«De vita monastica» — Auctor incertus
1327 RHYTHMI VETERES DE VITA MONASTICA. (FABRIC. Bibliotheca mediae et infimae latinitatis, ad calcem tomi III. In codicibus nonnullis Bernardo tribuuntur.)
1327 904 2. Si vis esse coenobita,
Hujus vitae vitam vita,
Ut sis re pro nomine.
Tuae mentis sordes munda,
Ut sit Deus laus jucunda
In utroque homine.
Solus Deus diligatur,
Cui soli relinquatur,
Omnis laus et gloria.
Honor, virtus et potestas
Ipsi sit, cujus majestas
Replet, regi omnia.
Non est tuum honorari
Velle homo, vel laudari,
Cum sis vitae miserae
Quidquid hic honoris captas,
Nisi totum Domino aptas,
Perdis tuum vivere.
Non tam facile honores,
Si sentirent et labores,
Affectarent clerici.
Volens praeesse, non prodesse
Perdit ipse suum esse,
Poena dignus duplici.
Ad honores sunt parati,
Ad labores sunt ingrati,
Jam juvenes cum senibus.
Totum datur dignitati,
Parum aut nil sanctitati,
His nostris temporibus.
Sic et vita laicorum
Parum differt a porcorum
Consuetudinibus.
1327 Supra modum epulantur.
Intus, foris excaecantur,
Pleni mali moribus.
De salute animarum
Rarus sermo, sed terrarum
Amplitudo quaeritur.
Qui vero plus potest ditari,
Vel in altum sublimari,
Hic beatus dicitur.
Mundus finem jam minatur,
Qui tot malis inquinatur,
Quod praedixit Veritas:
Charitas jam refrigescit,
Omnis sanctus obmutescit,
Abundat impietas.
Potens ridet impotentem,
Sic astutus innocentem,
Adolescens veterem.
Vir a pari supplantatur,
Patri puer adversatur,
Dives spernit pauperem.
Sanctus is hodie putatur,
Qui nunc minus inquinatur
Malis et criminibus.
Formam vitae si requiris,
Non hanc quaeras jam in viris,
Sed in voluminibus.
Periit lex a sacerdote,
Pereunt virtutes totae,
A sene consilium.
Multos habemus doctores,
Paucissimos factores
In vita mortalium.
1328 Hanc vitae captivitatem,
Si manentem civitatem
Hic haberem, plangerem.
Haec est plane civitas,
In qua nesciretur veritas,
Hic si semper viverem.
Heu! heu! homo cur creatur,
Cum tot malis inquinatur;
Velit, nolit, moritur.
Quod est bonum, hoc vitare,
Vel quod malum, hoc amare
Vir infelix cogitur.
Hinc nemo jam mirari
Debet, si hic consolari
Omnis justus renuit.
Imo satis est dolendus,
Et a Deo respuendus,
Qui non mundum respuit.
In hoc tantum consolatur
Vere sanctus, et beatur,
Quia mundus transiet.
De hoc casu flete mundi,
Deque peccatis o immundi,
Quorum dolor veniet.
Ad te ergo revertere,
Homo a te desciscens misere,
Cur sis factus, considera.
Deus sibi te similem
Fecit, sed tu dissimilem
Te facis, augens scelera.
Consors quondam angelorum,
Legem tenes jumentorum,
Ipsis factus similis.
1329 Esca ventri, venter escis,
Has et hunc frenare nescis,
Propter quod es fragilis.
Surge miser, qui dormitas,
Imitare coenobitas
Antiquorum temporum:
Qui tenentes viam vitae,
Comtempserunt non invite
Opes, vires corporum.
Erant mundo crucifixi
Cum vitiis, et transfixi
Charitatis gladio.
Vitam hanc parvipendebant,
Nam coelesti adhaerebant,
Magno desiderio.
Corpus satis castigabant,
Lectionibus vacabant,
Et orabant jugiter:
Nunquam erant otiosi,
Omnibus affectuosi.
Vade, fac similiter.
Et conserva te devotum,
Quidquid vides fuge totum,
Paupertatem elige.
Non te locus vilitatis
Angat, vel extremitatis,
Sed nesciri dilige.
Te praelato subjugabis:
Quidquid jubet, observabis,
Et hoc voluntarie.
Praelatorum noli judicare
Facta, sed vitare
Debes fel invidiae.
Temetipsum reprehende,
Diligenter et attende
Ne quemquam unquam judices
1329 Pro te reddens rationem,
Antequam proferas sermonem,
Ut teipsum vindices.
Erit tibi salutare,
Si amari, et amare
Omnem hominem studeas.
Quidquid facis, reprobatur
Apud Deum, nec laudatur,
Nisi pacem teneas.
Diligantur juvenes,
Venerentur seniores,
Esto charus omnibus.
Non accipias personam,
Sed amabis vitam bonam
In cunctis hominibus.
Et gaudere cum gaudente,
Bonum est, Paulo dicente,
Et flere cum flentibus.
Ordinatus ordinatis
Patiens inordinatis
Eris tuis fratribus.
Corporum infirmitates,
Sic et morum paupertates,
Patienter tolera.
Neque velis apparere
Magnus, neque laudem habere
In hac vita misera.
Cave ne sis singularis,
Sed quaecunque operaris,
In commune facias.
Canta, psalle, lege, ora,
Sicut omnes, et labora,
Vive, et non alias.
Primus eris ad laborem,
Tardus autem ad furorem,
1330 Et ad iram ultimus.
Omnibus subjiciaris,
Nunquam aliud loquaris,
Quam quod habet animus.
Omnem horam occupabis
Hymnis, psalmis, et amabis
Tenere silentium.
Super hoc orationem
Diliges, et lectionem,
Nutricem claustralium.
Habens vestitum et victum,
Ut fert Apostoli dictum,
Nihil quaeras amplius.
De colore ne causeris,
Si sit vilis, tunc laeteris,
Et sic eris sobrius.
Cave ne sis curiosus
In vestitu, nec gulosus
In diversis epulis.
Sic non eris somnolentus,
Nec in potu vinolentus,
Nec vacabis fabulis.
Nimis est periculosum,
Esse claustralem verbosum,
Cum silere debeat.
Joci quidem sunt ferendi
Nunquam tamen referendi,
Quos proferre pudeat.
Omne fugias peccatum,
Si videre vis pacatum
Salvatorem omnium.
Ipsum corde, ore ora:
Ut in die et mortis hora,
Tibi sit auxilium.
Amen.