«Carmen paraeneticum» — Auctor incertus

1307 CARMEN PARAENETICUM AD RAINALDUM.

ADMONITIO IN SEQUENTES VERSUS ET RHYTHMOS. [1307]

891 Berengarius scholasticus in Apologia pro Abaelardo contra S. Bernardum auctor est, Bernardum ipsum «a primis fere adolescentiae rudimentis cantiunculas mimicas» (sic ille pro innata petulantia loquitur) «et urbanos modulos fictitasse, et rhythmico certamine» cum fratribus contendisse. Non tamen existimem, sequentes versus et rhythmos Bernardo esse tribuendos. Quippe Cistercienses nihil admittebant, quod metricis legibus coercetur. Unde Bernardus in componendo sancti Victoris officio leges non tantum metri, sed etiam rhythmi omnino neglexit. Non ergo ejus esse putem Carmen paraeneticum ad Rainaldum, quod Petrus Possinus Societatis Jesu ex Bibliotheca Chigiana Romae vulgavit anno 1663; neque rhythmum sequentem, a Carolo de Visch monacho Dunensi editum. Nec quidquam certius habemus de Jubilo rhythmico de nomine Jesu, jam pridem Bernardo adscripto: qui in quodam codice Vallis-Cernaii Ordinis Cisterciensis inscribitur, «Meditatio cujusdam sanctae Virginis de amore Christi.» Sunt qui hymnum «Ave, Maris stella» eidem sancto Doctori tribuunt. Verum hunc antiquioris esse auctoris patet tum ex vetustiori codice nostro Germanensi, tum ex Breviario Casinensi, quod modo in domo institutionis Patrum Oratorii Parisiis asservatur, scripto tempore Oderisii abbatis eo nomine primi, qui anno 1105 vivere desiit: quibus in libris hymnus iste habetur.

1307A 892 Chartula nostra tibi portat, Rainalde, salutes;

Plura videbis ibi, si non haec dona refutes.

Dulcia sunt animae solatia quae tibi mando:

Sed prosunt minime, nisi serves haec operando.

Quod mea verba monent tu noli tradere vento;

Cordis in aure sonent, et sic retinere memento:

Ut tibi grande bonum nostri monitus operentur

Perque Dei donum tibi coelica regna parentur.

Menti sincerae possunt haec verba placere.

Haec iter ostendunt, hortantur, non reprehendun.

Vox divina sonat, quod nemo spem sibi ponat

In rebus mundi, quae causam dant pereundi.

Quisquis amat Christum, mundum non diligit istum:

Sed quasi fetores spernens illius amores,

Aestimat obscaenum quod mundus credit amoenum;

1307B Et sibi vilescit totum quod in orbe nitescit

Vitat terrenum decus ut mortale venenum,

Abjectoque foris coeno carnalis amoris,

Ad regnum coeli suspirat mente fideli,

Jamque fide plena paradisi sperat amoena.

Tu quoque, frater, ita carnis contagia vita,

Ut placeas Christo dum mundo vivis in isto.

Quae cito labuntur, magnoque labore petuntur,

Non tibi sint curae res ad nihilum rediturae:

Nec modo laeteris, quia forsan cras morieris;

Per nullam sortem poteris depellere mortem.

Cur caro laetatur, quae vermibus esca paratur?

Nunc locus est flendi, locus est peccata luendi.

Postea gaudebit qui nunc sua crimina flebit:

Jam jam laetetur quia gaudia summa meretur.

Gaudia stultorum cumulant augmenta malorum.

1308A Talia prudentes fugiunt, ea despicientes.

Cur cito non spernis quae praetereuntia cernis?

Nonne vides mundum nimis infirmum et moribundum

Sub gladio dirae mortis languendo perire?

Mors resecat, mors ecce necat quod carne creatur,

Magnificos premit et modicos: cunctis dominatur,

Tam ducibus quam principibus communis habetur;

Nobilium tenet imperium, nullum reveretur.

Mors juvenes rapit atque senes, nulli miseretur.

Illa fremit, genus omne tremit quod in orbe movetur,

Illa ferit, caro tota perit: dum sub pede mortis

Conteritur, non eripitur vir robore fortis.

Cur igitur qui sic moritur vult magnificari?

Cur nimias sibi divitias vult ille parari?

Instabiles sumus et fragiles multisque ruinis

1308B Atterimur: sic jam trahimur sub tempore finis.

Praetereunt et non redeunt mortalia quaeque.

Nec spatio manet in dubio: sed nocte dieque

Vita brevis, velut umbra levis sic annihilatur;

Sic vadit subitoque cadit dum stare putatur.

Quis redimit dum mors perimit? quis foederat usquam?

Nec pretium, nec servitium mors accipit unquam.

Sed quid plura loquor? nulli mors improba parcit:

Non evadit inops nec qui marsupia farcit.

Non igitur cesses ea quae bona sunt operari:

Nam mors non cessat tibi nocte dieque minari

Amplius in rebus noli sperare caducis:

Sed cupiat tua mens aeternae gaudia lucis.

Fallitur insipiens vitae praesentis amore:

Sed sapiens noscit quanto sit plena dolore,

1309A Quidquid formosum mundus gerit et pretiosum,

Floris habet morem cui dat natura colorem,

Mox ut siccatur totus color annihilatur:

Postea nec florem monstrat, nec spirat odorem.

Regia majestas, omnis terrena potestas,

Prosperitas rerum, series longaeva dierum,

Transiet absque mora, mortis dum venerit hora

Horam nescimus mortis, mortem bene scimus.

Nescit fama mori, mors nulla paratur honori.

Audi quid sit honor: sed non tibi scribere conor;

Nosti quippe satis, quia nil habet utilitatis.

Praedia terrarum, possessio divitiarum,

Fabrica murorum, grandis structura domorum,

Gratia mensarum cum deliciis epularum,

Insignesque thori, cuppae scyphique decori,

1309B Resplendens vestis quae moribus obstat honestis

Grex armentorum, spatiosus cultus agrorum,

Fertile vinetum diversa vite repletum,

Gloria natorum, dilectio dulcis et horum,

Cuncta relinquentur, nec post haec invenientur.

Quod breviter durat quis prudens quaerere curat?

Non metuens hominem faciet mors aspera finem

Rebus mundanis mendacibus, et malesanis.

Causa gravis scelerum cessabit amor mulierum;

Colloquium quarum nil est nisi virus amarum,

Praebens sub mellis dulcedine pocula fellis.

Nam decor illarum laqueus fallax animarum.

Cum verbis blandis, fallacibus atque nefandis

Illaqueat stultos et fert ad tartara multos.

Tempora transibunt et gaudia vana peribunt,

1309C Et parient fructum tristem per saecula luctum,

Omnibus hoc dico, ne se subdant inimico;

Ne supplantetur qui captus in his retinetur.

Noli confundi misera dulcedine mundi;

Nam sua dulcedo dilabitur ordine foedo,

Quae tepidas mentes et mollia quaeque sequentes

Fallit, mulcendo carnem blandeque fovendo:

893 Postea finitur nec dulcis jam reperitur.

Sed fit amara nimis, non aequans ultima primis,

Et graviter pungit miseros quos primitus ungit.

Nam sic illusos et semper mollibus usos

Damnatos digne post mortem torquet in igne,

Atque voluptatem convertit in anxietatem,

Et fit flamma furens illos sine fine perurens.

Talia lucra ferent studiis qui talibus haerent.

1309D Sed qui salvari vult perpetuoque beari,

Christo devotum studeat se tradere totum

Sedibus in laetis aeternae dona quietis

Ejus inhaerendo praeceptis, et faciendo

Quod Scripturarum monstrant documenta sacrarum,

Accipiet vere qui vult haec jussa tenere,

Quae cunctis dantur qui corde Deo famulantur.

Hic est servorum requies et vita suorum.

Gaudia quae praestat, tribulatio nulla molestat,

Gloria solemnis manet illis, paxque perennis.

Semper honoratos, semper facit esse beatos,

Quos recipit secum, quod quamvis judicet aequum,

Plura tamen dantur sanctis quam promereantur.

Omnia dat gratis divinae fons pietatis,

1310A Proque labore brevi confert dona perpetis aevi.

His qui salvantur sic praemia multa parantur,

Sic mala multa malis mors praeparat exitialis.

Isti gaudebuut, illi sine fine dolebunt.

Nemo potest fari, nec cernere, nec meditari

Gaudia justorum, sed nec tormenta malorum:

Quam male fraudatur qui stulte ludificatur,

Qui propter florem mundi vanumque decorem,

Qui prius apparet quasi ros, et protinus aret,

Vadit in infernum perdens diadema supernum,

Quod Dominus donat cunctis quos ipse coronat!

Errat homo vere qui cum bona possit habere.

Sponte subit poenas infernalesque catenas.

Hujus amor mundi putei parat ima profundi:

Protinus exstinctus moritur qui mittitur intus,

1310B Semper ad ima cadit, semper mors obvia vadit,

Nec venit ad metas mortis venerabilis aetas.

Nescia finiri, semperque videtur oriri

Semper vexando, semper gemitus renovando,

Ingerit ardores infinitosque dolores,

Sunt ibi serpentes flammas ex ore vomentes,

Deformes, nigri, sed non ad verbera pigri:

Nunquam laxantur, sed semper ad haec renovantur,

Et male ferventes sunt ad tormenta recentes,

Semper tristati, semperque ferire parati,

Semper inardescunt, non cessant, nec requiescunt.

Sic exercentur, nec parcunt, nec miserentur.

Quam male damnatur, quam fortiter excruciatur,

Qui fert tantorum feritatem suppliciorum!

Quid tibi thesauri, quid acervus proderit auri

1310C Cum peccatores mittentur ad inferiores

Inferni latebras, ignem, pariterque tenebras

Semper passuri, nec ab his unquam redituri?

Est flens et tristis qui poenis traditur istis;

Mallet praeteritae quod in omni tempore vitae

Pauper vixisset, quam divitias habuisset.

Stat male securus qui protinus est ruiturus,

Nec bene laetatur cui poena dolorque paratur.

Non igitur cures gazas acquirere plures,

Gazas fallaces, incertas atque fugaces,

Qua magis optantur cum plenius accumulantur,

Nec satiant mentes semper majora petentes.

Divitiae tales sunt omnibus exitiales.

Nam sibi credentes faciunt miseros et egentes,

Post carnis vitam per blanditias nutritam:

1310D Expertesque boni traduntur perditioni.

Nemo tamen credat quod ab ista luce recedat,

Si proprium servet, vel divitias coacervet,

Ignibus arsurus, vel propter opes periturus

Quamvis sit rarum, poterit possessor earum

Juste salvari, fugiat si nomen avari.

Vivat prudenter, gazas habeat sapienter:

Non abscondendo, sed egenis distribuendo.

Sed satis est notum quod plus dimittere totum

894 Prodest, quam temere quae sunt incerta tenere.

Tutius est vere morsum fugiendo cavere,

Quam prope serpentes procumbere virus habentes.

Si nunc de mundo est horror, tibi consilium do,

Quatenus hoc spreto, te tradas, pectore laeto

1311A Servitio Christi, cui traditus ipse fuisti.

Hic tibi praebebit regnum quod fine carebit,

Huic si te dederis, celsis opibus potieris,

Tollere quas fures nequeunt, nec rodere mures.

Collige thesaurum qui gemmas vincat et aurum

Quique bonos mores tibi congregat interiores.

Gazas congestas mentis praecellit honestas.

Quam miser est, et erit, qui mundi prospera quaerit!

Est dives vere qui non ea curat habere.

Qui bonus est, intus fidei munimine cinctus,

Semper honestatis studium tenet et probitatis.

Cum bona quis tractat, tum se virtutibus aptat,

Si nihil est sordis quod polluat intima cordis,

His delectatur dominus qui cor speculatur.

1311B Thesaurus talis pretiosus, spiritualis,

Comparat aeternam vitam patriamque supernam.

Congregat in coelis thesauros quisque fidelis,

Perque bonos mores ad summos tendit honores,

Nec modo vult fieri locuples, nec magnus haberi

Sed semper minimus, semper despectus et imus,

Plus paupertatem cupiens, quam prosperitatem.

Haec ideo tolerat, quia coeli gaudia sperat.

Pauper amabilis et venerabilis est benedictus;

Dives inutilis et miserabilis est maledictus.

Qui bona negligit et mala diligit, intrat abyssum.

Nulla potentia, nulla pecunia liberat ipsum.

In miserabilis, insatiabilis, illa vorago,

Hic ubi mergitur, horrida cernitur omnis imago.

Haec cruciamina per sua crimina promeruere

1311C Vir miserabilis, Evaque flebilis, et subiere.

Jussa Dei pia, jussa salubria si tenuissent,

Vir neque femina, nec sua semina morte perissent.

Sed quia solvere, jussaque spernere non timuerunt,

Mors gravis irruit; hoc merito fuit, et perierunt.

Janua mortis, laesio fortis, crimen eorum,

Attulit orbi semina morbi totque malorum.

Illa parentes atque sequentes culpa peremit,

Atque piarum deliciarum munus ademit.

Flebile factum dans cruciatum, dansque dolorem,

Ista mereri, perdere veri Regis amorem,

Tam lacrymosa, tamque perosa sorte perire,

Atque ferorum suppliciorum claustra subire.

Est data saevam causa per Evam perditionis,

1311D Dum meliores sperat honores voce draconis,

Haec male credens, nos quoque laedens crimine magno,

Omine tristi subdidit isti saecula damno:

Stirps miserorum plena dolorum postea crevit.

His quoque damnis pluribus annis subdita flevit.

Tunc Deus omnipotens qui verbo cuncta creavit,

Sic cecidisse dolens hominem quem semper amavit,

Ipse suum Verbum transmisit ad infima mundi,

Exsulibus miseris aperire vias redeundi.

Filius ergo Dei descendit ab arce superna,

Nunquam descendens a majestate paterna.

Qui corpus sumens animatum, numine salvo,

Processit natus sacrae de Virginis alvo.

Verus homo verusque Deus, pius et miserato

1312A Salvator verus, nostraeque salutis amator,

Vivendique volens nobis ostendere normam,

Se dedit exemplum rectamque per omnia formam.

Insuper et multos voluit sufferre labores,

Atque dolore suo nostros auferre labores,

Sponte sua moriens mortem moriendo peremit,

Et sic perpetua miseros a morte redemit.

Quod non debebat persolvens, fons pietatis

Succurrit nobis mortali peste gravatis.

Pondera nostra ferens, penitus nos exoneravit,

Et quidquid crimen vetus abstulerat, reparavit.

Nam de morte pia consurgens ut leo fortis,

Restituit vitam, prostrato principe mortis.

Sic Domini pietas mundum non passa perire,

895 Fecit nos miseros ad gaudia prima redire.

1312B Jam satis audisti, frater, quod gratia Christi

Sic nos salvavit, nostrumque genus renovavit.

Si sapis, hoc credis, nec ab hac ratione recedis.

Sed quid lucratur credens quod non operatur?

Hic male se laedit, male vivens non bene credit.

Crede, magis magnum facit illa fides sibi damnum,

Quam si nescisset fidei quod dogma fuisset.

Mortem lucratur, quae mortua jure vocatur.

Hunc facit ipsa mori sub judicio graviori.

Quod loquor est notum retinentibus utile totum.

Frater, id ausculta, venient tibi commoda multa,

Si retinere velis, quia sic eris ipse fidelis.

Hanc per virtutem poteris retinere salutem,

Atque beatus eris si quae bona sunt opereris

Ergo verborum semper memor esto meorum:

1312C Cura tuae mentis semper sit in his documentis.

Si vis salvari, semper studeas imitari

Vitam justorum, fugiens exempla malorum.

Illis jungeris quorum tu facta sequeris.

Elige sanctorum consortia, non reproborum.

O quam ditantur queis coelica regna parantur!

Sic exaltantur qui sanctis associantur,

Vivent jucundi qui spernunt gaudia mundi,

Qui carnis miserae norunt vitiosa cavere,

Sub pedibus quorum victus jacet hostis eorum,

His dabitur vere Dominum sine fine tenere,

Angelicosque choros divina laude sonoros,

Cum quibus ante Deum referunt cum laude trophaeum.

1312D Quae tibi nunc dico si serves corde pudico,

Hoc iterum certus vives sine tempore laetus.

Sed miseri flebunt, quia gaudia nulla videbunt.

Nunquam cum reprobis tribuatur portio nobis

Ad poenas ibunt, a te sine fine peribunt.

Mundus ad hanc partem trahitur per daemonis artem.

Talia damna ferent istis qui sordibus haerent.

His igitur monitis tactus toties repetitis,

Sensu discreto quae sunt nocitura caveto.

Pervigili cura semper meditare futura.

Quam fera, quam fortis veniet destructio mortis

Quae via pandetur cum spiritus egredietur:

Quid sit facturus, vel quos comites habiturus:

Quam miser infernus, quam nobilis ordo supernus:

1313A Quae mala damnatis, quae sint bona parta beatis.

Quantum gaudebunt quos gaudia summa replebunt;

Quos illustrabit, quos semper laetificabit

Visio sancta Dei, splendorque suae faciei.

Talia quaerenti venient nova gaudia menti.

Cum studio tali dulcedine spirituali

Mens tua pascetur, si jugiter haec meditetur.

Hoc studium mentes Domino facit esse placentes.

Curas terrenas magno cruciamine plenas

Funditus expellit, vitiorum germina vellit.

Sic aeternorum mens tacta timore dolorum,

Deserit errorem, mundique repellit amorem.

Postea summorum flagrescit amore bonorum.

Confert tale bonum Domini mirabile donum.

Nam cum mutatur mala mens, Deus hoc operatur.

1313B Virtutum munus praestare potest Deus unus,

Qui sic servorum docet intus corda suorum,

Qui bona sectantur, vel dicunt, vel meditantur.

Sic Dominus mores illos levat ad meliores,

Quos exsurgentes videt auxiliumque petentes.

Ergo fide pura Christo te subdere cura,

Auxilio cujus fugies mala temporis hujus.

Atria sunt coeli vero patefacta fideli.

Semper ibi vives divino munere dives,

Si vis sincere Christi praecepta tenere:

Christo junguntur sua qui praecepta sequuntur.

Nam decus aeternum datur his regnumque supernum,

Gloria coelestis paradisi debita festis

Hos faciet laetos, et pax aeterna quietos.

Jam delectaris qui talia praemeditaris:

1313C Ista libens audis, et ad haec pia gaudia plaudis.

Ne tamen ignores per magnos ista labores

Sanctius acquiri, nec fortuito reperiri.

896 Sed quamvis gratis tribuat Deus ista beatis;

Nemo tamen segnis vitae fert dona perennis,

Ni melior factus proprios contempserit actus.

Quem facit his dignum Dominus, vult esse benignum,

Promptum, ferventem, sed non haec vana sequentem.

Ad regnum coeli non tendit mente fideli

1314A Insipiens et hebes: sed tu bene credere debes

Christo dicenti: Rapiunt illud violenti.

Scilicet austeri; sed distinguendo severi:

Mollia spernentes et carni vim facientes:

Semper et intenti Domino parere volenti.

Res est nota satis, nec habet quidquam novitatis:

Spiritus inde perit, corpus si dulcia quaerit.

Et dum vexatur caro, spiritus alleviatur:

Cumque relaxatur, mortaliter ille gravatur.

Omne quod ostendo, potes ipse videre regendo.

Indice Scriptura poteris cognoscere plura.

Vitam quaerenti dat iter sacra lectio menti.

Accipe scriptorum super haec monumenta meorum:

Quae tibi monstravi, quae dulciter insinuavi,

Non ea corde gravi videas, sed mente suavi.

Quidquid enim scripsi, multum tibi proderit ipsum,

1314B Si via virtutis delectat iterque salutis.

Nam Rex coelestis, quem nil latet, est mihi testis,

Nil tibi narravi, nisi quod prodesse putavi.

Nec ratio veri debet tibi dura videri:

Namque per angustum tibi dixi currere justum;

Sic probus ascendit, dum semper ad ardua tendit:

Hunc facies cursum si vis ascendere sursum.

Fortassis puero tibi frustra mittere quaero

Istum sermonem, quia non capis hanc rationem.

Sed Pater immensus perfectos det tibi sensus:

Roboret aetatem, tribuat simul et probitatem.

Filius ipse Dei spes nostrae progeniei,

Auctor honestatis, fons perpetuae bonitatis,

Virtutum flores et honestos det tibi mores.

1314C Spiritus amborum qui tangit corda suorum,

Et sine verborum sonitu fit doctor eorum.

Ipse tuam mentem regat, et faciat sapientem,

Recte credentem, monitusque bonos retinentem:

Ut bene vivendo mandataque sancta sequendo,

Laetitiam verae lucis merearis habere.

Quae tenebras nescit, nimioque decore nitescit,

Et cuicunque datur, sine fine beatificatur.

Hoc tibi det munus qui regnat Trinus et Unus.

Amen.

| äåñÿòèïàëüöåâàÿ ïå÷àòü

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *