«Exordium magnum, dist. V-VI» — Auctor incertus

EXORDIUM MAGNUM ORDINIS CISTERCIENSIS, dist. V-VI. (Biblioth. PP. Cisterciensium F. Bertr. TISSIER. Bonofonte, 1660, in-fol. tom. I, p. 13.) DISTINCTIO QUINTA. Continens salutaria Monita exemplis probata, de quorumdam vitiorum periculo, et punitione.1123 CAPUT PRIMUM. Admonitio domni Gerardi abbatis Claraevallis de non jurando et de periculo jurantium.1123C

Beatae memoriae Domnus Gerardus, quondam Claraevallis 1124C abbas, cujus supra pretiosam in conspectu Domini mortem descripsimus, solebat aliquoties fratres suos a consuetudine jurandi compescere, et, ut hoc efficacius posset, rem quamdam terribilem, quae tunc cuidam juratori recens acciderat, 1125A exempli gratia narrare curavit. Dicebat vero eamdem rem venerabilem virum Cadorcii episcopum sibi innotuisse, cui etiam ejus capellanus vir valde honestus se praesentem interfuisse affirmabat. Erat igitur in partibus illis homo quidam carnalis, qui, dum alcis aliquando luderet et tesseris sibi male cadentibus perderet, quidquid dementi in buccam veniebat, ore furibundo jurabat. Cumque jam pene omnia amisisset, alius quidam nefandus aleator accessit; et tumida illum indignatione amovens, ait: «Cede, iners, cede; ego ludam pro te, quia tu nescis, neque ludere, neque jurare.» Cumque et ipse, ut erat filius perditionis, similiter perderet, diabolico furore inflammatus, coepit omnia Domini nostri Jesu Christi, tam interiora quam exteriora, quasi per ordinem membra jurare, nihil omnino injuratum dimittere volens. Proferebat igitur jurationes quasdam, seu blasphemias horribiles atque inauditas, quemadmodum cordis et oris ejus instructor, imo vere destructor 1125B diabolus excogitabat. Ast ubi Dei et hominis Domini nostri omnia membra furioso et blasphemo ore consumpsit, adjecit ad cumulum damnationis suae, etiam intemeratae matris ejus sanctissima membra jurare, terribili nimis temeritate satagens universa sigillatim atque seriatim venenato dente discerpere, ita ut sanae mentis omnes qui aderant, a facie blasphemantis et obloquentis aures obstruerent, et pectora tunderent. Necdum juramenta omnia sacrilegus jurator expleverat, et ecce repente ultio digna atque divina invisibili et quasi fulmineo ictu feriens ac perforans sceleratum, majestatis iratae terribile dedit experimentum. Percussus itaque blasphemus corruit, et putans quod aliquis eum materiali gladio confodisset, horrendo gemitu exclamans, ait: «Heu, heu, miser quis es, qui me interfecisti?» Cumque diutius in terra palpitans, et mortiferos gemitus efflans, volutaretur, tandem urgente maligno, cui traditus fuerat, abominabilem 1125C animam tartareis ignibus concremanda expuit. Nudato itaque corpore ad lavandum, inventa est in dorso ejus plaga recens terribili apertura dehiscens, ac si aliqua securis amplissima ibidem immersa fuisset, ita ut penetralia cordis, hepatis et pulmonis funditus apparerent. Quo viso conterriti sunt juratores, videntes quia zelus Domini exercituum tam gravi animadversione mulctavit juratorem impium atque blasphemum. Cumque rumor velocius pervolans tremefactos undique vicinos traheret ad videndum, quidam de intimis ejus moestus accelerabat ad illum. Huic ergo itineranti apparuit quidam mortuus homo, quem viventem ipse cognoverat, et ait: «Agnoscisne me? Ego sum ille defunctus, olim tibi non ignotus. Novi ego quo tendas, sed incassum te fatigas. Jam enim morte absorptus est, quem viventem invenire te putas. Porro unum est, quod te latere nolo, quia Dominus Jesus Christus a suis contumeliosis multas contumelias et injurias patitur, 1125D patienter exspectans, tamquam patiens redditor. Verumtamen immaculatae genitricis suae laesiones atque convitia non facile sustinet: sed aut praesenti supplicio citius punit, aut si forte reservat in posterum, caeteris malis acerbius ferit.» His ita peroratis, defunctus ille, qui loquebatur evanuit. Is vero ad locum perveniens, amicum jam mortuum juxta mortui vaticinium reperit; et referens quae audierat, terrorem terrori, et miraculo miraculum adjecit. Alium quemdam juratorem impudentem et exsecrabilem circa fines supradictae civitatis Cadorcii fuisse affirmabat praedictus venerabilis abbas Gerardus. Qui cum beatae Dei genitricis et Virginis Mariae sacrata et secreta membra ore spurcissimo jurare praesumeret, mox immundo 1126A spiritui traditus, durissima passione diu vexatus atque distortus est, ita ut oculis eversis, et facie tota enormiter intumescente, linguam ardent in atque ejectam longius ab ore porrigeret. Qui cum ita fuisset longo et horrendo tormento excruciatus, tandem miserabilem animam daemoniacis spiritibus reddidit, linguamque effrenem, quam extraxerat, nec in morte retraxit. His et hujusmodi exemplis domnus Gerardus abbas Claraevallis fratres suos, ne jurationibus assuescerent deterrebat, quia licet omni homini consuetudo jurandi periculosa sit, a monachis tamen et omnibus religiosis, etiam minimas jurationes sine gravi periculo usurpari non posse certissimum est.

CAPUT II. De periculo proprietatis.

Piissimae recordationis domnus Abraham quondam Prateae abbas, quae est una de filiabus Claraevallis, 1126B florem virginitatis cum fructibus bonorum operum, sine quibus castitas non magna est apud Deum, usque ad consummationem immaculatae vitae, largiente Christo, conservavit. Hic itaque homo sanctissimus, ac singulari mansuetudinis gratia praeditus fuit, jugumque Domini ab adolescentia cunctis diebus vitae suae indefesso studio portavit. Qui cum adhuc esset aetate pariter et religione novellus, modicam panni novi scissuram ad resarciendam vestem in grabatulo suo sine licentia condidit. Sed dum eam post paululum requisisset, et reversato undique stratu minime reperisset, miratus abscessit; et remordente conscientia, furtivam rapinulam privata confessione quantocius delere curavit. Et o magna virtus confessionis! magna nihilominus pietas Redemptoris, qui totam quodammodo spem salutis humanae constituit in sacramento Confessionis! Sicut enim nulla multiplicitas, nulla enormitas criminum aut scelerum potest obsistere, quin gratia pure et humiliter confitentem 1126C sublevet de imo barathri, et collocet in fastigio coeli, sic nimirum etiam minima delicta confiteri dissimulantem praecipitant de fastigio perfectionis in ima miserabilis dissolutionis. Itaque praedictus juvenculus, qui prudenter adverterat tantillum peccatum suum sine confessionis remedio aboleri non posse, cum post modicum temporis intervallum solus in coquina scutellas ablueret, ecce subito panniculus ille per aerem lapsus, et velut aliquo portante manibus ejus injectus est, quatenus cum ipso sordes materiales detergeret, propter quem sordibus proprietatis animam ejus Satanas foedare tentaverat. Quem cum certissime recognosceret, et porrectis quaquaversum obtutibus neminem in eadem domo, neque sursum neque deorsum aspiceret, manifeste comperit ab immundo spiritu furtim sublatum fuisse, sed post factam confessionem ab eo retineri non potuisse. Quapropter in timore pariter et exsultatione cordis gratias agens Deo, 1126D animadvertit, quam cavendum, quamque timendum sit ab ejusmodi proprietatibus, quamlibet minimis, eis qui puram atque perfectam paupertatis professi sunt vitam, cum etiam sanctimonialis quaedam, ut legitur, propter exiguum sericum fili, quod sine licentia lectulo suo reposuerat, diaboli sustinuerit in morte calumniam.

Alius quidam Cisterciensis Ordinis monachus, cum infirmitate tactus ad horam ultimam devenisset, jamque loquendi officium amisisset, vidit immundum spiritum ad instar simiae sedentem in pertica juxta parietem posita, ubi scapulare ipsius dependebat. Porro in ipso scapulari veteri et dirupto idem frater modicam panni scissuram sine licentia nuper assuerat: quam ille impurus spiritus suaviter 1127A attrectans, et saepe deosculans, etiam lingua lingebat, et manu palpabat. Quod cum ille videret, ingemuit: et quia jam loqui non poterat, protensione indicis indicando, verbisque semirutis ac dimidiatis balbutiendo, quomodo poterat innuebat, ut derisorem pessimum amoverent. Fratribus vero qui circa ipsum stabant mirantibus, et diu percunctantibus quid diceret, aut quid intenderet, divina tandem miseratione recepit officium linguae, et ait: «Nunquid non videtis obscaenum illum sedentem in nostro scapulari, et ore spurcissimo lambentem pitacium illud, quod nuper in eo sine licentia consuere praesumpsi? Expellite ergo quantocius sceleratum, et tollite de indumento pitacium, ne mihi in finem calumniosus et impius iste derisor insultet.» Cumque omnes intente respicerent, et spiritum nequam, quem ille conspicabatur, videre non possent, amoverunt scapulare de loco, et protinus recessit exprobrator pessimus. Frater vero infirmus accepta 1127B poenitentia pro delicto suo rursus obmutuit, atque post paululum in bona confessione decessit. Itaque summopere cavendum est omnibus nobis, qui sacri Cisterciensis Ordinis puram et defaecatam religionem professi, mundo et universis quae mundi sunt, insuper etiam nobismetipsis abrenuntiamus, ne saltem in minimis et vilibus quibuslibet rebus dandis vel accipiendis seu habendis sine licentia, maculam demus conscientiae nostrae, et atrocissimis hostibus nostris materiam calumniae, qui in exitu Israel de Aegypto, id est, animae de corpore, tanto atrocius a tergo instabunt malignissima exprobratione, nequissima insultatione, severissima ultione, justo Dei judicio tales excessus plectentes, quanto nunc eos nos facilius cavere possemus, si timorem Dei, sicut in Regula nobis praecipitur, continue prae oculis haberemus.

CAPUT III. Quantum sit periculum monachum sine habitu suo, id est, cuculla mori.1127C

Vir illustrissimus, Romanus genere, et honestae conversationis monachus, domnus Jordanus de Fossanova, quae est una de domibus Claraevallis, retulit nobis quoddam grande miraculum, quod intra Italiam in quodam coenobio Cisterciensis Ordinis Dominus ad admonitionem et correctionem nostram fieri concessit. Monachus quidam ibidem cum per tramitem disciplinae regularis devote et humiliter usque ad metam sibi a Domino constitutam cucurrisset, aegrotabat ad mortem. Qui cum imminente jam exitu magnis febrium aestibus ureretur, infirmarii minus discreti, minusve monastici habitus sacramentum considerantes, ad relevationem ardoris exutum cuculla, scapulari induerunt: et ita per negligentiam eorum manendo spiritum exhalavit. Verum antequam corpus terrae commendaretur, qui mortuus fuerat, repente redivivus apparuit: et mirantibus universis ita exorsus est fari: «Ego cum in 1127D morte carnis oculos clauderem, et carnis sensibus exemptus in vita animae spirituales oculos aperirem, mox a sanctis angelis benigne susceptus, in eo habitu quo carnis induvias exui, id est, absque cuculla usque ad portas paradisi perductus sum. Cumque ductores mei me introducere conarentur, et in aeternae beatitudinis mansione collocare, spiritus angelici, qui illic janitorum officium habere videbantur me diligentius intuentes, et monachum absque monachali esse veste deprehendentes, clauserunt portas continuo, meque exclusere dicentes: Nunquid iste sine cuculla recipiendus erit in ordine vel requie monachorum? Repulsus itaque, pavidus et trepidus manebam foris, metuens nimirum damnationis subire tristem sententiam. Verum ductores 1128A mei pro me rogantes dicebant me, excepto sermone hoc, virum exstitisse probabilem, et in observantia monastici Ordinis satis fuisse devotum: sed responsum est illico, aeterna lege sancitum esse, monachum sine habitu monachi, id est cuculla, per portas illas nequaquam intrare. Cumque magis ac magis anxiarer, et ne ab aeternae beatitudinis januis penitus excluderer vehementer pertimescerem, subito ab iisdem sanctis janitoribus audivi, pium judicem Dominum Jesum Christum sententiam dedisse, ut ad humana reverterer; quatenus accepta poenitentia pro negligentia mea, cucullaque reindutus, portas paradisi jam sine obstaculo intrarem.» His auditis fratres cum gaudio et admiratione multa gratias egerunt Deo, qui facit mirabilia solus; sed mox praedictus frater qui revixerat, ad confirmationem dictorum suorum accepta poenitentia indutusque cuculla, migravit in pace. Constat ergo monachicum habitum, in quo etiam crucis forma 1128B exprimitur, si vita monachi teneatur, magnum habere mysterium, sicut in Vitis Patrum legimus cuidam sancto fuisse monstratum, qui eamdem Spiritus sancti gratiam, quam super baptismi sacramentum venire conspexit, postmodum etiam super habitum monachi, cum benediceretur, descendere vidit.

CAPUT IV. De converso, a cujus memoria peccatum grave exciderat.

Cum facta esset aliquando mortalitas magna in domo Grandissilvae sub venerabili Patre Pontio, postmodum Claraevallis abbate, aegrotabat ibidem religiosus quidam conversus, nomine Stephanus, qui moriendi desiderio tactus vix aliquid cibi sumere acquiescebat, sed votis et suspiriis continuis, ut ab hac valle plorationis, de hoc durissimi exsilii filiorum Adam ergastulo educi mereretur, orabat. 1128C Unde factum est ut desiderium cordis ejus tribueret ei Dominus. Quem cum infirmarius qui ei sedule ministraverat, cum tanta devotione et tranquillitate cordis morientem cerneret, accensus et ipse vehementer desiderio moriendi dixit ad eum: Obsecro, carissime frater, quia video te de aerumnis hujus saeculi mox eruendum, et in gaudium Domini tui feliciter introducendum: ut cum perveneris ad Dominum nostrum Jesum Christum etiam mihi celerem commeatum ab ipsius benignitate impetrare digneris. Ille vero respondit suum ei non defuturum auxilium, dummodo liceret. Evolutis autem post dormitionem ipsius paucis diebus apparuit eidem infirmario suo per visionem, et dixit ad eum: en ego in pace receptus video bona Domini in terra viventium, quae incomparabiliter exsuperant omne delectamentum carnis et sanguinis. Et nunc ex debito sponsionis meae revertor ad te, opem laturus tibi, non tamen illam quam incaute petisti, sed 1128D quam tibi potius expedire cognovi. Recordare ergo quia, dum adhuc in saeculo esse, illud tale piaculum commisisti, de quo nondum per contritionem cordis et confessionem oris absolvi meruisti. Confitere igitur, et poenitentiam age celeriter, quia si ante obitum per confessionem deletum non fuerit, post mortem insolubile permanebit. Evigilans itaque frater, reduxit ad mentem illud grave delictum, quod ante annos duodecim perpetrarat, sed ab ipsius memoria lethali oblivione funditus abolitum erat. Acceleravit ergo confitendo et satisfaciendo liberari, et gratias agens Deo, manifeste cognovit quia non frustra sanctorum suffragia expetuntur. nec parvipendendum esse confessionis sacramentum, sine quo etiam tales ignorantiae taliter imputantur.

CAPUT V. De periculo eorum qui peccata sua confiteri erubescunt.1129A

Quoniam misericorditer Dominus praedicti fratris ignorantiam et oblivionem discussit, et eum ad salutare remedium confessionis attraxit, nunc ostendere libet quantae damnationis rei sint, qui tremendi judicii Dei immemores, peccata gravia, quae commiserunt, per vanam et inutilem verecundiam, de qua Scriptura dicit: Est confusio adducens peccatum (Eccli. IV), caecati, confiteri vel dissimulant, vel erubescunt, et in virtutum operibus, quae fortassis processu temporis acquisierunt, confisi, semetipsos decipiunt, cum scriptum sit: Qui in uno, hoc est in confessione, delinquit, multa bona perdet (Eccle. IX); et: factus est omnium reus. (Jac. II.) Dominus Arnoldus abbas Belliloci, vir fidelis ac religiosus, narravit nobis miraculum gloriosum, quod sibi a quodam 1129B Calacensis monasterii priore, viro sancto, relatum esse dicebat, quo praesente res ipsa contigerat. Erat in territorio Lemovicensi matrona quaedam religiosae valde conversationis, quae licet maritali vinculo teneretur, tamen jejuniis, orationibus, eleemosynis, caeterisque religiosis actibus insistens, in habitu saeculari vitam regularem ducere videbatur: verum in adolescentia sua piaculum grave commiserat, de quo vehementer erubescens, nunquam illud alicui prae nimia verecundia confiteri volebat. Quoties tamen presbytero suo confitebatur, palliatam de isto crimine mentionem faciebat, ita confessionem suam concludens: «De omnibus peccatis meis, quae modo protuli, et quae non protuli, culpabilem me fateor coram Deo et vobis.» Cumque hunc finem et confessionis veluti sigillatum sermonem emitteret, trahebat ex imo cordis longa suspiria, et tota protinus in lacrymas solvebatur. Hoc igitur per annos plurimos frequenter ac uniformiter 1129C actitante, sacerdos, ut erat prudens et sollicitus, advertit aliquid pestiferum latere in corde ipsius: unde etiam tentabat multis argumentis idipsum ab ea per confessionem elicere. Sed dum nihil hac sollicitudine proficeret, monuit eam vicini monasterii Calacensis supra memoratum adire priorem, et ei tanquam viro sanctissimo conscientiam suam totam exponere. Porro sacerdos eumdem priorem super hujusmodi verbo secretius praemunire curaverat. Cum ergo venisset ad eum mulier, et ipsi confiteretur, nihil ab ea potuit extorquere, nisi quod presbyter solebat audire. Factum est autem ut infirmata et minime confessa moreretur. Cumque diutius mortua jacuisset, tardante filia ejus, quae de alio remotiori vico ad materni corporis exsequias vocabatur, dilata est interim sepultura. Quae cum tandem concito gradu adveniens magnis ejulatibus fieret et omnes qui aderant ad lamenta converteret, repente misericordissima Dei omnipotentis virtute femina 1129D defuncta revixit, et redeunte in proprium corpus anima, post triste divortium factum est dulce spiritus et carnis consortium. Tunc quasi de gravi somno evigilasset, flenti et lamentanti filiae sic locuta est: «Noli timere, filia. Cessent a fletibus oculi tui, quia jam miserante Deo revixi. Discinge velaminum impedimenta quibus amicior, ut surgere queam.» Solutis itaque cum omni velocitate ligamentis, erecto capite femina resedit. Tunc illa jubente sacerdos properanter asciscitur, et secedentibus cunctis contagium veternosum protinus per confessionem emittitur ac diluitur. Postea vero confluentibus populis ad miraculum intuendum, ipsa mulier inaestimabilis gratiae Dei in se factae testis et annuntiatrix effecta, rei gestae ordinem cunctis exposuit, et qualiter per interventionem piissimae Dei genitricis et Virginis Mariae liberata fuisset, hoc modo dicens: «Ego miserabilis peccatrix cum in hac vita cum hominibus conversarer, propter bona opera quae faciebamt et 1130A religiosam conversationem quam praetendebam, videbar coram oculis hominum stare, sed coram oculis omnipotentis Dei in ruina mortis jacebam; cujus mandati praevaricatrix esse impia temeritate non pertimui. Constituit enim Dominus in sancta Ecclesia sua, neminem absque confessione posse salvari. Ego autem misera, licet de caeteris peccatis meis puram frequenter confessionem facerem, tamen quoddam grave peccatum quod in adolescentia mea commisi, prae nimia verecundia nulli unquam hominum ausa fui confiteri: propterea omnia bona opera quae faciebam infructuosa et inutilia mihi reddebam. Verumtamen hunc lapsum meum solebam singulis fere diebus beatissimae Dei genitrici Mariae, coram ipsius altari vel imagine, seu ubicunque poteram, poenitendo, lugendo, et flendo confiteri, et ipsius misericordiam miserabili querimonia implorare, ne me pro hoc peccato meo pateretur aeternae damnationis sententiam subire. Postquam 1130B autem mortis debitum solvi, protinus a malignis spiritibus undique vallata crudeliter rapiebar, impellebar, discutiebar, et cum amarissima exprobratione peccati mei ad inferni supplicia damnanda trahebar. Recordabar interea eleemosynarum quas faceram, jejuniorum, vigiliarum, orationum, caeterorumque bonorum operum, in quibus multo tempore sudaveram, et mirabar quod tanquam omnium criminum rea gehennalibus tormentis absque ulla miseratione destinarer. Quaerebam lucem operum meorum, et continuo pestifero tabo inconfessi peccati mei de imo conscientiae meae terribiliter evaporante, ita oculi mei obnubilabantur et contenebrabantur, ut radios veri et aeterni luminis, quod per eleemosynas et bona opera conquiritur, nullo modo respicere valerem. Heu! tunc, licet tarde nimis, intellexi haec esse stipendia obstinati et obqurati cordis mei; tunc quam sit perniciosum miseris mortalibus Domini et Creatoris sui praeceptis 1130C non obedire, non solum scire, sed etiam experiri compulsa sum. Itaque omni consilio et auxilio destituta, recordata sum, quod hoc ipsum peccatum meum, pro quo justam damnationis sententiam excipiebam, beatissimae Dei genitrici et Virgini flendo et lamentando frequenter confiteri solebam: et continuo modicum aliquid spei concipiens, ipsam veram matrem misericordiae, et unicam spem miserorum, ne me misellam in supremo necessitatis articulo constitutam derelinqueret, votis magis atque suspiriis quam verbis orabam. Nec mora. eadem consolatrix et protectio omnium ad se confugientium, tanquam stella matutina et fulgor meridianus adveniens, terruit et increpavit daemones qui mihi illudebant, quod suam ancillulam invadere praesumpsissent: jussitque quantocius deponere praedam, ibique dimittere eam, donec a Domino egrederetur sententia, quid inde juberet fieri. Cum que dicto citius paruissent nequam spiritus, ipsa mater misericordiae accedens ad benedictum fructum 1130D uteri sui Dominum nostrum Jesum Christum, adoravit et ait: Obsecro pietatem tuam, Domine, Fili, ne tradas bestiis animam illam, quae suam transgressionem coram imagine mea toties deploravit. Cui respondit Dominus: Nosti, dilecta mater, quod sine confessione salvari non potest? At illa: Domine, omnia tibi possibilia sunt: ne, quaeso, confundas faciem pauperculae hujus, quae fiduciam habuit in me: et per multa bona et justa opera faciem tuam, licet non secundum scientiam, placare curavit. Ait Dominus: Quoniam fas non est, ut pro quavis petitione repulsam a me patiaris, et quoniam extra carnem locus confitendi et poenitendi non est, placet ut anima haec proprio corpori reddita, quod male deliquit, et pejus apud se retinuit, humiliter poenitendo confiteatur, statimque reducta, debito tandem ordine misericordiam consequatur. Mox itaque Domino imperante, et piissima domina nostra sollicite procurante, missus est ad me angelus 1131A bonus, qui me de omni exspectatione malignorum spirituum eripiens, proprio corpori, ut cernitis, restituit. Nunc ergo confessione peracta, tempus est ut abeam, minime jam reditura, sed in aeternum misericordias Domini canitura, qui me, licet indignam, tremendo judicio suo, eadem misericordia praeveniente et subsequente, tam dignanter subduxit.»

Cum haec illa dixisset, caput in feretro reclinavit: et signaculo sanctae crucis se muniens, spiritum exhalavit. Utinam quicunque mortis aeternae jaculo per criminale aliquod peccatum transfossus exemplum istud legerit vel audierit, ad confessionis et poenitentiae salutare remedium animetur, sciens procul dubio neminem a Domino veniam consecuturum, qui vicario ipsius, hoc est praelato vel sacerdoti suo, humiliari contempserit! Quod si quis absque fundamento confessionis, virtutum opera super inane praesumptionis aedificare tentaverit, 1131B vel de confessione quae in extremis fit, propter ipsa bona opera sua praesumpserit, seu majore dementia tale aliquid, quale nunc retulimus, de se somniaverit, noverit, quia quanto altius absque alis confessionis volaverit, tanto ruina ejus gravior erit, et quia confessio in extremis tanto difficilius conceditur, quanto superbius de ea praesumitur: singularia quoque privilegia paucissimis per divinam gratiam collata, generalitatem prorsus excludunt. Ex his colligitur multo melius esse, dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus, praevenire faciem Domini in confessione pura, quam in obstinatione nostra perdurantes, in die generalis resurrectionis sempiternae confusionis et opprobrii nunquam finiendi coram angelis et hominibus notam sustinere; insuper etiam horrendae maledictionis jaculo feriri, quando dicetur impiis et inconfessis: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).

CAPUT VI. Quanta pietate Dominus somnolentiam cujusdam devoti monachi castigavit; quanta severitate alterius tepidi et negligentis inertiam corripuit.1131C

Erat in supradicto coenobio Grandissilvae monachus quidam spiritualis, et magna gratia praeditus, qui licet assidue cum somnolentiae vitio luctaretur, contendens puram Domino, sicut oportet, devotionis servitutem in psalmodia exhibere, tamen naturae fragilitatem in hac parte superare non poterat. Quadam itaque vice dum staret in ordine suo in choro, et quasi pigritando et dormitando psallere videretur, astitit ei quaedam reverenda persona, cujus vultum non agnoscebat, quae etiam excitans dormitantem, apprehendit eum per vestimentum a parte pectorali, et quasi de choro extrahere nitebatur. Qui dum traheretur, aperiens oculos, et videns eum dixit: «Quis es, domine, et cur me ita trahis?» Ille autem respondit: «Et tu, cur ita dormis?» Tanquam 1131D diceret: Nunquid propterea de stratu tuo surrexisti, et chorum intrasti, ut dormitando et capite nutando risum de te inimicis tuis faceres; et non magis propterea, ut Domino creatori tuo in conspectu sanctorum angelorum ipsius alacriter psalleres? Et cum hoc dixisset, dimisit eum, et statim evanuit. Frater vero, qui tam misericorditer a Domino pro somnolentia sua castigari meruerat, in timore Dei excutiens a se somnum torporis et negligentiae, curavit deinceps ad vigilandum et psallendum cautior inveniri. Alius quidam in eodem monasterio monachus erat, nomine Bernardus. Hic quamvis juvenili et vegeto corpore robustus appareret, tamen remissius caeteris agebat, exhibens se ad opus manuum pigrum, et ad vigilias somnolentum. 1132A Unde etiam contubernalibus suis non parum onerosus erat, et ubique de inertia notabatur: praecipue in ecclesia, ubi negligentior inveniebatur. Quadam itaque nocte, cum eum dormientem ad vigilias praecentor monasterii pertaesus nimiam pigritiam ejus solito severius excitasset, ille commoto animo surrexit, et in dormitorium perrexit. Cumque ad necessariam domum accederet, ecce turba daemonum ad ostium cum ingenti strepitu et terrore adversus eum clamans, et crebris vocibus iterans, «Apprehendite, apprehendite illum.» Quo audito repente totus inhorruit, et fugam festinanter arripiens, rapido cursu in ecclesiam rediit. Cumque venisset ad stallum suum tremebundus et anhelus, illico defectum cordis incurrit, et corruens in terram, sine motu et sensu diutius velut exanimis jacuit . . . Sublatus autem inde fratrum manibus, et in infirmitorium delatus, cum ab illo terrore aliquantulum respirasset, et sui compos effectus fuisset, 1132B percunctantibus fratribus quidnam ei accidisset, rem per ordinem referens, contumaciae et somnolentiae suae poenas se luisse testatus est. Porro novitius quidam dum ipsa hora in oratorio esset, eumdem daemonum strepitum et clamorem se audisse testabatur.

Sic ergo frater ille piger et negligens divinae correptionis stimulo salubriter castigatus, didicit pigritiam, somnolentiam, atque desidiam, caeterasque hujusmodi pestes, vere esse stercora, quae boves, hoc est, fortes in timore Dei, projiciunt, hoc est abominantur et detestantur: quibus etiam stercoribus immunda daemonia pigros quosque et inutiles ad ipsorum multam confusionem lapidare non cessant (Eccli. XXII). Ecce quantum distat inter negligentiam ex infirmitate contractam, ubi in quotidiano conflictu vigor mentis velut aquis nivis se lavans, puram Domino nititur exhibere servitutem: et tamen ne insolescat et superbiat, somnolentiae sordibus intingitur; et miseram inertiam, quae 1132C arma spiritualia projiciens, hostibus ultro se tradit, non dormitans, sed dormiens et stertens profundius aliquando in choro quam in lecto; nec ulla vivacitate mentis resistens malignis spiritibus illudentibus et dicentibus: Incurvare, ut transeamus (Isa. LI). Pulchre vero gemino hoc exemplo quod retulimus, ipsa distantia expressa est, quia illum athletam Christi, cujus supra mentionem fecimus, per gratiam quidem pugnantem, sed ex infirmitate succumbentem, bonus angelus blando alloquio ad cautelam sui sollicitiorem effecit: hunc vero, cujus inertiam et vecordiam prodidimus, caterva malignorum spirituum terroribus et clamoribus improbis insectando mente captum et fere alienatum reddidit. De bonis sumamus exempla, eligentes magis cum viris virtutum in agone spirituali viriliter certare; pigrorum vero et inutilium tepiditati sic ex animo compatiamur, ut tamen negligentias eorum, propter spem divinae retributionis, seu 1132D propter metum gehennae ignis, modis omnibus fugere studeamus.

Nam et seniores Claraevallis de beatissimo Patre nostro Bernardo referre solebant quia dum quadam vice nocturnis vigiliis interesset, vidit angelum Domini cum incensorio coelesti thymiamate referto utrumque chorum lustrantem; et quos vigilantes, psallentes et orantes inveniebat, suavissimo nectare spiritualium aromatum corda eorum reficiens, fastidium tollebat, et devotionem in eis exacuebat; quos vero somnolentos, pigros et inutiles cernebat, quasi cum indignatione quadam praeteribat, nec eos aliquatenus coelesti pitantia dignos judicabat. Venerabilis etiam Pater dominus Richardus, quondam abbas Saviniaci, de quodam religioso et sancto 1133A abbate, qui in una domorum Saviniacensium abbatizabat, mirabilem quamdam, ac paucissimis, ut reor, expertam gratiam nobis innotuit; quam ipsi ob meritum devotionis suae largitas divinae pietatis praerogare dignata est. Nam cum carnalibus non solum desideriis, verum etiam cogitationibus a corde suo penitus eliminatis, in puritate et devotione mentis vigilaret, psalleret et oraret, superna desuper aspirante gratia solebat sentire naribus suis influentiam peregrini cujusdam odoris, nectaream suavitatem cinnamomi, thuris, et balsami, omniumque odoramentorum fragrantiam incomparabiliter exsuperantem. Faucibus etiam suis quasi coelestis mannae dulcedinem infundi sentiebat, omnem in se saporem, et omne delectamentum suavitatis habentem. Quod veluti fons vivus in ore illius scaturiens, indeque ad interna corporis et animae defluens, utrumque ipsius hominem dulcore mirabili perfundebat et afficiebat, ita ut ex sententia dicere 1133B posset: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). Felix anima, quae non modo in seipsa, verum etiam in corpore suo, quamvis adhuc corruptibili, jam gustare et videre meruit: Quoniam suavis est Dominus! (Psal. XXXIII.) Nullatenus namque dubitandum est, quod cuicunque tam excellens donum concessum fuerit, carnalia mox in eo desideria potenter exstinguit, spiritualia vehementer accendit, ipsamque animam totam igne divini amoris liquefacit. Praeterea malignorum spirituum fugam insinuat, sanctorum angelorum praesentiam indicat; et praeoptatum divinae clementiae respectum tam felici quam veraci experimento denuntiat. Sic sic novit Dominus consolari humiles in servitio suo strenuos et devotos: novit etiam terrere desides et inertes, commoda carnis suae plus justo sectantes, praesenti quodammodo judicio declarans quod in futuro examine manifestandum propheta denuntiat (Malach. III); videlicet quid intersit 1133C inter servientem Domino, et non servientem ei; inter voventem Domino et reddentem, voventem et non reddentem; cui, secundum testimonium sacrae Scripturae (Eccle. V), melius fuerat non vovere, quam post votum promissa non reddere. Itaque quod in supra memoratis personis, diversis pro qualitate meritorum stipendiis, corporaliter et visibiliter Dominus fieri voluit, hoc in cunctis servitium Dei profitentibus spiritualiter et invisibiliter actitari, certissime scire debemus. Sicut enim professionis suae memores, et nulla laboris seu vigiliarum instantia pertaesos, quominus quotidianum psalmodiae et hymnorum cursum prompta et alacri devotione persolvant, divinae dignationis pietas secretissima visitatione relevat, fovet et consolatur; sic nimirum professionis suae oblitos, et nec summis, ut aiunt, digitis arduos labores vigiliarum et servitii Dei tangere volentes, horrida daemonum colluvies variis illusionum et passionum phantasiis foedare 1133D non cessat, et in barathrum periculosissimum tepiditatis et negligentiae de die in diem procliviores efficere conatur.

CAPUT VII. Quantum periculum sit sacros ordines ambire.

Audiant ambitiosi, auscultent ad sacros ordines seu ad ecclesiastica beneficia impatienter anhelantes, exemplum de ambitioso: audiant, inquam, et contremiscant; et quid sibi de maximis timendum sit, in minimis considerantes, tandem patrimonio crucifixi Domini se imprudenter ingerere vereantur, quoniam haereditas ad quam festinatur in principio, eodem Domino majestatis, qui ex infirmitate crucifixus est, irato, in novissimis benedictione carebit (Prov. XX). Monachus quidam Cisterciensis ordinis, religiosa admodum conversatione vitam suam consummans, tentationibus et aerumnis hujus mutabilis vitae morte 1134A interveniente subtractus est. Quo defuncto sacrista domus illius nocte quadam imminente jam tempore vigiliarum, dum praestolaretur signum horologii vigilans sedebat sic in lecto suo, cum ecce spiritus ejusdem fratris tanquam solido et palpabili corpore vestitus, repente astitit coram ipso, sicque lamentabili voce allocutus est eum: «Domine sacrista, ego sum ille frater nuper defunctus, sed cur nunc ad te venerim, quaeso, ut pietatis intuitu pensare digneris. Ego enim dum adhuc essem vivens in corpore, licet per gratiam Dei vigilanter satis in observantiis Ordinis meipsum exercerem, in uno tamen graviter deliqui: quod scilicet sacrum diaconatus ordinem carnaliter concupivi, et ut ad hunc honoris gradum ascenderem, sine respectu timoris Dei valde inquietus fui: quodque adhuc est gravius, absque condigna poenitentia hujus delicti de corpore exivi, quia nec tanti ponderis hoc fore putabam, quanti post mortem inveni. Sed pius Dominus idcirco 1134B nunc me tibi apparere concessit, quatenus qui jam per meipsum mereri nihil possum, fratrum nostrorum, qui adhuc tam sibi quam aliis misericordiam Dei promereri possunt, orationibus debeam adjuvari. Itaque obsecro per pietatem Domini nostri Jesu Christi quatenus calamitatem meam priori exponas, ipsumque roges, ut in capitulo me absolvens, generalem orationem pro mea liberatione fratribus injungere dignetur. Ut autem noveris haec quae vides et audis phantasticam nequaquam illusionem esse, in argumentum veritatis psalterium quod portarius ante aliquot dies in capitulo requisivit et nondum invenit, in tali loco repositum invenies.»

Verum sacrista qui haec audierat et viderat, licet multum miraretur tam insolitam novitatem rei, tamen cum esset homo maturi consilii, ipso die nemini quidquam super hoc verbo locutus est, reputans ne forte tanquam somniator aut a daemonibus illusus derisui haberetur. Nocte vero sequenti, dum 1134C sicut prius vigilans et sedens in lecto suo, de iis quae praeterita nocte contigerant attentius cogitaret, rursus idem defunctus sicut antea vigilanti et stupenti apparuit, dixitque ei: «Non recte agis, domine sacrista, non recte agis circa me, qui iram Domini porto, quoniam peccavi ei, in cujus manus quam horrendum sit incidere, utinam et tu non experiaris? O si scire posses quam gravis est jam minima poena animae carne solutae, profecto non tam negligenter ageres, sed totis viribus sucurrere satageres. Quapropter etiam atque etiam contestor te per Deum, ne ulterius dissimules, sed petitionem meam effectui mancipare festines, quia spero me per orationes fratrum nostrorum apud clementissimum judicem Deum misericordiam adepturum. Ut autem totius dubietatis scrupulus de corde tuo tollatur, et meipsum esse, quem paulo ante viventem in carne bene noveras, non dubites, ecce tolle de manibus meis psalterium quod portarius in capitulo quaesivit, et necdum 1134D invenit.» Tulit itaque sacrista psalterium de manibus ejus, super tam inauditis mirabilibus Dei vehementer obstupefactus, quia ipse vere est qui facit mirabilia magna solus. Porro idem sacrista scire volens, utrumnam solidum et palpabile esset corpus quod videbat, utrumve sic subjaceret tactui sicut visui, cum haberet prope se virgam, tulit eam et quasi tangendo experientiae satisfacturus, levi ictu vibravit illam; sed mox nullo penitus obstaculo resultante, quasi per vacuum aerem, sic per corpus quod apparebat transducta est. Mane autem facto, priori et fratribus quae viderat et audierat innotuit: psalterium etiam quod acceperat, tanquam veritatis pignus protulit, sicque fratris illius anima per communes fratrum orationes, et missarum celebrationes poenis, ut credimus, absoluta, beatudinis aeternae consortium Deo miserante promeruit. Sed quid est quod omnipotens Deus in his novissimis 1135A praesentis saeculi temporibus tam multa de animarum statu clarescere facit, quae antea latuerunt, ita ut apertis revelationibus atque ostensionibus, animarum post mortem vita, futuri quoque saeculi manifestatio se nobis quodammodo inferre, jamjamque aperire videatur, nisi hoc quod beatus ait papa Gregorius, quia, «quanto praesens saeculum propinquat ad finem, tanto futurum saeculum ipsa jam quasi propinquitate tangitur, et signis manifestioribus aperitur?»

Vae igitur iis qui, tremendi et aeterni judicii Dei tantis et tam manifestis erumpentibus signis, adhuc, secundum Apostolum, turpe lucrum sectantes, quaestum aestimant pietatem, qui sacris ordinibus et ecclesiasticis honoribus per fas nefasque se intrudere non verentur: et cum item dicat Apostolus neminem sibi debere assumere honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron (Hebr. V), isti e contrario superbo oculo et insatiabili mente quaslibet 1135B ecclesiasticas dignitates prece, pretio et obsequio mendicare non erubescunt, non ut vigiliis, jejuniis et orationibus intenti, lucrandis animabus invigilent, sed ut gulae et ventri, vanitati, voluptati et superbiae vitae satisfaciant, quorum damnatio, nisi resipuerint et poenitentiam egerint, tanto erit prae omnibus hominibus durior et importabilior, quanto ipsa divina sacramenta indigne pervadere et vicariorum Christi sacros ordines carnaliter sibi arrogare non timuerunt. Sed quid agimus, vel potius quo lacrymarum imbre plangere poterimus, quod hac ambitionis peste universum genus filiorum Adam sic generaliter infectum est, ut quanto quis religiosior, sanctior et perfectior esse contenderit, tanto subtilius hoc infirmae mentis vitio se pulsari erubescat? Sicut enim in quodam sermone suo testatur beatus Bernardus, nobilis creatura sumus, quippe ad imaginem Dei creati, sursum aspiramus omnes, ad alta nitimur cuncti, et sublimia sectamur universi: nec esset omnino ullum vitium altitudinis appetitus, si legem 1135C ab Altissimo praefixam nullus ascendere gestientium transgrederetur. Quia vero interveniente peccato intentio nostra curva, ratio caeca, voluntas infirma effecta est, necesse habemus pro imperfectione nostra compungi in cordibus nostris, scindi in confessionibus, humiliari in poenitentiae laboribus, et omnino solliciti esse, ne unquam demus membra nostra arma iniquitatis peccato; hoc est ut nunquam vanis adulationibus, simulatoriis obsequiis, vel quibuslibet quasi suavium morum lenociniis, morbo nos ambitionis laborare, a proximis vel praepositis nostris deprehendi patiamur.

CAPUT VIII. De periculo inobedientiae.

Cum Apostolus de Domino et Salvatore nostro dicat quia factus est Patri obediens usque ad mortem (Philipp. II), et beatissimus legislator noster Benedictus obedientiam usque ad impossibilia extendat; 1135D ipse etiam Dominus de praelatis Ecclesiae suae fateatur: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X); dolendum valde est sacrae religionis professores, et obedientiam super omnia et ante omnia voventes, in tantum quandoque superbiae et inobedientiae fastum prorumpere, ut nec precibus flecti, nec minis terreri queant, ut ab insaniae suae fervore detumescere velint. Unde necessarium reor exemplum inobedientiae in medium adducere, quatenus ii, qui iracundiae felle commoto, et superbiae ulcere exasperato, nec Deum timent, nec homines reverentur, audientes quam terribili judicio suo Deus superbis resistit, discant magis humiliari et obedire cum mitibus, quam spolia contumaciae et arrogantiae 1136A dividere cum superbis. Conversus quidam Cisterciensis ordinis priori suo inobediens factus, quod sibi imperabatur superba mente facere despiciens, nullo respectu timoris Dei, nullis fratrum blandis admonitionibus ad hoc poterat induci, ut obediret imperanti: quinimo tumidis et indisciplinatis responsionibus hoc se nunquam facturum garriebat. Interea sole ad occasum vergente clauditur dies: et ipse rancoris et amaritudinis felle plenus, et in contumacia sua perdurare non pertimescens, tanquam pausaturus in lecto suo se collocavit, illius Apostolici male memor: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Ecce autem primo conticinio noctis, cum necdum obdormisset, sed adhuc dirae superbiae vitio, corde machinando malum, satisfaceret, adsunt duo nequam spiritus fuligine tetriores, draconibus crudeliores, stantes ante lectum ipsius: quorum unus alteri quasi interrogando sic locutus est: «Quisnam est iste qui 1136B jacet hic?» Respondit alter: «Conversus quidam.» Rursus ille qui prior locutus fuerat, quasi substomachando: «Nequaquam, inquit, sed inobediens quidam.» Et continuo subjecit alter dicens: «Ergo si inobediens est, trahamus illum ad portam.» Nec segnius dicto quod dixerat exsequuntur. Nam manus misero injicientes, et de lectulo minus suaviter excutientes, os etiam ipsius, ne clamare posset, obturantes, de dormitorio et coetu fratrum obedientium inobedientem et contumacem traxere crudeliter. Deinde per aera eum ferentes, cum venissent extra septa monasterii, coeperunt illudere ei, proh nefas! ad alterutrum eum jaculantes, sicut solent homines ludentes pilam jacere et capere. Cumque diutius illusissent ei, dimiserunt illum ad horam recedentes ab eo. Sed, o inexplebilis diabolicae nequitiae crudelitas! post paululum namque reversi, cum sicut prius coepissent illudere ei, ecce signum servitii omnipotentis Dei subito insonuit: ad cujus tinnitum, 1136C tanquam si tonitruum de coelo cum. fragore super eos rueret, territi fugerunt; miserum vero conversum jam non superbum et contumacem, sed ad instar damulae pavidum ac tremebundum, in quamdam paludem quae ibi erat projecerunt. Qui se inde prout poterat proripiens, subtus quamdam arborem consedit, totus ex uligine paludis denigratus atque foedatus. Ubi cum moerore et angustia depressus sederet, et incontinenti redituras larvales daemonum effigies formidaret, astitit ei repente persona quaedam reverenda, dicens ad illum: «Confortare, et noli timere, quoniam maligni illi tenebrarum ministri, superbiae et contumaciae ultores, tibi ulterius nocere nequaquam praesument. Haec autem justo Dei judicio tibi propterea acciderunt, quia tam superbe inobediens et rebellis esse seniori tuo non timuisti.»

Mane autem facto cum conversus idem inter caeteros fratres non appareret, et licet multum per 1136D officinas quaesitus inveniri non posset, suspicati sunt omnes clandestino eum discessu ad saeculi vomitum rediisse. Erat autem situs loci talis, ut coquinarios oporteret ad ministerium coquinae mundam aquam extra portam haurire. Unde fratres qui tunc coquinae officio inserviebant, summo mane egressi ad hauriendam aquam, viderunt conversum illum, velut amentem, sub arbore sedentem: festinatoque redeuntes priori et fratribus quod viderant indicarunt. Prior itaque assumptis secum aliquantis ex fratribus exivit foras ad eum; vidensque eum sic miserabiliter se habentem, quaesivit quare illic sederet, vel quid mali illi accidisset. Ipse vero caninis rictibus morsum întentans fratribus ad se accedere volentibus, et torvis oculis 1137A singulos respiciens dicebat: «Vos tota nocte hac vidistis me ludibrio fuisse malignis spiritibus, et nemo ex vobis auxilium mihi ferre curavit.» Protinus ergo intellexerunt fratres eum pro culpa inobedientiae et contumaciae suae aliquas poenas solvisse; et praecipiente priore ductus est in infirmitorium, ibique diu jacens et eadem amentia laborans, didicit ex iis quae passus est, contumax et rebellis non esse, et, sicut scriptum est, sola vexatio intellectum dedit auditui (Isa. XXVIII). Itaque sicut incomparabile malum est superbia et rebellio, ita sine exemplo punientur, damnabuntur et cruciabuntur superbi, arrogantes et rebelles. Quorum sententia longe sit ab omnibus nobis, qui Deum sincera et humili charitate diligere, et vicariis ipsius praelatis nostris in omni sollicitudine propter ipsum subdi et obedire decrevimus.

CAPUT IX. Item de periculo inobedientiae.

1137B Sunt vero nonnulli, qui licet ab hac grossa et quodammodo manifeste peremptoria inobedientia tota sollicitudine, sicut dignum est, declinent, in minoribus tamen praeceptis per obedientiam injunctis minus cauti, limitem obedientiae facile transgrediuntur, sed etsi postea reatum inobedientiae confessione et poenitentia diluere conantur, magis hoc perfunctorie, quam vera cordis contritione facere comprobantur. His ergo adhuc exemplum inobedientiae proponere non gravabor, ut quibus panis mendacii, id est propriae voluntatis appetitus, contra mandatum praelati sui suavis esse dignoscitur, hoc exemplo territi resipiscant, ne forte panis furtivus in stomacho conscientiae vertatur in fel aspidum: sicque divitias inobedientiae, quas delectabiliter devorarant, evomant, et de ventre eorum extrahat eas Deus. In provincia quae dicitur Germania trans Rhenum, quae etiam generali 1137C nomine Saxonia vocatur, territorio civitatis Parbrunnensis, quam Carolus magnus imperator condidit, exstat coenobium sanctimonialium Aroldisseium nuncupatum, quod sanctissimorum apostolorum filiorum Zebedaei sacro nomini attitulatum, magnae antiquitus religionis et districtissimae disciplinae fuisse dignoscitur. Huic monasterio quodam tempore praefuit vir vitae venerabilis, nomine Petrus, de ordine Regularium canonicorum assumptus, quoniam et ipsius monasterii instituta secundum Regulam beati Augustini disposita sunt. Erat ergo homo ille mandatorum Dei scrutator sedulus, et exsecutor devotus, charitate clarus, humilitate submissus, castitate praecipuus, quique, tanquam fidelis paranymphus et amicus sponsi, sponsarum Domini sui sibi commissarum castitatem pervigili devotione zelabat, latrunculos quosque integritatis corruptores, ne thalamum coelestis sponsi violarent, viriliter propulsabat. Cumque 1137D bonis polleret moribus, hoc in conversatione sua praecipuum velut pretiosam margaritam habebat, sacrae videlicet venerationi Dei genitricis sincera cordis affectione insistere, hostiam salutarem et sacrificium singulare, per quod peccata mundi tolluntur, in ejus honore multa cum devotione frequenter immolare; ipsam sibi in cunctis necessitatibus suis advocatam eligere, ipsiusque suffragia lacrymosis et continuis precibus implorare. Porro laudabilem talem consuetudinem sibi effecerat, ut quoties nomen mellifluum ejusdem beatae Virginis et matris nominari audisset, si opportunitas petendae veniae deesset, inclinato reverenter capite, genibus etiam aliquantulum incurvatis, salutationem angelicam eidem matri misericordiae, quanto devotius poterat, repraesentaret. Denique optimi agonis certamine feliciter consummato, tempus advenit, quo veridicam illam coelestis oraculi sententiam experiretur dicentis: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! (Apoc. XIV.) Adversa namque 1138A correptus valetudine febribus coepit aestuare, et quanto viciniorem esse mortem signa mortis erupentia nuntiabant, tanto specialis patronae personae suae, dominae nostrae, auxilium coepit enixius flagitare: et ut ad servuli sui exitum occurrere, seque a malignorum spirituum nequissima crudelitato tueri dignaretur, attentius orare.

Itaque paucis diebus ante dormitionem suam vocavit ad se priorissam ejusdem loci, nomine Gislam, prudentem valde ac religiosam virginem, quasdam etiam de senioribus sororibus, dixitque ad illas: «En ego ingredior viam universae carnis; et licet pro modulo meo puram Domino studuerim exhibere servitutem, tamen quia nescit homo utrum amore dignus sit, an odio, districti Judicis ancipitem sententiam reformido. Porro notum vobis facio quod beata Dei genitrix Virgo Maria, Regina coeli, Domina mundi, me cras qualemcunque servulum suum circa horam sextam visitare, atque, ut spero, credo, 1138B confido, de hujus mundi exsilio eruere secumque ad coelestis patriae lucidas mansiones assumere dignabitur. Quod enim meis me meritis consequi posse nullatenus praesumo, hoc per ipsius sanctissima merita mihi fiducialiter usurpo. Vos ergo domum totam mundari quantocius facite, sedilia componite et ornate, ac circa horam quam praedixi, universas sorores cum thymiamate et cereis adesse praecipite; cumque ego versiculum illum sequentiae Assumptionis B. Virginis, Te, coeli Regina, incoepero, cunctae simul sorores in jubilo cordis et vocis sequentiam ab eodem versiculo usque ad finem alacri devotione percantent. Verum priorissa caeterisque sororibus quae aderant, fidem continuo dictis ejus adhibentibus, utpote sanctitatis et innocentiae ipsius consciis, conversus quidam nomine Theodericus, ad caput lectuli in quo homo Dei jacebat stans, et incredulus iis quae dicebantur, talia in corde suo loquebatur: «O vere mobile, et infirmum 1138C omnique verbo credens genus femineum! Ecce enim homo hic in vicinia mortis constitutus, deficiente sensu, aliena loquitur: et istae sorores verba ejus tanquam ex ratione prodeuntia, vel veritate subnixa, putant continuo effectui fore mancipanda.» Talia eo cogitante, sanctus sacerdos caput virtute qua poterat elevans, et ad partem illam ubi conversus stabat oculos dirigens: «Esne, inquit, ibi, frater Theoderice?» Quo respondente: «Sum, domine. — Accede, ait, huc ad me.» Illo quoque protinus accedente: «Da, inquit, manum tuam.» Obstupefactus conversus, et adhuc eum quasi minus compotem sui considerans, non ausus tamen contradicere sermonibus sancti, dedit manum suam. Quam vir Dei apprehendens, et digitis suis digitos ejus fortius stringens: «Sicut, ait, verum est quod ego manu mea manum tuam teneo, digitisque meis digitos tuos stringo, sic verum est quod ego per virtutem gratiae Dei locutus sum: quod autem tu in secreto 1138D cordis tui loqueris, falsum esse scias: me scilicet delirare sensuque turbato nescire quid dicam.»

Sic itaque per unius increduli propheticam ac vere divinam correptionem, omni dubietatis nubilo a cordibus caeterorum deterso, tantam gratiam spirituali Patri suo coelitus fuisse collatam omnes in commune gratulabantur. Jam altera dies illuxerat, et hora quam vir Dei praedixerat, sole ad centrum festinante proximabat, universitasque sororum cum fratribus laicis adunata piissimae Reginae coeli adventum tanto certius praestolabantur, quanto eam is qui praedixerat, manifestiore miraculo comprobarat. Tanta vero reverentia mentibus cunctorum qui aderant circa praetaxatam horam infusa est, ut divinam aliquam advenisse virtutem, nemini astantium dubitare fas esset. Ipse vero beatus sacerdos mirum in modum serenata facie, elevatis in coelum oculis, manibus quoque sursum protensis, versiculum quem praedixerat cantando imposuit dicens: Te, Regina coeli, haec plebicula piis concelebrat mentibus. 1139A Sed quis digne effari queat quanta devotione et compunctione, quantoque pietatis affectu eadem sequentia a sororibus percantata sit? Jacebat interim servus Dei in agonia, raptusque in exstasin multa de secretis coelestibus et de statu ejusdem coenobii per revelationem cognovit, quae postea priorissae, senioribus sororibusque indicavit. Omnium vero oculis in eum defixis, subito obnubilata est facies ejus, et corrugata fronte moeroris cujusdam et anxietatis magnae signa dedit, erumpensque in vocem, miserabili lamentatione talia edidit verba: «Cur, domina piissima, servulum tuum pauperculum in hac faece mortalitatis relinquis, quem licet indignum tam benigna visitatione consolari dignata es? Dulcissimam praesentiam tuam tantis desideratam votis, expetitam precibus et lacrymis, jamjamque morituro dignanter indulsisti, et nunc ad patriam vitae, ad gaudia paradisi rediens, misero comitatus tui consortium negas?» Cumque frequenter 1139B iterando: «Domina piissima, domina misericordissima, ne derelinquas me. Tecum volo, tecum volo cunctosin fletum et lamenta convertere:» repente redditus sibi, postquam propter nimiam defatigationem corpusculi modicum conquieverat, dimissis caeteris et priorissa cum paucis senioribus secum retenta, sic locutus est: «Refocillandi gratia modicum aliquid liquoris afferri praecipite, quatenus, ariditate linguae delinita, fauciumque rheumate deterso, expeditius proferre valeam quod dicere debeo.» Festinato itaque priorissa per seipsam modicum vini in vasculo afferente, mox ut limen domus in qua homo Dei jacebat attigit, ille, cum neque visu neque ullo corporis sensu percipere posset quid illa gestaret, exclamavit, dicens: «Non, domina priorissa; nequaquam afferatis nobis vinum, quia vinum arcana denudat (Eccli. XXVII), et vinum apostatare facit sapientes (Eccli. XIX).» Audiens illa tam evidenti prophetiae spiritu se esse deprehensam, adeo intremuit, ut gradum vix reflectere posset. 1139C Dehinc modica aqua refocillatus, ita exorsus est: «Quanta sit culpa inobedientiae utinam, miser, antequam poenam experirer, subtilius intellexissem! Utinam hoc mentibus vestris, sicut necesse est, imprimere valeam! Ecce enim pro reatu inobedientiae piissima domina mea in hac lacrymarum valle nunc me reliquit, nec dignum censuit ut sub protectione ipsius aereas pertransiens potestates coeli secreta penetrarem. Qualis autem ipsa inobedientia mea fuerit, audite: Accidit aliquando ut plurimi diocesis hujus presbyteri improvida calculatione decepti, jejunium Quatuor Temporum mensis Septembris illegitimo tempore celebrarent, in quo errore et ego, canonum scita minus attendens, prolapsus sum. In proxima vero synodo, cum ii qui jejunium illegitimo tempore celebrarant, hanc transgressionem accusarent, praeceptum est in virtute obedientiae ut quicunque hujus delicti sibi conscius esset, veniam peteret et se culpapilem redderet. 1139D Cumque caeteri, quos accusabat conscientia, malentes periclitari famam quam conscientiam, quod jussum fuerat humiliter facerent, ego miser plus deferens Ordini et opinioni meae quam veritati, quia et unus ex praelatis Ecclesiae eram, et nonnullius religionis esse putabar, heu! confusionis opprobrium non sustinens, publice veniam petere erubui. Hoc est peccatum meum, hoc delictum inobedientiae, propter quod hodie tanto bono privor, ut a consectatu universalis dominae matris misericordiae repulsus, ab introitu aeternae vitae et sempiternae gloriae ad erumnas mortalitatis hujus revocatus sum.» Porro priorissa inquirente utrumnam peccati illius maculam per confessionis et poenitentiae lavacrum non diluisset, illeque se hoc non semel, sed pluries confessum fuisse assereret, cum magnae admirationis stupore priorissa subjunxit: «Vae mihi 1140A peccatrici, domine Pater: quid ergo dicemus de sacramento confessionis? Si tibi non semel, sed pluries confitenti indulgentia est negata, quis jam alius mediante confessione delictorum veniam sperare poterit?» At ille dignum memoria verbum respondit dicens: «Scire debetis quoniam, secundum intentionem vel contritionem confitentis sive poenitentis, intentio judicii, sive remissio indulgentiae reformatur. Quia enim ego miser peccatum meum secundum veram aestimationem ponderare neglexi, nec quanta oportuit contritione et compunctione cordis confessus sum, propterea necdum indulgentiam consequi merui.» Cumque talia tristis et moerens locutus fuisset, sororum quae praesentes aderant corda magno terrore concussa sunt, et ad obedientiae puritatem sectandam non mediocriter accensa. Triduo, si bene memini, postea supervixit, tanto amarius lugens peccatum suum, quanto divini judicii districtionem evidentius fuerat expertus. 1140B Moriens autem, mortalitatem magnam in eadem domo futuram esse praedixit, quae etiam mortem ejus e vestigio subsecuta est: sicque in pace consummans dies suos, plenus operibus bonis appositus est ad patres suos. Verumtamen festivam illam et omnino gloriosam assumptionem, qua cum beata Dei genitrice Maria sanctorumque angelorum frequentia assumi meruisset, si culpa non intervenisset, merito inobedientiae perdidit: cujus utinam exemplo nos omnes, qui obedientiam professi sumus, terreamur, ut nunquam ad inobedientiae vitium prosiliamus: aut si per infirmitatis humanae corruptionem prolapsi fuerimus, condignis hoc poenitentiae lamentis diluere festinemus.

CAPUT X. De periculo conspirationis.

Apud provinciam, quae Germania prima dicitur, cujus metropolis est Maguntia, territorio civitatis Wangionum, quae est Warmatia, exstat coenobium 1140C Cisterciensis ordinis, de linea Claraevallis, quod Germanica lingua Sconaugia dicitur, quodque interpretatum pulchra insula dicitur. In hoc monasterio temporibus bonae memoriae domni Godefridi abbatis facta est aliquando, instigante maligno, gravissimi scandali occasio talis: Superiori tempore per negligentiam, seu potius indiscretam benevolentiam praelatorum, consuetudo, contra formam Ordinis, praesumpta in eadem domo inoleverat, scilicet ut conversis sicut et monachis annuatim novae botae darentur. Cum autem praedictus vir strenuus de altera domo assumptus divina pariter et humana vocatione primum honoris gradum non pecuniae vel carnis et sanguinis praerogativa, sed vitae merito prudentiaeque decore in eadem Ecclesia obtinuisset, et invenisset conversos temerario hoc fastu delectari, laudabili zelo accensus, praesumptionem pessimam censuit esse corrigendam. Itaque privatim in consiliis et publice in fratrum capitulis coepit 1140D ingenue de praesumpta novitate causari, monere, rogare, tandem etiam praecipere, ut tortitudo pravae consuetudinis Ordinis rectitudini non conveniens, absque scandalo dissensionis, si fieri posset, amputaretur. Sed quia viscus dirae praesumptionis carnalium fratrum mentibus tenacissimo glutino miserae obstinationis sic inhaeserat, ut absque scandalo avelli nequaquam posset, maluit vir prudens ut, secundum beati Gregorii doctrinam, scandalum magis oriretur quam veritas relinqueretur. Coeperunt itaque conversi primo quidem in angulis susurrantes murmurare, dehinc conspiratione paulatim invalescente, seditionem publicam effrenata insania meditari. Totius vero mali incentor et conspirationis auctor exstitit conversus quidam, cui dormitorii fratrum servandarumque botarum cura commissa fuerat: qui diabolico spiritu repletus, 1141A et secundum prophetam in omni loco silentium projiciens (Amos VIII), nunc singulos, nunc simul plures conveniebat, suadebat, hortabatur, ut nunquam consuetudinem suam insolentiae fomitem, elationis incentivum, quacunque precum seu minarum occasione sibi paterentur auferri. Et o quam mirabili, imo quam lamentabili dementia, spiritus superbiae illos quos semel deceperit, illaqueat, ita ut arduos durissimosque labores, quos si propter Deum subire cogerentur, intolerabiles judicarent, contumaciae fastusque typho inflati, tanquam leves et faciles subire non vereantur! Cum enim domnus abbas susurria eorum primum deprehendisset, praeceperat per virtutem obedientiae, ut quicunque ex eis silentium rumperet, si ante cibum hoc faceret, eadem die; sin vero postea, sequenti die in pane et aqua jejunaret. Quod is cujus supra meminimus, non conversus, sed perversus, nequaquam virtutis amore, sed ut invidiam abbati suo 1141B suscitaret, tanquam coelitus datam sententiam servare curabat. Nam cum pene quotidie conspirationem conflando silentium frangeret, singulis etiam fere diebus in pane et aqua jejunabat, ut vel sic animos fratrum in odium abbatis inflammaret qui tam duram et inhumanam sententiam promulgasset.

Interea sacratissima Dominici Adventus celebritas supervenit; et conspirationis procella clandestinis susurriis aucta et roborata undique intonabat: jamque publicum scandalum, et ipsum gravissimum minitabatur. Dederat namque praedictus pseudoconversus consilium pessimum, quod etiam sceleratissima instantia perurgebat, scilicet ut vigilia Natalis Domini congregatis fratribus de grangiis unanimo consensu dormitorium monachorum tempore laboris ascenderent, atque de singulorum lectis botas auferentes, minutatim eas ferro secarent, manibusque discerperent. Licet vero prodigiosa haec et infamis eorum nequitia venerabilis 1141C abbatis conscientiam minime lateret, dissimulavit tamen, sicut scriptum est, quia prudens in tempore malo tacebit (Prov. XI). Caeterum quanto in tantis angustiis longius aberat humanum consilium pariter et auxilium, tanto enixius divinae pietatis viscera statuit interpellanda, monachisque generalem orationem indicens, monebat, ut singuli secundum possibilitatem suam Domini misericordiam peterent, quatenus de tanta insolentia carnalium fratrum melius aliquid disponere sua pietate dignaretur. Instabat jam praecipua et festiva Natalis Domini solemnitas; et ante paucos dies ejusdem solemnitatis domno abbate capitulo conversorum praesidente, praedictus signifer dissensionis et minister Satanae de indiscreta abstinentia, et quia barbam suam novacula penitus abrasisset (quod quidem miser ille intentione commovendi scandali fecerat), a quibusdam complicibus suis, nequaquam zelo ordinis, neque fraternae charitatis intuitu, sed studio exercendae malitiae proclamatus est. Cumque domnus 1141D abbas blando affatu quaereret ab eo cur hoc fecisset, et ex tumidis inordinatisque responsionibus ejus intelligeret malitiam ipsius esse completam, laudabili quodam justitiae zelo accensus, sic ad eum praesago spiritu coram omnibus locutus est: «Debueram quidem, frater, salutaribus monitis aggredi contumacem animum tuum, si forte resipisceres a laqueis diaboli, a quo captivus teneris ad ipsius voluntatem; sed quoniam trabs superbiae oculum cordis tui adeo obnubilavit, ut eam per humilitatem meam ejici posse non praesumam; et quoniam sic te alienatum sensu video, ut monita nostra irrideas potius quam recipias, idcirco omnibus hic sedentibus de te fiducialiter pronuntio quia, nisi celerius et sine dilatione resipiscas atque humiliato spiritu ad satisfactionem venias, omnipotentis Dei terribile judicium in brevi senties, et, sicut scriptum est, 1142A in tempore vindictae disperdet te Dominus (Eccli. V). Ecce iterum ac tertio dico omnibus hic sanum intellectum habentibus, quoniam sicut pius et misericors Dominus humilibus dat gratiam, sic terribilis Deus indeclinabili linea rectitudinis suae superbis resistit (I Petr. V), ideoque tu, qui pacis et institutionis, quam sancti Patres sanxerunt, publicus hostis es, si in malitia perseveraveris, durissimum intra paucos dies judicium portabis. Confido enim in Domino Jesu, et in gloriosa Virgine matre ipsius, cujus nos inutiles servuli sumus, quia domum istam ab ipsa sui fundatione fraternae charitatis glutino, laudabiliumque morum disciplina conspicuam, non patientur tua nimium improba pervicacia corrumpi.»

Jam preces fratrum super intestinae discordiae tabe gementium ad aures Domini Sabaoth ascenderant, et angelus Domini accepta ab eo sententia, pertransiens eos, quorum frontes signo Thau, 1142B hoc est vexillo humilitatis Christi, insignitas reperit, miserum conspirationis auctorem, cujus fronti characterem bestiae et draconis, qui est rex super omnes filios superbiae (Job XLI), impressum vidit, percussit, ac sine mora exstinxit, pariterque cum eo totius scandali turbinem et praesumptionis nebulam dissipavit. Vespera namque diei vigiliam Natalis Domini praecedentis, cum post completorium de dormitorio descendisset, et infirmarius conversorum, qui quasi secundarius ejusdem conspirationis esse videbatur, cum quo etiam venenata dissensionis consilia frequentius tractabat, ei occurrisset, subito vocem doloris cum gemitu valido coepit emittere, et pallescente facie, naribusque contractis, oculis etiam de statu suo eversis, mortem incontinenti adfuturam, tristia signa declarabant. Turbatus alter, cum jam nutantem cerneret, ne forte repentino lapsu terrae allideretur, medium complexus est; sed adeo subitanea mors fuit, ut 1142C antequam terram petere posset, inter manus tenentis se funesti sodalis miseram animam exhalaret. Tunc conturbati sunt principes conjurationis, robustos in contumacia sua obtinuit tremor, obriguerunt omnes dissensionis et schismatis incensores. Quam bonus es, Domine Jesu, sperantibus in te? quam dulcis est misericordia tua in tempore tribulationis! sicut ros matutinus, et sicut pluvia opportuna in diebus siccitatis. Tu enim es Rex regum, et Dominus dominantium, qui sedes in throno judicii, dissipans omne malum intuitu tuo (Prov. XX); qui per unius peccatoris terribilem mortem peccatores coercuisti multos, et domum illam, quoniam placita tibi in ea inventa sunt opera, a turbine praemeditati diuque conflati scandali misericorditer liberasti. Accurrerunt undique ad signiferum suum conversi; et quem postero die ad inauditum scelus perpetrandum quasi ducem sequi decreverant, ejus, Jesu bone, cadaver exstinctum miserabili tumultu in infirmitorium deferentes, in area, ubi fratres 1142D vita excedere solent, consternati metu et tremore, collocarunt. Non enim passus es, Domine, sacratissimam solemnitatem tuam in qua primum ministerio angelorum pax terris annuntiata est, discordiae schismatisque perturbatione foedari. Cumque tabula defunctoria signum dante universorum aures percellerentur, tum maxime propterea, quia neminem illic sic proximum morti sciebant, domnus Theobaldus tunc subcellerarius, postmodum vero ejusdem loci abbas, quique inde assumptus praelatus est matri Ecclesiae, scilicet Everbacensi, quae est una de primis filiabus Claraevallis, cujus etiam revelatione nos ista didicimus, orationem, quam domnus abbas pro pervicacia conspirationis constituerat, usque ad illam horam oblivioni traditam eodem momento, quanto devotius poterat, persolvebat. Audito vero sonitu tabulae, festinanter in infirmitorium 1143A cucurrit; et cum rescisset quis defunctus esset, vehementer admiratus judicium Dei, domnum abbatem, qui tunc forte de dormitorio descenderat, ad commendationis officium defuncto persolvendum quantocius invitavit. Illo quoque celerius accurrente, cum, remoto a parte capitis operimento quo corpus tegebatur, faciem jacentis intuitus esset, complosis manibus, et ex intimo cordis trahens suspiria: «Heu! inquit, tu miserrime, ecce quomodo sine poenitentia malitiae tuae divino judicio exstinctus jaces.» Et hoc ipsum secundo et tertio ingeminans: «Utinam, inquit, monita mea contumaci animo non sprevisses! utinam misericordiam Dei aeternaliter a te non excluseris!»

Aliquandiu itaque quid sibi faciendum esset deliberans, tandem id consultius esse credidit, ut commendationis officio ex more peracto, corporeque in ecclesiam delato, postero die fratres omnes tam monachos quam conversos convocaret; quatenus 1143B quid sibi in tali articulo faciendum esset, in commune decernerent. Concione autem facta, sic domnus abbas in audientia cunctorum locutus est: «Nostis, fratres charissimi, in quam perverso proposito pravi cordis et malitiosae voluntatis suae homo iste deprehensus sit: quem nisi districta judicii Dei censura quantocius de medio tulisset, domum istam in optima pace et concordia hactenus durantem gravissimi scandali cauterio cum complicibus suis, quos ad hoc susurriis improbisque suasionibus illexerat, inurere non timuisset. Quapropter, quoniam perversitatem ejus omnes scimus, confessionem vero seu poenitentiam ipsius non novimus, corpus ejus inter corpora fratrum nostrorum nequaquam poni debere censeo; et hoc non temeritate aliqua sed libramine justi judicii decernere confido.» Quo audito extimuere et expalluere conversi, utque sibi cum senioribus monachis seorsum loquendi licentia daretur suppliciter postularunt. Hoc per indulgentiam 1143C domni abbatis consecuti, cum in partem divertissent consilii gratia, post paululum reversi, et solotenus coram ipso prostrati, tam monachi quam conversi, ut misericordia defuncto non negaretur, multa precum instantia petierunt, spondentibus conversis, atque sub attestatione divini nominis asseverantibus, quoniam si domnus abbas districtionem sententiae temperaret, et defuncto, licet minus digno, communem sepulturam non negaret, se ab omni intentione conceptae malitiae cessaturos, et super petitione novarum botarum verbum ulterius nullo modo se moturos. Dicebant praeterea quidam de senioribus, excepto sermone hoc, alias virum satis exstitisse probabilem; nec debere ab hominibus judicium sine misericordia decerni in eum quem fortassis divina misericordia idcirco temporaliter punisset, ne conceptam malitiam effectui mancipare posset, pro qua aeternaliter damnari debuisset.

Considerans itaque domnus abbas ita tempori expedire, 1143D et ne forte novissimus error pejor fieret priore, si conversi, qui hac occasione facile sedari poterant, in majus aliquod scandalum prorumperent, simulque metuens sibi, si praepropere austeriorem quam oporteret sententiam daret, quoniam sententia conspiratorum necdum a capitulo generali promulgata fuerat, annuit petitioni ipsorum, celebratisque ex more missarum exsequiarumque solemniis, inter corpora fratrum defunctus frater terrae commendatus est. Benedictus per omnia Deus, qui domum illam de altissima rupe malitiosae conspirationis pendentem, jamjamque in profundissimum barathrum gravis scandali praecipitandam, sicut pius, sicut misericors liberavit, ita ut sepulto fratri totius discordiae faex consepulta quodammodo videatur, nec calidissimae vulpeculae foeda vestigia succedenti tempore in eadem domo deprehensa fuisse, omnis illa sancta congregatio usque hodie glorietur. Caeterum domnus Theobaldus, cujus supra mentionem 1144A fecimus, cum esset eidem defuncto fratri ex antiquo intimae familiaritatis amicitia conjunctus, seque invicem tam in vita quam in morte, cum alterutrum eorum decedere contigisset, orationum suffragiis adstrinxissent, quoniam idem conversus ante conspirationis turbinem non contemnendae religionis exstiterat, sciens in suprema sorte necessitatis amicum probari, dolensque valde de periculo animae illius, quem viventem familiariter dilexerat, statuit apud semetipsum, annuam pro eo facere orationem. Indubitanter namque credidit quod, etsi exigentibus meritis, precum impendia defuncto nihil emolumenti ferrent, sibi tamen bonae voluntatis suae fructum perditum iri non posse. Cumque toto illo anno supplices pro eo preces ad Dominum fudisset, revoluto anni circulo idem defunctus ei in visu apparuit, lugubri vultu tristem sese subiisse sententiam significans. Interrogatus quomodo se haberet, respondit se ab hora exitus sui usque ad tempus illud, 1144B in ultionem contumaciae et rebellionis, gravissimorum suppliciorum poenas luisse, non tamen de misericordia Dei usquequaque desperare. Sane, utrum hoc simplex somnium, an alicujus revelationis mysterium fuerit, sicut temerarium est definire, ita pium est super anima fratris defuncti praecipitem frenare sententiam, cui fortassis temporalis mortis horrendum exitium sempiternae misericordiae fuit adminiculum, quia misericordia et judicio e regione se respicientibus clarius elucescit miseridia. Certe quam sereno pietatis oculo Dominus hanc domum respexerit, Everbacensis probat Ecclesia, in qua cum longo post tempore novarum botarum quaestio malignissimo daemonum instinctu mota fuisset, tantorum scandalorum tantarumque calamitatum spinae eruperunt, ut eas magis flere libeat quam verbis explicare. Sit ergo nobis propositum exemplum in humilitatis et cautelae monimentum, ut si unquam serpens ille antiquus, hostis inveteratus, 1144C zizania discordiae et conspirationis propter consuetudines ordinis, in locis in quibus fuerimus, seminare tentaverit, nos in timore Dei pacis concordiaeque violatores velut aspides et basiliscos fugientes, cum filiis pacis, qui pravas consuetudines contra formam ordinis praesumptas, zelo Dei exstirpare et exstinguere conantur, ex adverso viriliter ascendere, murumque pro domo Domini nos opponere non pigritemur (Ezech. XIII); quoniam, quod saepe dicendum, ac sine oblivione retinendum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV; I Petr. V).

CAPUT XI. De periculo excommunicationis.

Licet universorum, qui Christiano nomine censentur, mentibus, per fidem, qua imbuti sunt, velut naturaliter persuasum sit excommunicationis sententiam nihil aliud esse quam separationem a Deo alienationemque a vita aeterna, tamen, quia corda 1144D per negligentiam torpentia plus quandoque movent exempla quam verba, necessarium duxi demonstrare peremptoria hac sententia quam sit pavenda rationali creaturae, quae etiam irrationalem creaturam nonnunquam aut morti, aut gravissimae subjicit calamitati, quatenus miser homo, cui specialiter ob meritum superbiae anathematis spiculum intentatur, quid sibi de se metuendum sit, penset, quando ea quae rationis experientiam subire nesciunt, per virtutem divini nominis anathematis mucrone feriuntur. Ludovicus pius, imperator Augustus, Caroli magni filius, qui primus ecclesias Christi per Galliam et Germaniam de amplissimis imperialis fisci redditibus magnifice ditavit, ob quod etiam Pius meruit cognominari, quique, ut fertur, audivit vocem dicentem sibi: «Ludovice, venenum ecclesiis addidisti,» in partibus Saxoniae super ripam Werre magni fluminis coenobium monachorum fundavit, quod secundum magnificentiam imperialem 1145A divitiis et honore nobilissime exaltatum, ad distinctionem Corbiae veteris, quae in Galliis est, Corbiam novam appellari decrevit. In hoc monasterio temporibus divae memoriae Friderici imperatoris erat abbas quidam, nomine Conradus, qui secundum pompaticam consuetudinem imperialium abbatum, inter caeteras saecularis gloriae illecebras, annulis aureis utebatur, longe aliter, ut credo, affectus quam ille vere pauper et humilis spiritu Claraevallis primus abbas, quem, sicut de eo scribitur, plus delectabat rastrum et sarculus quam tiara et annulus. Contigit vero ut quadam vice haberet annulum aureum, qui erat ei pretiosus, quem una dierum sedens ad mensam, dum juxta morem curiae causa abluendarum manuum deposuisset, nugis nescio, an seriis intervenientibus, aliquanto negligentius sic super mensam relictus est. Advolans interea domesticus ales corvus, quem curiales abbatis in deliciis habebant, nullo penitus advertente, 1145B raptum ore annulum, nec furti se reum intelligens, pernici volatu in nidulum suum asportavit. Verum postquam exempta est fames epulis, mensisque remotis surrexere omnes, abbas damnum suum intelligens, ministrorumque negligentiam culpans, annulum quaquaversum quaeri ocius jubet, sed auctore sceleris conscientias omnium eludente minime reperitur.

Itaque tam convivas quam ministros suspectos habens abbas, gravique indignatione commotus, mandavit plebanis oppidi, quod amplissimum et ditissimum haud longe a muris coenobii situm abbatis subjacet ditioni, quatenus acerrimam excommunicationis sententiam publice intorquerent in eum qui se hoc scelere maculare non timuisset. Quo facto sicut cunctis ratione utentibus in hac parte testimonium conscientiae factus est decor innocentiae, sic ipsa irrationabilitas naturae subterfugere non potuit, quin temporales anathematis solveret poenas, quas sempiternas solvere transitoria 1145C conditionis suae vetabat infirmitas. Coepit namque improbus quidem, sed tamen culpae inscius fur paulatim laguescere, cibum fastidire, ludicras crocitationes, caeterasque irrationalis creaturae ineptias, per quas stultorum hominum timorem Dei negligentium animos oblectare solebat, segnius exercere, dehinc etiam pennas projicere; ad postremum vero ipsis quoque plumis tabescentis carnis corruptionem fugientibus, miserabilis et admiratione dignus cunctis se cernentibus apparere. Factum est autem quadam die domesticis abbatis, ipso praesente, de tam prodigiosa alitis illius immutatione inter se quaerentibus, remque tam insolitam nequaquam sine causa fieri posse asseverantibus, ut unus ex ipsis sic quasi joco diceret abbati: «Considerandum vobis est, domine, ne forte iste sit fur quem quaeritis, et haec horrenda plaga quam cernitis, vinculi anathematis quo innodatus est, indicium det.» Attonitis ad hoc verbum cunctis, uni ex ministris praecepit abbas, 1145D arborem in qua cubile alitis illius erat festinato ascendere, stratumque stipula et sarmentorum repugiis subornatum diligentius reversare. Qui mox ut ascendit, repertum annulum ab injuria sordium vindicavit, nec sine stupore omnium qui aderant manibus abbatis restituit. Ita misero fure, qui atrocissimas furti poenas luebat, nec tamen furti se reum intelligebat, divino, ut credimus, nutu prodito, ad consilium discretorum virorum domnus abbas iis qui excommunicationis sententias dederant, mandavit, quatenus anathema, quod reo intorserant, restituto damno celerius relaxarent. Quod postquam 1146A factum est, sicut prius paulatim deficere, pestiferoque tabo de die in diem languescere praedictus ales visus fuerat, ita postmodum per incrementa reviviscere quodammodo atque revirescere coepit, quoadusque pristinae formae sanitatique amissae, non sine magno Dei miraculo integraliter restitutus est.

Invenitur etiam in gestis beatissimi Patris nostri Bernardi, quia cum ad dedicationem novae basilicae Fusniacensis coenobii invitatus fuisset, tam innumerabilis muscarum multitudo propter nidorem novae calcis in ecclesiam recens linitam convenerat, tantamque inquietudinem intrantibus generabant, ut fratres valde timerent, ne forte dedicationis solemnitas, quae postero die celebranda erat, earum improbitate impediretur. Quod cum Patri sancto intimatum fuisset, solita confidentia, quam in Deum habebat, usus: «Excommunico, inquit, eas.» Mane autem facto universae muscae illae anathematis 1146B spiculo percussae et mortuae ita pavimentum omne repleverant, ut palis eas in congeriem adunari, gerulisque exportari necesse fuerit. Sed et de milite quodam audivimus, qui ob pravitatem suam publice excommunicari meruerat, quia sedens ad mensam panem canibus projiceret, sed canes solo odore polluti panis exterriti retrocedebant, et eum tangere nullatenus acquiescebant. Quam vero pavidus et circumspectus debet esse homo, qui ratione et gratia duce malum vitare bonumque operari valet, ne in exterminii et separationis adeo terribilem sententiam incidat, si sic irrationalis creatura quae peccare nescit, ac per hoc peccati poenas solvere non tenetur, interveniente anathematis severitate quandoque puniri videtur.

CAPUT XII. De periculo indiscretorum confessorum, et de laude discretorum.

Quam pulchre sacra Scriptura discretionem matrem 1146C commemorat esse virtutum, quae, quasi sacer quidam limes inter virtutes et vitia medius, alterutra haec ab invicem sagaci providentia disterminat, vitia virtutum specie adumbrata exsufflat, ipsas virtutes per devotionem impinguat et ordinat, infirmum in fide non projicit, sed materna magis pietate suscipit, conscientias peccatrices sibi per confessionis verecundiam denudatas per invectionis asperitatem nequaquam exulcerat, sed benigna consolatione mulcet et erigit; ac, si tanta est pussillanimitas confitentis etiam gravissima scelera, quae vix multorum annorum luctu aboleri posse sperarentur per sacrificium spiritus humiliati cordisque contriti, facile deleri posse melliflua exhortatione suadet. Non sic pastores multi in Ecclesia Dei, indiscreto et impetuoso spiritu suo dispergentes gregem Domini, qui discretionis virtutem ignorantes, et pretiosam linguam eucharin, qua peccatricis animae tabida vulnera linguntur, ut ad sanitatem perducantur, 1146D non habentes, quos sanare debuerant, amplius vulnerant: quippe pietatis visceribus vacui, exaggeratione durae diuturnaeque poenitentiae quasi seminarium quoddam contemptus et desperationis infirmis inducunt. Neque vero ista sic dicimus, quasi non recte faciant qui peccatoribus pro qualitate seu quantitate criminum condignam poenitentiam injungunt, sed quia ubi est tanta pusillanimitas confitentis, ut non solum prae confusione perpetrati sceleris, verumetiam prae gravamine subsecuturae poenitentiae, pallentem, trementem, spirituque deficientem, discretus confessor viderit eum, 1147A qui coafitetur, interim omnino dissimulet, necesse est, ac lacte dulcis consolationis, blandimentoque piae exhortationis sustentet animam pavore lassam, quoadusque benevolentia ipsius roborata, solidiorem fructuosae poenitentiae cibum sumere convalescat. Quanti vero periculi sit vim discretionis ignorare, nec scire, juxta Apostolum, cum infirmo infirmari (II Cor. XI), neque qualitatem confitentis pensare, itemque quanto laudis praeconio attollendus sit discretus confessor, qui per unctionem gratiae docentis se de omnibus, uniuscujusque confitentis qualitati vel possibilitati conformare se novit, pulcherrimo valdeque jucundo exemplo lectoris sensibus imprimere curabo, ut qui sanctus et discretus est, in discretione proficiat adhuc; qui autem durus et indiscretus est, hoc exemplo quasi manu quadam sollicitudinis pulsatus, sordes indiscretionis quantocius abstergere festinet; et quanto pietatis studio parvulos Ecclesiae Dei parturire debeat, donec Christus 1147B formetur in eis, solertis considerationis industria discere non gravetur.

Miles quidam, nobilitatis, divitiarum, juventutis magnorumque virium titulis adornatus, et ob hoc sensu carnis suae inflatus, leges divinas pariter et humanas contemnebat, et jura civilia juraque naturalia confundebat; incendiis, rapinis, seditionibus, et homicidiis omnia replens, fas nefasque parvipendebat; et ut breviter universa ejus mala concludam, nec Deum timebat, nec homines reverebatur. Habebat sane fidelem conjugem, in omni Christianae religionis pietate, quantum sub tam crudeli marito licebat, devotam: quae virum suum sincera charitate diligens, perversitatem ipsius irremediabilibus lacrymis flebat, atque pro emendatione ejus assiduas ad Dominum preces, spiritualis magis quam carnalis amoris affectu, fundebat. Praeterea si quando tumidum animum ejus ab ira deferbuisse, sereniorique vultu laetitiam praetendentem vidisset, salutaribus eum monitis aggrediebatur, et ut a tantis 1147C malis aliquando cessaret, faciemque Domini per confessionis et poenitentiae humilitatem placaret, exhortationibus et lacrymis multis obsecrabat. Ille vero nunc quidem periculosa dissimulatione, nunc autem turbida indignatione uxorem optimam salutem suam zelantem a se repellebat, dicens sibi nondum hanc inesse voluntatem, se magis bellicis ac militaribus rebus debere intendere, nec posse pati opprobria propinquorum et amicorum exprobrantium sibi, si otio et inertia torpens, inimicis suis mala irrogantibus talionem duplicatam, aut etiam triplicatam non reddidisset. Sed licet saepius sic repulsa, nullo modo tamen desperatione fragebatur optima mulier, quae virum suum sacri desiderii vulva parturiebat; nec desistebat casta consilia etiam invito importune opportuneque ingerere, donec tandem assiduitatem benevolentiae ipsius pertaesus, uxoria quoque charitate delinitus, sic ad eam locutus est: «Ecce ad consilium tuum confiteri 1147D volo, sed ubi talem confessorem inveniam, cui tuto conscientiam meam credere possim, quique se mihi benignum atque humanum exhibeat?» Mox illa, quae salutem viri sui ardentissimo pietatis affectu sitiebat, verbum hoc velut auspicatum de ore ipsius laeta rapiens: «Domine, inquit, ego vobis fidum et humanum confessorem procurabo: tantum ab hac bona et sancta voluntate non moveamini.» Igitur quaerente illa spiritualem medicum, veternosis ac multiplicibus peccatricis animae vulneribus curandis idoneum, invenit quemdam religiosae quidem conversationis presbyterum, sed heu! gratiae discretionis ignarum, curationis spiritualis gnarum, sed qualitates ex complexiones aegrotantium discernere nescientem. Ad hunc ergo venerabilis matrona feminea simplicitate omnem religiosum etiam discretum esse reputans, miserabilem virum suum adduxit, 1148A monens et obsecrans quatenus puram ruborique confusionis nequaquam cedentem confessionem, non sicut homini, sed sicut Christo Domino facere non dubitaret. Quod cum ille prout poterat fecisset, audiens sacerdos tam multiplicia tamque enormia scelera obstupuit; et quem de profundissima perditionis fovea malagmate piae consolationis eripere debuerat, indiscreti rigoris mucrone in barathrum repetitae, imo duplicatae desperationis miserum injecit. Ait namque ad eum: «Si quidem, o bone vir, excessus tui qualicunque mediocritatis meta cohiberentur, nec te tanta criminum et scelerum enormitas involveret, utique mediocritatis meae consilium tibi libenter impenderem. Verum quoniam talia ac tanta te commisisse constat, quae non cujusvis sacerdotis, sed solius summi pontificis examini reservanda, sacra canonum sanxit auctoritas, suadeo et hortor ut, quam citius poteris, limina apostolorum petens, sanctae sedis apostolicae pontifici 1148B conscientiam tuam humiliter pandas, atque ad ipsius nutum poenitentiae laborem subire non graveris.»

Ad haec verba effera mens illa, quae aliquantulum mitigata et humiliata esse videbatur, tanquam si validissimo lapidis ictu in fronte percussa fuisset, infremuit, et recrudescente crudelitate miserabilis homo totus in insaniam versus dixit: «Ergone nil aliud a te exspectare debeo, qui ad hoc me humiliavi, ut tibi conscientiam meam manifestarem?» Presbytero vero simpliciter respondente se ad praesens melius et sanius consilium non habere, mox ille filius Belial, ante cujus oculos tanquam nihil erat sanguis, evaginato gladio caput ipsius amputavit, rediensque ad uxorem suam, tristem eventum et sanguinem foedatae confessionis aperuit. Expavit et expalluit illa; atque prae nimio dolore cordis pene exanimata, detestando parricidii nuntio non verbis, sed luctu et lacrymis respondit. Sed quando charitas de corde puro, et conscientia bona fideque 1148C non ficta, quae in pectore optimae conjugis altius radicaverat, difficultatibus cederet, obice perversitatis repelleretur, malitiae malleo extunderetur, quae fortis ut mors, dura sicut infernus, a Sapiente perhibetur (Cant. VIII)? Imo quanto durius repellebatur, tanto valentius insistebat: nec destitit, donec ad victoriam perduceret judicium pietatis, et secundum sententiam Apostoli, salvaretur vir infidelis per mulierem fidelem (I Cor. VII). Aestuabat altera Theodora, ferventissimo desiderio salvare cupiens alterum Sisinnium, et vere altera Natalia, de viro suo, si fieri posset, alterum efficere gestiens Adrianum. Nec dormitavit oculus ejus, nunc quidem terribile judicium Dei compari suo proponendo, nunc vero praesentis vitae brevitatem atque instabilitatem inculcando, quousque rursus ab eo, cooperante gratia Dei, confitendi voluntatem elicuit. Tum vero velut apis sagacissima pia curiositate quaerere coepit, sicubi non solum, sed etiam discretum confessorem 1148D reperire posset, qui praeoccupatum multis delictis in spiritu lenitatis instruere nosset, qui sciret calamum quassatum penitus non esse conterendum, ne forte novissima miserabilis viri sui deteriora fierent prioribus. Et, volente Domino, cujus judicia sunt abyssus multa nimis, qui secundum altitudinem beneplaciti sui quandoque sceleratissimos quosque ad vitam vocat, praesumentes vero de innocentia sua relinquit in manu consilii sui, invenit episcopum quemdam religione conspicuum, discretione praecipuum, lucrandis animabus idoneum, negotioque quod fortis mulier intendebat, aptissimum. Ad hunc itaque alter Naaman Syrus spiritualis leprae contagione a planta pedis usque ad verticem percussus, adducitur in descensu Jordanis, hoc est in humiliatione purae confessionis, per virtutem septiformis gratiae sancti Spiritus 1149A abluendus, ut de caetero mortuus quidem esset peccato, viveret autem Deo. Facta autem confessione, stomachoque conscientiae pestiferi fellis humoribus evacuato, prudens et pius medicus ferrum secationis, ignemque adustionis penitus abscondens, suavissimae consolationis unguento seminecem aggreditur dicens: «Gravia quidem sunt, o amice, peccata tua, quibus Deum offendisti, et animam tuam vulnerasti; sed qualiacunque, seu quantacunque sint, quid sunt ad incomprehensibilem divinae pietatis abyssum? Non plus quam stilla situlae ad pelagus maris. Quapropter suadeo tibi bono animo esse. Et quia per gratiam Dei confessionis antidotum consecutus es, poenitentiae quoque potionem, licet aliquantulum amaram, sumere non graveris, quoniam sine illa confessionem nemini prodesse posse divina sanxit auctoritas. Meum autem erit salutarem hanc poenitentiae potionem ita tibi temperare, ut per eam mortis aeternae periculum evadas, 1149B sempiternae quoque vitae participio non frauderis.»

Nutante illo, soloque poenitentiae nomine audito responsum non dante: «Quid, inquit episcopus, frater charissime, quid tibi videtur? Poterisne aliquantulum poenitentiae sacrificium pro tantis peccatis tuis offerre?» Ille respondit: «Duram ac diuturnam poenitentiam nec agere possum nec volo; sed si secundum sponsionem tuam servata mediocritatis consideratione, tale aliquid mihi imposueris, quod vires possibilitatis meae non excedat, conabor aggredi quod hortaris.» Et episcopus: «Considera ergo jam nunc mecum, metiamurque vires tuas; ut ea tantum tibi injungamus, quae te perficere posse putaveris. — Quid ergo? — Saltemne facilia tibi sunt aliquanta jejunia? Eleemosynarumve larga erogatio nunquid te gravare poterit?» At ille: «Nihil horum facere queo. Neque enim vel usque ad horam tertiam jejunare valeo: reique familiaris quotidiana et inconsiderata effusio citius domum 1149C meam ad ultimam egestatem perduceret.» Episcopus ait: «Si te nihil horum facere posse putas; saltem vel in hoc consentias nobis, ut aut sepulcrum Domini peregrinus pro peccatis tuis visites; aut certe Romae limina apostolorum, sive corpus sancti Jacobi in Galecia adeas; quatenus ipsorum interventu peccatorum tuorum indulgentiam percipere merearis.» Mox miles ille fortis quidem corpore, sed nimium pusillus ac debilis corde, conceptam indignationem cohibere non valens, substomachando respondit: «Utquid sine causa vana loquimini? Si enim unius diei itinere a terra mea recessero, continuo rapinis, incendiis, direptionibus, dilapidationibusque patebunt omnia mea: et ego rediens, inveniensque nihil, opprobrium ero propinquorum et amicorum, subsannatio et derisio inimicorum. Absit a me, ut tam grave dispendium honoris mei simul et patrimonii mei incurram!» Quid faceret quantumcunque peritus medicus, 1149D aegro inter manus ipsius miserabiliter tabescente atque deficiente, omnemque medicinam prorsus respuente? Quid, inquam, faceret illi, qui, non dico secantem aut urentem, sed foventem et ungentem abhorrebat? Hic jam necesse erat ut pia discretio, sanctaque compassio partes suas exerceret; ne forte oviculam moribundam et languidam, pro qua Christus mortuus est, inveteratus ille draco devoraret, qui absorbet fluvium impoenitentium, et non miratur, sed habet fiduciam, quod et ipse Jordanis poenitentium influat in os ejus (Job XL). Igitur episcopo quidnam sibi in tali articulo faciendum dicendumve foret ancipiti mentis trutina pensante, divina subito gratia illustratus, hilari vultu dixit ad eum: «Eia, fortissime miles! poterisne saltem una nocte pro peccatis tuis silentium tenere?» At ille licet esset pronus ad desperationem, neque, sicut dicit Scriptura, laborare, vimque facere perditioni suae nullatenus acquiesceret, audito tamen hoc 1150A verbo, quasi de gravi somno evigilans, ait: «Si propter unius noctis silentium omnia peccata mea mihi condonantur, faciam quod consulis.» Episcopus vero de Domini pietate fiduciam plena fide concipiens, metuensque, ne forte recidivum passus, omnibus se rursus sceleribus involveret, respondit: «Fac tantummodo quod judico, et sub qualicunque forma poenitentiae vel obedientiae humiliare coram Deo ejusque vicario, firmum habens propositum criminaliter de caetero non peccandi; et ego pro anima tua in die tremendi examinis justi judicis Dei respondebo.»

Fit itaque consensus vere mirabilis, statuitur pactum pene sine exemplo, initur cambitio commercii a saeculis inauditi, ut propter unius noctis silentium multorum annorum crimina, flagitiaque gravissima et innumera relaxarentur, et tamen tanta est virtus obedientiae, tantaque sublimitas charitatis, ut quod pia mens fratris animam salvare cupientis 1150B de Dei sui larga benignitate praesumebat, irritum fieri nullo modo potuerit. Declinante interim ad occasum sidere lucis, noctisque tenebris incumbentibus, ducit ad ecclesiam poenitentem suum verus pastor, vere dignus nomine et honore pontificis; atque ante ipsius ecclesiae fores novus de inveterato diaboli milite Christi tirunculus, de fide, de patientia, de perseverantia, de multimoda daemonum calliditate diligentius instruitur; et quia nisi quis legitime certaverit, non coronabitur (I Tim. II). Super omnia vero commonetur, saepiusque ei ab episcopo inculcatur et praecipitur, ut quidquid audiat, quidquid videat, quoscunque terrores, quantascunque horripilationes sentiat, ne ullum omnino verbum loquatur, quousque facto mane ipse episcopus cum cruce Dominica veniat, suaque benedictione faminis officium restituat. Dehinc rudis agonotheta qualiter in spirituali palaestra se exercere debeat sufficienter instructus, laetantibus angelis, frementibus daemonibus in ecclesiam introducitur, 1150C factaque oratione ante altare sistitur, rursumque ab episcopo de perseverantiae constantia admonetur: sicque recedentibus cunctis, januarum quoque repagulis firmissime clausis, in manu Dei relinquitur. Circumseptus ergo timore et horrore nocturno didicit jam mitescere, superbiae fastum deponere, crudelitatis belluinae rabiem in mansuetudine commutare, Dei misericordiam, quam ante tumidus despexerat, trementibus labiis invocare; et ut se divina pietas in hoc periculosi certaminis agone non desereret, suppliciter orare. Vidit haec peccator ille, qui ab initio peccat, et iratus est, dentibus suis frenduit et distabuit, de antiqua possessione sua nova pietatis arte se expelli vehementissime indoluit; totamque malignorum spirituum catervam ad calliditatis et deceptionis laqueos tendendos invocavit. Primo igitur conticinii tempore, dum poenitens ille pavido corde pericula omnia metuens, sonum aure captaret, audivit repente quasi 1150D ecclesiae fores reserari, viditque phantasticos institores, re autem vera daemones in specie quorumdam negotiatorum, gratia pretiosarum vestium coemendarum sibi familiarium ad se intrare: qui singuli, velut pannos diversi coloris multaeque subtilitatis ac magni pretii portantes, eos coram ipso deposuere: sicque quasi compatiendo ei locuti sunt: «Utquid, domine, sequimini hypocritam illum, qui vos seducere conatur, qui etiam ad hanc vos ineptiam perduxit, ut in mediis tenebris et horrore nocturno inter sepulcra mortuorum, velut amens ac sensu alienatus, sedeatis? Aut nunquid non poteritis maturiori post hoc aevo, competentiorique modo, pro peccatis vestris poenitentiam agere, tantum ut nunc non efficiamini opprobrium et derisio inimicis vestris? Omnes enim propinqui et amici vestri audientes vos subito amentem effectum, lamentantur et plangunt; inimici autem vestri exsultatione magna tripudiant, possessionesque vestras 1151A avidissima cupiditate rapere festinant. Quapropter et nos audientes calamitatem vestram venimus ad vos, pannorum quos attulimus, si eos comparare volueritis, pretium, prolongato, quantum placuerit, termino, praestolaturi; et si forte hortatu nostro ab amentia resipere, honoremque pristinum recipere dignaremini.» Cumque vidissent calidissimi et malignissimi spiritus quod verbis eorum nullo modo moveretur, nullumque ab eo possent elicere reponsum, confusi recesserunt, alterius tentationis praestigia post modicum machinaturi.

Circa medium vero noctis, dum miles memoratus de iis quae viderat attentius cogitaret, audivit de longe velut strepitum equitum, cum tumultu properantium atque ad ecclesiam in qua sedebat festinantium. Cumque foribus ipsius ecclesiae appropinquassent, citis saltibus de equis suis desilientes, luctuosis vocibus clamare coeperunt, dicentes: «Nunquid hic est charissimus socius et consanguineus 1151B noster?» Erant autem daemones in specie quorumdam propinquorum ipsius, quos peculiari familiaritate dilexerat, quosque flagitiorum et scelerum socios frequentius habuerat. Effractis itaque, ut sibi videbatur, potius quam reseratis januis, ingressi sunt ad eum; et nunc dolentis, nunc indignantis vocibus usi, proprio eum nomine compellabant dicentes: «Heu, heu! amicorum propinquorumque dulcissime, quae te necessitas ad hanc lugendam fatuitatem perduxit? Et quis tibi hanc voluntariam, insanamque calamitatem persuadere potuit? Quis crederet virum prudentem et industrium, in agendis rebus strenuum, et militaris disciplinae gnarum, in bellicis conflictibus experientissimum, ad tantam subito amentiam prolabi potuisse, ut propinquorum et amicorum immemor, ipsius quoque honoris sui negligens, seipsum extremae infelicitati et miseriae subdere, cuncta vero bona sua rapinis et incendiis exponere non cunctetur? Scias namque omnes inimicos tuos, quorum superbiam et audaciam in robore 1151C fortitudinis tuae virili constantia retundere solebas, audito quod adversa fortuna dejectus atque humiliatus sis, laetari et exsultare, sicut exsultant victores capta praeda, dispositisque agminibus tyrannica crudelitate omnia quae tui juris sunt rapere, suaeque ditioni mancipare velle. Hac ergo malitia eorum permoti, venimus hortari te, amice charissime, quatenus abjecta dementia qua involveris, sociisque et commilitonibus tuis quantocius ascitis, adversariis in manu valida occurras, ne si (quod absit!) amicos honorem tuum zelantes spreveris, et exire distuleris, postquam fertiles fundi tui, cunctaque tibi attinentia rapinis et incendiis consumpta fuerint, sero nimis hujus te fatuitatis pudere simul et taedere incipiat. Quae enim major dementia esse poterit quam credere, propter unius noctis silentium, peccata tibi dimitti, quod pseudoepiscopus ille de corde suo confinxit, non ad aliquam utilitatem tuam, sed ut strenuitati tuae qualitercunque 1151D satisfaciens, placentia tibi loqui videretur!» In his omnibus subtilissimae deceptionis concinnationibus poenitens ille divina gratia illustratus, immobilis perseverabat, nec ullum omnino garrientibus dedit responsum, sed inanes, ac sine effectu malitiae suae, seque ipsos prae ira et furore discerpentes abire permisit. Videntes itaque impietatis ministri, fabricatores mendacii, se in cunctis astutiarum suarum argumentis esse frustratos, maximumque peccatorem, de cujus quasi certa perditione sibi applaudebant, mediante virtute obedientiae in puncto, ut ita dicam, temporis ad vitam revocari, livore invidiae nimium exasperati, crudelitate jam et tormentis rem agere decernunt, quatenus, si fieri posset, qui blanditiis non cesserat, saltem terroribus et cruciatibus actus, aliquod qualecunque verbulum depromeret, sicque pretiosum salutis unguentum, quod in mortariolo obedientiae pistillo patientiae contundebatur, per impatientiae vitium effunderetur.

1152A Igitur cursu noctis magna jam ex parte transacto, gallicinii tempus imminebat, cum ecce maligni spiritus, non jam in peregrina, sicut antea, sed in propria specie poenitenti illi apparuere, deformes et tetri corporibus, truces vultibus, minaces oculis, dirumque malitiae virus saeviendo spirantes. Qui etiam undique eum vallantes, terribilibus vocibus increpabant dicentes: «O miles damnate, criminum faex, scelerum sentina, flagitiorum charybdis, quae est ista vana spes tua, qua seduceris? Nunquid aliud de caetero esse poteris, quam unus ex nobis, qui horrendis criminibus et sceleribus ipsos etiam daemones vicisti? O quam stulta, quam vana, quam fatua est haec cogitatio tua, ut pro unius noctis silentio consortium nostrum evadere, magistrique nostri jugum de collo tuo excutere te posse praesumas, cujus jam charactere ad militandum regno mortis signatus es! Ne ergo contemptus nostri poenas condignas solvas, neque sentias iratos, quos 1152B placatos habere poteris, si volueris, exi celerius hinc, atque, favore nostro florentis juventutis tuae vigorem in cunctis oblectationibus dulcis mundi laetificato, de adversariis quoque tuis adjutorio nostro devictis et confusione opertis gloriosissimum triumphum reporta.» Haec quidem illi. Caeterum fortis athleta Dei, qui paulo ante adeo pusillanimis ad patientiam fuerat, merito fidei et obedientiae fundatus jam supra firmissimam petram, id est Christum, sicut fallendo blandientes, sic terrendo increpantes despiciens, propositumque silentium viriliter servans, in tantam daemones insaniam provocavit, ut versi in furorem irruerent irreverenter in eum, plagisque acerrimis lacerantes, licet livore vulnerum saucium, illaesae tamen conscientiae testimonio gloriantem reliquerunt. Superato itaque timore nocturno primae tentationis, a sagitta quoque volante in die, id est prosperitate secundae victoriae scuto divinae gratiae protectus, tertia nihilominus vice a negotio perambulante in tenebris diabolicae saevitiae 1152C thorace patientiae communitus, quid illi restabat, nisi daemonium meridianum, quod tanto acrius insurgit in splendore bonorum operum, quanto per extollentiam cordis jactantiamque virtutum facilius se posse supplantare praesumit? Jam rutilantes aurora radios spargebat, et homo peccator, sed poenitens, tot triumphis subactae diabolicae nequitiae clarus exsultabat in gratia Dei, penitusque in alterum virum mutatus, cum magno desiderio suscipiendae legitimae poenitentiae praestolabatur adventum episcopi, qui se orto diluculo venturum esse promiserat. Vere haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI), vere beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis, quando fodietur peccatori fovea (Psal. XCIII), aeternae perditionis, et barathrum nunquam finiendae confusionis. Quis accusabit adversus electos tuos, Domine? (Rom. VIII.) Te, Domine, aperiente, quis est qui claudat? te, Domine, quatriduanum Lazarum lethaliter 1152D fetentem horrore vitiorum, et insuper malae inveterataeque consuetudinis lapide pressum, in virtute vocis tuae foras evocante (Joan. XI), quis est, qui dicere audeat: Cur ita facis? Tibi, Domine, super peccatorum, qui tanquam jumenta computruerunt in stercore suo, justificatione laus, honor, potestas et imperium in saecula saeculorum!

Lividissimus autem ille Leviathan serpentis antiqui oculus, qui de sublimi merito superbiae cecidit, et tamen omne sublime per desiderium gloriae videt (Job XLI), ideoque omni ad sublimitatem, quam ipse perdidit, ascendenti invidet, considerans poenitentem illum de victoria sua in gratia Dei exsultantem, longe alia via, multoque periculosiore quam antea, insatiabilis homicida tentare aggreditur. Sciens namque in proximo venturum esse episcopum, convocatis tartareis ministris suis fraudulentissimam commentatur scenam; ipseque lupus rapax punienda temeritate pastoris habitum induit, crudelissimus 1153A tyrannus infausto prodigio pontificis personam assumit, tenebrarumque ministros falsa luce perfusos, velut ministros justitiae subornat. Procedit subito ridiculum plasma, progreditur falsus et fallere moliens antistes splendidissima stola decoratus, facie laetus, habitu incessuque quasi reverendus, ut nihil minus quam diabolus putaretur; subsequuntur satellites falsitatis, vestibus et ipsi candidis fallaciter adornati, tanquam sacerdotes, et levitae caeterique inferiorum graduum clerici, portantes singuli velut utensilia Ecclesiae, alii vasa sacra altaris, alii indumenta sancti sacrificii, quidam vero velut libros divini officii impuris manibus ferentes. Sic ergo versipellis et tortuosus draco transfiguratus in angelum lucis, cum comitatu impietatis pietatem simulante accedens ad hominem peccatorem, sed gratia Dei ad poenitentiam roboratum, sereno ore lethale deceptionis virus evomuit, dicens ad eum: «O serve Dei, magna est patientia tua, invicta est fides tua, 1153B quia et propositam tibi obedientiam illaesam servasti, et seductores spiritus in omni malignitate atque fallacia sua ad nihilum redegisti. Noveris enim, nequissima eorum molimina nos nequaquam latere, quibus tota hac nocte multiplici fraude patientiam tuam frangere, fidem cassare, obedientiam pessumdare conati sunt, cum tamen protegente te Domino, effectu malitiae suae privati sint.» Adjungunt se pestilenti huic adulatori caeteri nequam spiritus, qui in specie presbyterorum et diaconorum, aliorumque clericorum astabant; miris laudibus victoriam ejus efferentes; et alii quidem, quod speciem sibi oblatam nec saltem respicere, nedum tangere dignatus sit; alii vero, quod propinquos et amicos, possessiones, et omnia quae mundi sunt, timori Dei postposuerit, magnificabant; omnes autem in commune, quod atrocissima verbera patientissime tulerit, praedicabant, eumque martyrum collegam fore asseverabant. Deinde summus ille, non pontifiex, sed doli 1153C artifex: «Eia, inquit, frater, bonum certamen certasti, cursum consummasti, obedientiam sicut bonus athleta servasti, nunc superest ut quia aurora illuxit, accepta licentia loquaris, et qualiter de illis erroneis spiritibus triumphaveris, nobis hoc a te audire cupientibus per ordinem pandas.» Interim gratiae Dei alumnus cujus oculos et aures talibus phantasiis ludificabat Satanas, graviter in cogitationibus suis turbabatur, quoniam iidem seductorii spiritus, qui foris visibili specie ei illudebant intus invisibiliter ad credendum fallaciis suis vipereis suggestionibus ipsum illiciebant. Sed quem misericordissima Dei pietas servare decreverat, quomodo ei malignissimi insidiatores nocere poterant? Ideo namque antiquus hostis mille modis miseros mortales tentare non cessat, quia quis sit electus, non nisi per dejectionem et confusionem suam intelligit. Cum ergo, sicut diximus, multum turbatus utrum loqui deberet, necne, dubius et anxius 1153D animo volveret, secretissima subito Dei gratia inspirante recordatus est dixisse episcopum cum cruce Dominica se esse venturum. Curiosus vero perlustrans oculis cuncta illa, quae quasi sacra insignia scelestis manibus indignissimi bajuli ferebant, signum salutare inter ea non esse sagaciter deprehendit, quia licet caetera omnia fallendo et mentiendo simulare possit Satanas, signum tamen admirabile, per quod devictus, et ad nihilum redactus est, effigiare penitus non valet. Territus ergo vehementer, jamque erumpere vocem intra fauces castigans, intellexit omnem illam candidatorum turbam ministros esse tenebrarum, atque ad deceptionem sui falsae illius religionis finxisse apparatum. Ubi vero ille quondam lucifer, nunc autem noctifer, caeterique apostatici spiritus, viderunt cuncta fallaciarum suarum argumenta cassari, seque ab homine peccatore, sed poenitente, in omnibus versutiis suis velut pannum menstruatae 1154A despici et projici, tanquam si ipsius summae divinitatis in vase fragili virtutem operantis praesentia percellerentur, territi, sicut fumus evanuerunt, nec ultra ausi sunt nequissimis dolis vellicare eum, quem sub umbra alarum gratiae Dei protectum, viderunt insidiarum suarum laqueis teneri non posse. Hostibus igitur totius boni cum principe suo devictis atque confusis, secundum pollicitationem suam cum cruce Dominica advenit episcopus, sacri cleri non fictitia, sed vera et germana religione insigniti, vallatus frequentia. Cumque facta oratione reclusum suum salutasset, et ut loqueretur in nomine Domini imperasset, ille nocturna adhuc pericula metuens, vix ut in verba linguam laxaret, suaderi poterat: quippe qui multimodas daemonum insidias expertus, academicorum more de omnibus dubitandum putaret, seque inter verum et falsum discernere posse diffideret. Tandem viso signo sanctae crucis, quod solum daemones contremiscere 1154B et fugere non ignorabat, inclinato reverenter capite adoravit, requisitusque ab episcopo, utrumnam brevem quidem, sed salutarem poenitentiam sibi injunctam servasset, vel si aliquid amplius satisfactionis superaddere posset, respondit: «Ego Pater, ut obedientiam servarem, immensos agones, et periculosa valde certamina brevis temporis spatio desudata percucurri: ideoque gratias ago Salvatori nostro Deo, qui mihi misero licet et indigno, quam pertinax hucusque salutis meae inimicus exstiterim, vel quam crudelis tyranni pernicioso satellitio meipsum vecors manciparim, in hac nocte demonstrare dignatus est.»

Ad haec verba cunctis qui aderant attonitis, et rem gestam scire desiderantibus, praecipiente episcopo, ut quid vidisset, vel audisset, absque cunctatione ediceret, tragoediam diabolicae versutiae mirantibus universis recitavit, et insuper tyrannicae crudelitatis indices plagas, quarum livore dorsum caeteraque membra ejus intumuerant, ostendit. 1154C Cumque gratias in commune Domino Jesu Christo super inenarrabili dono pietatis ejus referrent, episcopus grata hilaritate subridens dixit ad eum: «Quid ergo, frater, tibi videtur? Nunquid sola hac poenitentia contentus vis esse, an adhuc legitimam poenitentiam secundum ecclesiasticas sanctiones consentis subire? Ille vero pristinae infirmitatis suae penitus oblitus, et ad tolerantiam gravissimorum quorumlibet laborum per sancti Spiritus gratiam roboratus, respondit: «Domine Pater, quidquid jusserit paternitas tua libens et devotus implebo, tantum ut malignorum spirituum consortium effugere valeam, quorum quam sit detestanda et amara societas, sicut horrendum est experiri, utinam sic miseri mortales praescire et praecavere valerent! Quapropter solemnes carinas, extensa jejunia, votivas peregrinationes, et si qua sunt alia, quae legitimae poenitentiae congruunt, subire paratus sum: quoniam absque amaritudine poenitentiae peccatores 1154D ad vitam redire non posse, per gratiam Dei certus effectus sum. Sed quis digne effari queat quanto episcopus gestierit gaudio, quantas universi qui aderant, omnesque cognati et amici ejus sanum sapientes, Deo gratias reddiderint, cum ab ore peccatoris ante unius noctis spatium superbissimi et obstinatissimi, omnemque prorsus poenitentiam respuentis, tam sancta, tam humilia, tamque devota verba resonarent. Super omnes vero admirabilis et bonorum memoria digna conjux ipsius speciali tripudians gaudio, benedicebat Dominum, quoniam virum suum, cui carnali copula jungebatur, ad spirituales et castissimas Agni immaculati nuptias labore atque industria sua per sanctae orationis ac piae exhortationis assiduitatem attraxerat. Ecce quam dulces, quam suaves quamque salubres pietatis fructus sanctae discretionis virtus protulit; et e regione quam amaros, quam perniciosos, quamque mortiferos perditionis fructus miserae indiscretionis 1155A vitium fecit, quando supra memoratus sacerdos, qui ad sanandum aegrotum susceperat, virtutum discretionis ignorans, et quam benignum compatientemque infirmae conscientiae se exhibere debuisset, non intelligens, sibi quidem mortem temporalem ascivit; illi vero, quem ad vitam revocare debuerat, aeternae mortis pondus duplicavit. Hic vero beatus episcopus, quoniam virtute discretionis magnifice pollebat, cum omnia pietatis argumenta illi defecisse viderentur, per sagacitatem piae discretionis aliquid invenit, unde superbum salubriter prosterneret, et humiliatum ad vitam resurgere faceret.

CAPUT XIII. Quantum periculum sit, quacunque hora confiteri volentem differre.

Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum esse, et a Patre luminum descendere, Jacobus testatur apostolus (Jac. I), stultam videlicet 1155B philosophiam illorum redarguens qui lumen boni operis, vivacitatem intellectus libero assignantes arbitrio, suam conantur statuere justitiam, ideoque justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). Quis enim pensare sufficiat quantis casibus, quantisve calamitatibus, non solum humanae carnis, sed etiam humanae mentis infirmitas pateat, si vel ad momentum a gratia deseratur; quandoquidem nec quid oremus, secundum quod oportet, nesciamus, si non spiritus infirmitatem nostram adjuvet (Rom. VIII)? Unde, quaeso, patienter feras, lector, si adhuc de sacramento confessionis pernecessarium, ut reor, exemplum breviter perstrinxero: in quo evidentissime clarebit quam lamentabili ruinae caecitas humanae mentis, quae per liberum arbitrium corrupta est, obnoxia sit; et rursum, quam potens, quam efficax sit gratia ad salvandum quod perierat, quae utique ab ipsa etiam ruina servare poterat, si non secundum egregiam 1155C Ambrosii sententiam necessarium fuisset Adae peccatum, quod Christi morte deletum est, ut proinde nobilis ad imaginem Dei creata natura quid per se, vel quid per gratiam sit agnoscens, miserationum Domini in aeternum non obliviscatur. In uno ex monasteriis ordinis Praemonstratensis, quidam de fratribus aliquando infirmarii officium sortitus est: qui secundum ea quae in facie sunt, competentis religionis et honestae conversationis esse videbatur. Sed heu! pondus et pondus, quod utrumque est abominabile coram Deo (Prov. XX), deprehensus est appendere in statera dolosa, quoniam foris per hypocrisin sobrium, parcimoniaeque amatorem se esse simulabat; intus vero in secreto suo gulae et voracitati laxans habenas, obsonium, quod forte lautius infirmis praeparasset, cibosque delicatiores fidei ejus ob necessitatem infirmorum creditos, non veritus judicium Dei, sceleratissime insumebat. Contigit 1155D vero ut cum huic nequissimo vitio punienda temeritate aliquandiu subjacuisset, nescio quo judicio compunctus ad horam, confiteri deliberaret. Itaque in sacra Vigilia Pentecostes circa horam nonam, cum jam abbas ejusdem loci ad celebrandum officium ipsius diei sacris vestibus ornandus esset, accedens ad eum, signum confessionis, sicut moris est confiteri volentibus, fecit. Abbas autem putans eum de quotidianis negligentiis aliquid habere dicere, renuit; significans ut competentiorem potius horam ad confitendum quaereret; se ad celebranda sacrosancta mysteria incontinenti esse processurum. Repulsus ergo abiit tristis, eo quod scelus omni confusione et ignominia plenum dicturus, effectum confessionis habere non meruisset; timebatque, ne forte igniculus ille timoris Dei, qui ad praesens in eo accensus fuerat, hac dilatione tepesceret; nec se post modicum talem inveniret, ut confusionem quae gloriam adducit sufferre valeret, 1156A sed magis confusionem quae peccatum operatur incideret (Eccli. IV).

Tali ergo moerore affectum, atque ad desperationem proclivem fratrem illum hostes humani generis maligni spiritus considerantes, velut latrones super pupillum irruere; miseram animam, quae se praeter rationem, contra ordinem, contra omnem juris et honestatis pulchritudinem indecenti carnis suae voluptate foedaverat, felle obdurationis, absynthioque desperationis potantes, et insuper in suimetipsius jugulum hominem jam mente captum violentissima suasione impellentes. Denique ab hora qua repulsam passus est usque ad vesperam, factione daemonum variis et perniciosis cogitationibus fluctuans, factus est insipiens, et elongatus a sapientia Dei, quae dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus (Prov. VIII). Judam proditorem, qui coelo terraeque perosus inter utrumque periit, infelicissima dementia 1156B statuit imitari. Jam sacratissimae solemnitatis vespertina synaxis a fratribus agebatur, et ille quasi pro infirmantium solatio remoraretur, stationem suam deserens coetui fratrum se subtraxit, non intelligens, miser, tanto se malignorum spirituum insidiis facilius decipi posse, quanto se a congregatione justorum Deum laudantium magis elongare praesumebat. Quid plura? Victus tandem taedio et desperatione, ipsius quoque vitae suae odium incurrens, iniit stultus pactum cum morte, et foedus cum inferno pepigit, atque in ipsa sancta nocte Pentecostes cultrum gutturi, cujus voluptati dedecoroso lenocinio satisfecerat, immergens, eumdem in sceleratissima interfectione sui incentorem habuit, cujus instinctu cyclopeam voracitatem sectari non timuit. Tum vero apostatae spiritus nequissimo tripudiantes gaudio, quo specialius et profusius exsultare solent, si quando aliquem de numero religiosorum supplantare potuerint, ignorantesque praesumptionem suam divina censura celerius esse 1156C reprimendam, tanquam jam plena victoria potiti, consilium iniere, quatenus sic seminecem de medio tollentes absentarent, ne forte antequam penitus exspiraret, inventus a fratribus, quacunque pietatis arte ad confessionis et poenitentiae subsidium revocaretur, sicque praedam nefariam tartarei principes amitterent. Caeterum, cum neque in vesperis, neque in sacris vigiliis frater ille in ordine suo in choro appareret, recordatus abbas signi confessionis quod fecerat, et repulsae quam sustinuerat, totus intremuit, et quasi jam praesagiente sibi spiritu suo, ne forte fieret quod factum esse nesciebat, gravissima cordis contusione coepit vereri. Velociter ergo quibusdam fratribus ascitis ad inquirendum eum pavidus et anxius mittit, sibi a justo judice Deo imputandum fore reputans, quidquid adversi pertulisset is, quem confiteri volentem, licet evidenti necessitate, minus tamen discrete repellere praesumpsisset. Quaesitus itaque in 1156D infirmitorio caeterisque locis, in quibus inveniri posse sperabatur, minime repertus est; sed tandem curiosius iis qui missi fuerant, etiam obstrusos quoslibet angulos perscrutantibus, in necessariis infirmorum culter horrendi sceleris minister cruore infectus, pavimentum quoque multo sanguine rubens, tristem eventum recenter admissi homicidii indubiis declaravere indiciis.

Quo viso expavere et expalluere fratres ad inquirendum destinati, atque illius qui ab initio homicida est, crudelem malitiam adversus fratrem pusillanimem praevaluisse ingemuerunt. Sed cum quidnam de cadavere, ut putabant, exstincto factum fuisset, abdita et obscura quaeque loca perlustrando diligentius explorarent, nec ullum omnino vestigium viventis vel defuncti reperire valerent, majori stupore perculsi sunt: celeriusque regressi, lamentabile fraterni exitii eventum abbati et fratribus pandere maturarunt. Oritur mox moeror et 1157A luctus omnium, vox una fratris ruinam pio compassionis affectu plangentium, sed is prae caeteris impatientius luget, qui pastoris nomen et officium tenens, miserabili oviculae perditionis occasionem dedisse notabatur. Illuxit interea festiva devotione colendus dies Pentecostes, et fratres ob tanti diei reverentiam missarum solemnia devotissime celebrantes, omnipotentis Dei clementiam suppliciter postulabant, quatenus solita pietate quidnam de fratre illo factum fuisset, ipsis manifestare dignaretur. Verum divinae clementiae bonitas, quae incomparabiliter et merita supplicum excedit et vota, minime contenta id solum concedere, quod petebatur, largiori dono gratiae suae demonstrare voluit quam dignanter ruinae peccatoris illius manum misericordiae suae supposuit, ne is qui pro culpa sua castigari meruerat, diabolicae malitiae praesumptione collideretur. Non enim passa est irrefragabilis censura misericordis aequitatis Dei, judicium sine misericordia recipere illum, qui judicium 1157B metuens, sub alas misericordiae per confessionis et poenitentiae adminiculum confugere desiderarat, licet hoc negligentia praelati sui consequi minime potuisset, sed neque sacratissimum diem, quo Spiritus sanctus corda primitivae Ecclesiae suae, ad illuminandas omnes gentes copiose illustravit, adversae partis mortifera victoria foedari sustinuit. Ecce namque dum sacra mysteria celebrarentur, quidam de fratribus seorsum stans sub turre quae campanas sustentabat, sursum forte respexit, viditque hominem illum sui ipsius infelicitate vere miserum, sed plane magnifica Dei gratia beatum, super murum quemdam praeruptum pronum jacere, ita ut a renibus et deorsum de muro pendens, incontinenti casurus esse videretur. Attonitus is qui viderat, ciet caeteros, curiosiusque considerantes ipsum esse deprehendunt, quem fraudibus inimici circumventum corpore et anima periisse reputabant. Rati vero cadaver exstinctum se solummodo 1157C reperturos, allatis scalis ascenderunt, sed miseratione illius qui neminem praedestinatorum suorum perire patitur, spirantem adhuc hominem invenerunt.

Quod postquam clamore misto gaudio ab iis qui ascenderant caeteris innotuit, exsultantibus omnibus, praecipue tamen abbate, qui se flens et ejulans mortis illius esse reum clamitabat: Gloria tibi, Christe Deus, gloria tibi, Spiritus sancte Deus, a cunctis ingeminatur. Dehinc praecipiente abbate summa cum cautela diligentiaque depositus, in infirmitorium delatus est, cunctisque in gutture ipsius horrendi vulneris hiatum cernentibus et mirantibus prae gaudio quonammodo sic salutis integritate mutilatus vivere posset, in lectulo collocatus est. Cumque paululum conquievisset, accedentes fratres aperturam hiantis enormiter gutturis manibus compressere, ne flatus vitalis contrario meatu erumperet, tentantes, si vel hoc modo qualitercunque verba 1157D edere posset. Sed misericors Deus, ei quem de tyrannica hostis antiqui malitia potenter eripuerat, faminis quoque officium ad laudem gloriae suae, contra vim deficientis naturae confessionis gratiam concedere dignatus est. Quod ubi pia explorantium fratrum curiositas advertit, contra omnem legem mortalis naturae etiam fratrem illum sanitati restitui, mox secedentibus cunctis abbas confessionem incaute dilatam, vere magno munere Dei stupendo miraculo tandem recepit, confitenti quoque poenitentiam congruam injunxit. Ut vero plenum et absolutum esset donum, quod Spiritus sanctus, qui pietas Dei dicitur, excellentissimo solemnitatis suae die praerogare dignatus est, tanto propensius et devotius puritatem sanctae conversationis postmodum aemulatus est, quanto in semetipso certius expertus fuerat, Leviathan serpentis antiqui virulentis patere morsibus eos, qui schemate religionis insigniti, conscientias suas latebrosis sceleribus maculare non 1158A verentur. Sicut igitur, testante Apostolo: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV); ita procul dubio quaecunque magnalia Dei in sancta Ecclesia ipsius facta sunt, ad nostram eruditionem facta sunt: et propterea quicunque curam animarum gratia Dei sortiti sunt, caveant, ne quavis occasione seu necessitate confiteri volentem, sibi duntaxat commissum, sine gravi pondere discretionis differre praesumant, ne contrarii sint Apostolo dicenti: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V); et ne forte is qui nunc ad vitam revocari poterat, ipsa repulsione sua in aversionem cordis vadens, post modicum ad vitam redire contemnat.

CAPUT XIV. De periculo discordiae.

Cum Dominus in Evangelio dicat: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V); itemque Apostolus salubriter admoneat, dicens: 1158B Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV); dolendum valde est quosdam etiam de numero religiosorum negligentius irae frena laxare, et usque ad contentionis discordiaeque faecem interdum prorumpere: qui, dum foris invicti esse cupiunt, intus graviter feriuntur, dumque foris parva et vilia defendunt, intus magna et pretiosa perdunt, quia, dum rem temporalem tenere diligunt, pro ea, si auferatur, plus quam expedit irascendo, verae dilectionis incomparabilem thesaurum amittunt. Ut ergo quisquis religiosam vitam sectetur, templum Dei se esse meminerit, dominumque majestatis habitantem in se iracundiae seu discordiae passione offendere pertimescat, qualiter sacerdos quidam religiosus, dum pacem, quam coeli Rege in terris nato coeli cives terrigenis annuntiaverunt (Luc. II), in proximo suo violare non timuit, admirandam quamdam gratiam specialiter a Domino sibi collatam perdidit, ad cautelam torpentium describere non 1158C pigritabor. Hic ergo laudabilis vitae presbyter ignaviae nequaquam marcens otio, sollicite satagebat, quatenus conversationis suae qualitas ab excellentia gradus sui non discreparet, tumque praecipue in oblatione hostiae salutaris, in qua Filius immolatur Patri, ut tollat peccata mundi, per sacrificium cordis contriti et spiritus humiliati semetipsum in praesentia summae divinitatis mactare curavit. Habebat vero parochianum quemdam, qui licet saecularis vitae negotiis implicatus esset, fidei tamen integritate devotionisque sinceritate pastoris sui meritis fortassis impar non erat. Ejus namque doctrina et exemplo religiose institutus, ecclesiae limina sine cessatione terebat, missarum celebrationi sedulus observator intererat, sanctarumque precum instantia coelos pulsans, in simplicitate cordis sui tempore divini sacrificii cum Domino loquebatur. Volens autem Dominus utrorumque meritum ad laudem et gloriam nominis sui manifestare, laici illius 1158D tam spirituales quam corporales aperuit oculos, coepitque infra sacri mysterii actionem Dominum nostrum Jesum Christum beatis oculis videre super altare stantem juxta calicem sanctum, qui amborum conscientias mira suavitate praesentiae suae misericorditer perungebat. Consecratione vero divinorum sacramentorum rite peracta, cum pacis osculum in populum esset diffundendum, et sacerdos juxta morem quorumdam sacram hostiam primitus oscularetur, in ipsa hora pius Dominus accedens, eidem ministro suo pacis osculum dignantissime porrigebat. O quanta est benignitas Redemptoris nostri! o quantum de Deo suo quorumdam pia et devota simplicitas meretur, ut ineffabilem illam aeternae visionis Dei dulcedinem, quae generaliter omnibus electis in finem servatur, ipsi quodammodo in hac mortali vita praelibare videantur! Is ergo qui ad tam divinae contemplationis reverendum arcanum admissus fuerat, juxta prophetam, 1159A secretum suum sibi retinuit: et cum frequenter speciosum forma prae filiis hominum videret, nihil tamen presbytero indicare voluit, ne aut ipse vanitatis notaretur, si tantum Dei mysterium facile sine magno pondere rationis propalaret, aut ille cui tanta gratia a Domino collata erat, per elationis vitium eadem se gratia privaret.

Accidit interea ut hortum praefati sacerdotis diversis herbis et oleribus virentem, cultorique suo ipsa vivacitate germinis quodammodo arridentem, pauperis cujusdam porcellus furtivis irruptionibus intrare consuesceret, et quia in domo domini sui, ob rei fammaris penuriam, unde ventriculum suum replere posset, non inveniebat, aliunde hoc mendicare compellebatur. Itaque sacerdos aegerrime ferens hortum suum vastari, cum frequenter pauperem illum admonuisset, quatenus porcum suum domi teneret, ipsumque porcum teneras olerum plantas suffodientem cum injuria verberum extra septa horti saepius expulisset, nec tamen quidquam 1159B proficeret, ad extremum dolore stimulatus eumdem porcum occidit. Verum pauper ille animalis sui interitum cognoscens, adminiculum substantiolae suae se magna ex parte perdidisse ingemuit, volensque agere cum presbytero, quatenus damnum sibi illatum secundum leges restitueret, illo econtra horti sui jacturam exaggerante, quoniam pauper ubique jacet, cum detrimento causae suae despectus et repulsus est. Itaque sacerdos irreconciliatus manens pauperi fratri suo, ad immolandam verae reconciliationis hostiam temerarius accessit; sed Dominus Jesus, qui factus est nobis a Deo Patre justitia, redemptio, et reconciliatio (I Cor. I), discordiae peste maculato praesentiam suam exhibere dignatus non est. Ecce namque homo Dei, cujus supra meminimus, infra sacri canonis actionem stans, et devotissime orans, illum in quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I), more solito se visurum sperabat, sed frustratus a spe sua vehementer turbatus 1159C est, considerans sacerdotem gratia sibi collata prorsus nudatum, et quasi nubilo quodam divinae indignationis offuscatum. Quod ergo verecunda humilitate sola testante conscientia aliquandiu celaverat, causa exigente silentio premere noluit; sed assumpto seorsum presbytero, qualem et quantam gratiam perdidisset, secretius suggessit, monens et obsecrans, ut si in peccatum aliquod lapsus esset, per confessionis et poenitentiae remedium diluere illud quantocius festinaret, si forte gratiam amissam larga Redemptoris nostri benignitate recipere mereretur. Consternatus animo sacerdos, nullius quidem criminalis delicti sibi conscium se esse, sed nec in his quae quotidianis excessibus evenire possunt, conscientiam se plus solito remordere, respondit, excepto duntaxat, quod hortum suum pessumdari non sufferens, pauperis illius porcum occidisset, eique per satisfactionis humilitatem necdum reconciliatus fuisset. Intellexerunt 1159D ergo utrique pauperum susceptorem Dominum injuriam pauperis sui tanto severiore quanto occultiore vindicta punisse; festinavitque sacerdos pusillo Domini per condignam illati damni recompensationem satisfacere. Sed utrum sublimem illam gratiam, quam perdiderat, recuperaverit, necne, non constat nobis, quoniam servus Dei, qui eamdem cum illo gratiam, vel fortassis prae illo, participabat, censorio semetipsum castigabat silentio, ne mysteria Dei passim sine certae necessitatis articulo revelare praesumeret. Caeterum quoniam duritia cordis humani difficulter ad custodiam sui excitatur, adhuc etiam ipsius inimici testimonio, quam sit periculosum discordiae vitium comprobabimus, qui licet invitus et coactus veritatem prodat, tamen quandoque talia verba depromere videtur, qui fidelibus commonitoria esse noscuntur.

In monasterio quodam sanctimonialium praepositus ejusdem loci tractabat aliquando cum sororibus, 1160A quamdam possessionem ipsius coenobii vendere volens, et sicut fieri solet ex studiis partium suam sententiam tanquam saniori consilio subnixam defendentium, gravis inter ipsum et sorores discordia exorta est. Verum praeposito dicente sibi creditam esse dispensationem, totumque negotium auctoritate praelationis suae ad arbitrium voluntatis suae cogente, sorores, quae contrario nitebantur, graviter scandalizatae recesserunt. Erat autem femina quaedam laica in eodem monasterio, quae ab immundo spiritu vexabatur, pro cujus liberatione quotidiana precum instantia sorores in commune laborabant; et ut pestiferum spiritum validius urgere possent, Dominicis eam sacramentis frequentius participare faciebant. Postero itaque die praepositus parvipendens scandalum sororum, turbatus ipse cum gravius turbatis eisdem sororibus, ut pacificam hostiam immolaret, ingressus est ad altare Dei, peractaque ex more divinorum munerum consecratione, etiam patientem illam causa percipiendae 1160B eucharistiae sibi praesentari fecit. Tum vero spiritus nequam mirum in modum recalcitrans, truculentas et horrisonas coepit edere voces, ipsumque praepositum amarissima invectione redarguens, dixit: «O miserrime et infelicissime hominum, quid facis? Lethale virus rancoris et discordiae toto pectore spirans, insuper etiam gravis scandali pusillarum Domini coram oculis summae majestatis reus, ad consecrandam, tractandam, et manducandam carnem Altissimi imprudenter simul et irreverenter irrumpis? Noveris pro certo quia consultius fecisses, si domum Dei hodie non intrasses, quam tantae praesumptionis cauterio conscientiam tuam ustulasses.» Cumque exorcismis et orationibus multis cogeretur quatenus divinis sacramentis reverentiam exhibens cederet, quoadusque mulier quam torquebat communicasset, per multas difficultates vix cogi poterat, ut de manibus illius qui dissensionis et contentionis vitio sordebat, eucharistiae 1160C gratiam eam sumere permitteret.

Hinc colligimus negligentia nostra hostibus nostris contra nos vires accrescere; et quia quanto quis ad peccandum proclivior fuerit, tanto principis tenebrarum dirissimum jugum difficilius evadere possit. Quanta vero diligentia discordiae vitium fugiendum sit, quamque festinanter ad pacis concordiaeque vinculum redeundum sit, etiam magnus ille Joannes, qui Eleemosynarius dicitur, satis ostendit: qui propter incomparabilem largitatem et compassionem, quam circa egenos habebat, graeco vocabulo Eleimon, id est Misericors, appellatus est. Hic beatus pontifex, cum esset Alexandriae magnae civitatis patriarcha, Niceta ejusdem urbis patritius adulterinas quasdam leges in foro rerum venalium proponere volebat: quae exactionem magis et avaritiam quam justarum legum moderamina redolerent. Sed liberalis patriarcha hoc in gravamen pauperum, qui pascua 1160D sunt divitum, fieri prospiciens, magnanimiter resistebat, sicque factum est ut gravissima dissensione turbati, discordes ab invicem discederent. At vero mitis pastor, qui a summo Pastore Domino Jesu Christo didicerat mansuetus esse et humilis corde, licet potuisset conscientiam suam potioris causae testimonio tueri, scandalumque illius, qui avaritiae aestibus inflammatus irrationabiliter movebatur, parvipendere, tamen propter timorem Dei, cum sol jam festinaret occumbere, per religiosos clericos mandavit patritio dignum memoria verbum, dicens: «Domine Patritie, sol ad occasum est.» Ad quod verbum compunctus Patritius, cum festinatione surrexit, currensque tenuit pedes honorandi patriarchae. Sicque verus imitator mansuetudinis Christi, dum se ad humilitatis celsitudinem inclinare studuit, in corde proximi superbae discordiae fomitem exstinxit.

CAPUT XV. De laude patientiae.1161A

Sed, o mihi suavem locum, in quo pro similitudine exempli congruenter valde memoria fiat admirandae patientiae cujusdam fratris, qui cum eo qui oderat pacem, pacificus esse, et secundum Domini praeceptum, etiam pro inimico orare satagens, miserante Domino inveterati livoris virulentas radices de corde fratris exstirpavit; et quem diu patienter sustinuerat violentissimum persecutorem, devotissimum recipere meruit obsecundatorem. Igitur in monasterio quodam Cisterciensis Ordinis contigit aliquando inter duos quosdam fratres dissensionis et odii seminaria, causa simultatis cujusdam, pullulare. Verum uno eorum in malitia discordiae perseverante, alter per gratiam Dei cito resipiscens, quod male in se pullulare cognovit, rastro conpunctionis eradicare quantocius festinavit. Quantoque 1161B malevolus ille clanculis seu apertis insectationibus, irrisionibus detractionibusve fratris animum ad amaritudinem perducere nitebatur, tanto iste in humilitate timoris Dei semetipsum submittens, livoris et impatientiae stimulos, quos in corde ipsius adversarius exacuere tentabat, confitendo, flendo et orando vigilanter retundebat. Verum, quid non mortalia pectora cogis, livoris et invidiae exsecrabilis tabes? Quod enim patiens iste et humilis frater conscientiae suae praestabat, dando locum irae, percutientique se in maxillam, secundum Evangelicum praeceptum praebendo alteram, hoc totum perversus et tumidus ille sinistre interpretando superbiae contemptuique suo deputabat, quantoque is efferos animos patientia sua linire tentabat, tanto ille malitiae suae furiis agitatus ad persequendum innocentem misero livore magis ac magis accendebatur. Hinc factum est, ut versus in amaritudinem vitis alienae, sanctum profanare, jus proscribere, fas nefasque confundere non vereretur, dum modo 1161C illius, quem scelestissimo odio persequebatur, tranquillitatem turbare, gratiam obnubilare famamque fuscare potuisset. Cernens namque invictum robur mentis colluctatoris sui de cunctis nequitiae suae adinventionibus sublimiter triumphare, fortique patientiae pede malitiae suae collum calcare, acriori saeviens invidia abbatem suum lupus saevissimus ovem mentitus adiit, detestandi cujusdam criminis, quod nequiter concinnaverat, fratrem suum nequius insimulans, ut quem decus innocentiae gloriosum reddebat, pessimi mendacii fermento corrupta fama, si fieri posset, humiliaret. Ubi vero frater falso accusatus in causam vocatus est, sciens scriptum quia crudelis est, qui famam negligit, se hujus criminis sibi conscium non esse ingenue protestatus est, seque ad comprobandam innocentiam suam examen quodcunque placuisset, spontanea voluntate subiturum. Quia tamen sensum cordis humani non solum ad faciendum, sed etiam ad suspicandum 1161D de altero malum ab adolescentia pronum noverat, verbum semel emissum occasionem scandali de se infirmis dedisse, graviter doluit, et qui secure cum Apostolo dicere poterat: Gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I), malitiam diei vanis suspicionibus se exagitare, patienter ferre nequibat. Caeterum cautus sequi consilium Apostoli dicentis: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII), timens etiam ne forte continuus dolor impatientiae stimulis nutritus in odium adversarii verteretur, totam vim grassantis in se doloris ad negotium transtulit pietatis, assiduis orationibus et fletibus, tam pro se, quam pro aemulo suo, Domini misericordiam, beatissimaeque Dei genitricis pietatem exorans, quatenus divina gratia et se in charitate confirmaret, et in aemulo suo magnitudinem malitiae comprimeret, et ad tollendum scandali fomitem vinctione dulcedinis suae compungeret.

Nec frustra laboravit in gemitu suo, neque pupillae 1162A oculorum ejus otiosae pietatis aquis fluebant: sed qui consolatur humiles, tribulatorum susceptor Dominus exaudivit vocem ejus, impletumque est in eo quod sapientissimus Salomon ait: Cum placuerint Domino viae hominis, etiam inimicos ejus convertet ad pacem (Prov. XVI). Cum enim sacrificium cordis contriti et spiritus humiliati in simplicitate devotionis suae Domino aliquandiu obtulisset, nec tamen dolor, qui tam ob infamiae notam, quam innocens incurrerat, quam etiam pro perditione fratris, qui mendacii et odii veneno infectus peribat, praecordia ejus depascebatur, cessaret, contigit ut taliter affectus quadam nocte in choro stans in ordine suo Vigiliarum solemniis interesset. Et ecce ad memoriam calamitatis suae simul et fraterni periculi coepit ebullire de intimis cordis ejus medullis fons lacrymarum, vere de fonte domus David patente in ablutionem peccatoris et menstruatae venarum suarum principia trahens (Zachar. XIII), quo 1162B scaturiente fluebant ab oculis lacrymae, non super deducentem eas, non ut confunderetur et periret, qui fundenti eas confusionis et perditionis foveam paraverat; sed ut resipiscens a laqueis diaboli, a quo captivus tenebatur ad ipsius voluntatem, aeternae vitae beatitudinem et gloriam recuperaret. Inebriatus itaque sincerissimo vino charitatis, quod laetificat cor hominis, cujus dignior portio et eminentior laus est, diligere inimicos, et orare pro persequentibus et calumniantibus, non se poterat in medio fratrum pati, sed cito secretum petens, coram uno de altaribus ad orationem prosternitur, quatenus bullientia ardentissimae compunctionis aromata liberius evaporandi, coelosque sicut virgula fumi penetrandi opportunitatem nancisceretur. Ibi omnium misericordiarum Domini quae a saeculo sunt memor, beatissimae quoque Dei genitricis inexhausta pietatis viscera mente revolvens, non tam verbis quam immenso rugitu cordis largissimoque lacrymarum imbre, ipsam matrem misericordiae, quae spes miserorum 1162C esse dignoscitur, ut suam adversariique sui causam suscipere dignaretur, suppliciter postulabat, quoniam negotium quantumcunque intricatum, pro quo summae pietatis mater coram piissimo judice filio suo allegationis officio fungi non recusaret, non nisi pietatis ordine terminari posse, pia fiducia praesumebat. Nec fefellit simplicitatem fidei ejus magnificus e vestigio subsecutus pietatis effectus. Ecce enim dum in multa contritione cordis sui frequentius iteraret; «Pie Domine, miserere, pia Domina Dei genitrix, Virgo Maria, succurre misero, omni prorsus consilio et auxilio destituto,» et adhuc pii murmuris verba corde et ore volveret, adest illa spiritualis pauperum susceptrix, et peculiare miserorum refugium, Dei genitrix Virgo, Domina nostra, non qualemcunque, non mediocrem afferens consolationem desolato, sed plane tantam ac talem, quantam ac qualem, Reginam coeli, Dominam mundi, matrem misericordiae, spem miserorum, ei quem 1162D visitatione sua dignata est, decebat impendere. Jam psalmi, quem tunc chorus psallentium ad laudem Dei decantabat, ultimum versum fratres psallebant, cum respiciens frater ille, oculis lacrymas stillantibus, vidit illam sublimem Dominam angelorum, spem miserorum, quasi a dextro latere altaris egredientem, ad se venire, vultu et habitu et modo, qui matrem misericordiae decebat, reverendam immensi quoque luminis jubare coruscantem. Sequebatur vero eam juvenis splendidissimus, coelesti et ipse gloria insigniter adornatus. Interim dum finito psalmo fratres gloriam sanctae Trinitati dicerent, et sicut moris est, ob reverentiam summae majestatis omnes pariter inclinarent, substitit beata Virgo, sublimissimumque verticem, cui non adaequabitur omnis creatura, excepta duntaxat illa quae in sacro et de sacro virginali utero ipsius a Verbo Dei in unitatem personae assumpta est, illum, inquam, tam humilem quam celsum verticem reverenter submisit, et quousque 1163A fratres Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto perdicerent, tanquam vere humilis ancilla Domini inclinis permansit.

Post haec erigens se, vultumque ad fratrem in angustia constitutum dirigens, mellifluis verbis consolata est eum, dicens: «Homo Dei, cessent lacrymae jam ab oculis tuis, et amaritudo moeroris quo cor tuum vehementer affligitur recedat a te, quia est merces operi tuo, qui summae innocentiae altissimaeque charitatis Domini ac Filii mei, pro modulo tuo imitator effectus, adversarii tui violentiam non solum aequanimiter tolerasti, verum etiam salutis ejus piam sollicitudinem gerens, in luctu et lacrymis temetipsum pro eo in conspectu Domini humiliare non dubitasti. Quapropter noveris me, ob sinceram fidei tuae devotionem, tam tibi gloriam, quam aemulo tuo veniam a Domino impetrasse.» Frater vero, qui ad tantam secretorum coelestium celsitudinem admissus fuerat, ut cunctis ordinibus angelorum reverendam matrem Domini carneis oculis 1163B videret, nil territus (neque enim turbari poterat, qui suavitatis matrem et securitatis videbat), fiducialiter dixit ad eam: «Obsecro, Domina, quae es tu, quae sic dignanter loqueris ad cor servuli tui; vel quis est juvenis iste qui tecum est? — Ego sum, ait, Maria Mater Dei; juvenis vero iste Joannes est evangelista, cujus castis obsequiis, benignissimus Filius meus in cruce pro nostra pendens salute, me commisit.» Et frater ait: «Si ergo tu es illa, per quam salus humano generi venit, quam reveretur et laudat universitas creaturae; cur, quaeso et tu tanquam una de caeteris, ipsis etiam potestatibus angelicis honorandum caput tuum inclinas?» Piissima Domina respondit: «Scire debes quia quotiescunque gloria sanctae Trinitati cum metu et reverentia exhibetur in terris, toties omnes virtutes coelorum commoventur, et ad laudem sui Creatoris excitantur.»

His dictis, visio beata ab oculis videntis sublata 1163C est. Porro tam mirifica nectarei odoris suavitas eadem hora apparitionis beatae Virginis, non solum fratris illius, qui moerore et anxietate tabescebat, verum etiam cunctorum tunc in choro devote psallentium penetralia cordis adeo gratiosa inspiratione refecit, ut facile daretur intelligi, non materialium aromatum fragrantiam illam, sed divinae plane fuisse virtutis: Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes miserationum ejus? (Psal. CV.) Vere investigabiles sunt viae ejus, et incomprehensibilia opera pietatis ipsius. Lividus namque ille detractor et accusator innocentis fratris sui, qui, quantum in se fuit, proximi vitam pariter et honorem crudelis mendacii gladio exstinxit, cum juste prorsus terribili illa sententia percellendus fuisset, qua Dominus dicit ad filios Israel: Si ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque adversus vos incedam, et corripiam vos septem plagis propter scelera vestra (Levit. XXVI); et illud de Psalmo: Dilexisti 1163D malitiam super benignitatem, propterea Deus destruet te in finem (Psal. LI); cum hoc, inquam, dignus fuisset audire, non tamen hoc audivit; sed, interveniente patientia innocentis, fraternae quoque charitatis pro se pie gementis humillima intercessione, potius audire meruit evangelicum illum Patremfamilias prodigo filio viscera pietatis exhibentem, et dicentem: Cito afferte stolam primam compunctionis, et induite eum, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus, et date annulum aureum confessionis in manu ejus, ut lotus aquis confusionis, quae gloriam adducit in salutem, (quia in confessione omnia lavantur), signaculum innocentiae recipiat, et date calceamenta fructuosae poenitentiae in pedes ejus (Luc. XV), ut ambulans vias justitiae, de caetero non offendat ad lapides malitiae pedes affectionum suarum. Enimvero ubi suavissimi illius odoris fragrantia, qui de virgineo corpore intemeratae Dei Genitricis erupit, inter caeteros, qui hac 1164A gratia digni habiti sunt, etiam livore et odio tetrum pectoris ejus antrum tetigit, mox vehementer compunctus, et illo igne quem Dominus Jesus mittit in terram salubriter inflammatus, coepit jam scelus suum veritatis lance trutinare, se reum, se miserum, seque omnibus tormentis dignum reputare, fratris quoque sui, quem falso crimine infamaverat, innocentiam consequenter beatificare.

Denique redarguentis se conscientiae stimulos ferre non valens, proposuit in animo suo se ab omnimoda fratris sui insectatione cessaturum, concinnati quoque facinoris fabula per confessionem patefacta ad arbitrium abbatis sui, se ei quanta posset humilitate satisfacturum. Mane autem facto fratribus non sine magna admiratione inter se quaerentibus quidnam tanti odoris suavitas, quam noctu psallentes senserant, portenderet. Is qui tanti mysterii conscius erat, abbatem secretius adiit, quae viderat quaeque audierat simpliciter pandens, 1164B ipsamque horam apparitionis beatae Dei genitricis fuisse, qua psallentium naribus coelestis suavitatis fragrantia infusa est, asseverans. Abbate vero stupente, difficiliusque fidem dictis adhibente, magnitudine quippe tam gloriosi miraculi aestimationem personae supergrediente, ecce in astipulationem veritatis malitiosus ille infamator innocentis fratris sui pallens et tremens advenit, detestandi criminis scenam livore invidiae cogente fictam potius a se quam veritate subnixam, flens et ejulans confitetur, seque multis modis multoque tempore in persecutionem ipsis exarsisse, cum magna cordis contritione deplorat. Porro requisitus unde illi tam repentina cumpunctio et peccati sui recognitio accidisset, respondit se, licet indignum, eadem gratia suavissimi odoris, qua et caeteros perfusum fuisse, moxque ut doni coelestis unctio cordis ejus intima penetravit, in odium malitiae et amorem innocentiae mirum in modum respirasse. Abbas audita quibusdam spiritualibus senioribus refert, et super tantis mirabilibus 1164C divinae pietatis gratiae Domino in commune referuntur. At vero frater ille, qui patientia sua inimicum hominem ad pacem converterat, et inimicum diabolum sub pedibus suis contriverat, locum in quo coelestia mysteria cognoverat, tota aviditate revisens, cum devotissime adoraret illic, ubi sacros pedes reginae coelestis stetisse meminerat, ad confirmandam visionis veritatem mellifluum suavitatis odorem, quem in ipsa visione senserat, lapidis beata vestigia fragrantia sua repraesentantes spirare laetus deprehendit. Quod ubi abbas ipso celerius nuntiante comperit, assumptis secum quibusdam religiosis fratribus, designatum locum cum metu et reverentia adiit, quodque verbis audierat, rebus probans, suavitatem quippe mirifici odoris naribus hauriens, communicato cum fratribus suis consilio, eosdem lapides erui, atque in sacrario, loco competenti, in memoriam tanti miraculi reponi praecepit. Ecce ad litteram, et quodammodo manu palpantes 1164D probare possumus beatos esse pacificos, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V); cum e contrario sicut superiora hujus capituli declarant, etiam ii qui per religiosam vitam in numero filiorum Dei computati esse videbantur, si pacis et concordiae vinculum in unitate fraternae charitatis servare neglexerint, celsi nominis consortio priventur, si non ocius ad pacis tranquillitatem, sine qua Deum nemo videbit (Hebr. XII), redire contendant. Oremus ergo Dominum, fratres, ut per sancti Spiritus sui dulcedinem, exstinguat in nobis discordiae amaritudinem, rancoris et malevolentiae pestes, per quas religiosi communi vita degentes quandoque graviter periclitari noscuntur, de cordibus nostris eliminet: quatenus omnes unanimes idipsum in invicem sentientes, tanquam filii Dei, cum simus filii pacis, habitemus in domo Domini omnibus diebus vitae nostrae.

CAPUT XVI. De periculo psalmos negligenter ruminantium.1165A

Divini servitii quotidianam pensionem cum metu et reverentia summae majestati nos exhibere Psalmista hortatur dicens: Servite Domino in timore (Psal. II). Quia vero imbecillitas cordis humani ad negligentiam ab adolescentia prona, facile in spiritualibus studiis tepescit, maxime ubi identitas fastidium generat, velut in cursu continuae psalmodiae, dignum duximus ad correctionem negligentium pandere, qualiter Dominus noster Jesus Christus per seipsum blasphemam negligentiam cujusdam clerici corripere dignatus est, quatenus tanto propensius ad emendationem sui negligentium mentes evigilent, quanto sollicitius majestas corripientis pavido corde pensatur. Beatus Anno Coloniensis archiepiscopus Sigebergensis coenobii fundator, ubi etiam sacri corporis ejus cineres gloriam futurae resurrectionis praestolantur, quantae sanctitatis, quantaeque 1165B auctoritatis in Ecclesia Dei fuerit, cunctis historiam vitae ejus legentibus liquet. Hic venerabilis sacerdos, si quando ab exterioribus negotiis liber, frequentiae se subtrahere potuisset, psalmodiae cum quodam clerico suo, quem sibi ad tam religiosum studium idoneum praeviderat, attentius vacabat. Verum is, quem non devotio voluntarium faciebat, sed necessitas, ut reor, ad tam continuas odas persolvendas angariabat, identitatem pii operis pertaesus, coepit quandoque dimidia, nonnunquam vero etiam integra verba transilire, ita ut ad omnem gloriae pronuntiationem, primae tantum et tertiae personae mentionem faciens, mediam penitus reticeret. Cumque dies diei succederet, et hanc pessimam negligentiam, quia nullus advertebat, nullus corriperet, sancto quippe pontifice in iis versibus, quos sibi sors alterna dabat, intentionem cordis figente, quadam vespera dum idem pontifex in lectulo suo gratia quietis se collocasset, antequam obdormiret, 1165C audivit quasi vocem hominis festinato negligenterque dicentis: Gloria Patri, et Spiritui sancto, atque idipsum secundo et tertio repetentis. Quod cum audisset, et quid sibi haec vox portenderet, discernere nullomodo valeret, in somnum resoluto astitit ille speciosus forma prae filiis hominum Dominus Jesus Christus: qui etiam manu protensa, duobus quoque in ea digitis, id est pollice et auriculari in volam replicatis, medios tres erectos tenebat; dehinc dexterae manus indice alterius manus indicem tangens: «Ecce, inquit, Pater;» moxque medium similiter tangens: «En, inquit, Filius;» ad postremum vero annularem tangens: «Ecce, ait, Spiritus sanctus:» deinde subjunxit: «Cum itaque tres istae personae, quae unus Deus sunt, pari honore ab universa Ecclesia colantur, quare blasphemias clerici tui non redarguis, qui ad omnem gloriae decantationem, mihi, qui media in Trinitate persona sum, laudis honorem subtrahit?» Post hanc jucundam 1165D visionem evigilans sacerdos Dei, gratulabatur valde de visitatione tantae majestatis: et quod in spiritu audierat, festinans aure corporis probare, accito post quietem clerico consuetae coepit insistere psalmodiae. Diligentius vero qualem in psallendo disciplinam teneret auscultans, comperit certissime, quod in singulorum conclusione psalmorum punienda negligentia Trinitatem in dualitatem contrahens, personam Filii transiliebat. Quem mox severa, ut dignum erat, correptione castigatum, ut de caetero distinctius et devotius psalleret, sub gravi interminatione praecepit. Hic idem beatus antistes per virtutem illius qui revelat mysteria, raptus aliquando in spiritu, cognovit universas tribulationes et calamitates, quae Ecclesiam Dei usque ad finem mundi oppressurae sunt, rediensque ad se, non solum mente, sed et corpore, prae horrore visionis quam viderat, aliquanto tempore languit. Cumque a religiosis viris obnixe rogaretur, quatenus mysteria quae viderat, ad aedificationem fidelium pandere 1166A dignaretur, hac tantum sciscitantibus se voce respondit: «Vae, vae, vae, universis angulis terrae, ab iis qui dicuntur episcopi rectoresque animarum, quorum doctrina et exemplo populus Dei informari debuerat, ut puram Domino exhiberet servitutem!» Caeterum, quam fugienda, quamque cavenda sit haec periculosa negligentia, qua psalmorum, seu quarumlibet precum cursus, sine mente, absque devotione, festinando, atque dimidiata seu etiam integra quandoque verba transiliendo percurritur: liber quoque, qui De miraculis beatissimae Dei genitricis Mariae intitulatur, manifeste declarat. Ibi enim invenitur, quod quaedam virgo religiosa, secundum numerum psalmorum centum quinquaginta salutationes angelicas cum totidem veniis eidem Reginae coeli matri misericordiae singulis diebus offerebat; sed quoniam propter ipsam multiplicitatem minus digna devotione quam oporteret, id faciebat, admonita est ab eadem Domina nostra, quatenus recisis duabus partibus, quinquaginta sibi quotidie salutationes 1166B cum competentibus veniis intente et morose persolveret: patenter insinuans Deo et sibi acceptius fore, quamlibet parum servitii cum devotione, quam multum negligenter, et sine devotione exhibitum. Quid ad haec respondere poterunt qui in multiplicatione precum seu psalmorum qualitercunque prolatorum confidunt qui in brevissimo temporis spatio quinquagenam, sive etiam psalterium integrum se percurrere gloriantur? Discant, quaeso, his exemplis, non pensare Deum, quantum, sed quanto pietatis affectu quid in sacrificio ipsius offeratur, nec posse holocaustum dici quod totum flamma devotionis incensum non fuerit. Si quis vero ad tantam perfectionis celsitudinem per gratiam Dei excreverit, ut et multa et devote solvere valeat, huic, secundum Scripturam, lex non est posita (I Tim. I), sed sicut in hac vita imperfectorum vota transcendens et merita, absque taedio mentis et corporis bonum semen seminat, ita in futuro 1166C immensum pondus aeternae gloriae tanquam stella multis sideribus clarior haereditabit.

CAPUT XVII. Quantum bonum sit servitium Dei in quotidianis vigiliis sollicite persolvere.

Eximius prophetarum, illustrissimusque patriarcharum et regum sanctus David, homo quem Dominus secundum cor suum non tam invenit quam elegit, qui primus mortalium choros psallentium statuit, ad confitendum Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV, CVI, etc.), dispositionem domus Dei, itemque ordines et vices cantorum Salomoni filio suo tradens: Omnia, inquit, venerunt ad me, manu Dominiscripta, perspicue demonstrans quia quidquid gratiae, quidquid decoris et virtutis habet Jerusalem peregrinans in terris, atque sub onere carnis peccati gemens, totum hoc de plenitudine coelestis Jerusalem 1166D quae sursum, et ob hoc libera est, descendit, cujus participatio in idipsum, in cujus plateis dulcissimum Alleluia sine intermissione cantatur. Ad cujus utique exemplar terrigenae et filii hominum charitatis, castitatis et innocentiae sanctimonia ornati, laudum praeconia Domino creatori suo sedula devotione persolvere conantur. Hanc divinae laudis exsecutionem, licet singuli quique fidelium in Ecclesia Dei pro modulo suo sectentur, vero tamen judicio caeterorum Ordinum pensioni Cisterciensis Ordinis arduus labor in hac parte devotionis antefertur, cujus professi paulo post medium noctis, nonnunquam vero circa medium noctis ad vigilias surgentes, spretaque dulcedine matutinalis somni usque ad solis ortum sic perseverantes in labore et aerumna, in vigiliis multis satagunt praevenire faciem Domini in confessione precum et laudum, dicentes cum Psalmista: Propter te morte afficimur tota die (Psal. XLIII); et: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Verum, quanti meriti 1167A sit apud omnipotentem Deum, in sancto et quotidiano servitio ipsius sollicitas servare excubias: itemque quanti periculi sit stationem vigiliarum sine necessitatis articulo deserere, gemino docebimus exemplo, quatenus ii qui fervore sancti Spiritus accensi, sacrae psalmodiae carmen sapientes, onerosam prolixitatem non perhorrescunt, sed vivacitate vocis ac spiritus Deum laudare, cordaque purificare contendunt, testimonium operis sui laetis auribus audientes, in gratia Dei respirent; ii vero, qui acediae et somnolentiae vitio pressi, Deum non timent, nec homines erubescunt, servitii Dei jucundam fraternitatem facile deserentes, et ad requiem lectuli festinantes, quam crudelis tyranni dominio se subdant, perpendere non negligant, et ne atrocibus poenis post hanc vitam pro ipsa socordia sua crucientur, torporem pigritiae a se repellere terribili exemplo commoniti curent. Cum sanctus, et omni spiritualis amoris dulcedine nominandus 1167B Pater Bernardus primus Claraevallis abbas, monasticae religionis perfectionem, quam a Patre luminum, a quo omne datum optimum est, plenius et sincerius cunctis sui temporis hominibus didicerat, diversarum nationum populis tribubus et linguis transfunderet, et ex oblatione fidelium monasteria Cisterciensis Ordinis ubique terrarum missis fratribus exstrueret, rogatu venerabilis viri Auberti senioris, Moguntinae civitatis, quae est Germaniae primae metropolis, archiepiscopi, Everbacense coenobium duarum leugarum spatio a moenibus praefatae urbis distans, haud procul a ripa Rheni magni et inter omnes praecipui fluminis fundavit.

Haec itaque domus ad benedictionem tanti Patris validissimum incrementum sumens, optimeque matrizans, religione, divitiis, celebri fama, personarum probitate, praelatorum auctoritate grandique conventus numerositate, celsitudinem reverendae matris suae usque hodie aemulatur: ita ut in cunctis 1167C Germaniarum provinciis velut speciale religionis et honestatis speculum Everbacensis fulgeat Ecclesia. Sane vicini fideles, nec non et remotiores nonnulli, bono odore virtutum sanctae congregationis illius attracti, de plenitudine ejus consilii gravitatem, orationum suffragia, periculorum tutamina quaerere, et de abundantia sua pauperum Christi inopiam largiter supplere, praecipuas etiam solemnitates quidam devotionis intuitu illic agere, consueverunt. De quorum numero miles quidam armis strenuus, natalibus clarus, devotione non infimus, nomine Conradus, solemnem diem Purificationis beatae Virginis et matris ibidem celebrare, sacrisque vigiliis ob reverentiam tantae diei in longum valde productis a principio usque ad finem devotus interesse solebat, quatenus sanctae illius multitudinis precibus adjutus, exhortatione solemnis sermonis recreatus, divinis missarum sacramentis munitus, lares proprios laetior repentens benedictionem domui suae 1167D reportaret. Licet enim saecularis vitae casibus irretitus, et ea quae mundi sunt cogitans, vitem fructiferam se non esse humiliter recognosceret, tamen velut ulmus promptissima vitem spiritualem cum suis fructibus temporalia impendendo sustentare satagebat. Accidit vero ut quadam vice urgentioribus rei familiaris occupationibus praepeditus ad praedictam festivitatem minus tempestive occurreret, ideoque profunda jam nocte cubitum vadens, dum ex lassitudine itineris fatigatos artus in lectulo collocasset, alto sopore depressus, signum vigiliarum, quo fratres ad divinas laudes persolvendas excitabantur, nequaquam audivit. Post horam expergefactus, dum concentus melodiae in auribus ejus resonaret, celerius de lectulo exsilivit, veniensque in ecclesiam, in parte australi ejusdem ecclesiae, ubi hospites divinis interesse solent, coram uno de altaribus moestus consedit. Sedens ergo, negligentiamque suam recompensare volens, nitebatur sanctae devotionis, quae per totam ecclesiam illam, tam in cantibus 1168A quam in orationibus certatim fervebat, aliquomodo particeps fieri, sed fallacia somnolentiae pressus, ad vigilandum et orandum se minus expeditum esse, dolebat. Unde sibimetipsi iratus, dum in longum extenderentur vigiliae, nunc quidem stabat, nunc vero sedebat; interdum etiam frontem et tempora manu fricabat, sicque quasi arte quadam somni violentiam evincere conabatur. Interim vero considerans, cum quanta alacritate vocum et mentium fratres divinis laudibus insisterent, simul etiam carnis suae imbecillitatem perhorrescens, non sine magnae admirationis stupore, sic quasi causando loquebatur ad Dominum, dicens: «Domine Deus, quae est haec tolerantia, ultra possibilitatem humanae fragilitatis extensa, qua fratres isti velut metas corruptibilis naturae excesserint, propter te morte afficiuntur tota die et nocte? Ecce enim cum in quotidianis vigiliis jejuniisque exerceantur, et insuper hac nocte vix aliquid somni ceperint, nihilominus cum 1168B tota alacritate spiritus tibi Domino creatori suo laudum vota impendere comprobantur. Ego vero miserabilis peccator, nec unius saltem noctis aliquantulum protelatas vigilias propter nomen tuum sustinere valeo, quas isti continuas propter praemium vitae aeternae se sufferre gloriantur, ita ut nullis omnino calamitatibus cedant, quominus ad eosdem rursus agones subeundos valentius inardescant.»

Inter has piae querelae meditationes parumper obductis palpebris in somnum, tenuem quidem, sed felicem, resolutus est; viditque duas personas coelestis pulchritudinis venustate conspicuas, monachico schemate reverendas, de choro psallentium ad se egredientes: quarum una quasi cogitationibus ejus respondens, ut eminentia laboris et vigiliarum in Dei servitio expensarum commendaretur, nequaquam naturali militis illius lingua, hoc est Germanica, sed versu latino eleganter composito litteras penitus ignoranti locuta est, dicens:

1168C Talia posse pati soli meruere beati.

His dictis confestim excusso somno aperuit oculos, magnoque Dei miraculo verba quae audierat memoria retinens, gratias egit Deo; et licet vim dictorum nequaquam per intelligentiae acumen discernere posset, tamen boni aliquid sibi eadem portendere certissime sperabat. Reliquum ergo noctis propulsata viriliter somnolentia, quanta potuit devotione vigilando et orando transegit, magno desiderio aestuans et optans diem fieri, quatenus divinum oraculum sibi larga benignitate gratiae Dei revelatum, priusquam a memoria excideret, litterato alicui revelaret, cujus adminiculo ad intelligentiam quoque dictorum pertingere valeret. Mane autem facto exspectata opportunitate loquendi priorem ejusdem loci virum valde religiosum secretius adiit, quid vidisset, vel quid audisset, simpliciter pandens, postulatusque angelicum dicere versum, absque obstaculo linguae homo idiota et sine litteris 1168D sonabat verba Latina, iterumque repetebat: quousque praecordiis prioris tenacius impressa, labilis memoriae fugaci levitate aboleri non possent. Mirandis plus miranda succedunt, et quia non propter se tantum mysterium hoc cognovisset, verum multo magis propterea ut quorum tolerantiam pia simplicitate mirabatur, eorum beatitudinis jucundus vates efficeretur, Dominus adhuc manifestius declarare dignatus est. Mox namque ut verba quae audierat, sed non intellexerat, intelligentis conscientiae communicavit, ipsoque interpretante vim dictorum comprehendit, recurrens ad armariolum memoriae vacuum illud prorsus invenit, nec unquam postea versus quem ad horam didicerat, ne minimam quidem syllabam exprimere valuit. Aedificatus ergo multum in gratia Dei, et confortatus, conservatorem loci illius vere credidit esse Dominum, pensionemque annui census in eadem ecclesia professus est; quem etiam singulis annis, quoad vixit tempore, fideliter solvere curavit. Quisquis itaque 1169A metu corporeae fragilitatis excluso, cordisque pusillanimitate discussa, strenuum se atque devotum in servitio Dei exhibere contendit, beatitudinem et requiem coelestis patriae tanto fidelius exspectet, quanto recentiori hoc miraculo Dominus arrham bonae spei fidelibus suis praerogare dignatus est.

Erat vero supra memoratus prior, nomine Meffridus, vir quantum ad Deum religionis eximiae, quantum vero ad saeculum auctoritatis praecipuae: qui etiam domum suam inter horribiles procellas schismatis, quod temporibus Alexandri papae factione Frederici imperatoris Ecclesiam Dei diutina evisceratione cruciavit, ne penitus destrueretur, mirabilis industriae providentia conservavit. Huic famulo Dei inter caetera charismatum dona, quibus feliciter pollebat, arcana quoque revelationum nonnunquam divinitus pandebantur; et sicut beatorum spirituum visitatione quandoque consolabatur, ita etiam malignorum spirituum larvalibus umbris, 1169B ut purgatior redderetur, terrebatur. Erat autem in eadem domo juvenculus quidam Henricus nomine, Argentinensis natione, robustus, et vegetus corpore, sed spirituali macie foedus ac debilis corde, quales, heu! nostris temporibus multos videmus et dolemus, plus formidantes temporaliter macerari, quam gehennae suppliciis deputari. Qui videlicet juvenis, licet in cunctis observantiis Ordinis segnitici et inertiae a caeteris fratribus notaretur, gravius tamen in exsecutione divini servitii delinquebat, quod modis omnibus negligebat, cum utique multis aliis validius id exsequi potuisset, si non sub ascella nimiae pigritiae manus naturalis vigoris occuluisset; et insuper sacrarum vigiliarum collectam, quasi causa infirmitatis frequenter deserere solebat, atque ad repausandum miseram carnem cubitum ire non erubescebat. Hujus detestabilem negligentiam venerabilis prior paterna sollicitudine nunc quidem publice, nunc vero privatim, monendo, obsecrando, 1169C redarguendo, sanare cupiebat, sed frustra; ipso enim pluris aestimante carnis suae commoda, quam animae requiem, ideoque tanquam stultus aestimator rerum, pascebat sterilem quae non parit, et viduae non benefaciebat (Job XXIV). Accidit interea, ut idem dissolutus frater laboris et disciplinae fugitans, stationem vigiliarum, sicut solebat, deserens, de choro exiret, quatenus infirmorum matutinis quanto brevius posset dictis, voluptati carnis suae cubitum se recollocando satisfaceret. Dominus autem volens ostendere sollicito priori, quam justo zelo moveretur, quantaque esset pernicies negligentiae, vel potius contemptus et superbiae fratris illius, aperuit oculos ejus; viditque, fratre ipso de stallo suo se movente, et ante gradum altaris modicum quid inclinante, ostiumque chori egredi festinante, teterrimum daemonem collo ejus insilientem, ipsumque usque ad introitum infirmitorii miris modis gesticulando atque cachinnando, ut verbo usitato inertiaque digno loquar, equitantem. Post modicum vero 1169D de infirmitorio egredientis humeris ferus agitator rursus insiliit, et tanquam vere irrationale jumentum capistro socordiae tractum, flagello turpissimae mollitiei usque ante spondam lectuli, in quo malo suo pausare gestiebat, minavit. O quam felicius, quamque consultius stolidum hoc jumentum pii illius jumenti sanctam devotionem secutum fuisset, quod in simplicitate cordis sui dicebat Deo: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII); quatenus sessorem potius habere meruisset illum qui ascendit super occasum, ad destruendum peccatum et statuendam justitiam; non eum, qui pro temporalis delectationis jucunditate, sempiternae calamitatis nexibus miseros illaqueat! Denique nullus corrigere valet eum qui timorem Dei neglexerit, miser ille optimi prioris quid de eo vidisset intimantis monita spernens, claustralis disciplinae vigorem, nec saltem superficie tenus tenere curavit; sed ingrati sessoris sui mortifera consilia 1170A secutus Ordinem deservit, factus apostata vilis, ut in falsis bonis vel potius corruptionibus hujus mundi duceret dies suos, et in puncto ad inferna descenderet. Sicut ergo superius exemplum labores et vigilias servitii non refugientibus incentivum devotionis fore speramus, ita nimirum necesse est ut hoc posterius teneris et delicatis, atque ad arduos labores invalidis, luctum et moerorem cordis indicat; iis vero, qui cum robore valetudineque corporum ac vocum polleant, per turpissimam tamen inertiam laboribus pro Deo fatigari contemnunt, timendum valde est, ne novissima eorum hujus, cujus miserabilem vitam, sed miserabiliorem apostasiam prodidimus, similia fiant

CAPUT XVIII. Quanti periculi sit vigilias servitii Dei tepide persolvere.

1170B Caeterum de inertia et negligentia atque somnolentia in servitio Dei, nec non et de phantasiis et illusionibus, quas tepidiores quique etiam in choro dormientes per immissiones daemonum inviti patiuntur, subtilius et exploratius in revelationibus cujusdam servi Dei invenitur: quem in partibus Britanniae in domo quadam Cisterciensis Ordinis, quae Strata florida dicitur, habitantem, ad correctionem servorum suorum Dominus spiritu praevidentiae implere dignatus est. Qui videlicet famulus Domini, cum a diebus adolescentiae suae terrena despicere et amare coelestia, sanctitatem quoque sacri Ordinis enucleatius observare contenderet, quadam solemnitate Pentecostes, dum ad sonitum horologii surgens matutinas Dominae nostrae psallere inciperet, repente quamdam novam et antea sibi inexpertam devotionem praecordiis suis illabi sentiebat: quae per extensum vigiliarum spatium magis ac magis incrementum sumens, mira alacritate interiorem pariter et exteriorem hominem 1170C ipsius reficiebat. Cum autem hymnus, Benedicite, omnia opera Domini Domino (Psal. CII.), in quo omnis creatura ad benedicendum et laudandum invitatur, fratribus inciperetur, vidit carnalibus oculis angelum Domini per oppositam sibi fenestram cum magnae claritatis fulgore in medium chori descendere, thuribulum coelesti thymiamate refertum in manu ferentem: qui inde versus altare progrediens, thurificabat illud, sicut in solemnitatibus ad missam fieri solet, indeque versus utrumque chorum lustravit; et monachis vigilantibus et psallentibus spiritualium aromatum vivificum vaporem offerebat. Cum autem psallentes chori ad versum illum, Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu pervenissent, angelus Domini per ordinem circuiens universos, jam ad fratrem, cui haec videre concessum fuerat pervenerat. Tum vero idem frater mira devotione pietatis succensus, tanquam cum Propheta diceret: Os meum aperui 1170D et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam (Psal. CXVIII), totum se extendit, ut halitum attraheret, quatenus inclinans laudem Patri et Filio et Spiritui sancto ferventius decantaret. Angelus vero Domini carbonem ardentissimum atque lucidissimum duobus digitis de thuribulo tollens, in os anhelitum trahentis projecit; qui per totum corpus ejus descendens, omnia interiora ejus suavissimo ardore succendit: ita ut ex sententia dicere posset cum propheta; De excelso misit Dominus ignem in ossibus meis (Thren. I).

Itaque ardorem carbonis desolatorii salubriter in eo vitia consumens ferre non valens, pallidus et exsanguis in terram corruit: indeque delatus in infirmitorium, tribus diebus ibidem sine voce et sine motu tanquam mortuus permansit. Post triduum vero eadem hora qua raptus fuerat, ad se reversus, ab omni carnali corruptione quae animam aggravat, illo igne quo feliciter arserat, in tantum purgatus est, ut 1171A absentia quasi praesens spiritualibus oculis videret; tentationes etiam monachorum domus suae, quibus vel vigilantes vel dormientes vexabantur, ediceret, modumque et causas earum exponeret, ita ut multi ex fratribus purioris vitae sanctimoniam exhortationibus ejus provocati aemularentur. Dicebat praeterea, singulis quidem noctibus, maxime autem Dominicis et festivis, nimiam multitudinem daemonum in choro psallentium fratrum convenire, quorum exsecrabile officium non erat aliud, nisi multis et variis modis fratribus illudere, eorumque mentes ab intentione servitii Dei avertere, pigritantibus quoque et dormientibus malignissimis applausibus et cachinnis insultare, de dormiente ad dormientem gyrovaga pernicitate ire et redire. Habebant vero in capitibus suis caputia quaedam veterum pannorum sordidissima et nimis fetentia, interius et exterius quasi sanie scabiosorum ulcerum perfusa, sub quibus abscondebant larvales facies 1171B suas, quasi timentes agnosci, venientesque ante unum quemlibet de monachis, callidissima exploratione observabant utrumnam vigilaret, an dormiret. Quod si dormientem eum reperissent, omnem continuo fetorem et corruptionem putridi caputii sui in vultum illius excutiebant, conclamantesque quasi ad signum plurimi coram illo conveniebant, et quandiu dormitabat, phantasmata et turpia somnia illi immittentes non recedebant. Sane quos vigilantes et psallentes advertebant, a facie illorum, velut a facie ignis fugiebant, ita ut halitum qui de ore cantantium, Deumque laudantium procedebat, ferre nullatenus possent. Quia ergo consummata beatitudo et felicitas nostra in vita aeterna erit Dominum ac Creatorem nostrum non solum sine labore, verumetiam cum summa voluptate perpetuo laudare, antequam claudantur in morte oculi nostri, et lingua, quae ad laudandum Deum creata est in pulverem religatur, seminemus, licet cum labore, bonum semen servitii Dei; tempore 1171C enim suo metemus, inenarrabili laetitia exsultantes, sicut e converso hi qui nunc spinas et tribulos tepiditatis et negligentiae in terra carnis suae seminare non metuunt, ignem et supplicium in ultionem praevaricatricis conscientiae metent, quando iidem maligni spiritus inertiae suasores tormenta puniendis atrociter cumulabunt, qui nunc desides voluptate carnis suae enerviter victos, ad pausandum illicere non cessant. Porro auctoritas libri, qui Vitae Patrum dicitur, his quasi recentioribus, et ob hoc, ut videtur, minus authenticis revelationibus, in firmamentum et astipulationem veritatis non immerito assumitur. Ibi enim invenitur scriptum quia, cum malignus spiritus cuidam sanctorum Patrum dixisset, se cum complicibus suis vigiliis fratrum frequenter interesse, illeque Dominum orasset, ut sibi veritatem hujus rei pandere dignaretur, veniensque ad collectam fratrum, vidisset daemones velut Aethiopes per totam ecclesiam discurrentes, 1171D atque universa quae fratres orantes et psallentes in cordibus suis versabant, per phantasias in oculis suis figurantes, sicut postmodum ex confessionibus singulorum patuit, animadversum esse vanas, et perversas cogitationes mortiferasque delectationes, quas fratres in hora divini servitii patiuntur, daemonum suggestionibus fieri. Quapropter in spiritu contrito et corde humiliato necesse est exclamare cum Psalmista: Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentes tibi; et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem (Psal. LXXIII).

CAPUT XIX. De periculo religiosorum molliter in hac vita viventium.

Quam vero metuendum et tremendum sit examen ignis purgatorii, ubi Dominus, secundum Prophetam, 1172A abluit sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem lavat de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris (Isa. IV), sicut et ipse Dominus per alium prophetam testatur, dicens: Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaverant (Joel III); et sicut item propheta de Domino dicit, quia ipse erit quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: et sedebit conflans et emundans argentum, purgansque filios Levi (Malach. III), utinam attenderent ii, qui in levitatibus et negligentiis atque somnolentia non timent perdere dies suos. De hoc metuendo examine in quadam collectiva legisse me memini quod monachus quidam in extremis agens, antequam decederet raptus est in spiritu, ductusque ad loca infernalia, vidit (quod sine horrore referre non possumus), animas scilicet multas verubus et contis acuminatis infixas ad rogum permaximum, in modum anserum torreri et assari, ipsosque crudelissimos tortores cum sufflatoriis aliisque ignis instrumentis 1172B miserarum tormenta totis nisibus exaggerantes. Alii vero patellas et sartagines ignitas de subtus jacientes ponebant adipemque qui de ardentibus jacentium membris fluebat diligentissime colligentes, eumdem rursus bullientem et nimis ferventem super eos, a quibus fluebat, refundebant: quam poenam caeteris cruciatibus intolerabiliorem eis esse considerabat. Post haec ductus est ad quemdam refrigerii locum, ubi multitudinem animarum quasi post gravem aliquem laborem quiescentium invenit, interrogatusque ab angelo ductore suo si sciret quae haec essent, se nescire respondit. Sanctus vero angelus dixit ei: «Hi quos vidisti ad ignem illum permaximum assari, homines sunt Ordinis tui, qui, licet criminalibus peccatis se nequaquam foedaverint, non tamen, sicut monet Scriptura, servire Domino in timore et tremore curarunt, non disciplinae censuram tenere, non quietis et silentii patientes esse, denique vigiliarum et orationum solemnem devotionem, 1172C neque laboriosam psalmodiae exsecutionem strenue, sicut oportet, aemulari studuerunt, sed magis curiosi, faceti, vagi, superflui, desides, pigri, somnolenti, signis, jocis et levitatibus indulgentes, monasticae professionis puritatem violare non timuerunt. Qui postquam aequissimam justi Judicis Dei sententiam, in supra visis poenis, alii brevius, alii prolixius pro antiquitate seu qualitate excessuum suorum purgati fuerint, mediante gratia Dei in hunc refrigerii locum introducuntur: atque hic post horrenda illa supplicia pausantes, perfectionem beatudinis suae cum patientia praestolantur.» Luce ergo constat clarius, revelationes hujusmodi per divinae pietatis dispensationem tanto magis crebrescere, quanto magis finis mundi appropinquat, ut quoniam abundante iniquitate et negligentia refrigescit charitas multorum, tanto electi Dei per hoc incentivum charitatis habentes, incalescant animis, quanto is in proximo venturus esse putatur, cujus 1172D faciem totius boni praecedit egestas. Quid vero per hoc nobis innuitur, quod praedictus frater vidit tartareos focarios adipem diligentius collectum, super eos a quibus stillabat in augmentum supplicii refundere, nisi hoc quod quanto quis contra professionem suam in hac vita sibi pepercit, voluptati carnis suae per inordinatae quietis pinguedinem satisfaciendo, tantum in altera vita locis purgatoriis deputatus suppliciorum solvere cogetur? Sic nempe de purpurata illa meretrice, quae calice carnalium voluptatum, et vino saecularis pompae inebriat omnem terram, Dominus per Prophetam dicit: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum (Apoc. XVIII).

Quocirca ad vocem tonitrui hujus evigilemus, fratres, et intentis animis audiamus quid etiam inter monachos perfectissimus, et inter Patres reverendissimus, Pater noster B. Bernardus, de quotidianis istis et valde perniciosis negligentiis nostris 1173A sentiat, qui in sermone, quem de vita et moribus beatae memoriae Humberti quondam prioris Claraevallis fecit, cum fratres ad aemulandam conversationis ejus puritatem hortaretur, inter caetera sic ait: «De reliquo, fratres, dico vobis, quia si sequeremini vestigia ejus, non tam facile in vanis cogitationibus et otiosis sermonibus, in jocis et scurrilitatibus laberemini, nam in his multum perditis, et de vita vestra et de tempore vestro. Volat irrevocabile tempus, et dum vos creditis cavere poenam istam minimam, incurritis ampliorem. Illud enim scitote quia post hanc vitam in locis purgatoriis centupliciter, quae hic neglecta fuerint, reddentur, usque ad novissimum quadrantem. Scio ego quia durum est homini dissoluto apprehendere disciplinam, verboso silentium pati, vagari solito stabilem permanere; sed durius et multo durius erit futuras illas molestias tolerare.» Porro quam timoratos, quam alacres, quamque sollicitos nos in exsequendis divinis 1173B laudibus esse oporteat, non solum ut Domini et Creatoris nostri gratiam consequamur, verumetiam ut malignorum spirituum inextricabiles fallacias evadere valeamus, idem venerabilis Pater in sermone super Cantica canticorum quadragesimo octavo docet, ita dicens: «Ex Regula namque nostra nihil operi Dei praeponere licet. Quo quidem nomine laudum solemnia, quae Deo in oratorio quotidie persolvuntur, Pater ideo Benedictus voluit appellare, ut ex hoc clarius appareret quam nos operi illi vellet esse intentos. Unde vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis, non pigri, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; sed virili, ut dignum est, et sonitu et affectu voces S. Spiritus depromentes. Pure vero, 1173C ut nil aliud dum psallitis, quam quod psallitis, cogitetis. Nec solas dico vitandas cogitationes vanas et otiosas, vitandae sunt et illae, illa duntaxat hora, et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate, quasi necessario admittere compelluntur. Sed ne illa quidem profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante in claustro sedentes in codicibus legeratis: qualia et nunc me viva voce disserente, ex hoc auditorio Spiritus sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit, quidquid aliud quam debes, neglecto quod debes, obtuleris.» Haec quidem beatus Bernardus. Quid, rogo, de perversis et noxiis cogitationibus illa hora et illo loco cogitantibus nobis est sentiendum, si non modo vanas et inutiles, sed ipsas quoque necessarias inter psallendum vitari debere Pater sanctus censuit? Hic plane, hic cordium nostrorum 1173D instabilitas deprehensa, secundum Prophetam confunditur, sicut confunditur fur, quando deprehenditur, ita ut etiam perfectiores quique cum luctu et gemitu cordis necesse habeant dicere Deo: Non intres in judicium cum servis tuis, Domine; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Sed aliud, imo valde aliud est, per infirmitatem mortalis naturae ab intentione psalmodiae mentem interdum avolare, atque aliud per inertiae desidiam perversis et noxiis cogitationibus nullo mentis vigore reluctari: ideoque sicut dispar est causa venialiter delinquentium graviterque peccantium, ita dispar erit et sententia pro meritis digna recipientium.

CAPUT XX. De periculo eorum, qui in servitio Dei lascive vel plausibiliter cantare praesumunt.1174A

Ecce vero dum considero qualiter vir propheticus miserrimam et nimis superstitiosam quorumdam tenaciam reprehendit dicens: «Non parcentes vocibus, non remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes:» occurrit memoriae terribilis casus, quem referente viro venerabili abbate Morimundi, cuidam talium accidisse cognovimus. Sunt namque nonnulli, quibus etsi largissime foeneret Dominus instrumenta laudis suae, ipsi tamen parcissime foenerant Domino, prompti magis de eisdem instrumentis quaerere gloriam hominum quam gloriam Dei, et cum parcentes vocibus quotidianum psalmorum et hymnorum cursum prorsus negligant, ne forte acumen vocum retundatur, si tempus et opportunitas gloriandi in se et in vocibus 1174B suis arriserit, continuo validos, gnaros et expeditos se ad cantandum, et in excelsum voces tollendas, esse demonstrant. Dicebat ergo praefatus abbas, fuisse monachum quemdam in uno de coenobiis Cisterciensis Ordinis, qui dono nobilissimae vocis exsultans, vigorem ejus in communi labore servitii Dei expendere dedignabatur, sed magis propriam gloriam captans festiva quaeque responsoria, quae pro singulari privilegio vocis suae ipsi assignabantur, laetus, sed non timoratus; hilaris, sed minime devotus, solemnizando cantabat. Factum est autem in quadam festivitate Domini, ut in omnibus, qui communiter a conventu fratrum ad laudem Dei decantabantur, velut mutus et elinguis staret, ut versum responsorii sui non plane in gravibus, sed in acutis, vel potius in acutissimis, vocem quatiendo modulosque tinnulos flexibilitate vocis formando, solita lascivia decantaret. Quo finito, ut a quo merces ridiculosi cantus speranda esset, intelligeret, 1174C tam ipso quam caeteris qui circa eum erant videntibus et audientibus, apparuit daemunculus in modum puerili Aethiopis teter et fuscus, qui manibus impuris plausum faciens, et miro modo cachinnans, exclamavit dicens: «O, o bene, valde bene cantavit, optime cantatum est.» Noverit ergo quicunque gratiam jucundae vocis a Deo accepit, horribile malum esse inde daemonum malitiam pascere, lascive et plausibiliter cantando, unde Deum honorare debuerat, devote et humiliter jubilando: ideoque summopere nitendum est quatenus secundum mediocritatem quam nobis sanctus Ordo noster praescribit, nec non et secundum auctoritatem, qua Regula quam professi sumus, nos instruit, et singuli specialiter, et omnes in commune pariter, cum gravitate, cum timore et tremore, atque cum humilitate psallamus et cantemus Deo nostro. Certe ironia diabolicae nequitiae, vel maxime, vel sola ruborem et suffusionem vultus nobis incutere, atque ad cautelam nostri nos excitare poterat; sed quoniam dura corda 1174D hominum plus reverentur testimonium spiritus veritatis, quam subsannationem spiritus fallacis, quid etiam nostris temporibus eximiae religionis et specialis abstinentiae sancta quaedam virgo, de hac lascivia cantus divina revelatione instructa prodiderit, non tacebimus. Cum enim domnus abbas Cisterciensis, qui est pater patriarchalis totius sancti Ordinis nostri, ad eam gratia visitationis aliquando venisset, inter dulcia aeternae vitae colloquia, coepit abbas attentius rogare quatenus eadem Dei famula divinitus sibi revelari deposceret quid in Ordine Cisterciensi puritati verae religionis magis contrarium per negligentiam irrepsisset. Illa vero post acceptas inducias, fusasque ad Dominum preces, ita respondit: «Sciatis, domine Pater, tria esse in Ordine vestro, quae specialiter oculos summae majestatis 1175A offendunt, multiplicatio scilicet agrorum, superfluitas aedificiorum atque lascivia vocum. Quapropter omnes qui ad sacrum Ordinem cleri asciti, judicio sanctae Ecclesiae psallendi et cantandi officium sortiti sunt, si mediocritatis, gravitatis et humilitatis metas excedant, noverint se recte quidem offerre, sed nequaquam recte dividere, timeantque necesse est comminationem Domini per prophetam dicentis: Solemnitates vestras odivit anima mea (Isai. I), quoniam cum derident hostes Sabbata vestra, nullomodo acceptare dignatur omnipotens Deus quod subsannat inimicus.

CAPUT XXI. De periculo praelatorum parentes suos carnaliter diligentium.

Apostolus de iis, qui summi Patrisfamilias vicem gerunt in terris, quique dispensatores mysteriorum Dei in Ecclesia constituti sunt, loquens: Hic, inquit, 1175B jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV). Hoc scrutinium, hanc discussionem, quidam heu! minus formidantes, si forte per divinam gratiam in partem sollicitudinis vocantur, continuo se ad plenitudinem honoris assumptos esse gloriantur; et in praelatione non solum quae sua sunt, non Jesu Christi, verumetiam ea quae consanguineorum suorum sunt, omni sollicitudine quaerunt, et pro eorum exaltatione patrimonium crucifixi Domini, bona videlicet Ecclesiae, quae se in promotione sua sacramento praestito congregata servare voverunt, profligare et dilapidare non verentur. Adhuc autem, quod gravius est, si aliquos nepotulorum suorum ad hoc erudiendo et informando provexerint, ut alicujus muneris functione illustrari posse videantur, carnis magis et sanguinis affectione attracti, quam proximorum utilitati consulentes, successores eos sibi designant, omnia cernentis Dei judicium nec in ipsa terribili hora exitus sui recogitantes. Quapropter qualiter omnipotens 1175C Deus, qui glorificantes se glorificat, et contemnentes se reddit inglorios, unius talium intolerabiles cruciatus, quibus post mortem carnis addictus est, ad correctionem viventium demonstrare voluit, memorabimus, si forte exasperatores Domini haec audientes, et talia pati pertimescant, et ab inordinato amore parentum, severitatem ultionis prae oculis habentes, quiescant. Abbas cujusdam coenobii monachum quemdam nepotem suum a puero nutrierat, et usque ad spectabiles mores provexerat. Contigit vero ut idem abbas, extremae sortis articulo sibi imminente, viam universae carnis ingressurus esset. Fratribus itaque, quos sub cura sua habuerat, destitutionem suam lugentibus (fuerat enim vir prudens et providus) cum de substitutione alterius tractaretur, diversis diversa sentientibus, ne forte ex studiis partium res in contentionem veniret, communi consensu decretum est, quatenus vota et consilia sua ipsi tanquam patri 1175D spirituali committerent, qui conscientias et merita singulorum plenius nosset; et quem ille sibi successorem voce depromeret, hunc absque refragatione unanimiter in abbatem eligerent. Sed heu! quam tenere necessitudini parentum suorum adstricti sunt, quos ab amore mundi charitatis ardor nondum perfecte separavit. Cum enim praedictus abbas in illa hora tremenda exitus sui memorari debuisset justitiae Dei solius, et pure secundum Deum puram sibi exhibentibus obedientiam consulere, carnis et sanguinis affectione male illectus, antefatum nepotem suum fratribus illis designavit, dicens eum bene esse religiosum, et in exterioribus negotiis providum et consideratum. Quod licet ex parte verum fuisset, quia tamen nequaquam sincera intentione, fratrum videlicet utilitatibus consulendo, tale consilium dederat; sed quantum ex poena quae subsecuta est, intelligi datur, magis eo intuitu, ut parentela ipsius nepotis sui promotione 1176A illustrior redderetur; quam districtae sententiae pro hoc reatu suo moriens addictus sit, Dominus eidem successori minus canonice adeptae dignitatis de monstrare dignatus est.

Erat namque in eodem monasterio locus quidam amoenus, et ad refrigerandum accommodus, atque in ipso loco fons perspicuis fluentis levi murmure scaturiens: qui per crepidinem alveoli sui luxuriantibus herbis jucundus, tam vivacitate sui quam etiam herbarum gratiosa viriditate animas et oculos accedentium mulcebat. Hunc locum defunctus abbas, dum vitales adhuc carperet auras, refrigerandi gratia frequentare solebat, ibique animum mordacium curarum aestibus defatigatum relaxans, tanto liberius, quanto secretius evaporare sinebat. Cujus relaxationis consuetudinem successor ipsius eodemmodo tenere decernens, locum frequentabat et ipse, magis, ut reor, proclivis ad commoda carnis, quae in praedecessore suo viderat, sectanda, quam si virtutis 1176B alicujus specimen, a conversatione ipsius exempli gratia trahere potuisset. Una vero dierum cum, solito more, ad praedictum locum accederet, audivit quasi de fundo fontis vocem lacrymabiliter plangentis, et, heu! heu! me miserum, ingeminantis. Territus vero vehementer et consternatus, ubi propius accessit, diligentius auscultans, hanc esse praedecessoris sui defuncti abbatis vocem, ex olim nota sibi qualitate vocis ipsius, recognovit. Tum vero trementibus prae stupore labiis quaerenti quisnam esset qui illic ita plangeret, eadem vox quasi de sub aquis respondit, dicens: «Ego sum ille consanguineus tuus quondam abbas, nunc autem miserabilis spiritus, cui tu ad multam confusionem et infelicitatem meam in regimine monasterii hujus successisti.» Interrogatus cur ita plangeret, «quia ardeo, inquit.» Rursus interrogatus quare arderet, cum religiosa vita ipsius, quam in corpore gesserat, requiem magis quam tormenta meruisse videretur. «Tu, inquit, incendii mei causa es.» Et ait abbas: 1176C «Ego quare, vel quomodo? — Quia, inquit, fratribus, quibus indignus praeeram, personam animarum suarum saluti proficuam quaerentibus, et mihi post Deum vota et consilia sua committentibus, heu! affinitatis, qua mihi junctus eras, lenocinio caecatus, non secundum timorem Dei, sed secundum propriae voluntatis insipientiam, consilium dedi, ut te ad apicem hujus dignitatis proveherent. Idcirco justo Dei judicio in hoc aquae elemento cruciatibus addictus ardeo, liquesco, deficio; et in nihilum pene redactus, ad eadem tormenta rursus toleranda, restauror. Quod si certius probare vis, non esse frivola quae audis, fac afferri candelabrum aeneum, et lenta submissione in aquam mitti.» Mox praecipiente abbate allatum est candelabrum aeneum, et sensim in aquam missum, stupendo miraculo ita a facie frigidae illius, ut videbatur, aquae liquefactum est, sicut fluit cera a facie ignis, vel sicut fugatur nebula a facie solis. Quanta ergo severitate censura 1176D justi judicii Dei damnabit eos qui parentes suos de pecuniis vel possessionibus Ecclesiarum sibi commissarum divites et inclytos faciunt, si sic puniri meruit, qui personam fortasse satis idoneam, ad officii spiritualis eminentiam, sanguinis magis quam charitatis intuitu provehere praesumpsit?

Haec itaque, de periculis quorumlibet vitiorum, seu negligentiarum aliquandiu jam tractavimus ex occasione relationis beatae memoriae D. Gerardi Claraevallis abbatis, qui de periculo assidue jurantium fratres suos admovere studuit, ad exhortationem legentium summatim perstringere curavimus, scientes, simplicium fratrum animos exempla plus movere quam verba, quoniam devota mens, quae ex lectione spiritualis compunctionis fervorem magis quam inflantis scientiae eruditionem quaerit, dum facti memoriam versando atque reversando, quasi manu cogitationis tangendo palpat, ad amorem virtutum, horroremque vitiorum amplius ex ea accenditur, 1177A quam si decem millia sententiarum chartulis exarata transcurreret. Hoc igitur quasi grandi fenore absoluti, ad Claramvallem nostram, de qua cum Isaac ad meditandum in agro diversorum Christi Domini nostri magnalium egressi fueramus, revertamur: sicque tandem narrationis nostrae series, quae de venerabilium Patrum religiosa conversatione pretiosaque in conspectu Domini morte 1178A ad aedificationem multorum texitur, competenti conclusione terminetur. Nam et rivulus secus prata fluens certis venarum meatibus derivatus, arentia quaeque impinguat, marcescentia gramina revirescere facit, demumque universis sufficienter irrigatis sese in se recolligens, proprioque alveolo restitutus, legitimi cursus vivacitate prolabitur.

DISTINCTIO SEXTA. Varia continens de sacramento altaris et confessionis, de animabus defunctorum, et alia quaedam.1177 CAPUT PRIMUM. De incauta contemplatione cujusdam monachi Claraevallis, et de periculo contemplativorum.1177B

Dominus ad beatum Job de multiplici calliditate antiqui hostis sub specie Leviathan loquens, Nervi, inquit, testiculorum ejus perplexi sunt (Job XL): omnem videlicet hominem manifestius instruens, subtilissimarum deceptionum ejus inextricabiles nexus neminem absque gratiae suae adjutorio evadere posse. Verum, si cunctis qui Christiana professione censentur, et ad coelestem gloriam, de qua superbus Satanas cum angelis suis cecidit, duce humilitate nituntur conscendere, summopere considerandum est illud Apostoli: Videte quomodo caute ambuletis, quoniam dies mali sunt (Ephes. V); et illud: Ne circumveniamur a Satana: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. II). Quanta putamus sollicitudine vigilandum est iis, qui sacratioris vitae desiderio 1177C in coenobiis Domino militare, et contra spirituales nequitias spiritualibus armis dimicare proposuerunt? Falluntur nempe, stolidissimoque errore raptantur, qui saecularis molae tumultuosa negotia tantum, et non etiam coenobialis lecti quieta silentia insidiis inimici patere arbitrantur, cum tanto subtiliores laqueos tendere soleat callidus hostis, quanto quis altius scalam virtutum scandere, atque de hujus mundi naufragio nudum se evasisse confidit. Quapropter gravissimam unius viri spiritualis tentationem, quam in otio silentii sui indiscrete contemplando incurrit, ad cautelam contemplativorum proponemus, quatenus ii qui ferventiori studio lectioni incumbentes diversas memoriae sententias commendant, atque ex eis primo quidem meditationis, dehinc etiam contemplationis oculum exacuunt, semper illius sententiae memores: Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV), magis in timore sanctae humilitatis se utiliter deprimant, quam in luce periculosae contemplationis 1177D pueriliter volare praesumant.

Erat in Claravalle senior quidam purissimae religionis, quae sub venerabili Patre nostro B. Bernardo in eadem sancta domo multis etiam simplicioribus gratiam perfectionis contulit, strenuus imitator effectus, et in quotidiano virtutum exercitio devotus, qui ob sapientiae suae gravitatem, consilii maturitatem eximiaeque conversationis sanctitatem, non tantum sibi soli, sed et aliis quoque prodesse posse judicatus, Fusniacensis Ecclesiae, quae est una de dignioribus et magis religione conspicuis filiabus Claraevallis, abbas constitutus est. Positus ergo in honore, ipsiusque honoris pondus assidue pensans ne, secundum Prophetam, periculum honoris non intelligeret (Psal. XLVIII), pastoralis officii dignitatem, humilitate, quae spiritualem virum decebat, administrabat; 1178B tandemque laboriosae praelationis sollicitudini seniles humeros subducens, Rachelis quanto sterilius, tanto jucundius contubernium Liae licet fecundis sed tamen valde periculosis praetulit amplexibus. Ad suam itaque Claramvallem reversus, ac velut haud degener pullus nidulo proprio restitutus, quotidianae conversationis suae discussione motus et affectiones cordis dudum praelationis occasione quaquaversum sparsas ad se recolligebat, exemploque sanctissimi Patris sui Benedicti habitavit secum. Spiritualibus autem studiis intentus, et a strepitu garrulae occupationis penitus sequestratus, orationi, lectioni, compunctioni sacraeque meditationi operam dabat, sciens adversus virulentas suggestiones mundialis pompae, carnalisque illecebrae, efficacius his non esse antidotum. Porro continuae meditationis assiduitate provocatus, suavitateque illectus, coepit jam sanctae contemplationis subtilitate divina quaeque mysteria scrutari, scrutando 1178C jucundari, exsultans in jubilo cordis, dicensque cum Psalmista Domino: Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea (Psal. CXVIII.) Quia vero salutarem hostiam per quam redempti et reconciliati sumus Deo Patri cum fructu bonorum operum sedulus immolabat, altitudinem imperscrutabilis hujus mysterii tanto dulcius contemplando ruminabat, quanto id frequentius altissimam Dominicae passionis humilitatem repraesentando iterabat. Sed o utinam, sicut pius, ita etiam cautus et timoratus contemplator esse curasset, praesertim in tam mira profunditate tantorum mysteriorum, ubi omne rationis humanae deficit argumentum, solumque sacrae fidei consulitur oraculum. Nam cum admirando pensaret, et pensando admiraretur quonammodo panis et vinum, quae in altari proponuntur, mediante virtute Dei in verum corpus et verum sanguinem Jesu Christi Domini et Redemptoris nostri transsubstantiaretur, plusquam oportebat scrutabundus, rationisque oculo insolentius 1178D innixus, sacrum mysterium arcano fidei commissum rationis temeritate discutere praesumptuose tentabat. Caeterum, sicut testatur B. Bernardus, ratio, si quod fidei est, tentet irrumpere, effractrix judicatur , et B. Gregorius dicit fidem non habere meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Enimvero praefatus senior minus considerans sapientis consilium qui mel invenientem parcius edere suadet, ne forte satiatum evomere contingat (Prov. XXV); Apostolum etiam monentem, non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII); dum sacri mysterii dulcedinem, ipsis, ut reor, angelicis spiritibus imperscrutabilem, avidius rimatur, summae majestati debitam reverentiam non exhibens, impegit in lapidem offensionis, et Dominus in ira declinavit a servo suo. Ubi vero spiritus bonus, vel potius 1179A spiritus bonitas lucis suae radios subtraxit, malignus extemplo spiritus malitiae suae tenebras ingessit, variis cogitationibus animam jam nutantem exagitans rationemque fluctuantem pessimo dubietatis spiritu quatiens. Nempe dum quod fidei certissime constat, mortalitatis suae tenebras dissimulans, quasi revelata facie speculari praesumeret, justo Dei omnipotentis judicio de certitudine fidei cecidit in opinionis ambignum, ita ut quod ratione comprehendere non poterat, impossibile esse praesumptione caecatus aestimaret. Est enim, sicut elegantissime definit Apostolus, fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII). Si autem quod in hac mortalitatis valle, in hoc peccati et mortis corpore videre non possumus, per patientiam exspectare jubemur, ut in aeternae claritatis patria in nobis compleatur ubi erit Deus omnia in omnibus: compescamus oculos cordis a vitio inquietae curiositatis, quoniam, sicut testatur Sapiens, Haereditas ad quam 1179B praepropere festinatur in principio, in novissimis benedictione carebit (Prov. XX).

Igitur ubi primum incautus ille contemplator hoc dubietatis malum clandestinis animae suae moribus irrepere deprehendit, totus intremuit, nisusque vigore mentis tenebras diabolicae versutiae discutere, non potuit. Non enim sicut liberum est inquietae voluntati spontanea deliberatione in foveam se praecipitem jacere, ita etiam liberum habet propria virtute vel industria de fovea conscendere. Gubernaculo itaque fidei procelloso praesumptionis spiritu violenter evulso, navis conscientiae miserabilis hominis validissimis perniciosarum cogitationum fluctibus quatiebatur, malignis spiritibus cunctis nequitiae suae dolis ad id nitentibus, ut quem de certitudine fidei violenter perturbaverant, et am de dubietatis nubilo in assertionis blasphemae densissimas tenebras praecipitarent, ut videlicet exemplo Berengarii, qui primus impiae hujus haereseos inventor et defensor 1179C exstitit, sentiret et diceret panem et vinum quae in altari proponuntur, post consecrationem verum corpus et verum sanguinem Christi nequaquam esse. Verum omnipotens et misericors Deus, qui servum suum angelo Satanae ad colaphizandum tradiderat, ut disceret praesumptuosus non esse, quemque summum cognitionis gradum, qui soli beatae vitae debetur, in hac misera vita et in hac carne peccati insolentius rimantem, etiam de fidei stabilitate corruere permiserat: de periculosa tamen dubietatis rupe pendentem, in haereticae pravitatis barathrum praecipitari passus non est. Ibat ergo miserabiliter marcescens et contabescens in semetipso, prae angustia spiritus et violentia tentationis, sacrisque mysteriis, quae antea devotissime celebrabat, approximare non audens, atroci huic passioni se merito praesumptionis suae addictum esse gemebat. Miro namque modo errorem suum recognoscebat et dolebat, nec tamen ipsius erroris nubilum discutere 1179D poterat, et sicut de B. Maria Magdalena, sanctus ait papa Gregorius: «Amabat et dubitabat, quantoque prioris devotionis suae sinceritatem recordabatur, tanto perversae opinionis suae caecitatem plangendo detestabatur.» Augebatur in dies perniciosae hujus tentationis calamitas, nec solum interiorem, sed et ipsum quoque hominem ejus exteriorem occupabat, ita ut, deficiente pariter vigore mentis et robore corporis, in infirmitorio frequenter pausare, necessitatemque suam, quomodo poterat, transigere cogeretur. Audientes autem spirituales quondam filii ejus, fratres videlicet Fusniacenses, dulcissimum quondam Patrem suum tali moerore et afflictione oppressum, venerunt ad eum, blandisque precibus persuasum cum multa reverentia Fusniacum 1180A eum reduxerunt; si forte officiosa charitate ipsorum recreatus aliquod emolumentum calamatatis suae caperet, et de angustia tentationis, qua vehementer urgebatur, respiraret. Verum, quia sicut eleganter poeta canit:

Coelum non animum mutat, qui trans mare currit,

(HORAT. Epist. I, ep. 11, vers. 27.) et sicut Sapiens perhibet, quoniam, Nemo corrigere valet, quem Deus despexerit (Eccle. VII), nec loci mutatio, nec fratrum illorum favorabilis exhortatio, tentationis aculeum de praecordiis senis illius evellere potuerunt, quia nondum venerat tempus miserendi ejus, sed temerariae praesumptioni durior adhuc instabat cruciatus. Itaque usque ad ultimum pene terminum vitae suae in hoc frixorio blasphemae dubietatis confrixus, et tanquam aurum in camino tribulationis probatus atque purgatus, tandem, miserante Domino, lumen fidei plenissime recepit, tanto utique humilius de caetero credulitatis stabilitatem 1180B retinens, atque ab inquietudine illiciti scrutinii contemplationis oculum retrahens, quanto Deum superbis resistere, praesumptoresque reprimere, propriae calamitatis experimento didicerat. Quisquis ergo claustralibus disciplinis subditus, Mariae otium Domino largiente sortitus est, si callens ingenio divinam paginam scrutari dulce habet, necesse est ut semper meminerit se discipulum esse, non magistrum, ne forte ingenii sui subtilitate provocatus, signaculo fidei signata malo suo tentet irrumpere: vel temere quidquam discutere praesumat, quod ob reverentiam profunditatemque mysteriorum Dei, indiscussum vigilantissima sanctorum Patrum praeteriit solertia. CAPUT II. De excellentia fidei sacramentorum corporis Christi et sanguinis, et de discretione contemplationum.

Sane quantum distet inter scrutinium quod parit 1180C curiositas, et speculationem quam gignit pietas, inter contemplationem quam in fidei simplicitate conscientiaeque puritate parturit humilis devotio, et meditationes quae descendunt ex praesumptionis supercilio, lucidius adhuc declarabimus, quatenus sicut terruimus in spiritu suo praesumptuosos, ita mulceamus in spiritu Dei humiles et devotos. Certe praecipuus et maximus ille contemplator, a quo in Clarissima valle totius devotionis et contemplationis religio sumpsit exordium, beatum dico Bernardum, qui copiose in scriptis suis disserit quam fugienda sit praesumptuosae contemplationis temeritas, quanta reverentia sacro fidei arcano subdenda sit humanae rationis infirmitas, quodam loco satis evidenter indicat, ita dicens: Fidenter loquor, Trinitatem sanctam quam non intelligo, credo. Quid hoc verbo abbreviato sanius ad fidem, simplicius ad meritum, quid fidelius ad devotionem? Porro eamdem fidei simplicitatem, quam hic de sancta Trinitate paucis 1180D verbis comprehendit, etiam de sacramento altaris se firmissime tenere, non solum verbis, sed et mirabilium operum patratione, magnifice demonstravit. Cum intrasset aliquando partes Italiae, et propter efficacissimam gratiam, quam in effugandis spiritibus immundis habebat, fama virtutum ejus ubique claresceret, feminam quamdam atrocissimo daemone multo tempore possessam, oblatam sibi in ecclesiam introduci praecepit, nimirum sciens eam non tam facile ut caeteros posse curari. Ipse vero ad altare accedens, sancta missarum solemnia celebravit, peractaque ex more sacrorum munerum consecratione, corpus Dominicum super patenam posuit, atque super caput mulieris spurcissima colluvione maligni spiritus foedum et horridum tenuit, «adest, inquiens, 1181A inique, judex tuus, et caetera, quae in libro vitae ejus continentur: sicque tartaricum Cerberum, quem consuetudinaria precum facilitate fugare non poterat; fide et virtute divinorum sacramentorum potenter ejecit. Quadam etiam vice dum comitem Pictaviae schismati Petri Leonis obstinatius faventem, dominoque papae Innocentio subdi recusantem, nullis monitis, nullisve exhortationibus ad humilitatis fastigium, Catholicaeque Ecclesiae unitatem reducere valeret, negotium, quod humanae industriae viribus impossibile fore videbatur, divinae potentiae commendans, ad immolandam hostiam salutarem, per quam vita, salus, pax, et unitas miseris mortalibus conceditur, ecclesiam ingressus est, principe cum caeteris, quos ab introitu domus Dei excommunicationis sententia sequestraverat, prae foribus ecclesiae praestolante. Sacris itaque mysteriis consecrationis corporis et sanguinis Domini rite celebratis, homo Dei, non jam secundum hominem se agens, antequam 1181B pax in populum diffunderetur, manna coeleste, purissimum virginalis uteri fructum super patenam reverenter posuit, cunctis qui aderant admirantibus: et cum maximo stupore exitum rei praestolantibus, ipsam patenam pretiosum depositum pignus aeternae salutis continentem secum ferens, foras exivit, atque vultu igneo, voce non deprecatoria, sed minaci, verbis auctoritate plenis principem compellans, ita exorsus est: Rogavimus te, et audire nos contempsisti, Ecce egressus est ad te filius Virginis, Filius altissimi Patris: ille, inquam, Filius, qui pretio innocentissimi sanguinis sui sanctam Ecclesiam redemit, quam tu, quantum in te est, scindere et conturbare non formidas; adest judex universitatis, in cujus manus illa tua anima deveniet, ante cujus terribile judicii solium totius vitae tuae actuum rationem redditurus es: huic resiste, si vales.» Videns autem comes reverendum abbatem coelestia sacramenta cunctis Ordinibus angelorum 1181C tremenda sanctis manibus tenentem, et ignito vehementer eloquio peccatricis conscientiae suae secreta terebrantem, summae majestatis praesentiam non ferens, obrigescente gelido per membra sanguine velut exanimis in terra collapsus est, jacensque spumas horrendas, nigrescentibus labiis, egerebat, ac si ultimum jam efflaturus esset spiritum, et crebris singultibus vitalia quatiebat. Cumque sic miserabilis aliquandiu jacuisset, flentibus et pectora tundentibus qui aderant, accedens vir propheticus, et pede eum pulsans, in virtute illius quem portantem se portabat imperiosa voce praecepit ut surgeret, et episcopis, quos de sedibus suis expulerat, quorum aliqui praesentes erant, reconciliaretur, seque magis Ecclesiae Catholicae filium, quam schismaticorum fautorem fore, demonstraret. Quod etiam, cooperante gratia Dei, continuo factum est, sicut liber gestorum ejus plenius docet sane praeter spem universorum qui aderant, qui obstinatum nimis animum principis 1181D illius in schismate noverant: sicque tam clerus quam populus terrae, virtute incontaminati sacrificii, fideque viri Dei, a rabie Petri Leonis liberatus, et unitati sanctae matris Ecclesiae reincorporatus, Domini clementiam collaudabat, O quanta est pietas fidei, de qua excellenter pronuntiat Apostolus, quod habeat promissiones vitae quae nunc est, pariter et futurae (I Tim. IV). O vere mirabilis artifex Spiritus sanctus, qui tam mirabili glutino charitatis summis ima connectit; ut illum splendidissimum, nitidissimum et suavissimum panem angelorum habentem in se omne delectamentum, quod est Verbum Dei, mediante beatissima humanitate ejusdem Verbi, vermiculis terrae comedere concedatur, et terrenae substantiae portiuncula, quae ipso aspectu et aestimatione sui vilipendi poterat, per ecclesiasticae traditionis regulam consecrata, in verum corpus et verum sanguinem Christi Domini nostri transsubstantietur, fiatque pabulum dulcissimum, quo pium rationale, sed miserum jumentum deliciose refectum, rationali, 1182A sed beatae naturae in beatitudinis gloria consors efficiatur! Caeterum haec altissima Dei magnalia, quae ineffabili dignatione gratiae suae miseris mortalibus largitur, fidei quidem manifesta sunt, rationi vero caeca: et propterea credere haec, pietatis est; discutere, temeritatis; nosse, vita et vita aeterna est. Nonne tibi videtur admirandus iste sanctus cum sancto sene Simeone in profunditate mysterii majestatis celsitudinem non solum agnoscere, sed etiam aliis patenter ostendere, sub accidentibus, quae carneis et sensibus et oculis ingeruntur, id est visibili specie, pondere, et sapore, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, non rationis temeritate scrutari, sed fidei simplicitate credere, venerari et colere, atque in eadem fidei constantia superbis terribiliter repraesentare?

Cesset ergo jam humanae rationis temeritas discutere velle quod signaculo fidei signatum mortali naturae scire denegatum est; et licet cum patriarcha Jacob, qui simplicitate sua contentus erat, pede 1182B cognitionis claudicet, cum Petro tamen apostolo, qui virtute fidei Ananiae et Saphirae duplicitatem deprehendit et exstinxit (Act. V), fidei pedem fortius figat, ut per devotionem fidei quandoque ad cognitionis plenitudinem pervenire mereatur. Quid enim, curiose, interest tua scire, quo ordine superni largitoris vivificum beneficium consequaris, dummodo id efficacia teneas, utilitate probes, et insuper multimoda signorum et prodigiorum gloria, quae ab initio fidei usque nunc in sacramento altaris Deus operari non cessat, jucunda exhibitione, quantum fas est, experiaris? Sed, ut de majoribus taceam, et modicus de modicis Dei mirabilibus loquar, qui licet sit magnus et laudabilis nimis in magnis, gloriosius tamen mirabilia operatur in minimis, quanta benignitate trepidationem illius abbatis refovere dignatus est, qui araneam in calice sancto hora divini sacrificii repertam, fide plenus cum ipso sacramento hausit, prudenter advertens mortem vitae 1182C praevalere non posse: quique eadem die sanguinem minuens, araneam ipsam integram de vulnusculo cum sanguine erupisse, miratus expavit! Alterum quoque sacerdotem quemdam quanta dulcedine docuit pius Dominus: aliud in altari videri, et aliud debere credi, qui in simili casu deprehensus, nec dispari fide armatus, mortem cum vita sumere non dubitavit; sed, advesperascente jam die, dum pruritum in pede sentiret, scalpendo, araneam quam sumpserat, nulla parte corpusculi sui contritam seu mutilatam evulsit. Illud vero quam stupendum, quam admiratione dignissimum censebitur, quod idem virulentus vermiculus, qui fidem sinceram debitamque reverentiam Dominicis sacramentis exhibentibus, etiam intra vitalia receptus, nequaquam nocere potuit, quosdam eisdem terrificis sacramentis impudica irreverentia se ingerentes, licet longe positus, terribiliter exstinxisse perhibetur! Legitur enim in gestis Caroli Magni imperatoris quod cum 1182D idem religiosus Augustus quadam solemni die missam solita sua devotione audiret, diaconus qui ad ejusdem missae Evangelium legendum deputatus fuerat, praecedenti nocte, mulierculae cujus amore deperibat, impudicis amplexibus se foedare non timuit: hoc quoque gravissimo piaculo cauteriatam habens conscientiam, Dei terribilis in consiliis super filios hominum judicia non veritus, sanctum Evangelium legere praesumpsit; postmodum etiam sacris mysteriis secundum officii sui dignitatem eadem impudentia ministerium manibus impuris exhibiturus, si non ultio divina districta animadversione temerarium celerius de medio tulisset. Ecce namque dum verba sacra labiis pollutis depromeret, praedictus vermiculus desuper a laquearibus oratorii se per filum suum semel, secundo ac tertio, super caput contaminati lectoris demittens, tertia nihilominus vice ipso imperatore aspiciente caput obscenum pupugit, ac sine mora miserum exstinxit. Si ergo, o curiose, nullo humanae rationis acumine 1183A perpendere vales qua via, quove meatu vermiculus ille venarum abstrusas perplexitates irrepserit, seu qualiter a stomacho naturalem descensum intestinorum evadens, usque ad ima corporis inter carnem et pellem illaesus serpendo pervenerit, quomodo scire poteris quo ordine quove modo, panis et vinum quae in altari proponuntur, verum corpus et verus sanguis Christi efficiantur? Nam si, secundum prophetam, cum peditibus currens laborasti (Jerem. XII), quomodo contendere poteris cum equis, id est si in minimis istis mortalitatis tuae densissimis tenebris obvolutum te sentis, qua fronte, quave temeritate altissima Dei magnalia inquietus scrutari praesumis? De sacramento ergo altaris, sicut quidam de martyrio ait: «Totum demus Deo, nihil nobis.»

Volenti itaque in sancta religione proficere correctioni morum mundationique cordis, modis omnibus necessarium est insistere, mysteriis vero S. Scripturarum per contemplationem castigatius 1183B intendere, quoniam campus exercitii et laboris pertinet ad rudes et imperfectos, lectus vero contemplationis ad humiles et devotos. Sed quales putas humiles, vel quales devotos? Non utique qualescunque, sed qui curiositatis, vanitatis et voluptatis vitiis jamdudum mortui, sanctae humilitatis et perfectionis arcem conscenderint, qui possint cum Psalmista dicere Domino: In via testimoniorum tuorum, Domine, delectatus sum, sicut in omnibus divitiis (Psal. CXVIII). Caeterum quisquis in hac virtutum claritate nondum a Deo stabilitus est, ut in lumine earum ambulet tota die, sed adhuc vitiorum caligine circumfusum habet intellectum, licet ingenii subtilitate vigeat, et acumine rationis polleat, noverit tamen expedire sibi magis orare, psalmosque ruminare frequentius, legere vero parcius, et in ipsa lectione non scientiam inflantem, sed Spiritum vivificantem quaerere, non ut disertus, sed ut sobrius efficiatur, quemadmodum monet Apostolus: Non 1183C plus sapere, quam oportet, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII); non ut jactet se scire quod nescit: sed ut scientiam suam Deo et sibi, sicut decet monachum, in humilitate conscientiae custodiat, ne forte subsannet eum satyricus (Persius), vel potius immundus spiritus, quod usque adeo scire ejus nihil sit, nisi eum scire hoc sciat alter. Unde cum doctorum doctissimus Pater Augustinus dicat: «Orare et legere, utrumque bonum est, si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere,» miramur valde quosdam orationis et devotionis prorsus necessariam utilitatem pene vel penitus negligere, lectioni vero atque meditationi totis diebus ac noctibus incumbere, quasi non super inane pingat, aut pulverem in vento portet, qui scientiam in conscientia nondum a vitiis purgata multiplicat, et contemplationis subtilitas, quanto magis absque perfectionis plenitudine ad alta volat, non tanto magis, quemadmodum in multis experti sumus, periculosae ruinae pateat. Quia ergo talibus valde 1183D metuendum est, ne solum lampadarum nitorem praeferentes, olei vero pinguedinem negligentes, id est de sola scientiae claritate absque devotionis et humilitatis mansuetudine gloriantes, a justo judice Deo, qui ob inordinatum scientiae appetitum protoplastos de paradiso ejecit, cum fatuis virginibus reprobentur, curemus omnes, curemus singuli, tum pro indulgentia peccatorum, tum pro acquisitione virtutum, tum etiam pro vitanda aeternae mortis miseria atque adipiscenda sempiternae beatitudinis gloria, Domino Deo nostro sacrificium cordis contriti et spiritus humiliati in ara devotionis sedule immolare. Si quis autem in sacrae devotionis assiduitate gratia duce tantum proficere poterit, ut bonitatem bonae religionis et disciplinam non fictae humilitatis in fundamento stabilis conscientiae collocare praevaleat, hic jam secure cum Psalmista scientiam se doceri postulet (Psal. CXVIII), nec tamen scientiae salutaris efficaciam lectionis atque 1184A meditationis instantia solummodo, sed multo magis unctione illius qui docet hominem scientiam (Psal. CXXVI), se adepturum esse praesumat, testante enim Psalmista, vanum est omni homini ante lucem perfectae humilitatis ad scientiam anhelando surgere, ideoque modis omnibus necessarium est, sedendo in poenitentia prius manducare panem doloris (ibid.), id est compunctionis, et sic demum surgere ad lucem scientiae vel contemplationis; quoniam non inveniet locum de scientia superbiendi arrogantia vanitatis, ubi universos angulos conscientiae bonitatis et disciplinae repleverit maturitas

CAPUT III. De felici consummatione monachi desiderantis in Claravalle mori.

Joannes apostolus et evangelista, qui arcana verbi Dei, quantum mortalibus in tenebris et in umbra mortis sedentibus scire fas est, fatu revelavit 1184B sacro, in Pathmos insula propter testimonium ejusdem verbi Dei exsilio relegatus, inter multiplicia coelestis revelationis mysteria, ad consolationem omnium in via Dei laborantium, et sub pondere tentationum gementium, audivit vocem de coelo dicentem sibi: Beati mortui, qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV). Et ejusdem beatitudinis causam subdens: Amodo, inquit, jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos (ibid.). Hujus beatae mortis, per quam transitur de labore ad requiem, de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam, de miseria ad felicitatem, de fide ad cognitionem, jucundam memoriam sancti viri sedula meditatione pensantes, et ipsi votis et desideriis continuis ad eam suspirabant, dicentes: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI), et aliis morientibus pium congratulationis et compassionis impendebant affectum, sicuti de beato Bernardo abbate legitur quod vix unquam 1184C mortuum sine lacrymis compassionis sepelierit, et reverendissimus Alexandrinorum patriarcha Joannes excellentis personae suae auctoritatis oblitus, ad morientes quoslibet fideles per semetipsum accedebat, sedensque coram eis obeuntium agonem cum multo pietatis affectu considerabat, propriis quoque manibus morientium oculos claudens, animas de corporibus egredientes divinae gratiae devotissime commendabat. Sed et beatus episcopus Malachias Hiberniensis, in omnibus operibus suis memorans novissima sua, ut in die defunctionis benedictionem consequi mereretur, cum venisset aliquando Claramvallem, et amicitiam familiaritatemque S. Patris nostri Bernardi ob sanctitatis suae reverentiam obtinuisset, tanto sanctae charitatis ardore anima ejus animae viri Dei adhaesit, tantoque desiderio in Claravalle moriendi accensus est, ut reversus in patriam, reliquo quo advixit tempore, hanc precum suarum summam Domino devotus offerret, quatenus et in Claravalle, 1184D et in die commemorationis animarum omnium fidelium mori, atque juxta dilecti sui abbatis cineres et ipse incineratus beatae resurrectionis gloriam praestolari divina largitate mereretur. Nec frustratus est a spe sua, quandoquidem desiderium animae ejus tribuit ei Dominus, et locum quidem pro gloria, diem pro merito, socialis vero pausationis triumphum pro meritorum suorum praerogativa sortitus est.

Hujus gloriosi praesulis fidem et devotionem secutus est frater quidam, non minus sanctae conversationis odore quam naturali nomine Balsamus, qui erat monachus S. Anastasii, quod est Cisterciensis Ordinis coenobium ad Romanae urbis moenia situm. Hic cum venisset aliquando propter injuncta sibi negotia ad B. Bernardum in Claramvallem, vidissetque sanctae et numerosae illius congregationis disciplinam, in observantia sacri Ordinis maturitatem, concaluit cor ejus in ipso, et in meditatione illius 1185A exarsit ignis, ita ut si non charitas, quae nequaquam quae sua sunt quaerit, aliud imperasset, vivere et mori in Claravalle cunctis divitiis et deliciis mundi praeposuisset. Ne tamen vacuus inde recederet, et tam religiosum desiderium debita mercede privaretur, humillimis precibus a sancto abbate petiit, et pro fervore suae devotionis obtinuit, quatenus in obitu ipsius plenarium ei servitium a conventu Claraevallis persolveretur. Quo adepto Claramvallem jam suam, seque monachum Claraevallis reputans, exsultabat in Spiritu sancto, reversusque ad propria, solebat ab illo tempore singulis fratribus Claraevallis, quorum obitum cognovisset, singularia semper reddere officia; et insuper unoquoque anno duodecim missas pro caeteris omnibus, quorum finem ignorabat. Hic itaque vir devotissimus, licet in curis monasterii, quibus admodum utilis ac necessarius erat, obedientia cogente, assidue detineretur, hanc tamen sibimetipsi temporis partem redimere 1185B studuit, ut inter easdem occupationes, praeter communes observantias Ordinis, et alia bona, quae solo Deo conscio faciebat, singulis diebus per octo annos diceret Psalterium, et ad minus quotidie disciplinam acciperet. Quam vero placita Deo fuerit sancta conversatio ejus, hoc unum quod subjicimus miraculum manifeste declarat: Missus aliquando pro negotiis monasterii sui ad domnum papam Alexandrum, qui tunc in Francia morabatur, casu incidit in manus quorumdam schismaticorum, qui pseudopapae Octaviani partem tuebantur. Moxque de mula cui insidebat injuriose depositus, retrudi in custodiam jubetur. Unus autem ex eisdem raptoribus super mulam hominis Dei insiliens, cum secum eam ducere vellet, illa miris gestibus et saltibus recalcitrans, et quasi pro domino suo pugnans, ire penitus recusavit. Cumque calcaribus et flagellis innoxium animal undique caederent, vinci omnino non potuit, sed magis retrogradis passibus incedens, et semper in vetitum nitens, conatus omnium 1185C superavit. Videntes itaque schismatici divinitus agi contra se miraculum, tandem victi taedio pariter et miraculo, virum sanctum dimiserunt, praecipientes ut eamdem mulam coram eis ascenderet et abiret. Illa vero mox cum tota mansuetudine recepto Dei famulo, mirantibus universis, sine ulla cunctatione vel coactione processit, ambulans alacriter, et portans dominum suum, quem laeta recognovit. Porro desiderium illud moriendi in Claravalle, quod pridem fecunda devotione conceperat, quotidianis incentivis auctum, semper in corde ipsius vivebat. Appropinquante vero vocationis ejus die, qui soli Deo cognitus erat, cui desiderium pauperum exaudire familiare est, ipso Domino, qui omnia ad salutem electorum suorum operatur, disponente, etiam ad domum Claraevallis, quam locum dormitionis et sepulturae sibi fore semper optaverat, alia quidem occasione venire meruit. Contigit namque ut supradicta domus S. Anastasii, quae est 1185D filia Claraevallis, cujus erat ipse devotissimus monachus, spirituali pastore vacaret. Quapropter ab ipso summo pontifice et a fratribus suis missus domum adiit Claraevallis, ut novum inde abbatem ad arbitrium Patris ejusdem loci assumeret; magis autem missus a Domino venit, ut de mundi hujus pelago egrediens desiderii sui portum jamjamque teneret.

Dum ergo per dies aliquot ibidem moraretur, et de omnibus, quae in sancto illo conventu videbat et audiebat, aedificaretur, compungeretur et ad devotionem excitaretur, contigit unum de fratribus praesentis vitae finem sortiri. Cumque tabula defunctoria sonante grandis illius coetus, monachorum scilicet atque conversorum devotissimum concursum et occursum videret, commendationis quoque solemnem exsecutionem, et in elatione funeris cantus pietatem magnaeque multitudinis extensam et ordinatam processionem, sacerdotum etiam ac ministrorum 1186A pro anima defuncti fratris hostiam salutarem immolantium sacrum obsequium, psalmodiae nihilominus circa defuncti corpus religiosas excubias, totus in affectu pietatis resolutus, et hujus beneficii, quod semper optarat aestuanti corde participium mereri desiderans, cum gemitu valido petivit animae suae ut moreretur, ex intimis medullis cordis clamans ad Dominum, et dicens: Moriatur, Domine, anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII). Exsequiarum vero solemniis rite celebratis delatoque ad tumulum corpore, dum, sicut moris est, tam noviter sepeliendi quam caeterorum fratrum ibidem pausantium sepulcra conventus amplissimo ambitu in modum coronae gyrasset, explicitis jam psalmis sepulturae attinentibus, Antiphona, Clementissime Domine, ab universitate fratrum dulci modulatione decantabatur. Interim vero praedictus servus Dei, oculos non curiositatis sed pietatis indices circumquaque 1186B ducens ac reducens, sanctam illam multitudinem velut angelicum chorum laetus intuebatur, totusque dulcedinis ac devotionis affectibus in semetipso liquescens, quoniam in vita sua unum ex ipsis fieri non licebat, nimirum obedientia renitente, ut saltem moriendo unus ex eis fieri mereretur, ferventis desiderii aestibus optabat et orabat. Antiphona itaque percantata, dum in clausula ejus ubi dicitur, Domine, miserere super peccatore, cuncti solito more veniam peterent, et pro anima defuncti fratris supplices exorarent, servo Dei eamdem veniam cum caeteris petente, atque eumdem sermonem ardenti pietatis spiritu orante, rupti sunt fontes oculorum ejus, largissimoque lacrymarum imbre faciem rigans, non solum defuncto requiem, sed et sibi celerem in eadem domo vitae terminum postulabat. Mox igitur divina clementia desiderium servuli sui effectui mancipare volente, in ipso loco invasit eum peremptoria febris, quae illum usque ad exitum variis incommodis vexans, et subrepentium 1186C delictorum, sine quibus praesens vita non ducitur, rubiginem purgans, voti sui compotem tam feliciter quam celeriter fecit. Sequenti vero nocte, cum membra sopori dedisset, apertum est ei coelum, et vidit in eo Dominum nostrum Jesum Christum, ejusque beatissimam genitricem Dominam nostram, nec non et S. Bernardum aliorumque sanctorum multitudinem copiosam cum gloria magna, quorum felicissima visione ita laetatus est, ut jam se quasi unum ex eis reputaret. Crescente autem languore in multa patientia gratias agebat Deo, oris confessione, cordis contritione, et sanctae precis devotione, portionem sibi in terra viventium dari precabatur, sicque ad extrema deveniens infra decimum diem sancto fine quievit: Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum (Psal. CXXVII): qui bona quae in aliis videt veneratur et diligit; et licet ipse pro viribus virtutum studiis invigilet, bravium tamen laboris sui fraternis meritis intervenientibus 1186D plenius et perfectius se consequi posse praesumit, si eorum quos meliores se reputat, consortium, vel in vita vel in morte adipisci potuerit. Ecce servus iste Dei, cujus vere felicem consummationem descripsimus, doctus a Deo, de virtutibus suis non altum sapere, sed pro imperfectione sua semper timere, dum sanctissimae congregationis beatam societatem votis ardentibus concupivit; quod viventi virtus obedientiae denegavit, ejusdem obedientiae piissimus remunerator morienti benigne restituit, ipsumque ineffabili gloriae eorum, quae solis perfectis monachis debetur, associavit in coelis, quorum sacris cineribus vel in sepultura sociari humilibus votorum suspiriis praeoptavit in terris.

CAPUT IV Item de converso, qui petivit a Domino ut in Claravalle moreretur.

Hanc autem moriendi in Claravalle gratiam, non 1187A huic soli tantum, sed et nonnullis aliis divina novimus largitate concessam, sicut etiam nostris temporibus cujusdam servi Dei tali desiderio vehementer aestuantis gaudium impletum vidimus et laetati sumus: atque ad portandum pondus diei et aestus sub disciplina Claraevallis non mediocre incitamentum sumpsimus. Instabat aliquando tempus generalis capituli, et abbates Cisterciensis Ordinis de universis mundi partibus Cistercium festinabant. Inter quos abbas quidam de filiis Claraevallis abbatizans in regione Hispaniarum longo et laborioso itinere generationis suae matrem, id est Claramvallem, adibat, habens secum in comitatu conversum quemdam moribus honestum, devotione praeclarum. Is aliquoties audiens in patria sua nectaream famam de religione et sanctitate domus Claraevallis, incitabatur spiritu, desiderans videre Claramvallem, cui clarissimus abbas claritate sanctitatis clarum nomen in orbe dedit. Iter itaque capituli 1187B adorsus, quanto magis approximabat desideratae Claraevalli, tanto magis optabat, si fieri posset, non solum eam videre, sed etiam sortis extremae funiculum in ea sortiri. Ubi vero adeo contiguus factus est, ut eminus sacri templi pinnaculum prospicere posset, devotionis unguentis ad aspectum reverendi loci charitatis igne bullientibus, totus ad pietatem liquefactus est, elevatisque manibus et oculis ad coelum, brevem quidem, sed fidei plenitudine sincerissimam precem effudit ad Dominum, quodammodo exclamans et dicens: «O Domine, si petitio pauperis et peccatoris non displicet majestati tuae, sit, quaeso, sacer iste locus, qui tantarum sanctarum animarum tecum jam regnantium pignora servat, requies mea in saeculum saeculi. Hic Domine, si dignaris, pausem, quoniam elegi eum.» Ingressus itaque locum tabernaculi admirabilis quod fixit Deus et non homo (Hebr. VIII), specialis patroni et tutoris ejusdem loci, scilicet S. Bernardi, nec non et insignis collateralis ipsius B. Malachiae 1187C tumbas simpliciter veneratus est, et ut desiderii sui celerem consequi mereretur effectum, devote precabatur Nec tardavit piae petitionis effectus, sed repente coepit viribus corporis destitui, lectoque aegritudinis receptus, sic laetus et alacer ad agonem mortis, quasi ad epulas invitatus, properabat. Sane postquam eo prodente, et abbate ipsius testimonium perhibente, tam monachis quam conversis innotuit, illum ob desiderium moriendi in Claravalle, hanc sibi a Domino celerem mortem impetrasse, sacer ille conventus oppido gratulatus est, sicque feliciter morienti pie congaudens, sanctissimo collegio suo migrantem votis et desideriis bonae voluntatis associavit. Ipse sacramentali oleo inunctus, et viatico Dominici corporis et sanguinis munitus, infra paucos dies, abbatibus qui in Nativitate sanctae Mariae Claramvallem ante capitulum Cisterciense convenerant, ibidem adhuc, ni fallor, demorantibus, in medio tantae et tam sanctae multitudinis, 1187D abbatum videlicet et monachorum et conversorum, sicut desideraverat, fraternis orationibus protectum spiritum exhalavit. Cujus exsequias magni et reverendi coetus illius frequentia solemnibus et devotis officiis celebrans, terramque terrae adjiciens, mirabilem Deum in sanctis suis, qui quantum apud se sincera supplicum vota valeant, in hoc paupere suo demonstrare dignatus est, in commune glorificabat.

Caeterum quis ambigat per divinae bonitatis abundantiam nonnullis quandoque concedi, quod sibi in se deest meritorum, alienis meritis debere suppleri, et quia ubi infirmus et imperfectus quisque Ecclesiae in religione perfecte incorporatur, perfectorum meritis imperfectorum tegi deformitatem, dummodo iidem imperfecti pura intentione perfectionis et sacrae religionis pro modulo suo imitatores effecti 1188A de hoc mundo rapiantur, sicut Psalmista canit, quia, cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris? (Psal. XVII.) Nec solum religiosa quaelibet Ecclesia credenda est in membris suis adhuc in carne peccati strenue militantibus infirmos meritis et precibus fovere, atque protegere, exitumque munire, verumetiam multo magis in membris suis post sacrae peractaeque militiae sudores, emeritorum requie et beatitudine gloriosis id speranda est actitare, quemadmodum quidam perfectae religionis senior de fratribus Claraevallis, qui gratiam videndi quandoque res invisibiles a Domino acceperat, testatus est, dicens morientibus fratribus animas jam carne solutas ad animam carne solvendam non minori, vel potius majori frequentia et devotione, quam carnem adhuc vegetantes occurrere, atque et malignorum spirituum cum multa truculentia ex adverso occurrentium malitiosas accusationes evadere, verique luminis, et 1188B aeternae beatitudinis participium consequi possit, officiosissima charitate insistere. Quapropter, sicut non immerito felices pronuntiamus eos qui exercitatione durae et laboriosae poenitentiae tam vivorum quam defunctorum fratrum suffragiis morientes fulciri merentur, sic nimirum miseros, et, ut ita dixerim, omnibus hominibus infeliciores plangimus eos, qui cur habitum religionis assumpserint, non attendentes, sed vitam suam morum corruptione depravantes, etsi viventium honestis obsequiis tumulo inferantur, tamen nec vivorum nec defunctorum opitulationibus quidquam consequuntur, sed qui spinas dissolutionis seminaverunt, ignem aeternum malitiae suae stipendium sortientur.

CAPUT V. De religioso viro cujus exsequias animae defunctorum visae sunt celebrare.

Enimvero si cui fortassis scrupulum movet quod praefatus senior dixit fratribus ex hac vita decedentibus 1188C animas carne solutas ad exitum morientium occurrere, nullatenus, quaeso, vel sancto viro ista dicenti, vel nobis ea quasi falsa scribentibus succenseat, sed patienter sustineat, et veraci testimonio nos asserere comprobabit, haec non solum specialiter a sanctis viris cognita, sed etiam omnipotentis Conditoris nutu etiam carneis oculis et corporalibus auribus visa et audita quandoque fuisse quatenus tanto minus mortalis homo de misera seu beata vita animae post mortem secundum meritorum qualitatem dubitet, quanto perspicacius subtilem et invisibilem ejusdem animae substantiam ad nutum Creatoris cui omnia possibilia sunt, in carne viventibus conjungi, et, ut ita dixerim, admisceri deprehenderit, praesentemque vitam, quam caducam atque transitoriam non ignorat, funditus despiciens, ad illam ad quam per momenta singula decurrit, omni sollicitudine bonis operibus invigilando se praeparet. In partibus minoris Britanniae 1188D erat aliquando homo quidam saecularis, qui licet saecularibus negotiis deditus, curaeque rei familiaris intentus esset: erat tamen fidelis et timoratus atque in observantia mandatorum Dei pro modulo suo devotus. Inter caetera vero bona, quae vel publice vel privatim solo Deo testante faciebat, talem sibi fecerat consuetudinem, ut ad ecclesiam vadens sive rediens, seu quacunque alia occasione coemeterium transiens, pro animabus fidelium ibidem pausantium devotam Domino precem libaret. Contigit vero ut expleto tempore vitae suae de hoc saeculo nequam migraturus, lecto decumberet. Cumque jam morti se vicinum sentiret, mediis noctis tenebris misit ad presbyterum suum, rogans ut ad visitandum se cum Dominico sacramento venire dignaretur. Presbyter vero segnitie pressus, et heu! plus diligens commodum carnis suae quam salutem 1189A animae parochiani sui, pergere recusavit; diaconum tamen suum, nomine Danielem, bonae conversationis virum vice sua destinavit. Qui libenter obediens et jussa celeriter complens, postquam morienti viaticum tradidit, ad propria redire non distulit.

Mox ergo ut pauperculus ille, sed meritis dives, infirmus, perpetuae sanitatis et non periturarum divitiarum largitorem Christum Dominum ad munimen sui recepit, laetus hominem exuit, et cum illo, ut credimus, qui pauperum susceptor fieri dignatus est, paradisi portas ingressus, lucidas beatorum spirituum mansiones accepit. Diaconus vero rediens, ubi ostio ecclesiae appropinquavit, invenit illud apertum, quod clausum firmissimeque obseratum dimiserat. Unde cum multum obstupuisset, et ancipites mente versaret cogitationes, ita mox divina virtute in eodem loco defixus est, ut se inde movere non posset. Et ecce repente in coemeterio 1189B illo audita est vox clamantis atque dicentis: «Surgite, fideles universi, surgite quantocius, et exite de tumulis vestris, quotquot in isto coemeterio requiescitis, ut convenientes in ecclesiam commendemus animam defuncti hujus charissimi nostri, et rependamus ei vicem benificii sui. Quoties enim per hoc coemeterium transire solebat, toties pro nobis orationem specialem facere consueverat.» Ad hanc vocem coepere velociter exsurgere mortui, factusque est fragor atque tumultus grandis, cum egrederentur de tumulis suis. Porro in ecclesia videbantur cerei multi hinc inde parietibus affixi, qui eamdem basilicam copioso lumine illustrabant. Quam cum defuncti illi ingressi fuissent, coeperunt ibi suavi melodia Dominum in commune laudare, et commendationis officium solemniter decantare, ita ut, uno dicente, collectas et orationes, alii subjungerent, Amen, caeterasque responsiones, quemadmodum in choro psallentium fieri solet. Commendatione 1189C vero expleta, clamatum est denuo ut singuli reverterentur ad sua loca. Quibus egressis de oratorio, factus est iterum sonitus et collisio tumulorum, quando se in eis recollocaverunt. Tunc paulatim coeperunt deficere luminaria illa quae in ecclesia videbantur, quousque penitus exstinguerentur. His ita completis, solutus est clericus ille, de loco in quo fixus haerebat, et intrans oratorium reposuit ibi sacramentalia vasa, quae secum detulerat. Qui cum ad mansionem presbyteri rediisset, ille trutina inertiae suae metiens alios, et neminem profunda nocte facile vigilare reputans, quasi miseratus hominem pro labore, rogabat eum citius stratum repetere ac dormire. Cui ille respondit: «Non est mihi modo pausandum; sed tibi potius surgendum atque laborandum. Jam enim defunctus est aeger, ad cujus exsequias procedere nos oportet.»

Vix verba finierat, et ecce nuntius venit, supradicti viri obitum nuntians, adventumque presbyteri flagitans. Surgens itaque licet invitus sacerdos, 1189D cum diacono sine mora perrexit, et debitum pio funeri obsequium impendit. Porro diaconus ille beneficio gratiae Dei tam dignanter se visitantis nequaquam ingratus existens, sed de visione quam viderat affectus vehementer atque compunctus, omnia quae vel in re, vel in spe babere poterat, reliquit; exiensque de terra et de cognatione sua Turonis in monasterio S. Martini religionis habitum suscepit. Ubi etiam religiosam vitam ducens, fideliumque defunctorum memoriam agens, proficientibus meritis postmodum prior ejusdem Ecclesiae constitutus est. Praefatam vero revelationem quibusdam familiaribus suis secretius innotuit: quae tamen ob mirandam rei novitatem silentio tegi non potuit; sed ad notitiam ejusdem loci abbatis celerius pervenit. Qui de re tam incredibili, aut probabiliter edoceri, aut eam penitus reticeri volens, coadunato fratrum 1190A coetu in capitulo coram omnibus, eumdem priorem super hujusmodi verbo convenit, districte praecipiens atque in virtute obedientiae adjurans ut veritatem ab eis non celaret. Qua ille tandem adjuratione constrictus, licet verecundiae suae parci voluisset, ne in publico hoc fieret, tamen ad honorem Dei et ad aedificationem proximi, quod sibi acciderat verecundus ac pavidus explicavit. Cognita igitur veritate praedictus abbas, cum esset vir bonus et religiosus, super tam inauditis mirabilibus prognosticae hujus revelationis sacrum futurae resurrectionis mysterium quodammodo praesignantis, gratias egit Deo, generalemque legem in coenobio suo sanciens, praecepit ut quotiescunque coemeterium aliquos de fratribus intrare contingeret, toties pro fidelibus ibidem pausantibus ad minus semel Orationem Dominicam dicere non pigritarentur.

Nemini ergo frivolum vel absurdum videatur quod diximus animas defunctorum fratrum decessui morientium 1190B fratrum quandoque interesse, atque ut ab instantibus tunc periculis eruantur propensius elaborare, cum praesenti manifeste doceamur exemplo tanto tunc eas ad succurrendum ferventius et devotius insistere, quanto quis in hac vita earum memoriam habere, atque ad mitigandam districti judicis sententiam precum suarum suffragia impendere sollicitior fuerit. Nam quid aliud etiam nobis innuitur per hoc quod de beatae memoriae D. Gaufrido Sorensi quondam episcopo supra in hoc volumine continetur, quia scilicet dum adhuc esset monachus in Claravalle, vidit manifeste quadam nocte infra vigilias sacras psallens alacriter et orans ab aquilonari parte ecclesiae, id est ab atrio in quo defunctorum fratrum corpora pausant, multitudinem magnam candidatorum venientem, quae perante gradum presbyterii transiens, ostium quod ad infirmitorium vergit egressa est, cum eodem momento in infirmitorio quidam bonae conversationis 1190C senex in extremis agens agonizaret, nisi hoc, quod beatae fratrum defunctorum animae fratrem corruptibilis vitae induvias exuentem in suum consortium recipere, atque malignorum spirituum phalangas calumniari eam cupientium propulsare veniebant? Quantum vero intelligimus, haec de illis animabus solummodo sentienda sunt, quae ab omni culpa simul et ab omni poena emancipatae, beatitudinis aeternae felicitatem jam adeptae sunt, similiter et de illis morientibus, qui transactae vitae religiosa conversatione hoc meruerunt, ut beatarum animarum praesidiis in periculo mortis fulciantur.

CAPUT VI. De milite a periculo mortis per fidelium animas liberato

Quia tamen relatione memorabilis hujus miraculi ostendimus, qualiter fidelium animae pro se devote oranti vicem beneficii sui in morte ipsius impenderint, libet nunc referre quomodo quidam studiose 1190D pro fidelibus defunctis orantes, seu eleemosynas pro eis facientes, etiam de praesentis vitae periculis et de inimicorum gladiis cervicibus suis imminentibus earumdem animarum opitulatione liberati sunt, quatenus religiosus quisque mercede laboris sui se privandum esse non certus existat, si affectum compassionis et actum subventionis porrigat animabus juxta sententiam justi judicis Dei, vapulantibus; cum etiam saeculares nonnulli, qui in hac parte devotionis ferventiores exstiterunt, extremae calamitatis pericula propter hoc pietatis negotium evasisse cognoverit. Constat enim compassionis affectu nil Deo esse acceptius, quandoquidem summae miserationis pietas summam divinitatis beatitudinem ad subveniendum miseris de coelis ad terram descendere fecit, et quia defunctorum animae quae jam per se mereri nil valent, tanto gratius suscipiunt 1191A interventionis beneficium sibi a viventibus impensum, quanto per hoc poenas suas aut mitigari, aut citius finiri sentiunt, quas, peccatis suis exigentibus, duras vel diuturnas fore debuisse non nesciunt. Igitur miles quidam in actu et habitu saeculari, saecularem animum bonorum operum studiis reprimere satagebat, seque mortalem esse, et tempore suo moriturum fore crebro recogitans, mortuorum memoriam apud Deum prece et devotione qua poterat, frequentius faciebat. Decreverat namque ut nulla unquam necessitate, nulla festinatione atrium ecclesiae transiens praepediretur, ut non stans facie ad orientem versa Dominicam Orationem pro fidelium animabus intente diceret, Dominumque defunctis misereri suppliciter oraret. Contigit vero ut ab inimicis suis insidiantibus sibi quadam vice ita repente circumveniretur, ut aut in instanti periculum mortis incurrere, aut vitam fugae praesidio tutari necesse esset. Cursu itaque rapidissimo fugiens, 1191B casu accidit ut ad clausuram qua coemeterium cingebatur currendo deveniret. Quia vero competentiorem compendii semitam ad effugiendum quos fugiebat, non inveniebat, citis saltibus clausurae introitum per medium coemeterium transiliens, coepto cursui anhelus instabat. Verum inter currendum consuetudinis suae, quam multo tempore illibatam servaverat, recordatus, concidit corde, et quid sibi in tanto rerum discrimine faciendum esset, aestuanti mente pensabat. Aut enim debitum spirituale cum periculo vitae fidelium animabus persolvendum erat, aut debiti praevaricatorem coram justo judice Deo, qui in se confidentes in quantumlibet arcto necessitatis articulo servare potest, conscientia reum tenebat. Sed quia in tanta temporis et discriminis angustia diu deliberandi spatium non habebat, vicit cito pietas fidei metum corporeae fragilitatis, decrevitque contempta morte fidelibus defunctis solitum precis subsidium nequaquam subtrahere; sed, si ita placeret Altissimo, supra tumulos 1191C eorum pro quibus orabat gladiis inimicorum confossus occumbere.

Itaque suppresso cursu gradum sistit, turbatumque tranquillans animum, facie, sicut solebat, ad orientem versa, Dominicam Orationem tanto sinceriori pietatis affectu dicere coepit, quanto se hanc novissimam ad Deum fundere precem, et quasi ultimum vale fidelibus defunctis offerre existimabat. Interim vero crudelissimo lethalis odii livore exagitati rapidis passibus advolant inimici, cernentesque reverenter stantem virum, cujus sanguinem sitiebant, metu mortis diriguisse putabant; et quasi jam voti sui crudelem effectum habituri de scelere in continenti, ut sperabant, perpetrando, impie quidem, sed non impune tripudiabant. Nam ubi praecipitatione furibunda in insaniam versi, septa coemeterii irrumpere, immunitatem ecclesiae Dei violare, et hostiam submissa cervice inclinatoque capite stantem imitatione primi fratricidae immolare 1191D festinabant, ecce repente vident armatorum multitudinem magnam totum coemeterium replesse: quam defunctorum animas fuisse, pro quibus ille orabat, non improbabiliter credimus: quae etiam intercessorem suum stipata corona ambientes, ut orationem quam pro eis inchoarat, absque impedimento perficere posset, sancta sollicitudine observabant, in adversarios vero gladios et hastas terribiliter vibrabrant. At vero Deo odibiles illi solo maligni desiderii voto homicidae, videntes tam subitam rerum mutationem, et armatorum turbam sibi imminentem, stupefacti et mente consternati fugam velociter iniere; et qui alienam vitam crudeli occisione perimere venerant, emolumenti maximi loco reputabant, si suam fugae praesidio servare potuissent. Devotus autem ille orator nil tale videns vel sentiens, postquam orationem suam complevit, cursum quem pietatis intuitu tantae necessitatis articulo constrictus omiserat, repetens, pernici celeritate 1192A velut insequentium se inimicorum manus fugiens probe aufugit; et quia gladios furentium inimicorum, et de tam proximo sibi imminentium evadere potuisset, miratus expavit.

Caeterum post aliquantum temporis inimicitiarum nube charitatis ardore dissipata, pacisque pulchritudine inter partes stabiliter redintegrata, cum familiariter ab invicem quaererent, illi quidem, quid causae exstitisset, quod, mortis articulo sibi imminente, immobilis stans de loco non motus fuisset; ille vero, cur vitae ipsius pepercissent, cum opportunitatem perdendi eum nacti fuissent, cognita ab alterutro mysterii veritate, Dominum, qui facit mirabilia magna solus, magnifice collaudabant; et tam ipsi quam etiam plures alii qui tam grande miraculum percipere potuerunt, ad orandum pro fidelibus defunctis non mediocriter accensi sunt: quod utinam et nos et omnes quos haec legere vel audire contigerit, religiosa devotione imitari non pigritemur! 1192B Quam stupendum, quantoque admirationis praeconio dignum censebitur illud, quod de Eusebio Siciliae duce divinitus factum per plures jam orbis partes, etiam per scripturam divulgatum est. Is enim cum haberet adversarium principem quemdam, qui divitiis multis et gloria terreni culminis exaltatus spem suam in robore et multitudine exercitus sui ponebat, ipse fiduciam suam Deo committens, pro liberatione animarum fidelium multa bona faciebat; et magno vere Dei miraculo per exercitum animarum sibi de coelis missum niveis et equis et armis optime adornatum, tam ipsum aemulum suum quam cunctum exercitum ejus in deditionem recepit, atque per admonitionem earumdem animarum, pro impensis sibi ab eo beneficiis gratias agentium, et ad subveniendum defunctis exhortantium, confortatus, multo plura bona pro liberandis animabus fidelium, quam antea faciebat, per civitates et ecclesias suae ditioni subjacentes agere decrevit. O quam certus de victoria esse poterit, qui pietate et precibus 1192C pugnat! O quam irrefragabili veritatis testimonio subnixa est sententia, qua dicitur, quia «qui pro alio orat, pro seipso laborat,» sicut huic religioso principi de quo loquimur, in summo honoris sui discrimine; et item devoto militi, cujus supra meminimus, in supremo vitae suae periculo tam feliciter quam excellenter experiri donatum est. Si enim pietatis opus esse creditur fideles pro fratribus et proximis, qui adhuc justitiae opera exercere praemiaque justitiae promereri valent, orare, quanto magis negotium pietatis omni acceptione dignum esse censebitur pro animabus fidelium intercedere, quae jam nec opera justitiae, per quae bona merita conquaeruntur, operari, nec ultra ad poenitentiae remedia confugere valent, sed solummodo peccatorum et negligentiarum suarum poenas justa Divinitatis censura solvere coguntur?

CAPUT VII. De sacerdote qui, dicens: «Requiescant in pace, audivit multas voces respondentes: «Amen.»1192D

Verumtamen licet per se ultra operari nil valeant, pro se tamen laborantibus miro atque jucundo Dei omnipotentis dono collaborare, et quodammodo congratulari quandoque deprehenduntnr, sicut ante multos annos cuidam religiosae conversationis monacho accidisse certissima seniorum relatione audivimus, etiam et scripto ad posterorum memoriam signatum scimus. Apud provinciam, quae Germania trans Rhenum dicitur, quae vulgo Saxonia vocatur, in coenobio, quod de Ordine Cluniacensi infra muros Parbrunnensis civitatis constructum, nomini SS. apostolorum Petri et Pauli attitulatum est, fuit priscis temporibus, dum adhuc Cluniacensis Ordo in statu suo vigeret, monachus quidam, secundum nomen suum Christum amans, nam Amo naturali nomine vocabatur. Hic cum esset sacerdotali honore praeditus, officium sanctum moribus 1193A sanctis adornare curabat, et divina mysteria devotione, qua spiritualem ministrum decebat, celebrabat. Ut autem tanto devotius quanto secretius incontaminatum sacrificium in arca contriti cordis offerre posset, capellulam quamdam in honore sancti Alexii consecratam, et ab oratorio ejusdem loci coemeterio tantum interjacente remotam, causa dicendae missae frequentare solebat: unde et ipsum coemeterium reciprocato itinere assidue terere necesse habebat. Ad sacram vero aedem vadens aut inde rediens, manum devotae orationis absque taedio identitatis porrigebat fidelibus defunctis: et quo se transactis diebus suis incinerandum fore recogitabat, incineratorum piacula pie pensans, eorum supplicia mitigari suppliciter precabatur. Factum est autem in una dierum, dum celebratis sacris mysteriis rediret, et pignus sanctae orationis iis quibus eum debitorem pietas effecerat, impigre, sicut solebat, persolveret, completaque oratione in conclusione 1193B subjungeret: «Requiescant in pace,» audivit manifeste magnae multitudinis turbam respondentem sibi, et dicentem: «Amen, amen.» Quod ubi audivit, totus intremuit: et has voces esse animarum pro quibus orabat, reputans, tam contiguas eas sibi invisibiliter esse, miratus expavit, bonaeque consuetudinis usum, quem eatenus devote servarat, tanto deinceps propensiori vigilantia persecutus est, quanto devotionis suae obsequium acceptabile Deo, fideliumque animabus gratum et fructuosum existere tam inusitati miraculi novitate laetus agnovit. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur (II Mach. XII).

CAPUT VIII. De puero qui post mortem peccata sua confessus est.

O aeterna Dei Sapientia, quae ex ore Altissimi 1193C prodiisti, attingens a fine usque ad finem fortiter, sed tamen disponens omnia suaviter (Sap. VIII)! quae per prophetam dicis: Misericordia mea non deficiet, et miserebor cujus misereri voluero (Exod. XXXIII). Quid amplius, quid excellentius, quid dulcius de tua piissima benignitate humana natura peccatis et vitiis obnoxia exspectare poterat quam hoc quod pauperum tuorum sic pie misereris, scilicet ut mirabili nimis, et solum omnipotentiae tuae possibili commercio inter mortuos et viventes discurrente, illi quidem culpas et negligentias suas, quas carnem vegetantes minus correxerant, viventibus prodant; et sanctae orationis subsidium propensius quaerant; isti vero animas in tremendo jam examine tuo constitutas, datae sibi potestatis auctoritate absolvere praesumant; singularis quoque sacrificii devota oblatione cum sanctae precis assiduitate, ad gaudia paradisi sublevare praevaleant? Sed ecce, o benignissime, o misericordissime Fili Dei vivi, et fili 1193D B. virginis Mariae, Domine Jesu Christe, adhuc aliquid sublimius et dulcius nobis de melliflua petra dulcedinis tuae profluxit, dum sacramentum videlicet confessionis, profundos et inenarrabiles gemitus contriti cordis, baptismum quoque amarissimarum poenitentiae lacrymarum uni ex pusillis tuis, quanto magis, indebite, tanto magis pie concessisse probaris; et quod infirmitatis humanae naturae praesumere non auderet, ut fieret, hoc immenso pietatis tuae munere factum merito inter maxima laudis tuae praeconia deputando miratur. Obsecro autem eos, qui haec lecturi sunt, ne iis quasi falso conscriptis derogare velint, quia nostra jam memoria res acta est, sicut hodieque nonnullae probabiles 1194A personae de Ordine Cisterciensi testificantur. Beatae itaque memoriae D. Hugo Bonaevallis abbas, quanta spiritualium charismatum gratia decoratus fuerit, cunctis qui tantum virum nosse, vel famam virtutum ejus percipere potuerunt, liquet. Hic in obsequio suo puerum cursorem habebat, qui vivacitate et agilitate servitii sui ad itineris commoda pernecessarius exstitit: ideoque tam ipsi abbati quam caeteris exteriora negotia curantibus charus et acceptus erat. Contigit vero, ut in dimidio dierum adolescentiae suae horrendum spiritus ac carnis subire divortium, duraeque mortis, quae nec aetati nec conditioni parcit, crudele vectigal solvere cogeretur. Gravi namque repente corporis invaletudine correptus, dum florentis juventutis suae vigorem quotidianis defectibus marcessere gemeret, experimento didicit quam veraciter Sapiens dicat, quoniam adolescentia et voluptas vana sunt (Eccle. XI). Tandem vero de praesenti vita desperans, coepit de futurae vitae 1194B statu, quantum pondus aegritudinis patiebatur, vel potius, prout pius Dominus inspirare dignatus est, pavida mente cogitare, seque lubricae aetatis impulsu contra Deum ac Creatorem suum multa deliquisse moestus illacrymans, confessionis remedium velut unicam tabulam in hujus saeculi magno et spatioso mari naufragantium quaerere. Sed utrum subripiente mortis articulo, quod pie desiderabat minime consecutus sit, an confessus confessoris sui simplicitate vel negligentia canonice absolutus non fuerit, ignoramus: tamen quod ab iis, a quibus tam moriens quam defunctus juvari debuerat, minus quam tali adolescentulo, uni utique ex pusillis Domini expediret procuraretur, confessionis post mortem carnis factae mirabilis probat eventus. Supradicto nempe venerabili abbati Hugoni quadam nocte in stratu suo quiescenti idem adolescens jam defunctus in visu apparuit, moerentis atque in angustia constituti supplicem vultum et habitum praetendens. Denique, 1194C cum multa reverentia accedens, et genua sua super genua sancti abbatis decenter componens, manus quoque supplices contra pectus ipsius protendens, supra venerabiles jacentis artus sic quasi ad orationem procubuit, atque ut confessionem suam recipere dignaretur, lacrymosa prece rogavit. Dehinc distinctis prorsus causarum eventuumque articulis in quibus se peccasse dicebat, confessionem flens et ejulans fecit: inter quae in nonnullis etiam criminalibus se cecidisse, cum tantis suspiriis tamque largo lacrymarum profluvio fassus est, ut vix in vivente aliquo tantae contritionis et compunctionis amaritudo possit inveniri. Confessione autem facta profundiores adhuc gemitus edens, uberioresque lacrymas lacrymis superaddens, cum maxima contritione cordis suppliciter precabatur ut sui misereretur, sibique supernum Judicem justis mitem, peccatoribus terribilem, sed poenitentibus veniam promittentem, suis sanctis orationibus placatum reddere 1194D dignaretur. Interim vero religiosus abbas ad tantae compunctionis lacrymas et suspiria per compassionis pietatem totus in semetipso liquescebat; et dum miseri angustiis per miserationis latitudinem respondere conatur, evigilat, secumque quod viderat et audierat mente pertractans, dum se ad compassionem defuncti intimis quibusdam stimulis urgeri sentiret, vanam non esse visionem intellexit. Ut vero totius dubietatis scrupulus de corde ipsius tolleretur (mirum dictum!) mira omnipotentis Dei clementia, quod spiritualis substantia spiritualiter gessisse visa fuerat, materiali experimento in assertionem verae visionis ei probare concessum est. Nempe, dum locum in quo poenitens anima poenitentiae 1195A lacrymas fundens procubuerat, manu tangendo palparet, ita opertorium quo tegebatur, madefactum repetit, ac si spiritus, qui easdem lacrymas spiritualiter fudisse visus fuerat, liquidi elementi humorem in se habuisset. Sed in his similibusque divinae potentiae mirabilibus, si rationis consulatur sententia, quae dicuntur, incipiunt esse incredibilia; sin vero virtus agnoscatur divina, desinunt esse mirabilia. Itaque reverendus abbas ex hoc jam nihil haesitans, animam, quam sibi ad succurrendum Christi Domini clementia destinarat, in capitulo fratrum absolvens, et tam suis quam fratrum suorum orationibus, missarumque celebrationibus devotis, satisfactionem pro peccatis ejus offerens Deo, miseram et ream aeternae mortis suppliciis subduxit, immortalisque beatitudinis, ut pie credimus, per gratiam Dei participem effecit, sicque, quod impossibile erat apud homines, violentia sanctae charitatis, cui etiam impossibilia cedunt, apud Deum possibile esse ostendit.

CAPUT IX. De priorissa quadam per revelationem ad confitendum admonita.1195B

Apostolus more suo de altitudine mysteriorum Dei loquens: Ut innotescat, inquit, per Ecclesiam principatibus et potestatibus in coelestibus multiformis sapientia Dei (Ephes., III). Dominus quoque, beato Job omnipotentiae suae opera dinumerando: Concentum, ait, coeli dormire quis faciet? (Job XXXVIII.) Mortali etenim naturae impossibile est nosse quantae dulcedinis, quamque intimae suavitatis harmonia mulcet et delectat sublimes illas beatorum spirituum potestates per opera gratiae multiformis sapientia Dei, per quae sanctam Ecclesiam suam de lacu miseriae et de luto faecis, id est inquinamento peccati erutam, ipsorum sacro collegio consociat, non habentem maculam aut rugam, neque aliquid hujusmodi. Ipsa namque Sapientia et Veritate 1195C attestante didicimus, facilius esse, ut coelum et terra transeat, quam ut unum iota, aut unus apex de lege gratiae ipsius pereat (Matth., V), id est ut vel minimae occasiones, per quas etiam ultimi quique in populo Dei salutis remedia consequuntur, sic retardentur, ut non effectui mancipentur. Quapropter quam subtili occasione eadem benigna sapientia, cui pervigil cura est salutis hominum, cujusque oculis nuda et aperta sunt omnia; quamdam famulam suam de statu conscientiae ipsius admonuerit, exempli gratia notabimus, quatenus omnis homo sanum sapiens, tanto validius ejusdem sapientiae amore inardescat, quanto dulcius audit eam per familiare sibi sapientius organum protestantem delicias suas esse cum filiis hominum (Prov., VIII). Priorissa cujusdam monasterii virgo erat Deo valde devota: quae tam seipsam quam subditas sibi sorores ad districtionem disciplinae regularis discreta sollicitudine coarctabat. Et licet placita Deo fuisset 1195D sancta conversatio ejus, unum tamen erat, quod puritati ipsius maculam inferebat; quamvis hoc ipsa in conscientia sua minime deprehenderet. Fecerat namque in infantia sua peccatum quoddam, quod puerili hebetudine neglectum, longitudine quoque temporis ita oblivione absorptum fuerat, ut nullatenus tale aliquid se fecisse meminisset. Nolens autem pius Dominus devotam sibi famulam, pro peccato, quod nequaquam verecundia, sed oblivio celabat, confundi ab inimicis suis in porta, tali ordine et quid, et quando deliquisset, ei manifestare dignatus est. Quadam namque nocte eidem venerabili priorissae dormienti apparuit in visu femina quaedam, quae ipsam olim parvulam nutrierat, et quantum tenera aetas capere poterat, primis disciplinae rudimentis 1196A imbuerat. Et proprio nomine eam compellans, sicut dudum infantem compellare consueverat: «Gilla, inquit, filia mea, quid agis? Quousque dissimulans negligentia torpes, et peccatum illud quod in infantia tua sub cura mea posita commisisti, per confessionis et poenitentiae remedia non diluis?» Cumque et qualitatem peccati ei intimasset, illa quasi rubore suffusa, et quod tanto ante perpetrarat ad memoriam reducens, respondit: «Nunquid tanti aestimabitur peccatum, quod infirma et stulta commisit aetas, nondum per exercitium et incrementum vitae ad plenum explicita ratione, ut hoc tantopere confiteri, et pro eo poenitere necesse habeam?» At illa: «Ergone parvi ponderis esse putas qualecunque peccatum, quod non est confessionis rubore poenitentiaeque labore deletum? Ausculta igitur diligenter quae dico. Scias pro certo, et nullatenus dubites, quia sicut in cortinis seu parietibus effigies certis lineamentis expressisque proprietatibus membrorum depictae cernuntur, ita in anima omnis 1196B hominis qui qualitercunque in vita sua discretionem boni et mali habere potuit, peccata etiam minima quae commisit, foeda impressione signantur, exceptis duntaxat iis, quae confessionis et poenitentiae officiis per gratiam Dei relaxata fuerint.»

His dictis somno priorissa excutitur, atque de verbis quae audierat stupens, dum diligentius cogitat et recogitat, invenit vanam non esse visionem, sed vere in infantia sua tale aliquid se fecisse recolit, quale in visu audivit quod tamen ex quo annos discretionis intravit, et habitum religionis sumpsit, nunquam conscientiae ipsius aciem reverberabat, quia a memoria penitus exciderat. Itaque gratias agens Deo, tanto sincerius et humilius confessa est et poenituit, quanto sola largitate benignitatis Dei se hoc assecutam esse gaudebat, tantoque de caetero tam de praeteritis quam de imminentibus peccatis suis sollicitior exstitit quanto divina hac revelatione certius didicerat decipi eos qui, vel de ignorantia 1196C vel oblivione sibi blandientes, impunitatem conscientiis suis temere promittunt.

Supra quoque in hoc volumine continetur conversum quemdam defunctum alteri converso viventi per visum apparuisse, eique peccatum quod ante duodecim annos, dum adhuc saecularis esset, commiserat, quodque mortifera oblivione memoriae elapsum fuerat, ad memoriam reduxisse, et, ut quantocius confiteretur et poeniteret, consuluisse, verbum cum timore et tremore audiendum promens, scilicet quod peccatum ante mortem minime solutum, post mortem insolubile maneat. Quid ergo erit de peccatis quae rubori confusionis, seu taedium durae poenitentiae, vel (quod his periculosius est), exactae per tempus religiosae vitae confidentia celari suadet; si illa Dei famula de peccato in annis puerilibus perpetrato ad confitendum et poenitendum, etiam per revelationem admoneri necesse habuit; et iste frater audivit, peccato criminali, quod oblivio 1196D celabat, si ante mortem legitime solutum non fuisset, post mortem veniam negari? Vere horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X); quoniam terribilis Deus in consiliis super filios hominum. Expedit itaque omni homini, tum praecipue religionem professo, praeteritos annos vitae suae sedule recogitare in amaritudine animae suae, atque sine dissimulatione, oris confessione, cordis contritione, boni quoque operis exsecutione semetipsum dijudicare, si non vult cum hoc mundo damnari. Angusta nempe via quae ducit ad vitam exoneratos et expeditos vix recipit, quia justus vix salvatur; oneratos vero et dilatatos curis et voluptatibus saeculi prorsus rejicit; nec obest januam vitae intrare volenti, quantumcunque se humiliet: est autem 1197A horrendum malum, si vel transverso unius digiti plusquam superliminare patitur, se erigat; quia mox impinget, et conquassato capite corruet. Confidimus autem in Domino Jesu quia, si quis in adolescentia sua laxioris vitae vias secutus criminibus et sceleribus se involverit; si excitante illo qui dicit: Lazare veni foras (Joan. XI), evigilaverit ad circumstrepentes se laqueos mortis, conatusque ad arctioris vitae vias redire, trepido et sollicito scrutinio non semel, sed pluries, imo toto tempore vitae suae conscientiam suam discusserit, et quidquid in ea invenerit pure confessus fuerit, et insuper tam ea peccata quorum meminit, quam ea quorum forte non meminit, cum luctu et lacrymis poenitentiae Deo in oratione confitendo, continue se pro eis humiliaverit, poenitentiae fructu non carebit. Caeterum, sicut Apostolus ait, quia qui ignorat, ignorabitur (Cor. XIV); ita profecto si quis secundum multitudinem iniquitatum suarum, multitudinem miserationum 1197B Domini quaerere detrectaverit; hujus, ut inde merito timemus, misericordia obliviscetur; et tam pro iis peccatis suis, quorum meminit, quam pro eis quorum forte non meminit, judicium durissimum portabit, quicunque est ille.

Recapitulatio finalis eorum quae in hoc volumine continentur.

Explicitis iis quae de initio Cisterciensis Ordinis, nec non et de reverendis atque in omni religione conspicuis viris, qui in Cistercio et in Claravalle claruerunt, scribere necessarium duximus, simul etiam de exemplis, quae pro rei similitudine, non incongrue, ut arbitror, juxta finem locis opportunis inseruimus, hanc a lectore nostro vicissitudinis gratiam postulamus, ut si aliquid in hoc opusculo invenerit, unde ad amorem virtutum, odium vitiorum, sanctaeque devotionis fervorem, inflammari se sentiat, Deo, sine quo nihil boni fit, et Patribus, quorum industria haec ad nostram notitiam pervenerunt, 1197C gratias agat, nobis vero, quorum non parvo labore compilata, et in unum corpus compacta sunt, piae orationis suffragium impendere dignetur. Neque enim quasi novi alicujus operis auctores haec conscripsimus, sed sicut in exordio hujus voluminis praefati 1198A sumus, ea quae a studiosis Patribus sparsim exarata reperimus, ad manifestiorem rerum notitiam, majoremque legentium utilitatem, in unum collegimus, pauca tamen capitula, quae a religiosis et fide dignis personis certa relatione didicimus, continuationi intexere curavimus, ita pulmentum filiis prophetarum ex herbarum in agro veterum Patrum collectarum concisione et decoctione parantes, ut coloquintidas falsitatis tanquam mortiferum helleborum in olera concidere nefas duceremus. Duplicis autem rationis consideratio, nos ad hanc partem sollicitudinis invitavit: Et primo quidem, ut fratribus nostris, qui in remotioribus orbis partibus sacrum Ordinem nostrum professi, sanctam domum Cisterciensem, tanquam caput et matrem omnium nostrum, itemque sanctam domum Claraevallis, propter beatum Bernardum charius amplectuntur, de initio Ordinis nostri certam notitiam traderemus, utriusque etiam domus primi Patres quam sublimem, quamque imitatione 1198B dignissimam vitam duxerint, ad ipsorum aedificationem panderemus, secundo vero ut monachis Nigri Ordinis calumniandi occasionem tolleremus, qui coram saecularibus et rerum ignaris derogant Ordini nostro, dicentes eum ex praesumptione coepisse, et Patres nostros, qui primo de Molismo egressi sunt, absque licentia abbatis sui egressos fuisse, quod quam falsum sit, principia hujus voluminis plenissime testantur. Absit enim ut praesumptio, mater ruinae, noverca stabilitatis, ullam partem habuerit in religioso proposito sanctorum virorum! absit ut non rationis et divinae auctoritatis plenum fuerit voluntarium sacrificium servorum Dei, per quod laboribus et aerumnis multis desudantes, semetipsos in ara quotidianae crucis hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, immolare non dubitarunt, ut Ordinis monastici puritatem, de squalore dissolutionis et barathro praevaricationis erutam, proprio labore et industria ad multorum salutem, in antiquum sacrae religionis statum, Deo auxiliante 1198C reformarent! Horum fortissimorum athletarum Christi dux et signifer exstitit beatae memoriae D. Stephanus, cujus supra meminimus, etc. Reliqua vide supra in S. Bernardi Vita prima lib. VII, col. 449.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *