«Speculum monachorum» — Arnulfus de Boeriis
1175 ARNULFI MONACHI DE BOERIIS SPECULUM MONACHORUM. Auctorem indicavit R. P. Tissier in Bibliotheca Patrum Cisterciensium, tomo VI.
1175A 1. Si quis emendatioris vitae desiderio tactus, cogitationum, locutionum, operumque suorum sollicitus explorator, universos excessus suos corrigere nititur: in praesentis paginae frequenti lectione et assidua meditatione, tanquam in speculo, interioris hominis sui faciem contempletur.
In primis ergo ex quo surgit ad vigilias, vitae suae tempus per momenta singula debet monachus computare, et videre semper ut bonum faciat, et malum caveat in omni opere suo, et hoc dicat sibi ipsi: Si modo moniturus esses, faceres istud?
Ad psalmodiam cor habeat; nisi fortassis ad aliquid sublimius rapiatur: sed etiam omnium, quae ibi dicuntur, usque ad unam litteram se pro certo noverit debitorem vel dicendi in choro suo, vel audiendi 1175B in alio.
Ad intervallum debet stare ad orationem, vel corporis necessitati providere, ita tamen, ut vadens sibi dici noverit: Sursum corda. Est autem spiritualis propositi detrimentum, si cogat infirmitas rigoris pristini aliquantulum relaxari.
Post lectionem est orandum: et si ad legendum accedat, non tam quaerat scientiam, quam saporem. Est autem Scriptura sacra puteus Jacob, ex quo hauriuntur aquae quae in oratione funduntur. Nec semper ad oratorium est eundum, sed in ipsa lectione poterit contemplari et orare.
Sacris altaribus, si sacerdos est, tanquam unus ex summis Angelis in spiritu totus assistat. Si minister, tanquam angelus Domino ministret.
1175C Cum aliis eat ad laborem: ubi consideret, non quid agat, sed propter quid venerit. Cessante manu spiritus laboret vel orando, vel meditando, quamvis et in ipso labore idipsum facere teneatur.
Ad mensam non solum fauces cibum capiant; sed etiam aures hauriant verbum Dei. Non enim debet totus manducare; sed sic occupetur cor ad verbum Dei, ut solae fauces sumant cibum, aures verbum. De hoc autem plurimum gaudeat, si ei viliora quam aliis apponuntur. Nam revera feliciores sunt, qui in parcitate sustinenda fuerint fortiores.
In gratiis agendis pro duobus sibi noverit supplicandum: vel pro peccatis eorum quorum eleemosynis sustentatur; vel forsitan pro seipso, quia corpori 1175D suo supra necessitatem indulserit.
Si vocatur ad colloquium; secundum Regulam (Reg. S. Benedicti. cap. 7) leniter, et sine risu, pauca 1176A verba et rationabilia loquatur: et antequam ea proferat, bis ad limam veniant, quam semel ad linguam. Si cum saeculari loquendum est, tunc maxime adhibeat custodiam ori suo, ut nihil proferat quod non aedificet audientem.
Sic in cunctis se habeat, ut aedificet videntes: et nemo dubitet, cum viderit eum vel audierit, quin vere sit monachus.
Post Completorium singulis diebus capitulum sibi teneat: et convocatis cogitationibus suis, ponat rationem diligenter, quid ipso die cogitatione, locutione, vel opere deliquerit, publice, vel privatim: per singulas noctes lectum suum lavans, hoc est singulis peccatis, lacrymis et doloribus purificatis diligenter de singulis computet; in crastino publice de 1176B apertis; de occultis vero facturus confessionem secreto.
800 2. Quae ut perfecta sit, tria debet habere: scilicet ut sit voluntaria, nuda, et munda. Voluntaria, id est, ex propria deliberatione et proposito. Nuda, ut nude prout gessit confiteatur peccatum suum. Munda, ne peccatum suum praedicet sicut Sodoma: sed plura et simplici intentione se accuset.
In capitulo, qui publice offendit, manifeste revelet tanquam assistens judici. In omnibus sic ibi loquatur, spondeat, vel proclamet, ut sermo ejus interius vel exterius sit perunctus oleo charitatis.
A nemine qualecunque munus accipiat.
Neminem habeat familiarem.
1176C In omnibus fugiat singularitatis vel admirationis notam.
Loquens nihil dicat, unde multum eruditus multumve religiosus possit putari.
Ad interrogata paucis respondeat. Si de Scriptura vel moribus agatur, aurem paret, non linguam.
Cum loquitur, non studeat eloquentiae: sed sermo ejus sit potius rusticanus quam urbanus.
In omnibus agendis non studeat curialis videri.
Salva honestate fugiat omnes homines in potestate positos, maxime saeculares.
Sectetur communia, operationes, labores, lectiones, et caeteras observantias: in quibus non sit tanquam vitula Ephraim, docta diligere trituram (Osee. 1176D X, 11); id est, ad hujusmodi non consuetudine, sed devotione trahatur.
Orationes quae imperantur, primo loco habeat: 1177A nec sibi blandiatur de privatis orationibus suis, quae in secundo loco ei habendae sunt, cum in praeceptis orationibus desidiosus fuerit.
Si autem familiaritas interdicitur hominum, quanto magis mulierum?
Sit facies communis cum caeteris, intus vero dies similis: hoc est, non nimia gravitate contracta, nec nimia locutione dissoluta, sed bona quadam mediocritate regatur; ut de sancto Martino legitur: «Faciem ejus non suscitavit moeror, nec levigavit risus.» Erit enim prudentis animae thesaurum suum sollicite custodientis, more Moysi, cornutam velare faciem: et quodam risu, qui tamen modestus sit, interioris gloriam hominis, et mentis gravitatem abscondere.
1177B Comparanda est dies instans diei praeteritae, ut ex eorum collatione suum deprehendere possit monachus vel profectum, vel defectum.
In omni actu vel cogitatu suo sibi Deum adesse memoretur; et omne tempus quo de ipso non cogitat, perdidisse se computet.
1178A Taedio affectus componat se meditando supra petram in qua lavantur mortui; et cogitet apud se quomodo tractantur ibi sepeliendi: nunc in tergum, nunc in faciem versentur; quomodo nutet caput, cadant brachia, rigeant crura, tibiae jaceant; quomodo induantur et consuantur, quomodo deferantur humandi, quomodo exponantur in tumulo, quomodo pulvere contegantur, quomodo vorentur a vermibus, et quasi saccus putrefactus consumantur.
Summaque est philosophia, meditatio mortis assidua. Hanc, ubicunque perrexerit, secum portet; et in aeternum non peccabit. Sit monachus quasi Melchisedech, sine patre, sine matre, sine genealogia; nec patrem sibi vocet super terram. Imo sic se existimet quasi ipse sit solus, et Deus.
1178B Ecce in primis habemus ordinem et modum vivendi: remedium vero pollicetur assiduitas tenendi capitulum spirituale superius expressum. Semel ad minus in hebdomada confiteatur; ut veniam mereatur de perpetratis, et major ei detur gratia de vitandis malis. Amen.