ita conveniens responsum, unde confunderetur et obstrueretur os loquentis iniqua.
CAPUT XVII. Parisiis clericos aliquot qua verbis, qua lacrymis et gemitibus ad sanctius vitae institutum conversos, secum in Claramvallem deducit.1326D
Quadam praeterea vice cum iste vir Domini, causa exigente Parisius adisset, rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus 280 ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, et subeunda pro Christo Domino paupertate. Explicito vero sermone cum nemo ex eis converteretur, tristis egressus est, eo quod praeter votum et praeter solitum id ei accidisset, veniensque ad domum cujusdam archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, secessit in oratorium ibidem constitutum. Cumque coepisset orare in spiritu vehementi, ita mente compunctus est, ut gemitus et singultus quos cohibere non poterat, foris audiri contingeret. Quo comperto praefatus 1327A archilevita a sociis ejus inquirere coepit, quaenam illi existeret tanti causa moeroris. Respondens autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci, nomine Renaldus, qui secretorum famuli Dei magis conscius erat, et cujus etiam relatu ista cognovimus, dixit ad illum: «Homo iste mirabilis, totus igne charitatis accensus, totus in Deo absorptus, nihil aliud in mundo desiderat nisi tantummodo ut valeat errantes ad viam veritatis reducere, et eorum animas Christo acquirere: et quia modo verbum vitae seminavit in scholis, et de conversione clericorum fructum temporaneum non recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie non persensit in sua praedicatione respectum. Hinc ista procella gemituum, hinc profusio lacrymarum. Proinde 1327B nunc certissime spero quod hodiernam sterilitatem, crastinae sationis ubertas grandi foenore compensabit.» Mane itaque facto cum scholas repetisset, egregius praedicator ad nutum Domini navem cogitationis duxit in altum, et verborum retia laxavit in capturam. Finito vero sermone plurimi ex eisdem clericis per manum illius sese Domino reddiderunt. 281 Quos ille protinus de mundi periculo, tanquam de marinis fluctibus extractos, et vehiculis conductis impositos, in salvatorium Claraevallis inferre non distulit. Tandem egressus de civitate, cum comitatu suo usque ad villam Sancti Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo vero mane cum eum recto itinere profecturum fratres illius existimarent, dixit: «Redeundum est nobis omnino Parisius, 1327C quia sunt ibi adhuc aliqui ex nostris, quos etiam oportet nos inde abducere, et jungere huic ovili Dominico, ut fiat unus grex et unus pastor.» Cum ergo coepisset introire in civitatem, vidit a longe clericos tres in occursum ejus venientes, dixitque ad socios suos; «Expedivit nos Dominus, jamque in viam nostram proficiscemur. En isti sunt clerici, propter quos venimus.» Illi vero accedentes cum eum adesse cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, et dixerunt: «O quam desideratus, advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te, et vix putabamus abeuntem consequi posse.» Qui respondens ait ad illos: «Et ego noveram, dilectissimi. Propterea festinabam cum panibus 1327D occurrere fugientibus vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per gratiam Dei ductor itineris vestri.» Adjuncti ergo caeteris supra memoratis, secuti sunt hominem sanctum, adhaerentes et obsequentes ei usque ad obitum suum.
282 CAPUT XVIII. Mediolani affirmavit quidam vidisse se S. Bernardum inter apostolos.
Eodem quoque Renaldo indicante cognovimus quod iste Dei famulus, cum venisset aliquando Mediolanum pro reconciliando schismate Petri Leonis, cum tanta exsultatione universorum fuit ibi receptus, ut tota civitas fere per unam leugam rueret in occursum ejus. Multi vero eorum per quatuor aut quinque milliaria processerunt. Ita denique sibi 1328A in ipso complacuerunt, ut cum eum antea non vidissent, ingressum in urbem mox in archiepiscopum unanimi consensu raperent potius quam eligerent. Quod cum ille recusasset, parati erant omnino vim facere usque ad mortem, nisi fuga latenter evasisset. Cum ergo ibi sederet in quadam amplissima domo, tanta circa eum erat hominum multitudo, ut nullus ingredi posset. Interea quidam de civibus illis, vestitu et vultu honorabilis, cum Dei hominem adire omnimodo cuperet, et nusquam aditum reperiret, ascendit in turbam, manibus et pedibus repens, et super colla sedentium gradiens, quousque pervenit ad eum. Cumque apprehendisset pedes ejus, coepit eos mira devotione amplecti ac deosculari. Quod videns supradictus Renaldus qui 1328B propius assistebat, accessit ut amoveret eum, sciens utique quia vir sanctus hujusmodi venerationibus et obsequiis nimium gravabatur. Ille vero conversus dixit ad eum: «Dimitte me, obsecro, 283 dimitte me videre et tangere hominem Deo proximum, et vere apostolicum virum. Dico enim tibi, et in fide Christiana testificor, quia vidi illum inter apostolos.» Quod audiens monachus ille, miratus est. Et cupiens plenius nosse, volebat ab eo inquirere modum visionis hujus; sed prae pudore propter astantes non fuit ausus. Verumtamen magnam exstitisse revelationem ipse certissime credidit, pro qua vir ille tam vehementer affectus erat erga famulum Dei.
CAPUT XIX. Orantis S. Bernardo apparens Christus crucifixus, solutis a cruce brachiis eum amplectitur.1328C
Domnus Menardus quondam abbas de Moris, vir religiosus et piae recordationis, mirabilem quamdam visionem quasi de alio retulit nobis, quam tamen sibimet evenisse putamus, ita dicens: Notus est mihi monachus quidam, qui beatum Bernardum abbatem aliquando reperit in ecclesia solum orantem. Qui dum prostratus esset ante altare, apparebat ibi quaedam crux cum suo crucifixo, super pavimentum posita coram illo. Quem isdem vir beatissimus devotissime adorabat ac deosculabatur. Porro ipsa majestas separatis brachiis a cornibus crucis, videbatur eumdem Dei famulum amplecti, atque 1328D astringere sibi. Quod dum monachus ille aliquandiu cerneret, prae nimia admiratione stupidus haerebat, et quasi extra se erat. Tandem vero metuens ne Patrem offenderet, si eum veluti secretorum 284 suorum exploratorem, ita sibi de proximo imminere conspiceret, silenter abscessit, intelligens nimirum ac sciens de illo homine sancto, quod vere supra hominem esset tota ipsius oratio atque conversatio.
CAPUT XX. Monacho epileptico impetrat S. Bernardus, ut morbum praesentiens lecto decumbere, et repentini casus elisionem vitare posset.
Exiit aliquando Pater sanctus ad visitandum fratres suos metentes in agro. Qui quoniam infirmus 1329A erat, et pedes ire non poterat, perrexit in asello. Porro monachus quidam cum eo tunc ambulans, atque asinum minans, cum ab olim pateretur caducum morbum, subito coram eo in ipso itinere corruit, et coepit ab eadem epilepsia graviter torqueri. Quo viso vir sanctus condoluit ei: unde et deprecatus est pro eo Dominum, ut passio illa non apprehenderet amplius improvisum. Igitur aeger ex eo tempore usque ad diem mortis, per viginti et eo amplius annos quibus postea supervixit, datum est ei quod antea non habebat, quodque caeteris epilepticis vix aliquando contingit quoties ex eodem morbo cadere debebat, per aliquantum temporis spatium praesentire, ita ut opportune posset lecto decumbere, et repentini casus elisionem jugiter 1329B praecavere. Et quidem vir sanctus qui hoc ei a Domino minus impetravit, credimus quia perfectam illi sanitatem obtinere potuisset, si saluti animae ejus expedire cognosceret. Sed quoniam ille homo 285 gravis moribus ad portandum, et duri admodum cordis erat, cui salvando et virga correctionis, et baculus consolationis semper necessaria videbantur, concessum est ei misericorditer, ut subitanei casus periculum praesciendo jugiter declinaret, et salutiferi morbi stimulo non careret.
CAPUT XXI. Cuidam primum clerico regulari, ac postea Clarevallensi monacho, pluries apparuit S. Bernardus haud multo post obitum.
1329C Frater quidam de Ordine regularium clericorum, cum esset proficiendi cupidus, atque aemulator charismatum meliorum, desiderabat desiderio magno beati Bernardi magisterio subjici, et Clarevallensi collegio sociari. Hic itaque per quatuor dietas a Claravalle remotus, eadem die et hora qua praedictus Dei famulus de mundo migravit, somnolentia pressus praeter consuetudinem, super scamnum obdormivit. Erat autem quasi secunda hora diei. Et ecce apparuit ei per visionem magna quaedam et speciosa processio candidi Ordinis monachorum, qualem nunquam antea viderat, quae sanctum funus quasi ab illo loco in quo praefatus Pater obiit, in ecclesiam honorifice deferens, debitum sepulturae officium celebrabat. Quinta vero postmodum luce, 1329D cum ad illius aures de morte sanctissimi viri rumor tristissimus pervenisset, animadvertit illico eum illa hora de mundo transisse, in qua 286 praefatam viderat visionem. Et vere sic erat. Tunc vero diri vulneris novitate perculsus, consternatus est animo vehementer, miserum atque indignum se clamitans, quod voti sui compos fieri non meruisset. Proinde laxans fletibus habenas, se totum contulit in lamenta. Vespere autem facto, antequam mero confectos oculos somnus exciperet, coepit attentius cogitare de illo homine sancto, utrum in pace receptus a Domino coelesti beatitudine frueretur, jamque cum sanctis omnibus esset exorandus, an fortasse de mundano pulvere secum aliquid trahens, adhuc orationum suffragiis indigeret. Dum 1330A hoc ergo animo volveret, atque idipsum magnopere scire desideraret, subito factus extra se, vidit in spiritu stellam fulgidam de terra surgentem atque rectissimo cursu coelorum ardua penetrantem. Moxque signatum est ei hanc esse beati Bernardi animam, quae, tanquam sidus eximium, pura et nitida ad coeli fastigia consedebat.
Evolutis autem diebus paucissimis, cum esset ante altare orationi intendens, et pro ejusdem sancti viri anima defunctorum officium devote persolvens, venit in mentis excessum: et ecce apparuit illi iterum isdem Dei famulus, pontificalibus infulis insigniter adornatus, qui etiam de terra consurgens, recto itinere in coelum ferebatur. His et hujusmodi revelationibus frater ille praemonitus, ab illo tempore 1330B consuevit de eodem beatissimo viro singularem memoriam agere, ipsumque inter amicos Dei maximos computando spiritaliter honorare, nihil haesitans de ipsius glorificatione. In ipsis quoque diebus apparuit illi denuo per visionem isdem Dei famulus, quasi strenuus laborator, praecinctus ad operandum 287 in agro latissimo, in quo manipuli triticeae messis innumerabiles erant, ex quibus multitudinem copiosam jam in acervum magnum congesserat. Reliquis vero qui multo plures supererant, comportandis et coacervandis adhuc pertinaciter insistebat. Quod cum vidisset, intellexit illico congeriem illam manipulorum, figuram tenere multitudinis fratrum, quam isdem egregius praedicator, 1330C quandiu vixit in carne, Christo Deo aggregarat, adhuc autem restare innumeros qui ejus meritis et exemplis ad salvationis gratiam essent perducendi. Unde multum exsultans, seque unum ex illis fore non desperans, Claramvallem quam citius potuit adiit, postulans et impetrans se admitti.
Qui dum adhuc ibidem novitius esset, ac beati viri memoriam pene incessanter atque insatiabiliter animo volveret, quadam Dominica die circa finem vigiliarum fatigato illi et modis pluribus afflicto coepit obrepere sopor. Et ecce apparuit ei per visum isdem Dei famulus, dignanter eum alloquens et monens de dirigenda ad Deum jugiter intentione cum quotidiana lacrymarum effusione; quod si faceret, divinam miserationem, et suam ipsius visitationem 1330D securus exspectaret. Et cum ista dixisset, recepit se in tumulum suum quod ibi positum erat. Quae videlicet receptio ita evidens fuit, ut frater ille nesciret utrum dormitans an vigilans hoc vidisset. Cumque aperuisset oculos, et piissimi Patris admonitionem dulci recordatione pensaret, subito iterum apparuit illi jam plene vigilanti, et corporeis oculis intuendum se obtulit. Stabat igitur cominus coram ipso, ita ut manu tangi facile posset, diligenter eum considerans, et quasi explorans 288 utrum dormiret an vigilaret, more videlicet eorum qui excitant ad vigilias dormientes. Erat autem indutus habitu monachali, propemodum simulans monacho qui juxta eumdem novitium stabat in choro. Quem ipsum fore existimans, mirabatur admodum de eu 1331A novitius cur ita defixis obtutibus eum intueretur. Cumque reflexo lumine eumdem monachum juxta se manere conspiceret, protinus ille qui videbatur evanuit. Tunc ergo revelante Spiritu frater ille cognovit, ipsum eumdem Dei famulum adfuisse, qui desideratam praesentiam suam pauperi atque desolato dignatus fuerat exhibere. Nam cum ab eo evanuisset, visum est illi quod quasi sensibiliter praecordiis ejus illapsus fuisset: unde vehementer accensus in amorem Dei et beatissimi viri illico totus in jubilum raptus, et quasi extra se fuit. Denique sequenti nocte cum vigiliis fratrum similiter interesset, talem et tantam divinae visitationis gratiam ibidem expertus est, qualem et quantam in vita sua nunquam antea senserat: quod totum utique 1331B meritis ejusdem sancti obtinuisse se non dubitavit. Cumque per dies plurimas memoriam abundantiae suavitatis hujus recolendo frequentius eructaret, fundebat ubertim dulces et pias lacrymas, quibus die noctuque satiari non poterat.
289 CAPUT XXII. Alexandri ex canonico et doctore Coloniensi, postea Grandissilvae, ac demum Cisterciensis abbatis mira ad monachismum conversio, S. Bernardi ope.
Accidit autem aliquando, ut isdem Dei famulus jubente beato Eugenio papa Alemanniam ingrederetur, Jerosolymitanum iter Conrado imperatori et populo terrae praedicaturus. Cumque ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret, videns imperator mirabilia magna, quae per eum Dominus ostendebat, 1331C crucis signum de manu illius accepit, Jerosolymam profecturus. Nec distulit idem facere infinita hominum multitudo, ita ut incredibili fidei ardore succensi, scissuras et fimbrias de vestimentis famuli Dei, quae propter hoc ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque infelices arbitrarentur quicunque de indumentis ejus cruces habere non mererentur. Multi quoque ex eis nobiles ac sapientes viri, per manum illius sese Deo reddiderunt; qui in Claravalle ab eo deducti, et ab eo monachi facti, maximum deinceps in Ecclesia Dei fructum attulerunt. Ex quibus etiam exstitit unus Alexander, vir venerabilis, tunc canonicus doctorque famosus in urbe 1331D Coloniensi. Quem cum beatissimus Pater de convertendo sese ad Ordinem monuisset, ille saeculari scientia vel opulentia tumens respondit se nihil ad praesens minus velle, vel cogitare quam habitum sumere monachalem. Eadem igitur 290 nocte cum membra sopori dedisset, apparuit ei per visionem isdem vir venerandus, erigens eum de grabato in quo graviter languens jacere videbatur, ac restituens sanitati. Deinde tulit habitum suum quo erat ipse indutus, et ex eo contexit Alexandrum. Qui cum eumdem habitum semel et secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset, tertia tandem vice collo ejus injectum et corpori valenter astrictum compulsus est retinere. Tunc vero beatus Pater baculum etiam quem tenebat, in manu 1332A ejus tradens, futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit. Evigilans autem Alexander, nihil adhuc pro hujusmodi revelatione mollescere poterat, sed in eadem animi duritia persistebat. Eodem vero die cum ille beatissimus abbas ad mensam recumberet, oblatus est ei piscis qui perca nominatur, ut ex eo reficeret. Quo viso vir Domini erectis in coelum luminibus, super eumdem piscem diutius oravit, et benedicens illum, praefato Alexandro pro pitantia transmisit. Quem dum ille gustare inciperet, ad primum illico morsum meruit in seipso feliciter experiri quantae virtutis esset oratio famuli Dei. Nam repente mutatus in alterum virum, compunctus est valde, et coepit ubertim super eumdem cibum lacrymas fundere. Mirabatur vero 1332B seipsum, nesciens quid haberet, aut cur fleret. Tandem recordatus visionis quam nocte praeterita viderat, intellexit a Domino gratuita ejus miseratione se esse praeventum. Unde supernae vocationi gratias agens, beato Dei famulo incontinenti se reddidit, a quo in Claravalle monachus factus, et deinceps Grandissilvae pastor effectus, adeo in sanctitate vitae profecit, ut postmodum fieret Cisterciensis 291 coenobii Pater et abbas patriarchalis. Haec nos itaque sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus, fideli relatione deprompsimus.
CAPUT XXIII. Stephanus abbas Cisterciensis cognoscit, Deo revelante, septem psalmos poenitentiales, quos pro anima matris suae S. Bernardus adhuc novitius quotidie in silentio dicere consueverat, fuisse quadam die ab eo praetermissos.1332C
Dum beatus Bernardus adhuc novitius esset, solitus erat quotidie pro anima matris suae septem psalmos poenitentiales in silentio dicere. Die vero quadam cum dictos psalmos post Completorium inchoasset, omisit eos, per incuriam nescio, an per oblivionem, antequam perdixisset; veniensque ad stratum suum obdormivit. Abbas vero Stephanus cognita per spiritum negligentia, die postera convenit eum, dicens: «Frater Bernarde, ubinam, quaeso, illos tuos psalmos hesterna die post Completorium dimisisti? aut cui eos commendasti?» Quod audiens adolescens, ut erat verecundus et 1332D timoratus, erubuit, prociditque ad pedes ejus.
292 CAPUT XXIV. De Stephano Cisterciensi abbate, cui tres carrucas cum novem equis mirabiliter Deus suppeditavit, quique, regimine abdicato, vidit immundum spiritum Guidoni sibi suffecto in os ingredientem.
Hic itaque venerabilis Stephanus quadam die vocavit unum ex fratribus suis, et loquens ad eum in Spiritu Dei, dixit: «Vides, charissime, quia magna coarctati inopia, prope est ut fratres nostri fame et frigore et caeteris molestiis periclitentur, nisi eis concite subveniatur. Vade ergo ad nundinas Verzelliaci, quae proxime instant, ut compares ibi quadrigas tres, et earum singulis ternos equos fortes atque tractores, quibus maxime indigemus 1333A ad nostra onera comportanda. Cumque quadrigas illas pannis et alimentis, aliisque rebus necessaris oneraveris, adducens eas tecum, cum prosperitate et gaudio reverteris.» Respondens autem frater dixit ei: «Paratus sum, domine Pater, ut tuis jussionibus obsequar, si pretium dederis ad illa subsidia comparanda.» Respondit ei abbas: «Ecce denarii tres, qui soli reperti sunt in ista domo. Tolle igitur, si volueris, eos; reliqua enim quaecunque defuerint, tibi Dei nostri misericordia providebit. Securus itaque vade, quia mittet Dominus angelum suum tecum, et prosperum faciet iter tuum.» Profectus itaque frater cum Verzelliacum pervenisset, a quodam viro fideli et timorato hospitio receptus est. Qui dum itineris ejus 1333B causas et fratrum indigentias cognovisset 293 abiit in instanti ad quemdam locupletissimum hominem, finitimum suum, qui desperate languens, ac pene jam moriens facultates suas pauperibus erogabat. Cumque Cisterciensium monachorum, quorum jam in partibus illis sanctitas celebris habebatur, eidem infirmo penuriam indicasset, vocatus est ad domum ejus supradictus frater, tantamque pecuniae summam in eleemosyna ab ipso moriente recepit, ut cuncta quae injunxerat abbas, ex ea sufficienter compararet. Acceptis itaque tribus rhedis, cum novem quadrigariis equis, oneravit atque ornavit eas cunctis quae fraternis usibus necessaria esse cognovit: et ita qui vacuus venerat, plenus ad suos remeavit; Cistercioque propinquans, 1333C nuntium misit qui abbati significaret ipsius adventum pariter et proventum. Quo audito venerabilis Pater exsultavit in Domino vehementer, et convocatis in unum fratribus ait: «Deus miserationum Dominus, Deus misericordiae libere ac liberaliter egit. Vere nobiliter, vere eleganter egisti nobiscum, Domine procurator et pastor noster, aperiens manum tuam, et implens benedictione penuriam nostram.» Tunc ordinata processione, occurrerunt obviam venienti fratri usque ad portam, ita ut ipse abbas procederet indutus vestibus sacris, cum pastorali virga, ministris similiter indutis ac praecedentibus eum cum cruce et aqua benedicta. Exceperunt ergo solemniter, atque cum 1333D multa gratiarum actione eleemosynam illam, non ut ab homine praestitam, sed tanquam coelitus missam benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
De beato autem viro legitur in Gestis Anglorum 294 quod, dum adhuc esset in saeculo juvenis, profectus est aliquando Romam cum quodam socio suo causa orationis. Quandiu vero fuerunt in itinere illo, soliti erant diebus singulis sine intermissione Psalterium integrum decantare. Tandem vero ingressus monasterium Molismense, isdem venerabilis Stephanus ferventissimo studio laboravit, ac modis omnibus institit, ut locus et ordo Cisterciensis 1334A institueretur, cujus ipse postmodum ordinante Domino pastor et doctor eximius erat instituendus. Hic itaque longo senio confectus, cum jam caligassent oculi ejus, et videre non posset, curam pastoralem deposuit, ut sibimet ipsi et soli Domino jam vacaret. Successit autem ei quidam indignus honore, nomine Guido, qui donis exterioribus instar sepulcri dealbati non mediocriter pollens, interius erat vitiorum putredine sordens. Cumque in ipso suae promotionis primordio, fratrum professiones de more susciperet, isdem Dei famulus Stephanus vidit immundum spiritum ad illum venientem, atque in os ejus ingredientem. Vix mensis praeterierat unus, et ecce, revelante Domino, denudata est impuritas ejus, et eradicata est mox de paradiso Dei plantatio 1334B spuria, quam Pater coelestis non plantarat.
295 CAPUT XXV. Fastradus ex abbate Camberonensi Clarevallensis, indeque Cisterciensis, reverendi oris et magnarum virtutum vir, etiam in obitu divinitus commendatur.
(Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 464.)
296-300 CAPUT XXVI. Admonetur coelitus quidam abbas, ne de excutienda praefecturae suae sarcinia ulterius satagat. Idem gravissimis et creberrimis capitis doloribus, mirabili quasi massae plumbeae in mediam ejus frontem illapsu liberatus olim fuerat.
Quidam sanctus abbas de filiis Claraevallis, dum 1334C Christi amore totus arderet, modis omnibus satagebat pastoralis officii curam deponere, ut quieti contemplationis liberius posset intendere. Quadam igitur vice egressus de monasterio suo, quasi jam minime reversurus, diebus paucis ad aliam quamdam sese contulit abbatiam, absolutionem praedicti regiminis magnopere expetens et exspectans. Quadam itaque nocte cum interesset vigiliis, vigilans cum aliis, et psallens, vidit in mentis excessu beatum Bernardum sibi apparentem. De cujus visione exhilaratus multum, coepit ei obnixius supplicare, ut ipsum dignaretur ducere ad Dominum Jesum Christum, cujus felicissimam praesentiam nimio desiderabat ardore. Quem mox beatissimus Pater 1334D secum assumpsit, perductumque quo voluerat, praesentavit Domino Salvatori. Ad quem cum introductus fuisset, procidit ad pedes ejus, adorans et flagitans ut sui misereretur. Cui respondit Dominus: «Si volueris habere me misericordem, fac mihi ergo professionem.» Quo ille audito, libentissime annuit, et junctis manibus in manus illius se tradidit, profitens ac promittens obedire se illi usque ad mortem. Facta igitur professione, et 301 revelatione transacta, cum esset ad se reversus, vacillante animo turbabatur, nec pro certo sciebat quid sibi per illam visionem, aut promissionem innueretur. Suspicabatur tamen a suo desiderio 1335A se esse fraudatum, et ejusdem professionis vinculo ita innodatum, ut pastoralis officii sarcinam, quam aegre tolerabat, jam absque divino nutu deponere non auderet. In crastinum vero cum altari assistens, sacrosanctum corpus in manibus haberet, medullitus coepit Dominum exorare, ut beneplacitum suum super hoc ei dignaretur evidenter ostendere. Et ecce in ipsa perceptionis hora, facta est divinitus vox ad eum, dicens: «Quandiu vixeris, successorem habere non poteris.» Tali itaque responso certificatus, pedem a fuga cohibuit, et divino arbitrio proprium supponere studuit.
Hic itaque venerabilis Pater, in primordio conversionis ac juventutis suae, cum magno dolore capitis 1335B frequentius urgeretur, magis tamen animo gravabatur quod spiritum in eo promptissimum ad ardua quaeque virtutum, caro infirma pro voto subsequi non valebat. Quadam itaque Dominica cum solemnibus vigiliis interesset, sentiens se praefato incommodo solito amplius stimulatum, cogitavit exire de choro, et exire pausatum. Sed inspirante Deo recogitavit mox ut sibi vim faceret, et usque ad Primam diei sustineret. Prima vero transacta, quamvis doloris immensitas non cessaret, proposuit iterum usque ad missam tolerare majorem, ut sacram accipere posset communionem. Cumque jam communicaturus ad gradum altaris accederet, et solitam veniam ibidem flexis genibus peteret, ecce repente de vertice ejus lapsa est quasi plumbea 1335C massa, quae illi per medium frontis veniens, 302 et cadens in pavimentum, non parvam collisionem fecit. Ipse vero ejusdem molis concussionem atque ruinam apertissime sentiens, et nullam speciem videns, de tanta novitate miratus, vehementer obstupuit. Moxque percepta communione sacra, ab illa infirmitate eadem hora convaluit, et ita perfecte curatus est ut nullam deinceps molestiam ex ea sentiret. Haec autem omnia quae de memorato viro retulimus, ipso nobis secretius ibi indicante, cognovimus.
CAPUT XXVII Balduinus miles, dominus de Guiza, homo facinorosus, Igniaci moritur in veste monastica; ac postea Petro Igniacensi abbati saepe apparens, tandem ejus et monachorum precibus diu purgatus in coelum recipitur.1335D
Miles quidam, nomine Balduinus, dominus castri quod Guiza nuncupatur, in territorio Remensi, cum esset homo bellicosus et strenuus armis, postposito timore Dei, multa quotidie perpetrabat; rapinis, incendiis, caedibus, caeterisque similibus frequenter insistens. Hoc solummodo boni in eo esse videbatur, quod virum sanctissimum Petrum abbatem Igniaci, cum tota ipsius domo sinceriter diligens, magnifice honorabat multumque de ejus meritis confidebat. Neque vero id frustra, quemadmodum declaravit exitus rei. Nam dum adhuc esset in aetate virili, contigit eum lethali aegritudine pressum, 1336A ad extrema perduci. Proinde misit et vocavit ad se praedictum abbatem: qui concite 303 veniens, invenit hominem jam pene consumptum, et linguae officio destitutum. Sed orante sancto abbate, indulta est protinus aegro, magno munere Dei, et loquendi facultas et gratia confitendi. Quo facto voluit incontinenti deserere mundum, et habitum religionis assumere. Sed prohibente conjuge sua, quae corpus illius plusquam animam diligebat, dilatum est interim votum, donec illa de sospitate illius desperata penitus, tandem dedit assensum. Tunc ergo ductus est ad supradictam Igniaci domum, futurus ibidem monachus, si vixisset. Sed morte accelerante soluta est protinus anima ejus, ingemiscens ac poenitens vehementer, quod tempus poenitentiae sine poenitentia transegisset. Cumque 1336B defunctus esset, factae sunt de eo revelationes multae praefato abbati, caeterisque senioribus loci. Quas quia longum est enarrare, paucas e pluribus adnotare curavimus.
Eadem igitur nocte qua defunctus est, apparuit in visione cuidam viro religioso, quasi de lecto se erigens. Cui cum ille adminiculum ferre satageret, ait: «Non est mihi necesse, frater, ut teipsum fatiges. Sanctus namque Benedictus adjutor est mihi fortissimus; et ipse me mittit ad dominum Petrum abbatem vestrum, ut ab eo monachus fiam.» In ipsa nocte cum isdem venerabilis abbas pro eo sollicitus et anxius valde existeret, coepit animo pertractare qualiter homini mortuo, tanta peccatorum 1336C mole gravato, succurrere posset. Haec illo cogitante, subito astitit ei quidam, cujus vultum non agnoscebat, quem tamen fuisse angelum Domini existimat, respondens cogitationibus ejus, et dicens: «Magno adjutorio indiget.» Haud dubium vero quin de ipso mortuo diceret. 304 Et his dictis confestim evanuit. Accepto ergo divinitus hujusmodi responso, totus illico orationi incubuit, sanctorum altaria circumeundo, eorumque suffragia pro salute defuncti medullitus implorando. Interea coepit ei, quasi moesto et fatigato somnus obrepere. Cumque obductis palpebris, nec plene vigilans, nec plene dormiens sibi videretur, repente apparuit ei Satan minaciter fremens adversus eum, et dicens: «Quid? Balduinum auferes mihi?» Et cum 1336D hoc dixisset, insiliit in eum, coarctans et comprimens vehementer. Qui statim expergefactus ita se membris omnibus astrictum reperit, ut ea movere non posset. Sed verbum Dei non fuit alligatum. Dixit ergo vir Dei ad Satan: «Adjuro te, spiritus immunde, per sanguinem Jesu Christi, quem pro nobis miseris et peccatoribus fudit, et per gloriosam ejus Genitricem et Virginem Mariam, quatenus huic animae confessae et poenitenti nocere non praesumas.» Et cum ista dixisset, reliquit eum diabolus et fugit. Ipse vero in sua relaxatione, defuncti liberationem intelligens, resumpta orandi constantia iterum magis ac magis precibus insistebat. Tanta namque in illa hora devotionis gratia perfusus est, tantamque de Dei miseratione fiduciam 1337A mente concepit, quantam in vita sua nunquam fuerat expertus. Unde non dubitavit suas suorumque fratrum supplicationes pro eodem mortuo divinitus exaudiri.
Tunc vero statuens in commune fratribus, orationes multas et diuturnas, ipse quoque per dies triginta pene quotidie sacrificium nostrae redemptionis pro ejus anima offerre curavit. Porro per totum tricenarium illud, vix aliqua dies praeteriit, quin memorato abbati, seu dormienti 305 seu vigilanti isdem mortuus appareret; interdum etiam flexis genibus, et junctis manibus supplicans, ut pro se orare non desisteret. Contigit autem in ipso tempore, abbatem quemdam nigri ordinis monachorum, quem aliquando isdem miles 1337B graviter injuriaverat, domum Igniaci hospitandi gratia divertere. Quod videns supradictus abbas ejusdem loci, duxit eum ad supradicti mortui tumulum, obsecrans in Christi amore ut eum absolveret ab illa injuria, quam suadente diabolo in ipsum commiserat. Quod ubi factum est, ecce in ipsa nocte mortuus isdem praedicto abbati Igniaci gratulabundus apparuit; exhibens ei corpus suum purgatum et mundum a lepra qua sese ab olim contaminatum fuisse monstrabat. Praeterea quoque apparebat in facie ejus immensi vulneris penitus obducta cicatrix, cujus sanitas recens deletum ostendebat esse piaculum, quod commiserat in abbatem. Post haec autem in ipso die sancto Parasceves, jam inchoato circa horam nonam divino officio, cum isdem venerabilis 1337C abbas Igniaci indutus sacerdotalibus, juxta altare resideret, apparuerunt ei duo juvenes praeclaris vultibus et vestibus sericis renitentes, qui eumdem militem dextra laevaque incedentes usque ad altare deduxerunt; et transeuntes etiam coram abbate, dixerunt: «Ecce dominus Balduinus. Erat autem ipse defunctus nigris indumentis, sed tamen bonis et decoris amictus, quae quasi de ysembruno esse videbantur.» Quod videns venerabilis abbas, laetatus est valde, nimirum intelligens in vestibus nigris poenitentiae signum, et in repraesentatione ipsius ad altare, certum reconciliationis indicium. Jam vero deinceps mortuo non apparente, 306 factus est abbas in hoc etiam certior de illius absolutione. Haec 1337D ab eodem Dei famulo multis prius a nobis precibus flagitato seriatim extorsimus: cujus assertioni decredere omni religioni detrahere est.
CAPUT XXVIII. De lue quae Domus Dei monasterium depopulata est; et de Franconis abbatis, ac Bernardi monachi felici ad superos transitu.
In abbatia Domus Dei, quae una est de filiabus Claraevallis, facta est in isto anno mortalitas magna, ita ut infra triginta et quinque dies non minoris numeri fratres de medio tollerentur, et una die interdum quatuor aut quinque sepelirentur. Tanta vero alacritate et desiderio, ad mortem, imo ad portum mortis et vitae januam ferebantur, ut et morientes viventibus condolerent et viventes morientibus inviderent. 1338A Inter quos subtractus est venerabilis et sanctae memoriae Franco abbas ejus loci, qui die sancto Parasceves Christo Domino felicem animam reddidit. Ad cujus etiam tumulum jam de vicinis partibus populi catervatim undique confluunt, propter sanitates et beneficia multa quae se ibidem a Domino consequi sentiunt. Quarto autem postea die, hoc est secunda feria paschalis hebdomadae, defunctus est ibi monachus aetate quidem juvenis, sed religionis maturitate provectus; de quo etiam asserunt quod florem virginitatis usque ad mortem Domino largiente servaverit. Hic vero spe mirabili confortatus, ita 307 cupiebat dissolvi et cum Christo esse, ut nil timere videretur, nisi adhuc a morte differri, et in corpore remanere, multumque doleret, si aliquis 1338B ei commeatum vel promitteret vel optaret. In ipsa vero die migrationis suae apparuit ei beatus Bernardus cum supradicto abbate F. qui dixit ad eum: Frater Bernarde (sic enim juvenis vocabatur), ecce adduco tibi sanctum Patrem nostrum Bernardum, ut te in manibus illius reddam. Beatus vero Pater clementi dextera suscipiens eum ait illi: «Hodie mecum eris in paradiso.» Et his dictis evanuerunt. Tunc monachus ille quae viderat et audierat fratribus indicavit, atque subjunxit: «Si usque in crastinum vixero, non sum vera locutus. Quod si hodiem igravero, fidem faciat dictis ipsa migratio.» Defunctus est itaque frater in ipsa die, ut perficerentur in eo omnia quae dicta fuerant illi a sancto Patre.
CAPUT XXIX. Mira quaedam de Gerardo de Farfa, admirandae pietatis et sanctitatis eximiae sene, cui morti proximo apparuit S. Bernardus; qui etiam questus est post mortem quod praepropere et adhuc spirans fuisset sepultus.1338C
Dilectus a Deo et hominibus Gerardus de Farfa, cujus memoria in benedictione est, quemque pro sua singulari puritate et sanctimonia beatus Bernardus singulari gratia prae caeteris honorabat, mirabilis atque amabilis nimis omnibus apparebat. Qui dum adhuc esset monachus in Farfa, quae est Tusciae 308 nobilis abbatia, revelante Domino vidit in spiritu se transpositum in Claravalle, idque gerentem officii, ut cum duobus bacinis singulas officinas circuiens, fratrum manibus abluendis aquam infunderet. 1338D In quo nimirum designatum fuisse rei exitus docuit, quod ipse futurus esset qui fratrum illorum excessus quotidiana, imo pene continua oculorum inundatione ac si duobus infusoriis ablueret. Sic enim devotio pietatis in Christi desiderio pectus illud impleverat, ut quasi duo fontes pupillae ejus quae tacere non poterant, fere ubique, praesertim in celebratione divini mysterii, magno lacrymarum profluvio faciem illius madidarent. Habebat autem gratiam singularem tam apud Deum quam apud homines, quam universi mirabantur, et intuebantur vultum ejus tanquam vultum angeli stantis inter illos, atque dicebant: Hic est fratrum amator et populi Israel; hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate (II Mach. XV, 14).
1339A Huic autem Deus multas consolationes in abscondito faciebat; ipse autem, utpote verecundus et humilis, virtutes suas latere malebat, et nullus ei super hujusmodi percunctatione, propter sanctitatis illius reverentiam, molestus fieri audebat, et cum esset nimium corpore debilis, utpote jam fere nonagenarius, quotidie tamen infatigabilis animi fervore juvenescere videbatur, ita ut vix aegritudine compellente posset in infirmitorio detineri, vix posset etiam a labore messium retineri. Qui dum aliquando gravissima valetudine pressus, in quadam secretiori domuncula lecto decumberet, nocte quadam contigit exstingui lampadem quae ibi ardebat. Quo viso, frater quidam qui ei tunc temporis ministrabat, surrexit 309 et abiit reaccendere illam. Cumque reperisset 1339B clausas undique officinas sine igne, reversus est tristis; et firmato ostio cellulae, iterum recubans obdormivit. Profunda vero nocte cum sanctus ille vir ad necessaria surgere vellet, assurrexit frater dolens quod ei luminare deesset. Respiciens autem ad fornaculam praesentem, in qua per octo dies antea focus non fuerat, vidit ibidem prunarum ardentium non parvam congeriem: accensaque ex eis lampade, cum statim ad eamdem fornaculam oculos verteret, non modo prunas illas non reperit, sed ne ullum quidem in ea caliditatis vestigium deprehendere potuit.
Novitius autem quidam, nomine Julianus, honestae vitae sacerdos ac religiosus, qui de ordine regularium clericorum Claraevalli sese contulerat, 1339C vidit aliquando spiritum immundum instar haedi pervagantem in choro. Qui cum venisset coram eo, aliquandiu substitit, et coepit eum rictu patulo subsannare, obscenum caput contra illum exagitando, et dentes ad invicem minutissime concutiendo. Cumque recessisset ab eo, venit et stetit ante hominem Dei Gerardum, et coepit eum similiter petulcum animal pudendis gestibus irridere, a quo magis irrisum atque exsufflatum, illico tanquam fumus evanuit, et ultra eum novitius ille non vidit. Qui mox accepta colloquendi licentia percunctatus est eum utrum in choro aliquid in illa tali hora conspexisset. Confessus est autem ei senior se vidisse phantasticum haedum, qui ludens motibus, et se et illum 1339D pariter subsannaret. Quod audiens novitius ille, miratus est valde, ac per hoc intellexit quod multa hujusmodi cerneret, quamvis pauca inde referret.
310 Huic autem viro jam posito in extremis beatus Bernardus angelico vultu et vestibus albis decoratus apparuit, in ea tamen consistentia et habitudine corporis, qua ante obitum fuit. Quem cum ille inspiceret ad se ingredientem, et veteranos ac venerandos artus baculo sustentantem, manu ac voce qua poterat suis servientibus innuit, ut sancto venienti assurgerent, et locum sedendi citius praepararent. Illis vero mirantibus ac quaerentibus de quonam sancto ille loqueretur, premente se aegritudine non poterat respondere. Postmodum vero recepta virtute loquendi, cum idipsum denuo sciscitarentur, 1340A confessus est se vidisse beatum Bernardum blando ipsum alloquio consolantem. Qui cum benedixisset eum, benedixit etiam totam domum, subjungens haec eadem verba, et dicens: «Haec est domus mea quam aedificavi. Dominus custodiat eam in aeternum et in saeculum saeculi.» Cum vir ille sanctus in Domino quievisset, aliquanto postea tempore elapso apparuit in visione cuidam religioso converso, nomine Laurentio, laetus atque praeclarus, et pretiosis vestibus decenter ornatus, indicans quia per Dei gratiam gaudium sempiternum obtineret et gloriam. Fratri autem solo tenus supplicanti ut ejus benedictionem atque suffragia mereretur, benedixit atque ita respondit: «Ego orare non cesso non modo pro te, verum etiam pro ipsius 1340B universitate Ecclesiae. De hoc tamen conqueror aliquantum, quod fratres adhuc viventem et spirantem me prae nimia festinatione sepelierunt.»
CAPUT XXX. 311 De Laurentio converso Clarevallensi, qui S. Bernardi ope multis subductus periculis, decem bubalos in Claramvallem ex Italia perduxit.
Igitur quod de praedicto fratre Laurentio mentio incidit, referendum existimo aliquid quod de illo cognovi. Erat ergo vir ille (quod omnes agnovimus) homo spiritualis, orationi atque compunctioni mirabili pertinacia semper insistens, ita ut per plurimos annos cum sanctorum confessorum Bernardi atque Malachiae corpora in secretario die noctuque servaret, vix unquam aliqua hora posset ibidem aliter 1340C inveniri, nisi semper orationi incumbens et diuturnis fletibus pavimentum aspergens. Porro vir iste in primordio conversionis cum multis tentationibus vexaretur, nocte aliqua finitis Matutinis erat in quodam domicilio solus: et ecce spiritus immundus mugiens et plangens discursu gyrovago circa eum rotabatur. Ipse vero imposito fronti suae signaculo sanctae crucis, quisnam esset interrogavit. Respondit autem daemon: «Ego sum qui tentavi et flagellavi Job.» Quod audiens frater, cum adhuc novitius esset, timuit a facie daemonis, et fugit, et eum ulterius non audivit. Post transitum autem beati Bernardi, contigit ut isdem frater a venerabili Philippo Clarevallensi priore ad regem Siciliae Rogerium 1340D mitteretur pro negotio ipsius Ecclesiae. Qui cum Romam fuisset ingressus, comperto quod idem rex nuperrime mortuus esset, consternatus animo est, et quid facere deberet prorsus ignorabat. Conversus ergo ad orationem 312 cum gemitu et lacrymis beatum Bernardum invocabat, dicens: «Pater mi, currus Israel et auriga ejus, ut quid dereliquisti nos? Heu me! Pater sancte, quid dicam, vel quid faciam ego pauperculus et misellus, et ego omni solatio destitutus? Te vivente, teque jubente securus procedebam longius saepe ad exteras nationes, et ubique recipiebar ob gratiam tui, cum gratia multa; deferens nimirum salutationes et litteras tuas, quas reges et praesules, cum caeteris omnibus, tanquam coelitus missam benedictionem suscipiebant, et eulogiis 1341A tuis sese nobilitari nobiliores quique gaudebant. Nunc autem te defuncto, defuncta est tecum pariter et gratia mea: nec erit jam qui peregrino et inopi manum adjutorii porrigat: et ecce mortuus est rex qui te sinceriter amabat; surrexitque pro eo puer filius ejus, qui forsitan te ignorat. Quem adhuc tam longe remotum si adire voluero, et repulsam ab eo pati contigerit, et opera et impensa perdita erit. Si vero incontinenti revertens, negotium intentatum reliquero, torporis et insipientiae argui pertimesco. Porrige, precor, auxilium, praebe consilium indigenti, et ne despicias gemitum servuli miserandi.
Eadem itaque nocte apparuit ei isdem beatissimus Pater, et magnifice consolatus est, dicens: 1341B «Quid tibi visum est, frater, ita de Dei misericordia et mea ipsius interventione diffidere? Quando enim vel ubi sensisti defuisse tibi adminiculum meum in necessitatibus tuis? An forte impotentiorem modo me autumas quam olim in saeculo fuerim, qui jam introductus sum in potentias Domini? Vade ergo securus, quia prospera cuncta evenient, et in hoc ipso scies quod ego ipse te miserim.» Haec et alia plura 313 sancto loquente, frater ipse prae nimio pietatis ardore totus in anima liquescebat; et corde ejus immensam parturiente laetitiam, foris quoque devotionis lacrymae erumpebant. Cumque evigilasset madentibus oculis atque maxillis, etiam pulvillum in quo caput reclinarat eodem lacrymarum profluvio undique perfusum esse cognovit. Summo igitur 1341C mane iter arripiens, cum de urbe fuisset egressus reperit cuneum institorum mercimonii gratia Siciliam adeuntium. Qui cognoscentes eum esse de Claravalle, mox in suo conductu atque convictu gratanti animo receperunt, et quaeque necessaria gratis quotidie ministrarunt. Tandem ingressus ad regem Siciliae, invenit gratiam magnam in oculis ejus; et non solum de negotio pro quo fuerat ad Patrem destinatus, prosperum eventum obtinuit, verum etiam rex pro ejusdem patris sui anima apertis thesauris suis, ad aedificationem novae basilicae Clarevallensis non modicam auri summam per eumdem fratrem magna devotione transmisit. Reversus itaque Romam praedictus frater, talem nihilominus ibidem gratiam reperit, ut de donariis 1341D cardinalium, aliorumque Romanorum alterata consuetudine plurimam acciperet benedictionem, ita ut etiam largientibus illis, ex eadem urbe usque ad decem bubalos educeret, et usque ad domum Claraevallis non sine ingenti omnium stupore perduceret. Quis enim satis mirari sufficiat, quod homo debilis ac veteranus cum duobus puerulis tantum, tantae enormitatis ac ferocitatis animantia, quae etiam boves dupla aut tripla corpulentia et fortitudine superant, per tanta locorum discrimina, per tanta praedonum latronumque molimina, a Roma 314 usque ad Claramvallem minare potuerit, praesertim cum id genus animalium citra Alpes, ut asserunt, in toto Occidente hactenus visum non fuerit? 1342A Vix enim vel una die malignantium occursus ac violentias poterat declinare; quae tamen omnia pertransivit indemnis, Deo et sancto Patre Bernardo fidelem famulum ubique tutante.
Factum est autem ut transire cogeretur per quoddam municipium, cujus principatum latronum principes obtinebant, et quorum fauces immunis evadere nemo poterat, nisi qui forte viribus praevalebat. Mane vero jam rutilante aurora, cum de aliquo prato in quo cum animalibus pernoctarat egrederetur, rogabat attentius Deum sanctumque Bernardum, ut ab imminenti periculo erueretur. Et ecce apparuerunt ei procul quasi duo viri obviam venientes, et singulos cereos accensos in manibus praeferentes: qui paulatim veniendo cum jam pene 1342B ad illum pervenissent, subito ab ejus oculis evanuerunt, multamque fiduciam evadendi Dei famulo contulerunt. Ingressus itaque illum diaboli nidum illico sistitur, atque ad praedam diripiendam undique curritur. Supervenientes autem eadem hora quidam venerabiles viri, cum eum Claravallensem esse cognoscerent, de manibus irruentium liberarunt, et cum suis omnibus abire fecerunt. Tandem vero perveniens ad Claramvallem, mirantibus universis novi generis bestias intulit, quae multiplicatis foetibus quotidie propagantur, atque ex eo loco per multas jam provincias dilatantur.
315 CAPUT XXXI. De quodam monacho mortuo in Burlancurte, revelatur viro sancto, illum sanctorum Joannis et Pauli martyrum meritis coaequari.1342C
Religiosus quidam frater de Burlancurte, nomine Gerardus, elephantinum morbum incurrens, et multo tempore seorsum ab aliis degens, ita flagellum Patris aequanimiter tolerabat, ita semper in gratiarum actione perseverabat, ut in ejus praedicabili patientia caeteri mirifice delectati atque aedificati Deum glorificarent, et eum quasi martyrem reputarent. Tandem felici agone peracto, dolorem pariter et mortem evasit, et cum beato Lazaro in sinu Abrahae recipi meruit. Eadem igitur nocte, dum funus in ecclesia servaretur, fratribus circa ipsum solito more psallentibus, uni ex eis viro sanctissimo, et abbatis administratione longo tempore 1342D functo, facta est revelatio talis: videbat in mentis excessu; et ecce tres personae venerabiles, in multa gloria circa defuncti corpus apparuerunt. Quarum una cum corpus ipsum virga flagellasset, egressa est ex eo columba, avolans, et petens superiora. Tunc una ex eisdem personis dixit: «Quasi columba petit supernos fontes.» Secunda vero subjunxit: «Absque impedimento penetrat coelos.» Tertia nihilominus ait: «Meritis sanctorum Joannis et Pauli coaequatur.» Quod ubi dixerunt, protinus ab oculis intuentis evanuerunt. Cognovit ergo vir sanctus quod magni meriti esset anima illa, quae tantis martyribus fuerat in meritis sociata.
316 CAPUT XXXII. Vir quidam pius in Meldensi territorio mortuus repertus est, super genua sua et super laevae manus articulos nuda humo perstans, dexteram vero quasi tundendo pectori applicatam tenens.1343A
In territorio Meldis, vico qui Betunbasocas dicitur, ante hoc ferme septennium defunctus est quidam famulus Christi, rebus quidem transitoriis pauper, sed virtutibus dives qui, licet habitu saeculari indueretur, vitam monachicam opere sectabatur. Iste dum adhuc esset in aetate viridiori, amicis adhortantibus, uxoria compede passus est se arctari. Compare autem celeriter de medio facta, digamiam inire minime acquievit, sed virtuti continentiae membra deinceps usque ad senectam et 1343B senium dedicavit. Erat ergo jejuniis et obsecrationibus die ac nocte Domino serviens, caeterisque divinis obsequiis jugiter insistens. Habebat autem in consuetudine, per decennium fere ante obitum suum, singulis diebus Dominicis communicare. Ecclesiam vero quamvis a sua ipsius mansione longe remotam, frequentius adire non desistebat; multumque temporis et laboris in hoc opere expendebat; utpote senex atque decrepitus, quem tribus pedibus incedere oportebat. Quadam vero Dominica cum ad ecclesiam multo gravamine veniens, sacrosancta mysteria solito percepisset, viribus corporis coepit repente destitui, ita ut ad suum tugurium repedare non posset. Proinde divertens in domicilium 1343C viri cujusdam in proximo commorantis, per totam diem illam lecto decumbens, 317 graviter aegrotavit, et nocte sequenti vocante se Domino in pace quievit. Facto itaque mane cum ingrederentur ad eum visitandum, invenerunt illum in oratione positum, ibique defunctum hoc modo. Egressus siquidem de grabato, et carens operimento, praeter femoralia tantum super genua sua et super laevae manus articulos nuda humo perstabat; dextram vero superius quasi tundendo pectori applicatam tenebat. Porro corpusculum erectum atque immobile stabat, et resupinato capite facies in coelum respiciebat. Ita ergo cadaver exstinctum divina virtute subsistens, et viventi magis quam mortuo simulans, satis evidenter post obitum indicabat quid 1343D ante occubitum facere consueverat. Accurrunt undique populi festinantes, videre tam pium tamque coeleste miraculum: quod non magis utique in corpore mortuo, quam in ipso homine vivente, vel potius moriente constat esse mirandum. Quid enim mirabilius est, mortalem hominem orando et stando mortem irruentem excipere, et a statione sua moriendo non corruere, an corpus exanimatum post mortem non occumbere? Utrumque profecto mirabile, utrumque divinae virtutis et gratiae est. Quis enim alius praeter te, Domine, facere praevaleret, ut servus tuus moriens, invicta orandi constantia animatus, et ipso mortis articulo de cubili suo surgeret; et contra mortis impetum, quasi contra fluminis aut fulminis ictum, flexis genibus et erecto 1344A corpore staret, stans et orans animam traderet, insuper et gleba cadaveris exanimati (quod a cadendo dicitur) in terra non caderet? Vere tua sunt opera, tua sunt ista miracula, Domine Jesu, qui pauperes amas, et personam ullius non accipis; sed 318 in omni gente, in omni conditione et professione, quicunque te timet et operatur justitiam, acceptus est tibi (Act. X). Videntes itaque talia cuncti, qui ejus honestissimam conversationem antea noverant, immensas Domino grates retulerunt; et cognoscentes quod vere servus Dei esset, cum magna devotione et reverentia sanctissimum corpus ejus honorifice sepelierunt.
CAPUT XXXIII. Monachus ordinis Cisterciensis, orationi maxime et lectioni intendere solitus, videt primum S. Joannem evangelistam, tum beatissimam Dei genitricem virginem Mariam, et denique Christum ipsum Dominum sibi animam agenti occurrentes.1344B
In quodam Cisterciensis ordinis monasterio quidam honestae conversationis monachus habitabat, qui dum esset in omnis religionis suae observantia fervens atque devotus, maxime orationi atque lectioni erat intentus, ita ut semper ad legendum ubicunque poterat, mirabili dulcedine traheretur; et fructum devotionis magis quam devotionem inquirens, ita in ea sicut in omnibus divitiis delectaretur. Appropinquante autem hora vocationis suae cum graviter aegrotaret, et oleo infirmorum jam inunctus esset, rogavit ut corpus ejus in praesenti 1344C lavaretur, et vestimentis in quibus sepeliendus erat indueretur. Fratribus vero causantibus novitatem, et facere differentibus, cum in sua petitione persisteret, tandem quod volebat obtinuit. Quo facto, circumstantibus 319 ait: «Revertimini unusquisque ad officia vestra, quia modo moriturus non sum, sed die sequenti post prandium servitorum. In crastinum ergo eadem qua praedixerat hora cum jam ultimum spiritum traheret, convenerunt undique fratres ad muniendum exitum ejus. Tunc ille divino Spiritu illuminatus, exhilarata facie dixit: «En modo ingreditur beatus Joannes evangelista.» Et cum paululum reticuisset, iterum dixit: «Ecce nunc venit sancta Dei genitrix Maria.» Et post modicum 1344D intervallum denuo dixit: «Eia, fratres, ecce jam venit Dominus Jesus Christus.» Et cum hoc dixisset, illico cantare coepit et imponere antiphonam illam dicens, Subvenite. Ac ita cantando spiritum reddidit.
CAPUT XXXIV. Fratri cuidam cum morte luctanti apparet daemon simiae specie, ei illudentis, et panni frustum subinde lambentis, quod ille absque superioris licentia, detrito suo scapulari assuerat.
Quidam alius monachus cum ad horam ultimam devenisset, jamque loquendi officium amisisset, vidit immundum spiritum instar simiae, sedentem in pertica, juxta parictem posita; ubi scapulare illius dependebat. Porro in ipso scapulari veteri et 1345A dirupto, isdem frater modicam panni scissuram sine licentia nuper assuerat: quam ille spiritus impurus suaviter attrectans, et saepe deosculans, etiam lingua lingebat, et manu palpabat. Quod cum ille videret, ingemuit; et quia jam loquelam amiserat, protensione indicis indicando, 320 verbisque semirutis ac dimidiatis balbutiendo, quomodo poterat innuebat, ut derisorem pessimum amoverent. Illis vero mirantibus et diu percunctantibus quid diceret, aut quid intenderet, divina tandem miseratione recepit officium linguae, et ait: «Nunquid non videtis illum daemonem obscenum, sedentem in nostro scapulari, et ore spurcissimo lambentem pitatium illud, quod nuper in eo sine licentia consuere praesumpsi? Expellite ergo sceleratum, et 1345B tollite de indumento pitatium, ne mihi in finem calumniosus et impius iste derisor insultet.» Cumque omnes intente respicerent, et spiritum nequam quem ille conspicabatur, videre non possent, amoverunt scapulare de loco, et protinus abiit pessimus exprobator. Frater vero accepta poenitentia rursus obmutuit, atque post paululum in bona confessione decessit.
CAPUT XXXV. Monachus prae febrium aestu cucullam exutus, indutus est scapulare: quo in habitu cum esset mortuus, ejus animae occlusa est paradisi janua, donec illa corpori suo reddita et cucullam poposcit, et pro ea abjecta poenitentiam sibi injunctam accepit.
1345C Frater quidam aegrotabat ad mortem, qui dum magnis febrium aestibus ureretur, ad revelationem ardoris exuta cuculla indutus est scapulari, et ita manendo spiritum exhalavit. Cumque post mortem duceretur usque ad introitum paradisi, clausere portarii portam, ipsumque exclusere, dicentes: 321 Nunquid iste sine cuculla recipiendus erit in ordine vel requie monachorum? Repulsus itaque remanebat foris, pavibundus et trepidans, metuens nimirum damnationis audire et subire sententiam. Cumque ductores ejus pro illo rogarent, dicentes eum, excepto sermone hoc, virum exstitisse probabilem et sine querela inter alios conversantem, jussus est ad humana redire, acceptaque venia cum cuculla protinus remeare. Reversus vero ad corpus, 1345D cuncta quae viderat indicavit, induensque cucullam, et accipiens poenitentiam, in pace migravit. Constat ergo monachicum habitum, in quo et forma crucis exprimitur, si vita monachi teneatur, magnum mysterium continere.
CAPUT XXXVI. De Abraham abbate Prateae in Biturigibus, qui adhuc juvenis edoctus est nihil quidquam, ne minimum quidem absque licentia usurpare: Judaeos ex fetore discrevit, atque, ob angelicam animi et corporis puritatem, ab ipsa Dei genitrice virgine Maria stupendis benevolentiae argumentis cohonestatus et.
Piissimae recordationis Abraham, Prateae quondam abbas, qui, sicut aiunt, virginitatis florem largiente Christo servavit usque ad mortem, homo 1346A sanctissimus, ac singulari mansuetudine praeditus fuit, jugumque Domini ab adolescentia usque ad finem vitae portavit. Qui dum adhuc esset aetate pariter et religione novellus, modicam panni novi scissuram ad resarciendam 322 vestem in grabatulo suo sine licentia secrete recondidit. Sed cum eam post paululum requisisset, et reversato undique stratu minime reperisset, miratus abscessit, et remordente conscientia, furtivam rapinulam privata confessione quantocius delere curavit. Post modicum vero temporis, cum solus in coquina scutellas ablueret, ecce panniculus ille subito per aerem lapsus, et velut aliquo portante injectus est manibus ejus. Quem cum certissime recognosceret, et porrectis quaquaversum obtutibus, neminem 1346B neque sursum, neque deorsum aspiceret, manifeste comperit ab immundo spiritu furatum fuisse, sed post confessionem retineri non potuisse. Quin etiam animadvertit quam cavendum quamque timendum sit ab ejusmodi proprietatibus, quamvis minimis, eis qui puram atque perfectam paupertatis professi sunt vitam, cum etiam quaedam sanctimonialis, ut legitur, propter exiguum sericum filum, quod sine licentia lectulo suo reposuerat, diaboli persenserit in morte calumniam.
Hic itaque vir bonus et pius, propter eximiam corporis et animi puritatem, multas a Domino atque sanctis ejus, praecipue vero a beatissima Dei genitrice recipere solitus erat consolationes, ita ut eadem sanctissima Regina aliquando apparens in visione, 1346C nonnulla sibi ventura signaret, post dulcissima piissimae visitationis alloquia, pudicissimum sui oris osculum castis ejusdem labris stupenda dignatione imprimeret.
Quadam vero nocte videbatur sibi cum perfidis Judaeis de Christiana religione disputando confligere Cumque diutius altercassent, subito tantus fetor ex eisdem 323 reprobis hominibus exhalans, nares ejus infecit, ut prae acerbitato teterrimi odoris evigilaret. Excusso autem somno, per plurimos postea dies sensit eamdem putoris immunditiam vigilando, quam antea senserat dormiendo. Non solum autem, verum etiam quoties Judaeos alloqui, vel videre de proximo, quoties domos eorum introire, vel ante 1346D eas transire causa poscebat, toties eamdem pessimam exhalationem sentire solebat. Porro ista quae de memorato viro retulimus, ipso nobis secretius indicante, cognovimus.
CAPUT XXXVII. Monachus Fontenetensis in ultimo morbo mira quaedam videt, et obitum suum praedicit, et divino splendore illustratur.
Apud Fontenetum, quod est Cisterciensis ordinis nobile monasterium, quidam eximiae conversationis monachus in extremis agonizabat. Quodam vero die solemni, cum ad missam matutinalem omnes qui surgere poterant infirmi processissent, repente apparuit ei quaedam persona splendido vultu et habitu reverenda: quae accedens ad lectulum cujusdam alterius 1347A infirmi, adhortabatur eum plurimis verbis ut sequeretur se, introducendus ab ea in locum serenissimum, totius amoenitatis et gaudii plenum. Verum aegroto faciem obnubilante, et tardum tepidumque responsum ad ista reddente, sanctus ille contempsit et pertransiit. Accedensque ad monachum supradictum, 324 sermonem eumdem proposuit. Ille vero gratanter assurgens, atque ex omnibus medullis gratias agens, cum eum incontinenti subsequi vellet, nuntius ille coelestis dedit ei mandatum, ut interim ita maneret, indicans etiam tempus et horam quo ad ipsum in proximo remearet. Cum ergo sanctus ille disparuisset, curavit isdem infirmus innotescere fratribus cuncta quae viderat. Instante autem vespera, vocatis ad se servitoribus 1347B suis ait: «Praeparate quae mihi ad sepulturam necessaria sunt, quoniam in ista nocte migraturus sum. Verumtamen nolite circa me vigilare, neque solliciti sitis, quia ego vocabo vos opportune, cum tempus advenerit.» Profunda itaque nocte pausantibus universis, coepit ille clamare, dicens: «Surgite et pulsate quantocius tabulam, quia jam tempus meum impletum est.» Contigit autem omnes illa hora infirmitorii exstinctas esse lucernas. Surgentes itaque fratres viderunt subito circa morientem, cum luna minime splenderet, tanti luminis splendorem, totam domum clarificantem, ut etiam in libro legere possent. Tandiu vero lux illa duravit, donec in multa mora lampades succensae essent, ita 1347C ut etiam plurimi de conventu qui priores advenerant, eam praesentem adhuc invenirent. Fratres vero videntes et audientes cuncta quae acciderant, exhilarati et consolati valde, gratias Domino retulerunt, atque cum ingenti devotione sancti viri ex sequias celebrarunt. Porro ille alius aeger qui invitanti se nuntio coelesti libenter acquiescere noluit, multo tempore post in ipso langore permansit, et usque ad mortem, de lectulo in quem descenderat non ascendit.
Hanc autem memorati fratris consummationem, sicut 325 eam a venerabili Hugone Flaviniacensi, quondam ejusdem Fonteneti priore audivi, fideli narratione perstrinxi. Et quoniam de eodem viro mentio incidit, placuit huic loco inserere quiddam, 1347D quod venerabilis Willelmus de Spiriaco, sancti Bernardi nepos et monachus praedicti coenobii, nobis de eodem notificavit.
CAPUT XXXVIII. Hugo prior Fontenetensis, magnae religionis doctrinaeque vir, ipso sancti Augustini festo die, prout optaverat, sancte moritur, ejusque felix anima, occurrente cum coelitibus aliis sancto Augustino, in coelum deducitur.
Erat igitur iste praefatus Hugo vir sapiens et bene morigeratus, religione fervens, virtutum gratia pollens, litterarum scientia praeminens, qui dum esset omnium divinorum eloquiorum assiduus investigator, praecipue tamen librorum sancti Augustini erat ardentissimus amator, ita ut eumdem sanctum miro 1348A affectu excoleret, et propter specialem quam circa illum habebat devotionem, in ejus festivitate, ut saepius fatebatur, mori desideraret. Verum divina clementia, quae pia sanctorum vota et aspirando praevenit et adjuvando prosequitur, hunc famulum suum desiderii sui compotem fecit, quia in ipsa beati Augustini festivitate, sicut praeoptaverat, tam feliciter quam fideliter e mundo migravit. Facta est autem in ipsa nocte hujusmodi revelatio cuidam ipsius monasterii monacho religioso. Vidit enim processionem candidatorum de coelo 326 venientium, ecclesiam introire, et circa corpus quod ibidem more solito servabatur, assistere. Porro unus ex illis statura procerus, vultu et veste gloriosus atque praefulgidus, accessit ad monachum illum, et coepit cum 1348B eo loqui. Ille vero percunctabatur ab eo qui essent, et cujus rei gratia advenissent. Cui sanctus ita respondit: «Isti quos vides, angeli Dei sunt, et alii sancti. Ego vero Augustinus episcopus Hipponensis. Nostri quoque adventus est causa, ut animam hujus fratris deducamus ad sidera nobiscum:» Expleta autem revelatione laetatus est videns, et glorificavit Deum, ipsumque praesulem benedictum, intelligens nimirum ac sciens quia vere honorabilis et gloriosus apparet in conspectu Dei, ille sacerdos magnus, ille doctorum Ecclesiae doctor illustris, et excelsus in verbo gloriae Augustinus, qui devotum sibi famulum, in die festivitatis ejus assumptum, sicut in vita fovere non desiit, ita in morte succurrere et 1348C secum ad gloriam perducere non tardavit.
CAPUT XXXIX. Pii sacerdotis, in Albaeripae monasterio novitii felix obitus, coelestibus aliquot oraculis commendatur.
Sacerdos quidam venerabilis, et vitae honestate insignis, cum esset homo castus, et sobrius, et timoratus, operibusque pietatis semper intentus; majoris tamen puritatis obtinendae gratia domui Albaeripae se reddidit, multumque desiderabat, suscepto habitu, fratrum collegio sociari. Verum ejusdem monasterii abbas, 327 sciens eum virum justum atque perfectum, cum esset valde necessarius cuidam sanctimonialium feminarum monasterio, in illa vicinia constituto, quibus ipse fideliter ministrando 1348D etiam divina mysteria celebrabat, dilata ejus susceptione, multis precibus, licet invitum, in ipso officio detinebat. Qui dum se molestia corporis quadam vice gravari conspiceret, praedictum Albaeripae monasterium festinanter expetiit, susceptusque ad probationem, infra dies paucos Domino vocante migravit. Et dum in extremis laboraret duobus religiosis ejusdem loci fratribus ostensa est una eademque revelatio talis in ipsa nocte, uno illorum de altero funditus ignorante.
Viderunt ergo beatorum spirituum turmam immenso jubare coruscantem, et dulci melodia suaviter concinentem, de coelo descendere, atque per ampliorem frontis illius ecclesiae fenestram intrare. Qui venientes in chorum monachorum, 1349A defuncti corporis quod ibi jacere videbatur, animam Domino solemni officio commendabant, et divinae praeconia laudis usque ad coelum canoris vocibus attollebant. Cum igitur praedicti monachi hujusmodi visionem cernerent, pulsata est tabula pro illo novitio moriente, jamjamque flatum ultimum emittente. Surrexerunt itaque fratres, ut fratris exitum suis orationibus communirent. Facta autem commendatione, et posito in ecclesia corpore, unus ex duobus qui supradictam revelationem acceperant, affectus magna devotione, remansit ad vigilias cum aliis quibusdam, qui ad ipsum fuerant deputati; alter vero in dormitorium rediens, ac sese recollocans iterum obdormivit. Et ecce quaedam persona reverentissima apparuit 328 illi, minaciter arguens 1349B somnolentum, et dicens: «Usquequo dormies, piger? En sancti angeli de coelo venientes circa defunctum fratrem excubias observant, nec non et socius tuus cum aliis vigilando et psallendo, funeri assistit; et tu miser in lectulo tuo stertis, atque inerti sopore deprimeris.» Tunc ille exterritus a voce exprobrantis et increpantis, evigilavit, et exsiliens de lecto, citius in oratorium venit, et psallentibus circa defunctum celeriter se adjunxit.
In crastinum autem cum utramque visionem abbati retulisset, mirabantur uterque quinam poterat esse socius ille, qui dictus fuerat cum aliis vigilare. Post modicum vero cum ille alius frater visionem quam viderat revelasset, cognoverunt quia ipse fuerat, 1349C qui socii nomine fuerat designatus; pro eo scilicet quod ad intuendam fratris illius glorificationem, cum altero fuisset admissus; ut in ore duorum testium staret, et credibile fieret istiusmodi verbum.
CAPUT XL. In monasterio Fontis Mauriniaci, dioecesis Bituricensis, Robertus monachus, de beata morte quam quinto post die obiturus erat, divinitus proemonetur.
In domo Fontis Mauriniaci, frater quidam habitabat, nomine Robertus, qui illuc a Claravalle fuerat missus. Hic itaque vidit in visione Dominum Jesum Christum, et beatissimam ejus Genitricem, cum 1349D beato Bernardo abbate stantes in quodam horto 329 deliciarum; cujus amoenitatis et gloriae tanta erat immensitas, ut locutione explicari non valeat. Ipse vero eminus stabat, et respectum divinae miserationis medullitus flagitabat. Tunc piissima mater ait ad filium suum: «Domine fili, quid facturus es de isto paupere tuo?» Et Dominus ad eam: «Quidquid tibi placuerit, mater.» At illa respondit: «Volo igitur ut mittas eum in requiem tuam.» Dixit autem Dominus ad eam: «Fiat ei sicut vis.» Respondit ei beatissima Virgo: «Et quando fiet istud?» Dicit ad eam Dominus: «Quinta die veniat, et salvetur.» Transacta itaque visione, frater ille, quae viderat et audierat, caeteris indicavit; et ingravescente aegritudine quam antea tolerabat, 1350A quinta die, juxta sermonem Domini, migravit a corpore, et intravit in requiem quam optabat. Huic autem fratres testimonium perhibebant quod homo religiosus et filius pacis erat, et quia dignus existimabatur, qui in gaudium Domini esset introducendus.
CAPUT XLI. Margareta Audomarensis, eximiae formae puella, ut nuptias vitaret, admirando sed non imitabili facinore, nasi pirulam cum superiore labro sibimet abscidit.
Puella quaedam venerabilis, nomine Margareta, prudens ac speciosa nimis, nata de Sancto Audomaro in Flandria, cum a parentibus cogeretur ad nuptias, pertinaci animo recusabat, testificans illis 1350B sese nunquam alicui nisi Christo nubere posse. 330 Illi autem e contra modis omnibus insistebant, et quia preces ac suadelas eorum non recipiebat, vim inferre parabant. Jamque desponsationis dies advenerat, et praesentibus procis, ipsoque juvene qui jugum matrimonii cum ea ducere cupiebat, puella de consensu requiritur. Illa vero penitus recusante, comminationes et verba gravia sibi a parentibus intentantur. Interim vero dum illi super hujusmodi responsione turbantur, et vanis inter se consiliis occupantur, virgo zelantis affectu pudori suo providens et pulchritudini propriae velut hosti pudicitiae invidens, in conclavi se recepit, arreptoque chalybe limato et acuminato, quem sibi paraverat, pirulam nasi sui cum superiori labro potenti 1350C dextra radicitus abscidit. Introgressis vero parentibus ad eam, labrum et nasum quibus se mutilaverat obtulit, et quasi his verbis allocuta est, dicens: «En florida forma, en quod magis in me placebat. Tollite nunc, si vultis, et novo ferte marito.» Illi ergo cum talia cernerent, subito exclamantes, efferatisque planctibus omnia perturbantes, nimio dolore conterebrati et pene exanimati sunt. Sponsus vero, qui putabatur, et qui cum eo advenerant, moesti atque confusi ad propria remearunt.
Igitur pater et mater magnam sibi ignominiam arbitrantes deturpatae filiae sustinere conspectum atque convictum, remotam a contubernio suo, seorsum in alio domicilio quod pauperum hospitali 1350D dicaverant, manere jusserunt. At vero puella, contemptu suo gaudens, Christi passiones et opprobria sitiens, non tantum cohabitare mendicis aequanimiter tulit, verum etiam infirmorum atque languentium pedissequam humilem ac servam sese 331 alacriter obtulit. Erat ergo sollicita semper moribundis assistere, praeparare cibos, reparare lectos, laesiones et vulnera confovere, ulcera tergere, sordes abluere, nullumque misericordiae ministerium praeterire.
His ita triennio fere peractis, ne quid illi deesset in omni patientia et plenitudine meritorum, dispensante Domino percussa est ulcere leprae, juxta desiderium suum. Quod cum multi adverterent, et nullus ei diceret dum eam molestare metuerent, mater 1351A in partem filiam traxit, et luridae tabis apparitionem innotuit. Quod cum illa audiret, tanta protinus exsultatione corripitur, ut pene defectum cordis incurreret, et quasi repente vidisset coelestem sibi januam aperiri, erupit in vocem jubilationis, et exclamans cum lacrymis, ait: «Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia memor es mei. Et nunc, Domine, fecisti mihi signum in bono, in quo certissimum tuae miserationis argumentum accipio.» Egressa itaque a communi consortio hominum, ingressaque conventum leprosorum, ita se coram omnibus humiliabat, ut sola ibidem leprosa putaretur, ita omnibus serviebat, ut sola incolumis videretur. Mirabantur omnes in ea singularem humilitatem atque patientiam, omnes in ea venerabantur excellentissimam 1351B sanctitatem, multumque de ejus contubernio exsultabant, quia Christum in ea habitare non dubitabant.
Transacto itaque anno separationis suae, placuit Altissimo devotam sibi famulam coelesti conventui sociare; qui etiam dignatus est ei per Spiritum sanctum resolutionis suae tempus signare. Quadam itaque die cum ad eam visitandi gratia mater advenisset, et revertentem, longe 332 aliquantum a suo domicilio ipsa deduceret, tandem valefecit, et ait: «Vade in pace, mater, et ora pro me, quia jam amplius non videbis faciem meam viventis in carne.» Mater tamen haec audiens, non satis fidem adhibuit, eo quod cerneret eam solito alacriorem, et nullum proximae mortis indicium praeferentem. Post 1351C modicum vero temporis, cum repentino incommodo ad mortem gravaretur, percepto viatico Dominici sacramenti, in sancta confessione spiritum emisit. Mater vero, sicut ipsa praedixerat, quamvis non longe maneret, ad horam exitus ejus occurrere non valuit. Nos vero ista dicentes, indiscretam fortassis puellae vehementiam, qua sibi manus injecit, non ita approbamus, ut imitabilem caeteris proponamus, sed ardentissimum divini amoris affectum et tuendae pudicitiae zelum in adolescentula virgine satis superque miramur et veneramur.
CAPUT XLII. De sanctimoniali, quae oculos miro decore radiantes ipsa sibi exsculpsit, ut pudori suo consuleret. Guillelmi Anglorum regis nequitia et infelix exitus.1351D
Quidam Anglorum rex, nomine Willelmus, homo carnalis et libidinosus multum opprimebat Ecclesias quae erant in terra ditionis suae. Facta est autem revelatio hujusmodi cuidam monacho, eximiae sanctitatis viro. Vidit ergo Dominum Jesum Christum in throno sedentem, et sanctorum multitudinem de rege conquerentem eo quod illorum Ecclesias 333 in exterminium traderet. Respondens vero Dominus ait: «Usque ad dies triginta dabitur ei spatium emendandi; et si interim non correxerit, tunc demum subeat poenas debitae ultionis.» Finita autem revelatione, festinavit ille vir sanctus haec eadem regi insinuare. Quae audire contempsit, et sanguini sanguinem addere non cessavit.
1352A Post paucos itaque dies intravit idem rex in monasterium virginum, in quo puellam elegantissimam esse fama praeconante compererat: quae cum totius corporis florida venustate polleret, majoris tamen pulchritudinis gratia in oculis apparebat, qui veluti duo carbunculi in ejus facie radiabant. Visa itaque puella, captus est tyrannus in oculis ejus; et sacrilego amore lasciviens, praecepit abbatissae ut eam sibi ad lectum suum faceret in nocte praesentari. Alioquin minabatur sese illam violenter accipere, et totum perinde monasterium dilapidare. Quo audito, mater spiritalis ingemuit, et cor ejus conturbatum est valde, cernens utrobique discrimen gravissimum imminere, si vel furibundi tyranni saevitiam in excidium suae domus incurreret, vel sponsam 1352B Domini (quod nefarium est) lenocinanti adultero prostitueret. Cumque turbationis suae causam praedictae virgini pallens et pavibunda detegeret, illa divino Spiritu inflammata respondit: «Aequo animo esto, domina mater, et noli turbari; sed omne negotium istud committe secura Deo et mihi. Tantummodo cura principi nuntiare me esse paratam, ut ad ipsius lectum facto vespere veniam.» Quid multa? Introducitur virgo generosa in thalamum adornatum, et regis interim ibidem sola praestolatur ingressum. Tunc animata virtute mirabili, effossorium quod sibi jam paraverat 334 arripit, et proprios inde oculos eruens, in disco reponit. Advenienti itaque regi novum atque inopinatum ferculum praesentavit, et dixit: «Eia, domine mi rex, ecce 1352C micantes gemmae, quas ad injuriam Christi in ejus ancillula tanto desiderio concupisti. Intuere diligenter, et vide, utrumne aliquando poteris tanta pulchritudine satiari.» Videns itaque rex puellam sacram, defossis orbibus ita deformem atque cruentatam, vehementer exhorruit; et statim ab ea resiliens, cum grandi confusione recessit.
Legitur in Anglorum Gestis de illo rege profano quod parvo tempore ante ipsius mortem multa in regno ejus adversa contigerint, multaque de ejus interitu visa atque praedicta fuerint. Hoc maxime horrendum quod visibiliter diabolus apparuit hominibus in saltibus deviis, transeuntes allocutus. Praeterea in pago Bervescirae, in villa Hanstedae, 1352D continuis quindecim diebus fons sanguinem tam ubertim manavit, ut vicinum vadum inficeret. Audiebat haec ille, et garriebat; nec sua somnia de se, nec aliorum visa curans. Edinerus nobilis historicus dicit sanctum Anselmum, quem idem rex exsulaverat, Marcenniacum venisse, ut beati Hugonis Cluniacensis conscientiae querelas curarum suarum ingereret. Ibi cum de rege Willelmo sermo volutaretur, praefatum dixisse abbatem, proxima nocte regem illum ante Deum ductum et judicatum, librato judicio, tristem damnationis subiisse sententiam. Id quomodo nosset, nec ipse tunc exposuit, nec aliquis audientium requisivit.
335 CAPUT XLIII. In Fontanis, monasterio de ordine Fontis Ebraldi, monialis, sociae post mortem apparens, magna quiete se potiri testata est, nondum tamen Dei conspectu frui, donec illa certo quem designavit die se illi adjunxisset, ut ambae pariter in gloriam reciperentur.1353A
In monasterio sacrarum virginum de ordine Fontis Ebraldi, quod Fontanae dicitur, duae sacrae virgines fere a cunabulis collocatae, Christo nutriebantur. Quarum una migrans a corpore, post paucos dies viventi apparuit, dicens: «Notum tibi facio, dilecta mi soror, quia magna quiete jam potior: sed tamen ad videndam faciem Domini non potero sine te introduci. Praepara ergo te, et veni quantocius ut simul Domino praesentemur.» Praedixit autem ei et 1353B tempus obitus sui, quo ipsa demum vitam finivit.
CAPUT XLIV. De Maria, Carmensis monasterii puella, quae primum in aegrotis omni ope juvandis diligentissima, exinde paralytica, tum lumine prophetico, tum aliis sanctarum animarum praeclaris dotibus ac privilegiis et in morbo, et in obitu illustris fuit.
In pago Suessionensi constat esse coenobium, quod dicitur Carmus, de dicto ordine Fontis Ebraldi, plenum virginibus sacris. Erat ibi puella sanctissima, nomine Maria, quae novennis ingressa monasterium, 336 decemnovennalis aetate migravit ad Dominum. Haec vero plurimis annis infirmantium obsequio deputata, tanta devotione ac sedulitate omnibus serviebat, ut jugem illius instantiam atque fervorem 1353C cunctae mirarentur. Ad ultimum vero dispensante Domino, ne quid ei deesset ad meritum, paralysim incurrens, diutissime languit, ita ut omni membrorum officio destituta, non modo de grabatulo surgere nequiret, sed nec pedem, nec manum erigere, nec fauces ad manducandum movere valeret. Proinde parabantur ei apparatae sorbitiunculae de farina, et ex quibusdam coctionibus liquamina suppurata ad glutiendum magis quam ad comedendum. Porro secundum multitudinem dolorum, quos in corpore patiebatur, multas consolationes in corde suscipiebat, multaque illi divinitus revelabantur, quadam siquidem vice vocavit infirmariam suam, et ait illi: «Vade, obsecro, et dic illi sorori nostrae dilectae, ut oret attentius pro matre sua, quia modo defuncta 1354A est, ejusque suffragiis opus habet. Quod cum illa, nuntiante infirmaria, didicisset, commota sunt viscera ejus super obitu matris, et conversa ad orationem, caeteras quoque sorores, ut secum pro ea intercederent, invitavit, missoque celeriter nuntio, tandem agnovit quia die et hora qua praedictum fuerat, mater ejus de mundo migraverit.
Factum est autem aliquando ut nocte profunda quiescentibus universis, una de sororibus, in diversorio ubi infirma jacebat, colloquentium ad invicem tumultum audiret: unde mirata surrexit et venit exploratura quid esset. Cumque silenter accederet, vidit eumdem locum immenso lumine coruscantem, et amota paululum cortina 337 quae ibi dependebat, conspicata est eamdem languidam, in sella 1354B residentem, quod nunquam facere solebat. Lectus vero ejus erat in omni diligentia de novo reparatus. Quod illa comperiens illico perterrita rediit, et vocans infirmarias ad videndum quod viderat adduxit. Quae cum simul advenissent, invenerunt aegrotam lecto repositam, et diligentissime coopertam. In crastinum autem cum precibus et praeceptis multum coacta fuisset, confessa est tandem duas ex sororibus monasterii antea defunctas, quarum nomina indicabat, ad se visitandam coelitus fuisse transmissas; quae universum stratum ejus versando refecerunt, et verbis consolatoriis afflictam relevarunt.
Igitur ancilla Christi, cum tam diuturno languore fuisset exhausta, tandem morte consumpta, collecta 1354C est ad populum suum. Porro eadem die qua de mundo transivit, facta est hujusmodi revelatio spirituali et sanctae cuidam de sororibus illis. Vidit enim beatissimam Dei genitricem in eamdem domum descendere, et duas de sanctimonialibus ipsius monasterii jampridem defunctis cum ea advenire. Quas cum ipsa recognosceret, percunctata est de illa tam venerabili Domina quaenam esset, et cujus rei gratia adventasset. Illae autem respondentes, dixerunt: «Ipsa est domina nostra, Regina coelorum, quae modo dignata est venire ad festivitatem magnam, hic intus hodie celebrandam, qua major in ecclesia ista non accidit a multis retro diebus et annis.»
LIBER TERTIUS.1353 338 CAPUT PRIMUM. Pontio monacho (qui postmodum et abbas, et episcopus fuit) apparens post obitum quidam Grandissilvae monachus, magnae vir perfectionis, mira quaedam nonnulla ei de statu suo revelat.1353D
In domo Grandissilvae, quae una est de filiabus Claraevallis, in partibus Tolosanis, constat ab initio multos fuisse spirituales et magni meriti viros; de 1354D quorum numero venerabilis et sanctus Pater Pontius exstat, qui prius existens abbas ejusdem loci, et postmodum Clarevallensis, modo est episcopus Clarimontis. Ipso autem referente cognovimus omnia fere quae de eadem domo subjungimus. Erat ergo ibidem monachus quidam magister novitiorum, vir sanctitatis eximiae, magnum habens desiderium dissolvi, et esse cum Christo. Hic ergo in Coena 1355A Domini sancta communione percepta, 339 cum adhuc eamdem eucharistiam in ore teneret, facta est magna exsultatio Dei in gutture ejus, et nimio perurgente desiderio, petivit animae suae ut moreretur: et admovens gutturi suo digitum, hujusmodi orationem fudit ad Dominum: «Christe Salvator omnipotens, si tibi non displicet ista petitio mea, precor et supplico ut per meatum gutturis hujus non transeat amodo terrenus aliquis cibus.» Facta autem oratione viribus corporis coepit repente destitui, et die tertia, Sabbato Paschae, in Domino obdormivit. Porro praedictus episcopus, tunc ejusdem monasterii monachus, qui eum unice diligebat, et infirmanti ac morienti sedulum ministerium devotus impendebat, percunctatus est eum 1355B utrum corporali molestia graviter premeretur. Ille vero respondit se placidum ac tranquillum existere, et nihil sentire molestum, nisi tantum in gutture ubi digitum apposuerat, ibi se aliquantisper dolere dicebat. Tunc rogavit eum attentius ut post mortem ad se reverteretur, si ei licitum esset, et de iis quae circa se gererentur eum certificaret. Post paucos itaque dies rediit ad virum praedictum ille defunctus, magna claritate refulgens, et quasi cristallus, aut vitrum purissimum, toto corpore translucens. Dixit ergo ad eum: «Notum tibi facio, charissime, quia miserante Domino susceptus sum in magna beatitudine. Corpus vero istud, in quo me conspicis, collatum est mihi usque ad diem regenerationis, 1355C qua proprium recuperabo, incomparabili gloria praestantius atque praeclarius isto. In hoc autem interim suavissime requiesco, quod per omnia mihi accommodum, et ita translucidum est, ut de singulis artubus, ac de cunctis partibus ejus, quasi de oculis, 340 clarissime cernam, et totum undique corpus ita mihi sit, ac si esset oculus unus.» Apparebat autem in ejusdem mortui pede cujusdam obscuritas maculae, de qua et dixit: «Macula ista quam cernis, contracta est a me per negligentiam meam, eo videlicet quod ad laborem quotidianum aliquando segniter incedere solebam.» Haec et alia multum miranda praedicto episcopo vir beatus innotuit, tandemque ab eo recedens, magnifice aedificatum consolatumque dimisit.
CAPUT II. Quidam a mortuis redivivus inter alia dixit, a beatissima Dei genitrice virgine Maria Grandissilvae monasterium ter diebus singulis visitari.1355D
Umbertus Pictavensis, monachus Grandissilvae, vir venerandae humilitatis et sanctimoniae, solitus erat narrare quia, dum esset in quodam loco qui eidem monasterio subjacebat, vir quidam saecularis, laicus, et honestae conversationis, cum mortis aegritudinem incurrisset, ob fidei devotionem ad eumdem locum deferri se fecerit. Qui languore ingravescente defunctus, et non multo post vitae restitutus, multa quae viderat enarravit. Hoc unum vero quod praecipuum est inter alia dixit, quod scilicet beata Dei genitrix praedictum monasterium tribus 1356A vicibus in die visitaret, hoc est tempore vigiliarum, missarum et Completorii.
341 CAPUT III. Monachus Grandissilvae in vigiliis dormitans, de choro extrahitur.
Erat in eodem coenobio vir quidam spiritualis, et magna gratia praeditus, qui dum staret aliquando ad psallendum cum aliis in choro, gravi somnolentia premebatur. Astitit autem ei quaedam reverenda persona, cujus vultum non agnoscebat; et excitano dormitantem, apprehendit eum per vestimentum a parte pectorali, et de choro extraxit. Qui dum traheretur, aperiens oculos, et videns eum, dixit: «Quis es, Domine, et cur ita me trahis?» Ille autem respondit: «Et tu, cur ita dormis? Ad dormiendum, an ad vigilandum 1356B ad vigilias surrexisti?» Et cum hoc dixisset, dimisit eum, et statim evanuit. Ipse vero in timore Domini excutiens a seipso somnum torporis et negligentiae, curavit deinceps ad vigilandum cautior et promptior esse.
CAPUT IV. Ignavus quidam et ad vigilias somnolentus monachus exterretur a daemonibus.
Alius quoque fuit in ipso monasterio monachus, nomine B., qui dum juvenili ac vegeto corpore robustus appareret, tamen remissius caeteris agebat, exhibens se ad opus manuum pigrum, atque ad vigilias somnolentum: unde etiam contubernalibus suis erat onerosus, et ubique de inertia notabatur, 1356C praesertim 342 in ecclesia, ubi negligentior inveniebatur. Quadam itaque nocte, cum eum dormientem ad vigilias praecentor monasterii solito severius excitasset, ille commoto animo surrexit, atque in dormitorium perrexit. Cumque ad necessaria domum accederet, ecce ad ostium daemonum turbo, cum ingenti strepitu et terrore adversus eum clamans, et crebris vocibus iterans: «Apprehendite, apprehendite illum.» Quo audito, totus inhorruit, et fugam festinanter arripiens, rapido cursu in ecclesiam rediit. Cumque venisset ad stallum suum, tremebundus atque anhelus, illico defectum cordis incurrit, et corruens in terram sine motu et sensu, diutius velut exanimis jacuit. Sublatus autem in infirmitorium, cum ab illo 1356D terrore aliquantulum respirasset, percunctantibus fratribus indicavit quid sibi accidisset. Tali ergo divinae castigationis stimulo frater ille salubriter excitatus, curavit deinceps circa custodiam sui vigilantior ac promptior inveniri. Porro novitius quidam, cum tunc in oratorio esset, eumdem daemonum strepitum et clamorem se audisse testatus est. Hoc nobis retulit Rogerius, vir venerabilis et religiosus, ejusdem monasterii superior, qui praesens interfuerat, et juxta eumdem fratrem in choro manebat.
343 CAPUT V. In Grandisilva multi monachi, brevi tempore, letifero morbo sublati, optimam se habere in coelis repositam gratiam demonstrant.
Facta est aliquando in eodem monasterio mortalitas 1357A magna, ita ut infra duos menses quadraginta circiter et quinque fratres de medio tollerentur. Qui omnes fere cum tanto pietatis desiderio dormitionem accipiebant, quasi jam coelitus praevidissent optimam se habere repositam gratiam. Et multi quidem ex eis praeviderunt, et praevisam accipere meruerunt, Quibus verbis ut fidem faciamus, exempli gratia pauca de plurimis referemus.
CAPUT VI. Moriens monachus in Grandisilva, praeparatam sibi gloriam praegustat, hominum omnium merita transcendentem.
Erat ergo tunc ibidem quidam monachus probatissimae conversationis, qui in illa mortalitate defunctus est. Hic itaque cum ad horam ultimam devenisset, 1357B pulsata est tabula post Completorium, et convenere fratres ad ejus exitum muniendum. Cantantibus autem monachis circa illum Litaniam et psalmos; et ipse confortatus a Domino, voce qua poterat, cum aliis psallebat. Explicita vero psalmodia, praedictus abbas Pontius conventum jussit abire, eo quod infirmum 344 psallentem aspiceret, et putaret eum adhuc aliquandiu spiritum trahere. Quod cum frater ille vidisset, protensa manu signavit abbati ut faceret eos ibidem adhuc subsistere paululum, quia sciebat sese ad punctum in modico migraturum. Cernens itaque abbas ferventissimum virum, quia sciebat sese ad punctum in modico migraturum. Cernens itaque abbas ferventissimum virum, quia propter regularis disciplinae censuram, post Completorium etiam in mortis articulo silentium frangere nollet, prae gaudio sese continere non potuit, 1357C sed rupto ipse silentio, et praemisso Benedicite ait: «Obsecro, dulcissime frater, quia video Dominum esse tecum, ut indices nobis si tibi revelatum est aliquid de illa beata spe quam exspectas, ut et nos valeamus in Domino respirare, et tibi pariter congaudere.» Tunc isdem infirmus ait: «Ut ad ea quae poscitis respondeam breviter, sciatis me vidisse quae loqui non licet. Verumtamen hoc unum dicere possum, quod si omnium hominum merita solus ego transcenderem, necdum utique dignus existerem ad futuram gloriam quae praeparata et praemonstrata est mihi jamjamque abituro.» Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino
CAPUT VII. Duorum in Grandisilva defunctorum apparitio, pro superstitum salute.1357D
Alius quidam laicus frater eodem tempore ibidem aegrotabat, qui moriendi desiderio tractus, jam per triduum sine cibo permanserat. Quidam autem venerabilis et honestae conversationis monachus 345 ibidem similiter in extremis agonizabat, qui ejusdem, ni fallor, monasterii cellerarius erat. Hic itaque cum jam spiritum emisisset, praedictus Stephanus ait infirmario suo: «Praepara mihi refectionem, dilecte mi frater, quia comedere me oportet. Siquidem cellerarius noster modo huc adveniens, et de immoderata jejunatione me arguens, praecepit ut comedam.» Infirmarius vero respondit: «Quid est, frater, quod loqueris? Cellerarius modo defunctus 1358A est, et tu dicis quia venit ad te, et jussit ut ederes.» Respondit infirmus: «Crede mihi, frater, quia venit ad me; et jam non est mortuus, sed mortem evasit, et vivit in melius. Modo enim cum a me recederet, vidi illum intrantem in magni luminis claritatem, cujus radios fulgurantes reverberatis obtutibus intueri non praevalebam.» Parata itaque refectione frater ille comedit, et post modicum tempus in sancta confessione spiritum exhalavit.
Huic autem morienti praedictus infirmarius supplicans postulavit ut receptus in gloria pro se oraret, et sibi celerem commeatum a Domino impetraret. Ille vero respondit suum ei non defuturum auxilium, dummodo liceret. Evolutis autem paucis 1358B diebus, apparuit eidem infirmario per visionem, et dixit: «En ego in pace receptus a Domino, jam nunc revertor ad te, opem laturus ex debito promissionis meae, non tamen illam quam incaute petiisti, sed quam tibi potius expedire cognovi. Recordare ergo quia, dum adhuc esses in saeculo, illud tale piaculum commisisti, de quo necdum per confessionem absolvi meruisti. Confitere igitur, et poenitentiam age celeriter, quia si ante obitum per confessionem deletum non fuerit, post mortem insolubile permanebit.» Evigilans 346 itaque frater, reduxit ad mentem illud grave delictum quod ante duodecim annos perpetrarat, sed ab ipsius memoria letali oblivione funditus abolitum erat. Acceleravit igitur confitendo et satisfaciendo liberari, et gratias 1358C agens Deo, manifeste cognovit quia non frustra sanctorum suffragia expetuntur, nec parvipendendum est confessionis sacramentum, sine quo etiam tales ignorantiae taliter imputantur.
CAPUT VIII B. infirmarius pauperum, vir religiosissimus, videt paulo ante mortem Christum ipsum Dominum, et locum sibi in coelo praeparatum.
Frater quidam religiosissimus in eodem tunc coenobio degebat, nomine B. Hic in primordio conversionis suae dum peccatorum suorum magnitudinem, et districti Judicis aequitatem attentius intueretur, tanta formidine motus est ut in desperationem propemodum laberetur. Quo comperto, praefatus 1358D abbas exemplis et monitis multis ei persuadere conabatur, quia confessus et poenitens quilibet, et quantumlibet reus, nunquam indulgentia privaretur. Et cum necdum ei hoc modo satisfacere posset, adjecit, et ait: «Ego salutis tuae fidejussorem me constituo, et anima mea pro tua requiratur, dummodo obediens perseveres in ordine isto.» Hac ergo promissione frater ille magnifice roboratus, spiritum diffidentiae a quo impugnabatur penitus expugnavit; et exsultans Domino cum tremore, misericordiam et 347 judicium cantare deinceps consuevit. Qui cum esset nobilis genere, nullam tamen generositatem arbitrabatur nisi pro Christo pauperem fieri, et servire pauperibus. Erat enim infirmarius pauperum in hospitio deputatus. Quibus 1359A officiosissime superintendens, non sicut extraneis et mendicantibus serviebat, sed tanquam dominis suis, et tanquam membris Filii Dei. Si quem in eis morbidum, si quem ulcerosum, et vermibus scaturientem aspiceret, huic omnem pietatis operam impendens, abluendo, tergendo, atque refocillando, quasi mater aegrotanti filio jugiter assistebat.
Dum haec et similia Dei famulus agere non cessaret, contigit eum in praedicta mortalitate migrare ad Dominum. Qui cum videret socios suos quotidie subtrahi, et ipse desiderabat desiderio magno dissolvi, et esse similiter cum Christo. Oborta vero febricula quadam, cum tenuiter aegrotare coepisset, lecto decubuit. Cumque praedictus abbas introisset ad visitandum illum, mirabatur quod homo tam 1359B ferventissimus tam levi occasione lecto detineretur. Unde et subridens aiebat: «Ne timeas, frater B., quia modo non morieris, sed adhuc comesurus es nobiscum de fabis et oleribus nostris.» Ipse vero respondit: «Non timeo, Pater, non timeo, sed confido in Domino, quia minime jam fraudabor a desiderio meo.» Quid multa? febre crescente inunctus est oleo sancto. Inunctione facta factus est statim in spiritu, et raptus in contemplatione per multum temporis spatium jacuit sine sensu et sine motu, ita ut pene mortuo similis videretur. Interim ergo aperti sunt ei coeli, et revelata facie meruit videre gloriam Dei, adeo ut dicere posset: «Vidi 348 Dominum facie ad faciem.» Qui cum ad se reversus esset, interrogavit eum abbas quomodo se 1359C haberet. «Bene mihi est, inquit, bene sit et tibi. Et nunc, charissime Pater, absolvo te a debito sponsionis tuae.» Abbas autem pristinae illius obligationis oblitus, nesciebat quid loqueretur. Tunc frater expressius commonefecit eum, et ait: «Ergone excidit tibi quemadmodum olim salutis meae responsalem te constituisti? Ab illa igitur fidejussione securum te facio, quia de mea salvatione per misericordiam Christi securus existo.» Tunc abbas sollicite coepit ab eo indagare quonam modo id potuisset agnoscere. Quod cum modis omnibus dicere recusaret, tandem constrictus ab illo praeceptis et precibus multis, ista tandem effatus est: «Quia virtus obedientiae veritatem silere me prohibet, rem 1359D dicturus sum vobis, cui fortasse fidem dubiam adhibebitis. Sed ut testimonium hoc credibile faciam, scitote quia cum fine dicti etiam finem vitae accipiam. Noverit ergo dilectio vestra me, licet miserum et indignum, Domino et Salvatori nostro fuisse praesentatum, et vidisse illum facie ad faciem; non tamen in sua divinitate, sed tantum in illa beatissima humilitatis forma, quam dignatus est pro nobis assumere. Ex cujus etiam sacratissimo ore audivi quia omnes qui obedientes in isto ordine usque ad mortem perseverabunt, salutem aeternam ab ipso sunt consecuturi. Fratres etiam nostros, qui de hac vita migraverunt, in magna beatitudine pausantes aspexi; et meum ipsius locum quem cum ipsis sortiturus sum, Domino miserante praevidi.» Cum ergo 1360A ista dixisset, obmutuit, statimque felicem animam reddidit.
349 CAPUT IX. Gaufridus Sorensis episcopus, cum adhuc monachus esset in Claravalle, vidit coelestium ordinum solemnem supplicationem, in valetudinarium tendentem: qui Tecelini venerandi senis ac sacerdotis animae egressum muniisse crediti sunt.
Venerabilis et sanctae memoriae Gaufridus, quondam Sorensis Ecclesiae, quae est in Sardinia, pontifex, et monachus Clarevallensis, antequam ad episcopatum promoveretur, cum esset aliquando in choro ejusdem coenobii, visionem hujusmodi, sicut ab eo secrete accepimus, beatis oculis videre meruit. Erat ergo processio sanctorum splendida atque 1360B gloriosa, quae a parte septentrionali basilicae, quasi de coemeterio veniens, et coram presbyterio transiens, recto itinere ad infirmitorium tendebat. Porro in ipsa processione acolyti, subdiacones, diacones atque presbyteri apparebant, qui per singulos ordines septeni atque septeni dispositi, alii ante alios ordine congruo incedebant. Acolyti vero stolis albis amicti, singulos cereos manibus praeferebant, qui tamen ignei magis quam cerei esse parebant. Verum subdiacones tunicae pretiosae, diacones dalmaticae fulgidae decorabant, ipsosque presbyteros planetae olosericae insigniter adornabant: qui etiam singuli congrua ministerii sui vasa manibus bajulabant. Veniebat quoque post eos copiosa turba candidatorum, ordinate similiter, et cum reverentia. 1360C Ad ultimum vero gloriosa Dei genitrix virgo Maria subsequebatur, quam beati apostoli 350 Petrus et Joannes dextra laevaque comitabantur. Ipsa autem tanta venustate, vultu et habitu fulgurans radiabat, ut ex ejus claritate tota basilica coruscaret. Porro spiritus qui ista revelabat, loquebatur interim in corde videntis, et dicebat: «Haec est Regina coelorum, haec est Domina angelorum.» Transeuntes ergo ita solemniter, ut dixi, ante altare, tandem per ostium quod ad infirmitorium vergit, de oratorio exierunt, et ita ab oculis intuentis evanuerunt. Verum in eodem infirmitorio, senex quidam venerabilis, et honestae vitae sacerdos, nomine Tecelinus, diu languerat, qui tunc ad extrema deductus post modicum 1360D obiit. Unde vir Dei qui haec viderat, pro certo credidit quod ad indicium transitus et beatificationis illius processio talis apparuit.
CAPUT X. Admiranda nonnulla a Gaufrido Sorensi episcopo, vel de eo divinitus visa. Repertum ab eo corpus Domini incorruptum.
Alia quoque vice isdem Dei famulus, dum in ecclesia staret cum aliis ad psallendum, conspicatus est manifeste daemonem instar simiae, per medium chorum transeuntem. Cumque venisset ad eum ridicula bestia, cum indignantis oculo respiciens illum, atque despiciens, patulis naribus aliquandiu hominem subsannabat. Qui postquam ab eo pertransiit, tandem egressa de choro, ulterius non comparuit.
1361A Factum est autem aliquando ut isdem Dei famulus 351 circa gutturis partes gravi molestia laboraret; eratque jam morbus inveteratus, et pene a medicis desperatus; unde etiam angustiabatur animo vehementer, pro eo maxime quod arteriis ab aegritudine coarctatis, psallendi in ecclesia vires amisisset. Proinde conversus ad beatum Bernardum, die noctuque cum multis lacrymis precabatur ut cantandi gratiam ejus interventu recipere mereretur. Quadam igitur vice beatus Bernardus ei per visionem apparuit, et loco dolenti, manu sua tangendo ac benedicendo, signum sanctae crucis impressit. Cumque vir Dei evigilasset, sanatum se esse reperiens, mire ad cantandum convaluit, et nullum deinceps impedimentum ab eadem aegritudine pertulit.
1361B Alio quoque tempore contigit ut quidam de intimis ejus graviter aegrotaret, ita ut mori putaretur: unde praedictus vir nimis dolens, lacrymosis precibus exorabat ardenter Dominum pro recuperanda salute dilecti. Astitit ei quidam per visionem, et ait: «En frater ille pro quo sic affligeris, sanitati restituetur; sed tamen alter quidam, quem aeque spiritualiter diligis, ipsius loco est migraturus.» Illo igitur convalescente, defunctus est in ipso tempore senex quidam venerabilis et sanctus, Renaldus de Cluniaco dictus, quem et ipsum miro affectu diligebat in Christo.
Praeterea cum pro matre defuncta nimium foret 1361C sollicitus et diuturnos aquarum exitus pro ea deducerent oculi ejus, multa siquidem collata est ei gratia lacrymarum, flagitabat instanter a Domino ut sibi de illa revelaret, utrum in poenis an in requie posita esset. Facta est autem vox divinitus ad eum: «Cur importunis precibus extorquere 352 conaris quod tuae cognitioni minime debetur? Tantummodo ora pro tuis, et salvabuntur.»
Huic autem aliquando posito in oratione, per visionem vir quidam venerabilis apparens, annulum aureum digito ejus imposuit, praesagium scilicet futurae in proximo dignitatis. Nam in eodem anno, sicut ipse nobis innotuit, assumptus est ad episcopatum Ecclesiae Sorensis: quam septem annorum curriculo strenue regens, et suam ipsius vitam in 1361D omni puritate custodiens, dignum sanctitatis exemplum posteris dereliquit.
Appropinquante autem vocationis suae termino, quem solus Deus noverat, egressus de Sardinia venit ad visitandum Claramvallen, cujus filius erat, et in qua sepeliri magno desiderio desiderabat. Quam cum a longe intuitus esset, elevatis oculis suspiravit in coelum, toto cordis affectu deprecans Dominum, ut si infra terminum esset moriturus, tali siquidem spatio temporis, semper eamdem domum vel una vice visitaverat, nunquam amplius ab ea separari permitteretur, ne forte alibi consummari contingeret, et desiderata sibi sepultura privaretur. Ingressus itaque praedictum monasterium cum aliquandiu sanus ibidem perstitisset, tandem corripiente 1362A se acuta valetudine, per dies aliquot aegrotavit, et ingravescente morbo, ad extrema devenit. Cumque fuisset inunctus oleo sancto, et munitus coelesti viatico eadem hora, imo eodem fere momento, mirantibus universis obdormivit in Domino. Transivit autem circa medium noctis, in festo dedicationis ecclesiae Clarevallensis. Porro venerabilis ejusdem monasterii abbas, qui conscientiae ipsius puritatem optime noverat, cum jam exanimati 353 corporis oculos clauderet, cum magna pietate fidei exclamans ait: «O dulcis ac venerande Pater, Deus omnipotens faciat me ad tuum consortium pervenire.» Dum vero commendationis officium funeri impenderet, tanto pietatis affectu movebatur, ut erumpentes lacrymas continere non posset, ita 1362B ut etiam duros corde in fletum commoveret. Defunctus est isdem piissimus Pater anno gratiae millesimo centesimo septuagesimo octavo, juxtaque venerabilem Godefridum quondam Lingonensem episcopum, in ecclesia Clarevallensi tumulatus.
Hic autem cum aegrotare coepisset, revelatum est de eo cuidam ex fratribus ipsius monasterii, quia in proximo migraturus esset. Deinde post paucos dies, cum isdem frater fratrum vigiliis interesset, vidit in mentis excessu stratum quemdam, fulcris mollibus diligenter aptatum, et niveis operimentis decenter ornatum, qui eidem episcopo servabatur, nimirum signans requiem aeternae felicitatis, ad quam post modicum erat assumendus. Eadem vero nocte qua defunctus est, posito in ecclesia corpore, 1362C cum signum ad vigilias pulsaretur, praedictus frater evigilans, coepit illico praefatum episcopum ad mentem reducere. Statimque facta est vox in auribus ejus, loquens ad ipsum de viro Dei defuncto, et dicens: «Ecce nunc a principio signi hujus, recipiunt eum sancti Dei omnes in consortium suum.» Surgens itaque venit in chorum, et stabat cum aliis ad psallendum. Cumque celebrarentur matutinae laudes, respexit, et vidit in parietibus templi, circa defuncti corpus, quasi unius horae spatio luminaria copiosa divinitus accensa, ita ut prae multitudine numerari non possent. Quod dum frater ille conspiceret, 354 compunctus est valde et gratias agens Deo pro omnibus quae viderat et audierat, 1362D ait intra se: «Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te. Vere beatus iste sanctus quem elegisti, et assumpsisti. Habitabit in atriis tuis. Credo enim atque confido quia dignus est jam inter sanctos et electos tuos adipisci per gratiam tuam quietis beatitudinem, luminis claritatem.» Expletis autem postea duobus mensibus, cum isdem frater esset in choro, ad vigilias vigilans et psallens, subito iterum venit in mentis excessum. Et ecce apparuit ei praedictus episcopus, induens se sacerdotalibus, et quasi praeparans se ad missam celebrandam, ita ut isdem frater adjuvans eum, reversaret casulam super manus illius. Porro in eadem hora cantabatur hic versus in ecclesia: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII). 1363A Referebat isdem sanctus quod cum quamdam ecclesiam veterem ac ruinosam reparari praecepisset, et altare in ipsius praesentia dirueretur, reperit in ipso capsulam scabrosam ac veterem, sanctorum reliquias continentem. Porro inter easdem reliquias corpus Domini repositum erat: quod ita sanum et integrum, ita mundum et candidum, et ab omni corruptione penitus alienum inventum est, ac si recentissime ibi reconditum esset. Sane in terra illa nemo repertus est, qui ejusdem ecclesiae vel altaris constructionem, aut consecrationem se vidisse recoleret. Viso tanto miraculo, universi qui aderant glorificaverunt Deum; cognoscentes ipsum esse sacratissimum corpus Domini, de quo veraciter scriptum est: Non dabis sanctum tuum videre 1363B corruptionem (Psal. XV).
355 CAPUT XI. De Hungero, ejusque patre et fratre Rodulpho ad ordinem Praemonstratensem mirabiliter conversis.
In territorio Meldis, vico qui dicitur Acejum, erat quidam clericus, nomine Hungerus; qui, dum adhuc parvulus esset, fovebat eum in gremio suo mater sua. Quae cum videret infantem nitidulum, et florida facie vernantem, congratulans ait conjugi suo: «Vide, domine meus, quam elegantem infantem largitus est nobis in indulgentia sua Deus.» Ille autem, ut erat homo fidelis, et Deo devotus, respondit: «Vere pulcher est infans, et pulcher clericus erit si Deo Jesu Christo placuerit.» Quo illa audito, infremuit adversus hujusmodi vocem et locuta est quasi una 1363C de stultis mulieribus, dicens: «Vae, quid dixisti, homo insane? Ergone filium meum unicum mihi auferes, et facies clericum? Absit, absit ut baculus senectutis nostrae spes posteritatis nostrae, clericatus officio destinetur!» Vix illa sermonem impleverat, et ecce, repente percussus est puer epileptico morbo, corruens et spumans inter brachia matris, et tam dura passione torquebatur, ut os ejus ad aurem pene verteretur. Quo viso mulier, nimio terrore concussa expalluit, et clamans cum gemitu ait: «Heu, heu, Domine Deus, quam male locuta sum, et quam perverse egi! Ego, ego sum illa flebilis et misera, quae tuam indignationem promerui; nam iste parvulus innocens, quid peccavit? 1363D Vertatur, obsecro, manus tua super caput ingratae et 356 perfidae parentis, tantummodo ut vivat filius meus, et tuto perenniter obsequio mancipetur.» Mox igitur arrepto itinere tulit puerum semivivum, et duxit ad monasterium virginum, quod dicitur Fontanis, ad duas leugas inde remotum. Cumque spirantem adhuc infantulum super altare beatae virginis Mariae posuisset, cum clamore valido et lacrymis oravit, dicens: «Piissima Dei genitrix, tibi commendo, et tibi reddo unicum meum, ut tibi vivat, et tibi serviat quandiu vixerit, in ministerio clericali.» Finita autem oratione, beatissimae Virginis interventione sanatus est puer, atque ab illa epilepsia perfecte convaluit, quam sicut antea non habuerat, ita postea nunquam habuit. Processu vero temporis, 1364A cum jam litteris esset imbutus, et sacris ordinibus applicatus, monasterio Beatae Mariae de Valle sevena, haud procul ab urbe Suessionensi, in ordine praemonstratensi, Deo donante, se reddidit, ibique per annos plurimos religiosissime degens, usque ad obitum perseveravit. Pater vero qui per pium inchoaverat votum, ad locum eumdem subsecutus est filium, ubi et ipse obedienter ac pie conversatus, tandem in bona confessione migravit ad Dominum. Praeterea vero ejusdem clerici germanus quidam, nomine Radulphus, infirmatus est aliquando pene usque ad mortem. Et factus in agone, videbat se per vallem quamdam tenebrosam atque profundam, cum magno horrore descendere, et quasi in inferiora terrae introire. Interim autem 1364B obvium habuit supradicti monasterii conventum, cum suo germano. Cui etiam fratres alii dicebant: «Frater Hungeri, quare non liberas fratrem tuum? Nunquid non vides quomodo perit, descendens 357 ad infernum?» Post haec autem, cum fuisset ad se reversus homo, compunctus est nimis in verbo isto; et qui nihil omnino de conversione antea cogitabat, accersito protinus fratre, praescripto coenobio per manum ejus se reddidit, ubi etiam nunc superstes, vitam religiosissimam ac honestissimam ducit.
CAPUT XII. Aquis praefocatus infans, beati Petri apostoli altari impositus reviviscit, fit postmodum clericus, tandemque monachus Cisterciensis.
Eodem tempore, et vico, alius quidam clericus, 1364C supradicti etiam similiter carne propinquus, cum similiter infantulus esset, et tutorum incuria solivagus oberraret, casu in amnem modicum de ponte lapsus est. Erat autem fluviolus angustus et lutulentus. Cumque propellentibus undis puer longius duceretur, caput ejus in fundo aquae, limo demersum erat, pedes vero quasi natantes super laticem ferebantur. Latuit ergo in aqua diutius, antequam sciri posset, ita ut interim iter dimidiae leucae confici valeret. Mater vero illius, cum esset in penetralibus quidpiam operis actitans, quasi jam praesago animo imminentis luctus conscia foret, coepit intra semetipsam taedere et moesta esse. Moxque recordata pignoris sui, egressa est de conclavi. Quod cum in 1364D domo non reperisset, exclamavit, et dixit: «Deus, et sancta Maria, ubinam est filius meus?» Veniens autem cum festinatione ad pontem, ubi corruerat infans prospiciendo 358 circumquaque pertransiit, et eum videre non potuit. Inde quoque progrediens, discurrere coepit per vicos et plateas, quaeritans et percunctans de filio suo. Tandem vero reversa ad pontem, cum super ripam fluvioli graderetur, vidit infantuli plantas super aquam fluitantes, caput autem infixum limo, tenaciter inhaerebat. Quod illa deprehendens confestim rapido cursu prosiluit in amnem, extraxitque parvulum exstinctum, et ad instar utris tumefactum atque distentum. Quem cum pedibus erectis, capite deorsum premeret, aquositas magna quae in ventrem illius influxerat, copiosa 1365A manatione refluxit. Facto itaque concursu populi, multi tulerunt puerum de manibus matris. Quem cum in domum vellent deponere et sepelire, illa omnino restitit, dicens: «Non inferetur in domum filius meus, donec in ecclesia Domino praesentetur. Confido namque de ipsius ineffabili pietate, quia vivum et sanum receptura sum hodie filium meum.» Abeuntes igitur illi, cum paululum processissent, coeperunt reverti, dicentes: «Ut quid frustra fatigamur, cum infantem mortuum videamus: nunquid ille a mortuis est revocandus?» Mater autem nihilominus obsistebat, dicens eum ad templum Dominicum modis omnibus deferendum. Et cum eos ita revertentes, usque ad quartam vicem omnimodo coegisset, tandem ad ecclesiam pervenerunt, et 1365B super altare beatissimi Petri apostoli infantulum posuerunt. Ubi cum aliquandiu jacuisset, facta oratione pro eo ad Dominum, subito oscitavit, et apertis oculis matrem suam vocavit. Mox ergo depositus de altari, appositam sibi mamillam suxit, et per eamdem basilicam huc illucque deambulans, mirantibus universis redivivus et sanus apparuit.
359 Viso itaque tali miraculo omnes laetabantur, glorificantes Deum, et beatum ejus apostolum Petrum, cujus interventu mortuum ad vitam rediisse crediderunt. Parentes igitur, ne tantae gratiae ingrati remanerent, eumdem puerum Domino obtulerunt, et clericatus officio destinarunt. Praeterea vero ipse infantuli genitor, Romanum iter cum magna devotione arripuit, et beato apostolorum Principi coram 1365C corpore suo gratias referre curavit. Processu vero temporis, puer litteris est imbutus, et sacris ordinibus applicatus. Hic etiam postmodum religionis habitum votive suscipiens, et voto votum adjiciens, usque hodie vivit, cum timore Domino serviens in Ordine Cisterciensi.
CAPUT XIII. Clericus desertor et apostata, lethali morbo ad extrema deductus, cum tonsuram clericalem sibi restitui precaretur, nulla industria attonderi potuit.
In Majori Britannia, episcopatu Lincolniensi, haud longe a monasterio quod Parcum nominatur, quidam clericus exstitit, qui, cum jam diaconus esset, abjectis ordinibus sacris, etiam tonsuram 1365D deposuit. Postmodum autem, cum mortali aegritudine pressus ad extrema venisset, confessus est tandem fuisse se clericum ac diaconatus officio functum, et ductus poenitentia, postulabat sibi restitui coronae signaculum. Cum ergo rasoria, forfices caeteraque hujusmodi instrumenta ad eum tonsurandum fuissent adhibita, nulla arte, nulla virtute 360 potuerunt ejus crines incidi, nec coronae circulus reparari. Mortuus est ergo praevaricator clericus absque signo clericali, et factus est in signum et in exemplum terribile clericis desertoribus atque apostatis.
CAPUT XIV. Monachus Clarevallensis infirmus, in observatione ciborum et procuratione medicaminum superstitiosus, clementissimae Dei Matris providentia mirabili, et vires recipit, et nimiam sui curam deponit.1366A
Ferunt in coenobio Clarevallensi nuper monachum exstitisse, qui, quamvis homo bonae voluntatis existeret, corpore tamen delicatus atque infirmus, in observatione ciborum et procuratione medicaminum curiosus erat atque superstitiosus. Huic ergo per visionem apparuit beata Dei Mater et Virgo Maria, ad portam oratorii posita, quae pretiosum electuarium pixide portans, intrantibus in ecclesiam fratribus singulis, singula ex eo cochlearia dabat, et mira dulcedine gustantes reficiebat. Cumque praedictus frater accederet, ut et ipse de manu piissimae procuratricis, portionem alimoniae coelestis acciperet, 1366B illa repulit eum, dicens: «Tu medicus sapiens, et curam tui sollicite gerens, non nostro medicamine indiges. Vade itaque, vade, et cura teipsum sicut volueris, quoniam de his qui curam suam super Dominum jactant, cura est nobis.» Quod cum ille audisset, erubuit, et petens indulgentiam, promisit ei quod amplius de seipso sese non intromitteret, sed totam vitae 361 suae curam Deo et sibi committeret. Tunc illa misericorditer annuens, et poenitenti veniam praebuit; et medicanti, salutiferae pitantiae pabulum impertivit. Gustata igitur benedictione dulcedinis, protinus a sua teneritudine et infirmitate frater ille convaluit, et contentus deinceps communibus alimentis atque subsidiis, decorem et fortitudinem cum salute corporis pariter 1366C induit.
CAPUT XV. De Alquerio Clarevallensi monacho, sui quidem contemptores; sed amore Christi in procurandis aegrotis, praesertim pauperibus, diligentissimo: qui de Christi vulneribus benedictionem et salutem promeruit.
Fuit in eadem ecclesia monachus quidam venerabilis, Alquerius nomine, vir religiosus atque spiritualis; sobrius in victu, humilis in vestitu, et durus admodum castigator corporis sui. Ita namque circumcisus ac temperans erat in his quae ad usum corporeum pertinere videbantur, ut omni voluptate ac vanitate depulsa, etiam necessariis parcissime 1366D uteretur. Hic medendi peritia valenter expertus, cunctis indigentibus, artis suae operam pro viribus impendebat, se autem solummodo ab hujusmodi cura excipiebat. Licet enim valetudinarius esset ac debilis corpore, nunquam tamen acquiescebat carnalem medicinam sibimet exhibere; et quamvis operam ejus viri magnates, vel etiam capita optimatum incessanter expeterent, et saepius renitentem huc illucque distraherent, tamen super egenos et pauperes 362 magis intelligens, omnimodam eorum servitio sollicitudinem adhibebat. Nec modo ipsorum aegritudines livoresque curabat, verum etiam necessitates, proutcunque potuisset, in indumentis et alimentis studiosissime procurabat. Porro languentium putridas carnes et sanie defluentia 1367A membra ita dignanter, ita diligenter propriis manibus contrectabat, ut Christi vulnera fovere putaretur. Et vere sic erat: totum enim pro Christo faciebat, et totum sibi Christus imputabat, qui ait: Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV). Unde etiam ipse famulum suum secretis consolationibus saepius visitabat, et in opus ministerii hujus mirarabiliter incitabat.
Quadam igitur vice vidit hujusmodi visionem in Claravalle. In primis itaque audivit quasi quemdam nuntium coelestem, praeconaria voce clamantem; «Ecce Christus venit, surgite, et occurrite Salvatori.» Cumque omnes certatim ad videndum properarent, tunc et ipse cucurrit, et stetit in ostio claustri per quod eum venire sciebat. Igitur, ingrediente 1367B Domino, accessit et adoravit eum, flagitans ut acciperet benedictionem et misericordiam a Deo salutari suo. Qua percepta, coepit eum attentius intueri, et miro pietatis affectu compatiebatur ei, siquidem apparebat ei veluti dolens atque infirmus, confixus clavis, lancea perforatus, ac si eadem hora de cruce depositus esset, ita ut ex plagis copia sanguinis emanaret. Porro ipse Dominus linteolos mundos quasi corporalia tenens, eisdem vulneribus imprimebat, et cruore deterso in terram eos projiciebat. Quos frater ille cum summa veneratione recolligens ac nimia devotione deosculans, quasi redemptionem animae suae in sinu suo 363 repositos conservabat. His et hujusmodi revelationibus 1367C frequenter a Domino recreatus, non cessavit usque in finem operari bonum ad omnes, maxime autem ad peregrinos et miseros aegrotantes.
Tandem vero, cursu vitae peracto, ad diem ultimum venit. Cumque venerabilis Pontius abbas ad eum gratia visitationis accederet, quaesivit ab eo quid ageret et quonam modo se haberet. Ille vero respondit: «Bene, charissime Pater, bene omnino agitur mecum, quia vadens vado ad Dominum meum. Quid ergo? inquit, corporalem molestiam aegre non toleras, et mortis angustiam non formidas? Ego, inquit, omnia tranquilla, omnia laeta considero, quia praeventus sum a Domino in benedictione dulcedinis, quae omnem mihi moerorem a corde, et omnem pene dolorem a corpore 1367D tulit.» Respondens itaque abbas, dixit ei: «Age jam, dilecte mi frater, dic mihi obsecro propter Deum, si tibi divinitus est aliquid revelatum.» Tunc ait illi: «Modo antequam huc introissetis, apparuit mihi, misero licet atque indigno, Dominus Jesus Christus, qui propitio ac sereno vultu et signa beatissimae passionis ejus ostendens, ait: «Ecce peccata tua deleta sunt a facie mea. Veni ergo securus; veni et vide, ac deosculare vulnera mea, quae tantum dilexisti, et toties confovisti.» Tali ergo promissione firmatus, jam mori non timeo, quia reposita est haec spes mea in sinu meo. Et scitote quia proxima nocte (erat autem vigilia beati Martini), migraturus sum, dum opus diei celebrabitur in ecclesia et tali hora.» Defunctus 1368A est igitur eadem nocte, et tempore quo praedixit; jamque, ut vere confidimus, requiescit a laboribus universis, 364 invento nimirum Domino quem suis manibus exquisivit.
CAPUT XVI. Cuidam fratri de peccatis suis turbato et contrito, ostendit Christus lacrymas et luctus poenitentium quanti aestimaret.
Frater quidam de monasterio Clarevallensi, dum pro peccatis suis quibus Deum nimis offenderat, gemebundus et anxius incessanter seipsum affligeret, tota die ingrediebatur tristis et moerens, finem lamentis et fletibus interdicens. Qui cum in tanta cordis amaritudine diutius versaretur, nocte quadam vidit in visione Dominum Jesum Christum, 1368B sacerdotalibus ornamentis indutum, et missam celebrantem. Quoties vero juxta sacrificii ritum sese ad populum convertebat, tollens in manibus suis calicem de altari, cunctis qui aderant videndum offerebat. Porro in ipso calice nihil aliud erat nisi lacrymae, quibus beata Magdalena pedes ejus in domo Simonis rigaverat. Cumque praedictus frater, secus pedes Domini positus ista cognosceret, percunctatus est eum, dicens: «Obsecro, Domine, utquid ostendis nobis calicem istum, cum lacrymis quae in eo sunt? Ut videant, inquit, et sciant universi quantum mihi placet contritio cordis, et poenitentiae luctus, qui ad exemplum poenitentium tandiu servavi lacrymas hujus peccatricis 1368C ad pedes meos flentis et poenitentis.»
CAPUT XVII. Eidem fratri Christus Dominus spem veniae et misericordiae suae, alio mirabili viso ingessit.
Sub eadem vero tempestate, dum adhuc malorum suorum poenitudine isdem frater seipsum quotidie maceraret, vidit in visu noctis sese in lacu profundissimo fluctuantem ac periclitantem. Cumque jam evadendi spes nulla superesset, en subito adfuit Salvator, ambulans nudis pedibus super aquas. Qui cum ad eum pervenisset, levavit in brachio, atque in sinu suo miserum misericorditer atque dignanter, sublatumque de aquis posuit in prato virenti et amoeno. Quod cum ille vidisset, illico procidens ad pedes ejus, prae immensitate 1368D laetitiae, animo gestire coepit, insatiabili desiderio sibi astringens atque deosculans pia vestigia Salvatoris.
CAPUT XVIII. Ejusdem argumenti visio, eidem fratri ostensa.
Quadam vero die, cum aestuanti animo nosse cuperet utrum a Domino indulgentiam consequi mereretur, coepit ardenter insistere, gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis divinam pietatem obsecrans, et exoptans ut hoc ei aliquo modo innueretur. Sequenti itaque nocte, dum ita affectus fratrum vigiliis interesset, subito venit in mentis excessum. Et ecce astitit 366 ei nescio quis, novaculam acutam et quasi insensibilem per caput ipsius leniter ac suaviter ducens; qui etiam in momento, in 1369A ictu oculi, veluti rasit ei barbam, collum et coronam. Verumtamen paucos pilos in uno tempore deserens, somnolentiae vitium quo frater ille, quamvis invitus, adhuc tamen graviter premebatur, forsitan denotavit. His et hujusmodi consolationibus isdem frater relevatus, aspirante Domino, didicit in spem veniae respirare.
CAPUT XIX. In villa territorii Tullensis Domno-Martino eucharistia cum sacra pixide et corporali flammas evasit, circumjectis omnibus rebus incendio absumptis.
In territorio Tullensi, villa quae Domnus-Martinus dicitur, quadam vigilia Paschae, cum forte deesset in ecclesia oleum ad lampades concinnandas, posuerunt 1369B ante altare candelam accensam, ut ibi arderet tota nocte. Quae cum fuisset in pavimento super absidam unam minus caute locata, casu inde collapsa et usque ad altaris crepidinem devoluta est. Allambens itaque flamma invasit illico pallum atque combussit, et saeviente incendio concremata sunt pariter universa altaris operimenta, quibus tunc solemniter et copiose ornatum erat. Mane vero intrantes ecclesiam presbyter atque ministri videre quae circa altare ignis effecerat, cunctaque reducta penitus in cinerem ac favillas. Verumtamen corpus Domini, cum pixide lignea 367 in qua super altare et super ipsa linteamina positum erat, ignis undique saeviens omnino non tetigit, adeo ut pannus etiam sericus, quo ipsum vasculum operiebatur, 1369C omnino appareret illaesus. Cumque sacerdos, adhibita scopa, cineres de altari colligeret, ut eas in loco mundo reconderet, reperit in eisdem (mirum dictu!) sacratissimum corporale, quod, inter altaris linteamina positum et obvolutum, putabat omnimodo cum eis esse consumptum. Quod cum protinus displicasset, ita sanum et candidum prorsus apparuit ac si diligenter in cista locatum fuisset. Quod cum vidisset omnis populus, laetati sunt valde, mirantes et magnificantes omnipotentiam Redemptoris. Hoc nobis retulit quidam religiosus monachus Clarevallensis, qui ejusdem presbyteri nepos, dum adhuc esset in saeculo, candelam illam ante ipsum altare accendit, et cuncta quae acciderant 1369D ipse vidit.
CAPUT XX. Eucharistiae sacramentum in arca reconditum et in carnem convertitur, et divini luminis indicio proditur.
Referente Christianissimo rege Francorum Ludovico, cognovimus in pago Atrebatensi ante biennium tale quoddam de corpore Domini accidisse miraculum. Die sancto Paschae mulier quaedam ad ecclesiam eunti filio suo praecepit ut, postquam communicasset, duobus parvulis suis domi remanentibus corpus Domini secum afferre satageret. Qui jussa parentis exsequi cupiens, duas oblationes sacras, ignorante 368 presbytero, de sacrario tulit atque attulit ei. Illa vero suscipiens eas, alteram 1370A communicaturis infantibus dispertivit, alteram instita colligatam diligenter in arca recondidit. Post paucos itaque dies unus ex puerulis ejus vidit immensa luminaria circa eamdem arcam divinitus accensa, quae totam domum ingenti claritate perlustrabant. Quod videns infantulus, matrem suam festinanter accersiit verbo digitoque demonstrans luminaria copiosa quae in ejus oculis radiabant. Cumque mater intente respiceret et nihil penitus videre praevaleret, arcam illam posita clavi reserare tentavit, sed nulla virtute, nulla funditus arte praevaluit. Unde mirata et obstupefacta vehementer, properavit adducere presbyterum ipsum ad tale miraculum intuendum. Qui cum festinus adesset et claritatem illam quam puer aspiciebat videre non 1370B posset, illico clavem illam de manu mulieris accepit, et sine ulla difficultate arcam celeriter reseravit. Quam cum aperuisset, institam illam in qua ligata erat eucharistia infectam sanguine reperit, et eamdem hostiam sacrosanctam, manente figura panis, in specie carnis permutatam. Quo viso, presbyter et qui cum eo erant mirati sunt valde; et adorantes deificum corpus, cum honore et reverentia ad ecclesiam detulerunt atque in sanctuario digne collocaverunt.
369 CAPUT XXI. In pago Carnotensi hostiae sacrosanctae pars major in carnem mutatur.
Eodem quo supra referente, cognovimus quod hoc anno in pago Carnotensi hujusmodi signum 1370C super eodem sacramento contigerit. Sacerdos quidam dum sacramenta offerret, invenit ante fractionem corpus Dominicum, in speciem defaecatae ac pulcherrimae carnis ex majori parte mutatum, ita tamen ut evidenter ejusdem hostiae circulus et litterae semper in ea apparerent. Verumtamen illa pars hostiae quam inter digitos suos presbyter tenuerat, solummodo panis speciem retinebat. Videntes itaque sacerdos et plebs universa quae aderat rem tam mirabilem, obstupuerunt, et exsultantes Domino cum tremore, ipsam eucharistiam in sacrario collocaverunt, ubi etiam nunc in vase cristallino reposita honorifice custoditur. Nuper vero cum quidam capellani et clerici supradicti Francorum 1370D regis, viri fideles et honesti, hujus rei veritatem nobis pro certo astruerent, adfuit etiam unus inter eos qui teste Deo asseverabat se ipsam eucharistiam eodem modo quo praediximus immutatam propriis oculis aspexisse.
CAPUT XXII. Feria sexta sacrificante presbytero, hostia eucharistica in carnem, calix in sanguinem vertitur.
Simile quoque miraculum de eodem sacramento audivimus, sed quando vel ubi acciderit, incertum habemus. Quidam honestae conversationis 370 presbyter, dum in quadam sexta feria sacrificaret, reperit ante perceptionem hostiam sacratam in similitudinem carnis esse conversam, ipsumque calicis sacramentum in speciem sanguinis commutatum. 1371A Quod cum ille vidisset, nihil omnino exhorruit, sed totum fideli ore percepit. Cumque peracta missa hoc ipsum quod acciderat, episcopo suo revelasset, increpavit eum episcopus quod tantum Dei munus sibi ad videndum minime reservasset. Sequenti vero feria sexta cum itidem missam celebraret, idem ei miraculum accidit, ipsumque episcopo cernendum reservavit. Quod cum ille vidisset, cunctisque videndum exhibuisset, immensas omnipotenti Deo gratias retulit, ipsumque sacramentum, veluti thesaurum incomparabilem, praecepit in ecclesia cum digna veneratione custodiri.
CAPUT XXIII. Celebrante missam sacrilego sacerdote, peracta consecratione, paulo ante quam communicare vellet, panis sacer e patena et sanguis e calice momento evanuerunt.1371B
Vir honestus ac religiosissimus, Petrus abbas Sancti Remigii Remensis, retulit in capitulo Clarevallensi rem certissime cognitam, quam in eodem anno evenisse asseverabat; verumtamen personam cui res ipsa acciderat, quia non voluit infamare, noluit ex nomine designare. Ait ergo: «Presbyter quidam saecularis appellatus est ad dominum papam, et accusatus coram eo de noxa criminali. Qui cum ab eo interrogaretur, 371 etiam sub anathematis intentatione, elegit potius excommunicari quam veritatem de perpetrato crimine confiteri. Et quoniam legitimis attestationibus convinci non poterat, dimissus est tandem velut innocens reus, ipsius 1371C qui non fallitur examini reservandus. Cumque reversum ad propria, conscientia graviter remorderet, reliquit interim habitum, non animum saecularem, ingressusque monasterium clericorum, professus est inibi vitam regularem. Qui cum jam in eo plurimum temporis peregisset, nolebat ullo modo confiteri justam illius excommunicationis sententiam, qua a summo pontifice innodatus erat, et tamen sacerdotis officio incessabiliter fungi punienda temeritate praesumebat. Quadam itaque die sacrificante illo et Agnus Dei jam dicto, cum juxta illius ordinis consuetudinem, super patenam corpus Domini posuit, et coram ipso modice inclinando caput humiliasset, continuo se erexit ut solito more 1371D communicaret. Sed (quod est mirabile dictu!) eadem hora angelico, ut fas est credere, ministerio sublatus est invisibiliter panis ille coelestis de patena, et de calice sanguis. Quod cum presbyter ille conspiceret, turbatus et contritus illico obstupuit, nimirum intelligens ac sciens quam justo quamque tremendo judicio Dei evenisset. Moxque celeriter adiens Patrem spiritualem, confessus est tandem compunctus et poenitens impietatem suam, quam etiam ipso tanente jam coeli revelabant.»
372 CAPUT XXIV. In vico Belesmo territorii Catalaunensis eucharistia, ad moribundam feminam latenter transmissa, a maligno spiritu publicatur.
In territorio Catalaunensi, vico quem nuncupant 1372A Belesmum, erat ante septemium presbyter quidam, nomine Wilelmus, lubricus homo multumque inhonestus. Ad hunc itaque veniens aliquando quidam laicus homo, rogabat eum pro quadam paupercula parochiana sua, quae in rure proximo commanebat, ut eam citius visitaret, et morienti viaticum ministraret. Ipse vero, ut erat piger et negligens, ire recusavit, sed eidem laico corpus Domini commitens, ait: «Vade, et dicito clerico illi qui in ipso viculo habitat, ut morientem feminam adiens, hanc ei eucharistiam tradat.» Erat autem nox. Abiens itaque homo cum Dominico sacramento, dum esset in itinere, reperit in ipsa via jacentem spiritum immundum, et quasi mortuum aliquem sudario candido coopertum. Quem cum primo vidisset, inhorruit, 1372B moxque signo crucis armatus et sacri corporis virtute confisus, declinavit paululum ab eo, et ita pertransiit. Tunc ille, qui mortuus videbatur, repente surrexit, et clamans ad eum, dixit: «Nisi ille quem portas tibi nunc praesidio esset, utique malo tuo huc advenisses.» Quo dicto, versipellis insidiator evanuit, et ita nocenter innocens atque inutiliter utilis fuit, qui non modo non potuit malignitatem explere quam vellet, verum etiam, 373 cogente Domino, confessus est veritatem quam dicere nollet.
CAPUT XXV. Ad sceleratum hominem morti proximum allata eucharistia, priusquam eam ille perciperet, a daemonibus in aera sublatus, et ad terram elisus est.
1372C In provincia Flandriae, non multo antea tempore, terribile quid accidisse comperimus. Quidam carnalis atque perversus homo, cum morti appropinquasset, allatum est ei Dominicum sacramentum, ut communicaret. Quod cum ille fuisset intuitus, illico repercussis oculorum luminibus, quasi magno fulminis ictu vehementer infremuit, et vibrato corpore de lecto exsiliens, raptu daemonum elevatus est supinus in aera sursum, ac protinus extra lectulum recidens, medius crepuit, et animam in felicem evomuit. Porro de manu presbyteri corpus Domini excussum, et in eodem lectulo cadens, super linteum venit. Ipse autem presbyter nimio terrore percussus, dementiam incurrit. Qui etiam multo 1372D postea tempore superstes, nunquam sensum recuperavit, sed quasi bestia factus, quotidianam procurationem accipiebat de domo comitis Flandrensis.
374 CAPUT XXVI. Quidam conversus Becci, morti proximus, totius conventus precibus a daemonum insultibus liberatur, et sacramentis munitus, in bona confessione e vivis excedit.
Conversus quidam de fratribus Becci, quod est coenobium Cisterciensis Ordinis in Normannia, cum jam morti proximus esset, monebant fratres ut confiteretur et sacram communionem acciperat; quod ille vehementer abhorens, pertinaci animo recusabat. Laborantes itaque fratres per unius diei 1373A spatium ut hoc ei persuadere possent, cum suam industriam nihil in hac parte praevalere cognoscerent, communi consilio decreverunt specialem pro eo in conventu facere obsecrationem. Congregati itaque in ecclesia cuncti fratres, multiplicatis litaniis et psalmis in fletu et planctu Dominum exorabant, ut ita periclitantem animam illam de profundo malorum eriperet, nec eam aliquatenus in tali damnatione mori permitteret. Expleta autem oratione clamare coepit infirmus, et dicere: «Eia, fratres, succurrite citius, et afferte Dominicum sacramentum, ne forte iterum partes adversae veniant, et me inveniant imparatum. Aderat namque modo ingens daemonum turba, a quibus undique pressus, ita coarctabar, ut nullum suggerentibus 1373B vobis possem dare responsum de salute mea. Et ecce iterum fratres nostri, tam monachi quam conversi, in unam aciem conglobati, cum magno impetu super daemones irruerunt, et singuli singulos invadentes, 375 in manu potenti et brachio excelso, omnes penitus expulerunt, et me per Dei misericordiam liberarunt.» Audientes itaque fratres gaudio magno gavisi sunt, et abeuntes in instanti sacrosanctum Domini corpus ei exhibuerunt. Ipse vero compunctus ac poenitens cum ingenti reverentia et pietate communicavit, et protinus in bona confessione spiritum emisit.
CAPUT XXVII. Longipontis conversus, qui denarium unum, et buculam unam absque licentia retinebat, percepta in Paschate eucharistia, prunam ardentem praecordiis injecisse sibi visus est.1373C
In monasterio Longipontis, conversus quidam denarium unum et unam buculam absque licentia peculiari ab initio retinebat. Igitur die Paschae, cum sacram oblationem recepisset, visum est ei quod prunam ardentem praecordiis ejus aliquis injecisset. Qui mox de oratorio exiens, suumque diversorium adiens, protinus id quod acceperat, nausea perurgente rejecit in cineres, antequam vas aliquod ad excipiendum apprehendere posset. Tunc accersito abbate loci, confessus est delictum quod commiserat, et periculum praesens quod ex eo incurrerat. In crastinum autem abbas cuncta quae 1373D acciderant, in capitulo ad fratrum audientiam retulit, et propter negligentiam sacrae communionis, communem poenitentiam nobis qui adfuimus injunxit. Porro 376 conversus isdem crescente aegritudine lecto decubuit, et diutissime postea languens utrum deinceps convaluerit incertum est nobis.
CAPUT XXVIII. Ad porcorum salutem eucharistia in stabuli limine occultata, divinitus revelatur et magna ex parte in carnem conversa reperitur.
Sanctimonialem quamdam feminam novimus, quae magnis virtutibus pollens, etiam prophetandi gratiam habere probatur. Huic autem nuper Dominus apparens tale quid revelare dignatus est, diceps: «Inhonestius me tractant fideles mei, 1374A quam Judaei sive pagani. Modo namque fecere me porcarium, depositum tenentes in proxima villa corpus meum abscondite atque vilissime in stabulo porcorum, ne porci pestilentia aut mortalitate dispereant.» Cum igitur ancilla Dei verbum hoc in medium protulisset, continuo coeperunt investigare diligenter, etiam cum intentatione anathematis, quis tantum sacrilegium perpetrasset. Videns itaque reus quia jam latere non poterat, confessus est tandem malum quod egerat, ostendens etiam in ostii sulio foramen occultum, in quo Dominicum corpus erat occultatum. Aperto igitur aditu repererunt hostiam sacrosanctam, in similitudinem carnis jam ex magna parte mutatam. Videntes vero fideles sanctum canibus datum et margaritam porcis appositam 1374B (Matth. VII), graviter ingemuerunt, tollentesque sacrum de non sacro, cum timore 377 et reverentia magna ad ecclesiam reportarunt, atque in sacrario digne, ut dignum est, reposuerunt.
CAPUT XXIX. Pauperculus rusticanus, exceptam in die Paschae et ore retentam eucharistiam cum vestimento suo insuisset spe sublevandae inopiae suae, ab eo postmodum ex morbo periclitante prodita, tota carnea inventa est.
Similiter in episcopatu Carnotensi, ante bis denos annos tale quid accidisse cognovimus. Quidam rusticanus atque pauperculus homo, a nescio quo impostore maligno audierat quia si Dominicum Corpus secum assidue circumferret, in modico tempore divitiis abundaret. Accipiens itaque die Paschae 1374C sacrosanctum Domini Corpus, integrum ore retinuit. Quod protinus assuens in margine cappae, multo secum tempore tulit, nec ei tamen aliquando paupertas et miseria defuit. Hic igitur tactus aegritudine lethali, ad extrema devenit. Cumque se morti propinquare conspiceret, tandem miser ad se reversus, miserabili sensit experimento verum esse quod ait Apostolus quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli (I Tim. VI). Dolens ergo et poenitens, confessus est rapinam quam sacrilego ore pervaserat, indicans etiam corporale indignum in quo dignissimum corpus repositum erat. Accipiens itaque presbyter ipsam vestem, et coram astante populo dissuens, invenit hostiam sacram, 1374D pristina quidem manente figura, in naturam et speciem carnis omnino 378 conversam. Quod ubi nuntiatum est praesuli Carnotensi, protinus ad ipsum locum cum comitatu magno venire curavit. Assumensque thesaurum illum incomparabilem et ad urbem ipsam maximo cum honore deferens, occurrente sibi clero et populo innumerabili, in ecclesiam Beatae Virginis Matris solemniter intulit, ibique dignissime conservandum decenter ac sublimiter collocavit.
CAPUT XXX. Apum alveari injecta eucharistia, post tres annos in summo calatho integra et illaesa reperitur.
Alius quidam ruricola, dum ad cujusdam sortiarii sibilos virulentos male credulam aurem applicuisset, 1375A persuasum est illi quia si ore tenendo Dominicum corpus alveariis insufflaret, apes inde plurimum profecturae et crebriora examina mitterent et uberiora mella conficerent. Percepta igitur eucharistia et ore retenta, ad apiarium venit. Cumque per singulos calathos insufflando procederet, contigit ut hostia sacra, ab ore sufflantis elapsa, in unum calathorum per foramen intraret; quae mox divinitus acta, superius avolavit, ibique in superiori crate congrue locata triennio latuit. Cumque peritus ille insibilator curiosius intro prospiceret, et eam minime reperiret, contempsit et abiit, ipsum tamen calathum, ne amoveretur, diligenti cura notavit. Post tres itaque annos correptus aegritudine gravi, mortem in januis adesse cognovit, accersitoque 1375B 379 presbytero confusus et poenitens, recognovit audaciam puniendam, quam superbe praesumpserat, ipsamque jacturam intolerabilem quam postea negligenter incurrerat. Percunctante autem presbytero utrumne praesepium illud agnosceret, in quod hostia cecidisset, respondit sese optime scire, nec distulit incontinenti ostendere. Tunc igitur effracto canistro, presbyter, et qui aderant multi repererunt Dominicum corpus diligenter et honeste reconditum in superiori statu, ita prorsus integrum atque decorum ac si fuisset ibidem ea die repositum.
CAPUT XXXI. In Sardinia, cuidam presbytero de poenis alterius vitae multa divinitus revelantur.
Fuit in insula Sardiniae sacerdos quidam honestae 1375C conversationis, qui etiam ibi praeerat cuidam ecclesiae parochiali. Erat autem eadem ecclesia extra villam aedificata, atque ab omni hominum habitatione remota. Quadam itaque vice cum missam ibidem celebraret, hora perceptionis invenit hostiam super corporale fractam atque in duas partes a seipsa divisam, quam antea consecraverat integram et sanam. Quod ubi conspexit, turbatus et anxius cum metu et admiratione sacrificium consummavit. Expleto autem ministerio caeterisque dimissis, solus ibi remansit.
Egressus itaque foras, venit et stetit in capite ejusdem basilicae, dorse adhaerens ad parietem et facie versa 380 contra orientem. Qui dum ita positus 1375D ibidem aliquandiu staret, et de re quae acciderat timide ac sollicite cogitaret, infremuit spiritu, et inhorruerunt subito pili carnis ejus. Tunc irruente in eum nescio qua virtute externa, ita defigi atque arctari coepit ut nullo modo posset inde moveri. Et ecce apertis oculis vidit innumerae multitudinis turbas, equestres et pedites, coram ipso citatis gressibus transeuntes. Erant autem in eis homines promiscui sexus, diversae aetatis et conditionis, in quibus etiam multos deprehendebat, quos antea viventes in carne cognoverat. Unus ergo ex eis, quondam sibi notus et charus, ad eum accessit, et fixo gradu coepit cum eo familiariter loqui. Percunctante vero presbytero quaenam esset aut quid etiam ageret tanta turbarum infinitas, respondit animas 1376A esse carne solutas, quae omnes variis pro varietate culparum deditae poenis, ita semper discursu reciproco longe lateque vagabantur in mundo. Quidam ex eis citius, quidam tardius liberandi erant, multorumque nihilominus poenae insolubiles permanebant.
Dum haec ille loqueretur, perspiciens presbyter vidit unum ex eis ante se praetereuntem, de quo vehementer expavit, dicens: «Vae mihi misero peccatori! Nunquid iste est dominus noster Balduinus, Pisanus quondam archiepiscopus, de monasterio Claraevallis assumptus?» Respondit mortuus: «Ipse est vere» Et presbyter ad eum: «Hiccine ergo tantae professionis monachus, et tantae perfectionis episcopus, deputatus est poenis, quem nos autumabamus 1376B jam in coelo gaudere cum angelis? Ille vero ait: «Pro certo agnosce quia ipse est sanctus, celsique meriti homo, et magna est ejus gloria coram Deo. 381 Sed quoniam propter ipsum inter Pisanos et Lucanses populos diuturna jam guerra versatur, propterea differtur a requie, donec inter illos ad pacem discordia revocetur.»
Dum haec ergo dicerentur, ecce iterum quidam dives olim ac praepotens miles veniebat, deferens in gremio suo argenti pondera magna, quibus onustus atque afflictus nimis incedebat. Quem cum presbyter agnovisset, quaesivit etiam de ipso cur tali supplicio subjaceret. Respondens mortuus ait: «Homo iste perversus et impius, nimium carnaliter atque tyrannice vixit: et ideo sempiternis deputatus est 1376C poenis. Hic aliquando Jerosolymam proficiscens, pecuniam istam secum detulerat, ut eam erogando, peccata redimeret, et amicos sibi de mammona iniquitatis conciliaret. Sed, diabolo suadente, fraudavit animam suam operibus pietatis, et secum, ad propria remeans, victualia pauperum reportavit; quae sicut ex malo collegerat, ita quoque ad cumulum mali in malum expendere non dubitavit.»
Haec illo dicente, ecce apparuit columna jubaris immensi, ultra communem scilicet valentiam coruscantis, de coelo usque ad terram porrecta, per quam anima quaedam angelico ductu ad sidera contendebat. Quod cum presbyter ille vidisset, sciscitatus est iterum a suo collocutore quid esset. Ille vero 1376D respondit: «Ipsa est anima Constantini quondam judicis et domini Turritani. Haec autem per novennium, ventis et pluviis algoribusque semper exposita, a die sui exitus usque nunc in stillicidio domus suae constitit, ibique suorum excessuum poenas luit. Sed quia misericors et liberalis in pauperes exstitit et judicium injuriam patientibus fecit, insuper etiam de 382 malis quae commiserat, confessa et poenitens exiit, idcirco misericordiam a Domino consecuta, hodierna die meretur a malis omnibus liberari, et bonis omnibus satianda ad aeternam beatitudinem introduci.»
Haec, et similia multa quae longum est enarrare, praedictus presbyter vidit, et de omnibus quae quaerebat suus illum confabulator instruxit. Ad ultimum 1377A vero percunctatus est etiam de seipso. Cui ille respondit: «Ut tibi quid postulas expediam breviter, scias te indubitanter hoc anno moriturum, et secundum quod egeris recepturum.» Cum haec ille dixisset, protinus ab eodem presbytero vale dicto pertransiit, et tunc omnis apparitio illa pariter cum eo disparuit. Presbyter autem ad seipsum reversus, et ex his quae viderat vehementer affectus, mirabiliter in Dei timore profecit, et quamvis honeste antea viveret, postea tamen multo castigatius vixit. Visionem autem quam viderat, quibusdam religiosis ac sapientibus innotuit, et eodem, sicut audierat, anno de corpore exiens, in bona confessione migravit.
CAPUT XXXII. Sarracena puella Christianae religionis expidissima, pro tuenda pudicitia, a Christiano, sed flagitioso milite, obtruncata, in martyrum canonem refertur ab Alexandro papa tertio.1377B
Opinata res est valde et per Hispaniam divulgata quam refero. Erat nuper in eadem regione Sarraceni cujusdam divitis filia, quae 383 in Christum fideliter credens, ad Christianismum pertingere satagebat. Locuta est ergo cuidam militi Christiano, dicens: «Noverit dilectio tua me in Deum tuum sinceriter credere et baptismi gratiam ardenti animo desiderare. Si ergo volueris me ad terram tuam ducere et facere Christianam, peculium magnum quod penes me habeo repositum tibi tribuam, et meipsam quoque in conjugem tradam. Quod si me 1377C forsitan habere nolueris uxorem, medietatem ipsius pecuniae tibi dabo, reliquam meo victui reservabo.» Igitur annuente milite et datis utrinque dextris de conservanda fidelitate, exierunt latenter a finibus paganorum, comitante eos puerulo quodam qui erat in obsequio eorum. Venientes itaque ad quoddam castrum Militum templi, cum intrare nequirent (siquidem consuetudinis erat fores ejusdem municipii propter nocturnas insidias eo tempore non reserari), diverterunt in proximum frutetum, ubi copioso igne accenso comederunt et biberunt ex iis quae attulerunt secum.
Expleta autem refectione, miles ille furore libidinis agitatus cum illa sua consorte concumbere cupiebat. Quod ipsa vehementer abhorrens, modis 1377D omnibus restitit ei, dicens: «Heus tu, bone Christiane, quid est quod facere tentas, ut et teipsum et me pariter perdas? Tu in Christo renatus, ego gentilis; adhuc non licet nobis invicem commisceri. Aut ut scorto abuti me quaeris. Nunquid idcirco parentum meorum temporalem contempsi honorem et gloriam, ut me in terra aliena prostibulum faciam? Haeccine ergo est puritas Christiana, quam te docente, me assequi delectabar? Recordare, obsecro, 384 Domini Dei tui, et memento quia in fide et veritate ipsius me honeste tractandam suscepisti. Habeas itaque reverentiam Christo tuo, et ne velis captivam illius tanto dehonestare ludibrio. Si me consortem tori habere volueris, sustine per modicum 1378A tempus, donec opprobrium paganitatis meae fonte baptismatis diluatur, et tunc legitimo foedere sociemur. Sin autem, ut dixi, meum fortasse connubium aspernaris, portionem substantiae meae quae te contingit habeto, et me Christo vacare permittito.» Haec illa dicente, nihil ille movebatur ad pietatem, sed libidine magis ac magis insaniens, minabatur ei necem inferre celeriter, nisi protinus ejus imperio consentiret. Ipsa vero Christiano more constantior, libera voce dicebat se pro tuitione pudoris mortem potius eligere gloriosam quam pudicitia prostituta ignominiosam redimere vitam. Tunc furibundus atque funestus miles, evaginato mucrone caput illius amputavit, projectumque corpus in ignem ex magna parte combussit.
1378B Verum superna justitia de coelo respiciens, non est passa diutius inultam remanere tanti ponderis impietatem. Statim namque praeparatus ad imperium Domini, egressus est de caverna proxima draco terribilis, qui ad eumdem locum concite veniens, ac terrifico ore dehiscens, filium perditionis invasit. Cum ergo immanem illam belluam sibi de subito imminentem miser aspiceret, illico totus inhorruit, et non habens resistendi fiduciam fugere coepit. At vero bestia celeriter insequens, et consequens fugientem, feralibus eum dentibus a dorso comprehendit: quem ad suam cavernam protinus pertrahens, in ultionem tantae crudelitatis, morsu amarissimo devoravit. Supradictus 385 vero puerulus ista considerans, nimio terrore concussus 1378C aufugit; et facto mane veniens ad castrum, cuncta quae acciderant per ordinem enarravit. Exeuntes itaque Templarii, spolia mortuorum ipsumque beatissimae martyris corpus semiustum cum capite repererunt. Quod secum deferentes, cum devotione et reverentia sepelierunt. Postmodum autem missa pro ea legatione etiam ad dominum papam Alexandrum, indicatum est ab eo ut in ecclesia cum honore tumularetur, et quasi martyr inter martyres haberetur, utpote quae amore castitatis occubuit, et proprio sanguine baptizata, martyrii coronam Domino largiente promeruit.
CAPUT XXXIII Igneo spectro deterrentur monachi Burlencurtis, a thesauro quem quidam somniarat, effodiendo.
1378D Homo quidam de villa, quae dicitur Lousa, in episcopatu Catalauni, cum saepius somniasset statuam quamdam ab antiquis temporibus in proximo luco humi latere reconditam, ipsamque a monachis Burlencurtis esse reperiendam, curavit eisdem fratribus indicare hujusmodi visionem. Hoc autem saepius faciens, tandem persuasit ut quaererent. Perrexerunt itaque sedecim fratres ad ipsum locum, praeambulo somniatore, coeperuntque fodere in terram, spe fortunae magis, quam desiderio statuae reperiendae. At vero isdem locus in ingressu nemoris positus erat, cui etiam latissima campi planities extrinsecus adjacebat. Cumque paululum 386 excavassent, esse apparuit eis in ipsa planitie foculus, 1379A ad unum miliarium remotus, qui veluti ardens facula putabatur. Quem dum attente conspicerent, viderunt ad ipsos recto tramite dirigentem. Et quanto amplius propinquabat, tanto amplior apparebat. Ibat igitur foculus accrescens, et proficiens in rogum, atque in brevi factus est clibanus ingens, aut aliqua domus ardens in oculis eorum. Quem cum terribiliter irruentem, jam sibi de proximo imminere conspicerent, conturbati et conterriti sunt vehementer, quid agerent quove fugerent ab igne devorante penitus ignorantes. Unum autem in tanto discrimine remedium erat, divinam implorare clementiam quae sola succurrere poterat. Conversi igitur ad orationem, in tribulatione et angustia magna Dominum precabantur, ut ab instanti 1379B morte liberarentur. Tunc vero flammeus ille globus, Domino imperante, cohibitus substitit in medio campo, remotus ab eis quasi unius jugeris intervallo. Erat autem in aere suspensus, et veluti quatuor aut quinque cubitis a terra separatus. Qui cum aliquandiu ita immobilis perstitisset, tandem miserante Domino, quo venerat remeavit, et remeando rarescere coepit, atque ita paulatim deficiens, omnino disparuit. Abeuntes itaque fratres, diabolicam statuam, cum sua fortuna, tenebrarum principi reliquerunt. Jamque castigati salubriter, et non mortificati, didicerunt sperare in Domino, magis quam in incerto divitiarum, scientes utique incomparabiliter existere melius strenue operando de labore manuum sustentari, quam vivendo remisse 1379C de mammona iniqua aut de anathemate Jericho velle locupletari.
387 CAPUT XXXIV. Margareta, pia femina, in episcopatu Rosqueliae, a barbaro marito diu vexata, ac tandem crudeliter interfecta, et sacri cadaveris integritate et aliis miraculis divinitus illustratur.
In episcopatu Rosqueliae exstitit mulier quaedam, mitis et humilis corde, nomine Margareta, magna simplicitate et innocentia praedita, quae bonis operibus jugiter insistebat, et illatas sibi frequenter injurias aequanimiter tolerabat. Huic autem vir impius atque crudelis erat, qui nequaquam se illi maritum et comparem, sed quasi tyrannum ac persecutorem 1379D dirissimum exhibebat, siquidem odio habebat illam propter ipsius innocentiam ac simplicitatem, reputans eam fatuam et insipientem. Erat itaque semper infestus illi, tota die conviciis appetens, verberibus atterens, multisque afficiens malis. Ipsa vero quasi non sentiens et quasi non habens in ore suo redargutiones, malum in bono vincere satagebat, et cum iis qui oderant pacem pacifica erat. Praeterea quaedam mulier nequam, ejusdem, ni fallor, rustici soror, magna adversus illam invidia tabescebat, quae ipsum fratrem suum ad ejusdem odium et insectationem jugiter inflammabat. Quadam itaque vice cum vir ille malignus, praesente atque suadente sorore, innoxiam feminam usque ad mortem vapulasset, ac poenis ejus 1380A inexorabili crudelitate adhuc saturari non posset, ad cumulum suae damnationis adjecit ut eam morte mulctaret. 388 Resupinatam igitur inter duo fulcra, desuper eam valide compresserunt, et ita violenta nece suffocaverunt. Cumque penitus exstincta fuisset, miserunt laqueum in collo ipsius, et suspenderunt ad trabem in angulo domus.
Perpetrato itaque tanto piaculo, coepit impius ille multator simulare luctum atque lamentum, planctuque funebri finitimos omnes invitare ad planctum. Unde complausis ad invicem manibus ululans et clamitans in excelso, aiebat: «Heu, heu! venite et condolete mihi, omnes amici et proximi. Venite, inquam, et videte quomodo infelix et fatua uxor mea, me absente, me ignorante, 1380B se perdidit, quomodo invadente diabolo laqueo se strangulavit.» Cum ergo hujusmodi lamentis credulitatem populo falsarius nequam persuasisset, tunc ejicientes funus cum dedecore magno, traxerunt procul quasi mortuum canem, usque ad oram maris, ibique littoreo sabulo modice operientes, reposuerunt illud cum duobus latrunculis noviter in eo suspensis atque sepultis. Marini autem fluctus eidem loco frequentius illidentes, et supersectam mortuis arenam paulatim labefactantes, in proximam paludem rejiciebant, ita ut ipsa corpora nonnulla ex parte nuda apparerent. Expleto autem biennio, cum quidam caecus juxta praedictum locum itinerando incederet, contigit ut manus et faciem loturus, ad ipsam paludem diverteret. Statim 1380C vero ut ex eadem unda oculos perfundere coepit, miserante Domino curatus est, et visum recepit. Quod ubi ille persensit, illico obstupefactus vehementer, exclamavit, et dixit: «Christe Fili Dei, quid est quod accidit mihi? Ecce ego video mare, et aridam et cuncta quae circa me sunt. Putasne in somnis 389 ista considero, an ita agitur in veritatem mecum? Unde ista lux caeco? unde gaudium misero? unde salubritas desperato?» Cum ergo, perseverante visu, revera cognosceret se esse sanatum, continue laetabundus et laudans currere coepit ante ductorem suum, veniensque ad proximam villam nuntiavit omnibus quae sibi acciderant. Accurrentibus igitur cunctis ad ipsum locum, 1380D omnes male habentes cum in eamdem aquam descendissent, continuo sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur. Cupientes vero cognoscere unde illa benedictio sanitatum, coeperunt effodere tumulos damnatorum.
Cumque latronum morticina contingerent, tanta in eis putredo corruptionis apparuit, tamque intolerabilis fetor ipsum aerem tabefecit, ut opilatis naribus omnes pene fugerent. Moxque rejectum sabulum super immunda cadavera cumulotenus congerentes, beatae illius Margaretae corpus invisere festinarunt. Quod cum discooperuissent, ita a planta pedis usque ad verticem incorruptum ac venustum apparuit, ut viventi potius quam mortuo simile videretur. Non solum autem, sed et tanta 1381A ex eo suavitatis fragrantia exhalabat, ut omni pulvere pigmentario respersum putarentur. Inventa igitur pretiosa margarita, tanti muneris largitori gratias retulerunt, praeconia magna rependerunt, et educentes eam de lacu miseriae et de luto faecis, ad ecclesiam suam cum digna reverentia portaverunt. Tunc vero comprehensus ipsius parricida, interrogatus est minis et tormentis. Et quia jam celare non poterat, confessus est omnem veritatem, audientibus universis. At ubi nuntiata sunt ista praesuli, et primoribus civitatis, venientes illico clerus et populus 390 innumerabilis, venerabile pignus cum honore debito ad sedem pontificalem detulerunt, atque in ipsa majori ecclesia, solemni devotione et gaudio collocaverunt. Ibi vero 1381B ad tumulum ejus catervatim confluunt undique tam de vicinis quam de remotis partibus populi multi, tantaque ibidem miracula fiunt, ut prae nimia multitudine nequeant comprehendi.
CAPUT XXXV. Cacodaemon simulacri sui confracti et combusti injuriam ulcisci conatur.
Quidam honestus frater de monasterio Fonteneti, ante conversionem suam profectus est aliquando mercimonii causa ad terram paganorum. Habebat autem comitem secum quemdam alium Christianum juvenem. Dum ergo ibi demorarentur, contigit ut in quemdam lucum, spatiandi causa, soli pervagarentur. Cumque devenissent in cujusdam 1381C loci secreti amoenitatem, repererunt ibi quoddam simulacrum enorme, intrinsecus ligneum, extrinsecus pice linitum, quod veluti truncus ad stipitem arboris stabat erectum. Illuc ergo secretius adoraturi, aut etiam immolaturi, de villa proxima veniebant ii qui circa nefandi numinis obsequium sese devotiores, imo vero dementiores exhibebant. Succensi itaque fidei zelo christiani juvenes, exsecrabilem statuam in frusta comminuerunt, et protinus igne supposito in favillam et cinerem redegerunt. Quo facto fugam arripuere maturius, ne forte a 391 fanaticis cultoribus deprehensi, poena simili punirentur. Neque enim tantae adhuc erant constantiae, ut hoc ausi fuissent in propatulo facere. Nocte vero sequenti, cum futurus 1381D ille Fonteneti conversus sopori membra dedisset, apparuit ei spiritus ille noctifer, instar idoli concremati piceus et niger; et projciens in oculis ejus calidos cineres quos manibus praeferebat, dixit ad eum: «Ecce, tu heri combussisti me, et ego comburam te hodie.» Evigilans vero juvenis, dolorem magnum et cruciatum in oculis sensit, qui etiam longo postea tempore durans, graviter cum afflixit.
CAPUT XXXVI. Christiana fide in Sclavoniam inducta, diffugiunt ex ea daemones cum horrendo strepitu, velut exercitus praelio victi, et fusi ac fugati.
In regione Sclavoniae, quae noviter est ad fidem Christianam conversa magna ex parte, plurima 1382A jam Cisterciensis Ordinis monasteria constat esse fundata. Porro monachi illi qui ibidem Domino serviunt, ob quotidianam conversionem gentilium, baptizandi potestatem a summo pontifice acceperunt. Factum est autem ut aliqui de fratribus illis, a quibusdam fidelibus invitati, statuta die venirent ad unam de proximis villis, paganorum multitudinem in ea baptizaturi, quae nuper fide recepta regenerationis gratiam flagitabat. Praecedenti itaque nocte, antequam illuc pervenissent, auditus est ibi sonus et fremitus ingens, quasi exercitus 392 grandis, toto tempore noctis per vicos et plateas ejusdem villae perstrepentis, qui velut ab alio exercitu fortiter impugnatus, tandemque superatus, terga vertere, atque cum magna turbulentia exire 1382B videbatur. Porro homines loci, recedentium strepitum et fugam communiter audientes, et personam aliquam non videntes, stupebant ac metuebant, nimirum ignorantes quae ista novitas esset aut quid boni malive portenderet. In crastinum autem venientes monachi ad eamdem villam, baptizaverunt ibi promiscui sexus turbam copiosam. Tunc vero cunctis fidelibus manifeste innotuit quod tumultus ille nocturnus nihil aliud exstitit, nisi daemonum legiones, ab obsessis hominibus increpante Domino fugientes; qui beatorum angelorum praesentiam, et sancti Spiritus adventum sustinere non poterant. De qua videlicet re multum in Domino consolati sunt universi, praecipue vero neophyti illi qui ab immunda damnatione fuerant liberati.
CAPUT XXXVII. Aspersione aquae benedictae mulier gentilis excruciata, ad Christi fidem convertitur.1382C
Quaedam mulier gentilis, coetui fidelium mista, casu aspersa est aqua benedicta. Quam sentiens, et multum abhorrens, protinus sensit dolorem et ardorem intolerabilem, ac si collo tenus fuisset immersa in caldariam aquae bullientis. Quae cum diutissime cruciaretur, et invocatis ad opem numinibus idolorum, non modo incendium corporis non 393 minueretur, sed potius augeretur, tandem vexatio dedit intellectum auditui, et cognovit in veritate quod non esset ei salus in diis illis. Unde, invocato nomine Salvatoris, et percepto lavacro 1382D salutari, salutem corporis et animae sine mora percepit, et ita fidelis effecta conjuncta est fidelium turmis.
CAPUT XXXVIII. Rex Olavus, qui postea martyr, cum per imprudentiam Dominica die virgam cultello dolaret, admonitus indoluit; et collecta schedia cum in poenam manui suae imposita exussisset, a flamma tamen illaesus fuit.
Quadam die Dominica gloriosus rex et martyr Olavus, cum virgulam ubi residebat inventam, cultello quem in manu tenebat dolaret, immemor quod Dominica dies esset (observant enim in Norvegia cum magna diligentia dies festos, nec ultro aliquid magni vel parvi facere praesumunt); unus ex ipsis qui assistebant regi, videns quia rex Dominica die 1383A dolaret; nec tamen ausus aperte dicere quod Dominica dies esset, hac illum voce commonuit: «Domine, inquit, rex, cras erit secunda feria.» Qua commonitione rex ad se reversus, et quia virgam dolaverat Dominica die, vehementius dolens, et dolaturas virgae collegit, et collectas super manum suam igne adhibito combussit. Quibus combustis, manus ejus apparuit illaesa. Innovatum est illud miraculum quod olim apud Babylonem in tribus pueris celebratum est. Ad consummandas virgae particulas ignis vim naturalem habuit, nec omnino laedere valuit innocentis regis manum.
394 CAPUT XXXIX. Episcopus ridicula effutire solitus, apparet post mortem ulcerosis ac tumidis labiis; et septem fratrum servato per dies aliquot silentio liberatur.1383B
Sanctus Hugo abbas Cluniacensis, episcopum quemdam saepe reprehendendo commonuit, ut ridiculosa quae male consueverat verba proponere dimitteret, 1384A addens quod nisi in praesenti vitam corrigeret, post mortem tumentibus labiis et spumeo ore deformis appareret. Episcopus non correxit. Defunctus est. Cuidam sacerdoti apparuit, et, ut sanctus praedixerat, ulcerosis tumida labiis ora praeferebat. Petit auxilium Patris flebiliter, quem pie corripientem audire noluit. Sacerdos refert Patri quod viderat: miseretur abbas, et excessum ejus septem fratrum silentio sanare festinat. Septem fratres eligit, quibus septem diebus pro episcopo silere praecipit. Septimus transgreditur, silentium solvit. Redit episcopus ad sacerdotem, fractum silentium accusat, de transgressione conqueritur, de dilata oris sanitate pro inobedientia septimi causatur. Audiens hoc abbas, transgressorem invenit, et septenarium 1384B alio silentio instaurat. Quo completo, tertio praesul apparuit, gratias agens abbati, pontificali indutus chlamide, os sanatum ostendens.