«In annuntiatione B. V. Mariae» — Bernardus Claraevallensis

0383 IN FESTO ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS. SERMO I. De verbis psalmi LXXXIV, 10, 11: «Ut inhabitet gloria in terra nostra.»0383A

1. Ut inhabitet gloria in terra nostra, misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Non quidem tale testimonium, quale ille superbus Pharisaeus habebat, seducta et seductrice cogitatione testimonium perhibens de seipso (Luc. XVIII, 11, 12), et testimonium ejus verum non erat; sed cum Spiritus ipse testimonium perhibet spiritui nostro. Porro hoc testimonium in tribus consistere credo. Necesse est 972 enim primo omnium credere, quod remissionem peccatorum habere non possis, nisi per indulgentiam 0383B Dei: deinde, quod nihil prorsus habere queas operis boni, nisi et hoc dederit ipse: postremo, quod aeternam vitam nullis potes operibus promereri, nisi gratis tibi detur et illa. Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi qui solus est mundus? (Job. XIV, 4.) Utique quod factum est, non potest non fieri: ipso tamen non imputante, erit quasi non fuerit. Quod Propheta quoque considerans ait: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). De operibus vero bonis certum omnino est, quod nemo haec habeat a seipso. Nam si stare non potuit humana natura adhuc integra, quanto minus poterit per seipsam resurgere jam corrupta? Certum est ad suam originem universa, quantum in eis est, 0383C tendere, et in eam semper esse partem procliviora. Sic et nos, qui de nihilo creati sumus, constat quia si nobisipsis relinquimur, in peccatum semper, quod nihil est, declinamus.

2. Jam vero de aeterna vita scimus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, nec si unus omnes sustineat. Neque enim talia sunt hominum merita, ut propterea vita aeterna debeatur ex jure, aut Deus injuriam aliquam faceret, nisi eam donaret. Nam ut taceam quod merita omnia dona Dei sunt, et ita homo magis propter ipsa Deo debitor est, quam Deus homini; quid sunt merita omnia ad tantam gloriam? Denique quis melior est propheta, cui Dominus ipse tam insigne testimonium 0383D perhibet, dicens: Virum inveni secundum cor meum? (I Reg. XIII, 14; Act. XIII, 22.) Verumtamen et ipse necesse habuit dicere Deo: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine (Psal. CXLII, 2). Nemo itaque se seducat; quia si bene cogitare alias, computare> voluerit, inveniet procul dubio, quod nec cum decem millibus possit occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se (Luc. XIV, 31).

3. Verum haec quae nunc diximus non omnino sufficiunt, sed magis initium quoddam et velut fundamentum 0384A fidei sunt habenda. Ideoque si credis peccata tua non posse deleri nisi ab eo cui soli peccasti, et in quem peccatum non cadit, bene facis; sed adde adhuc ut et hoc credas, quia per ipsum tibi peccata donantur. Hoc est testimonium quod perhibet in corde tuo Spiritus sanctus, dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus, gratis justificari hominem per fidem (Rom. III, 28). Ita de meritis quoque si credis non posse haberi nisi per ipsum, non sufficit, donec tibi perhibeat testimonium Spiritus veritatis, quia habes ea per illum. Sic et de vita aeterna habeas necesse est testimonium Spiritus, quod ad eam divino sis munere perventurus. Ipse enim peccata condonat, ipse donat merita, et praemia nihilominus ipse redonat.

0384B 4. Porro testimonia ista credibilia mihi facta sunt nimis. Nam de remissione quidem peccatorum validissimum teneo argumentum, Dominicam passionem. Vox siquidem sanguinis ejus invaluit multo plus quam vox sanguinis Abel, clamans in cordibus electorum, remissionem omnium peccatorum. Traditus est enim propter peccata nostra: nec dubium, quin potentior et efficacior sit mors illius in bonum, quam peccata nostra in malum. De bonis autem operibus argumentum nihilominus efficax mihi est resurrectio ejus, quia resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Porro de spe praemiorum testimonium ejus est ascensio, quia ascendit propter glorificationem nostram. Haec tria in psalmis 0384C habes, dicente Propheta: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2); et alibi: Beatus vir cujus est auxilium abs te (Psal. LXXXIII, 6); item alibi: Beatus quem elegisti et assumpsisti, habitabit in atriis tuis (Psal. LXIV, 5). Haec est gloria vera, gloria inhabitans; quia ab eo est, qui per fidem habitat in cordibus nostris. Filii vero Adam gloriam quae ab invicem est quaerentes, gloriam quae a solo Deo est non volebant: et sic gloriam extrinsecus fluentem sectantes, habebant gloriam, non in semetipsis, sed magis in aliis.

973 5. Vis nosse unde sit homini inhabitans gloria? Dico breviter, quoniam ad mystica festinat intentio. Nam et ea sola proposueram in verbis illis propheticis 0384D diligentius vestigare, sed reflexit ad moralia occurrens prima fronte apostolicus sermo de interna gloria et testimonio conscientiae. Sic ergo inhabitat haec gloria etiam hic in terra nostra, si misericordia et veritas obviaverint sibi, et sese justitia et pax osculentur. Praevenienti siquidem misericordiae veritas nostrae confessionis alias, conversionis> occurrat necesse est, ac de caetero sanctimoniam sectemur et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Ubi enim compungitur quis, jam tunc eum misericordia praevenit; 0385A sed nequaquam ingredietur, donec ei veritas confessionis occurrat. Peccavi Domino, ait ipse David ad Nathan prophetam, cum de adulterio et homicidio argueretur. Et transtulit Dominus peccatum tuum a te, ait propheta (II Reg. XII, 13). Nimirum misericordia et veritas obviaverunt sibi. Et hoc quidem, ut declines a malo. Jam vero ut facias bonum, in tympano et choro tibi psallendum est, ut ipsa mortificatio carnis tuae, et poenitentiae fructus ac justitiae opera in unitate et concordia fiant (quoniam unitas spiritus, vinculum est perfectionis); neque ad dexteram, neque ad sinistram declinaveris. Sunt enim quorum dextera est dextera iniquitatis. Pharisaeus ille, cujus supra meminimus, non erat sicut caeteri hominum (Luc. XVIII, 11); 0385B sed ipse sibi, ut diximus, testimonium perhibuit, sed non verum. Sane quisquis ille est, in quo misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt, secure glorietur; sed glorietur in eo qui sibi testimonium perhibet, in spiritu utique veritatis.

6. Ut inhabitet gloria in terra nostra, misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Si gloria Patris Filius sapiens, cum sit Sapientia ipsa sapientior nemo; liquet profecto gloriam Patris Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam esse. Quia ergo multifarie, multisque modis de eo praedictum fuerat in prophetis (Hebr. I, 1), quod in terris videndus esset, et inter homines conversaturus; quonam modo id factum sit, et impletis quae 0385C de eo per os omnium prophetarum praedicta fuerant, habitaverit gloria in terra nostra, Psalmista indicat his verbis, ac si manifestius dicat: Ut verbum caro fieret et habitaret in nobis, misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Magnum sacramentum, fratres, et diligentius perscrutandum, nisi et intellectus mysterio, et ipsi quoque intellectui verba deessent. Dico tamen utcunque modicum id quod sentio, si forte vel occasionem dedisse videar sapienti. Videre mihi videor, dilectissimi, quatuor virtutibus his amictum primum hominem ab ipso suae creationis exordio, et, ut propheta meminit, vestimento salutis indutum (Isai. LXI, 10). Est enim in his quatuor salutis integritas, 0385D nec sine his omnibus potest constare salus; praesertim cum nec possent esse virtutes, si ab invicem separentur. Acceperat ergo homo misericordiam, custodem scilicet atque pedisequam, ut ipsa praeveniret, ipsa et sequeretur eum, ipsa quoque protegeret et conservaret ubique. Vides qualem nutritium contulit parvulo suo Deus, qualem dedit pedisequam homini recens orto. Sed erat illi necessarius etiam eruditor, tanquam ingenuae et rationabili creaturae, ut non sicut jumentum aliquod custodiretur, sed tanquam parvulus educaretur. Cui sane magisterio nemo poterat aptior inveniri, quam veritas ipsa, quae eum in agnitionem summae perduceret aliquando Veritatis. Interim vero ne sapiens inveniretur ut malum faceret, essetque peccatum ei tanquam 0386A scienti bonum, et minime facienti, justitiam quoque, qua regeretur, accepit. Adhuc autem et pacem, qua foveretur et delectaretur, addidit manus benignissima Creatoris: pacem utique duplicem, ut nec intus pugnae, nec foris timores, id est nec caro concupisceret adversus spiritum, nec esset ei creatura ulla formidini. Nam et bestiis omnibus libere imposuit nomina, et serpens ipse, quod violentia non praesumpsit, fraude magis eum aggressus est. Quid huic deerat, quem misericordia 974 custodiebat, docebat veritas, regebat justitia, pax fovebat?

7. Sed heu! homo iste, ad multam perniciem et insipientiam sibi, descendit de Jerusalem in Jericho: siquidem incidit in latrones, a quibus et ante omnia 0386B legitur despoliatus (Luc. X, 30). Annon despoliatus, qui Domino veniente nudum se esse conqueritur? Nec vero poterat revestiri, vel ablata sibi recipere vestimenta, nisi Christus amitteret sua. Sicut enim vivificari in anima nisi interveniente corporali morte Christi non potuit, ita nec revestiri sine ejus despoliatione. Et vide, si non propter has quatuor partes vestimenti, quod amiserat primus et vetus homo, in totidem quoque divisa sunt secundi et novi hominis vestimenta. An forte quaeris et tunicam inconsutilem, quae non dividitur, sed sorte provenit? Ego divinam arbitror esse imaginem, quae nimirum non assuta, sed insita atque ipsi impressa naturae, dividi scindique non potest. Ad imaginem nempe et similitudinem Dei factus est homo, in imagine arbitrii 0386C libertatem, virtutes habens in similitudine. Et similitudo quidem periit, verumtamen in imagine pertransit homo. Imago siquidem in gehenna ipsa uri poterit, non exuri; ardere, sed non deleri. Haec ergo non scinditur, sed sorte provenit. Et quocunque perveniat anima, simul et ipsa ibi erit. Nam similitudo non sic; sed aut manet in bono, aut, si peccaverit anima, mutatur miserabiliter, jumentis insipientibus similata.

8. Sed quia spoliatum virtutibus quatuor hominem diximus, quonam modo singulis sit spoliatus, congruum est ut dicamus. Perdidit homo justitiam, cum Eva serpentis, Adam mulieris voci obedivit potius quam divinae. Erat tamen residuum aliquid, 0386D quod apprehendere possent, idque Dominus suo illo scrutinio innuebat; sed abjecerunt etiam illud, conversi in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Prior enim justitiae portio non peccare, secunda per poenitentiam damnare peccatum. Perdidit et misericordiam, cum sic exarsit Eva in concupiscentia sua, ut nec sibi, nec vito, nec filiis parceret nascituris, simul omnes terribili maledicto et necessitati mortis addicens. Adam quoque indignationi divinae mulierem, pro qua peccaverat, objecit, quasi post tergum ejus volens declinare sagittam. Vidit enim mulier lignum quod esset pulchrum visu, et ad vescendum suave, et a serpente audierat tanquam deos se futuros. Funiculus triplex difficile rumpitur, curiositatis, voluptatis, et vanitatis. Haec sola 0387A mundus habet, concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. His abstracta et illecta misericordiam omnem crudelis mater abjecit. Sic et Adam, qui mulieri male misertus est ut cum ea peccaret, bene noluit misereri, ut poenam sustineret alias, aut poenam sustinere> pro ea. Privata est etiam mulier veritate, primo quidem male detorquens quod audierat, Morte morieris (Gen. II, 17); et dicens, Ne forte moriamur: demum serpenti credens, penitus abneganti et dicenti, Nequaquam moriemini. Privatus est et Adam veritate, ubi eam confiteri erubuit, folia, hoc est excusationum operimenta, praetendens. Siquidem ipsa dicit: Qui erubuerit me coram hominibus, erubescam et ego eum coram Patre meo (Luc. IX, 26). Pacem quoque protinus 0387B amiserunt, quia non est pax impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22). Nonne enim contrariam legem invenerant in membris suis, quos de novo pudere coeperat nuditatis? Timui ego, inquit, eo quod nudus essem (Gen. III). Non sic miser, non sic paulo ante timebas: non quaerebas folia, licet corpore nudus, sicut et modo.

9. Ex hoc sane (ut Prophetae ipsius parabolam prosequamur, qui sibi obviasse eas, et reconciliatas in osculo memoravit) gravis quaedam inter virtutes videtur orta contentio. Siquidem veritas et justitia miserum affligebant: pax et misericordia zeli hujus expertes judicabant magis esse parcendum. Sunt etenim collactaneae hae duae sibi, quemadmodum et priores. Unde et factum est ut perseverantibus illis 0387C in ultione, et praevaricatorem hinc inde caedentibus, et praesentes 975 molestias futuri cumulantibus comminatione supplicii, illae secederent in cor Patris, redeuntes ad Dominum qui illas dedit. Solus siquidem ipse cogitabat cogitationes pacis, cum afflictionis plena omnia viderentur. Siquidem non cessabat pax, non ei misericordia dabat silentium, sed pio quodam susurrio paterna pulsantes viscera loquebantur: Nunquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? Nunquid obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? (Psal. LXXVI, 8, 10). Et quamvis diu multumque visus sit dissimulare Pater miserationum, ut interim satisfaceret zelo justitiae et veritatis; non 0387D tamen infructuosa fuit supplicantium importunitas, sed exaudita est in tempore opportuno.

10. Forte enim interpellantibus tale dicatur dedisse responsum: Usquequo preces vestrae? Debitor sum et sororibus vestris, quas accinctas videtis ad faciendam vindictam in nationibus; justitiae et veritati. Vocentur, veniant, et super hoc verbo pariter conferamus. Festinant ergo legati coelestes, et ut viderunt miseriam hominum et crudelem plagam, ut propheta loquitur, Angeli pacis amare flebant (Isai. XXXIII, 7). Qui enim fidelius quaererent aut rogarent quae ad pacem sunt, quam angeli pacis? Sane ex deliberatione communi ascendit veritas ad constitutam diem, sed ascendit usque ad nubes: necdum plane lucida, sed subobscura et obnubilata adhuc 0388A zelo indignationis. Factumque est ut legimus in Propheta: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Medius autem Pater luminum residebat, et utraque pro parte sua utilius quod habebat loquebatur. Quis putas illi colloquio meruit interesse, et indicabit nobis? quis audivit, et enarrabit? Forte inenarrabilia sunt, et non licet homini loqui. Summa tamen controversiae totius haec fuisse videtur. Eget miseratione creatura rationalis, ait Misericordia, quoniam misera facta est, et miserabilis valde. Venit tempus miserendi ejus, quia jam praeteriit tempus. Econtra Veritas: Oportet, inquit, impleri sermonem quem locutus es, Domine. Totus moriatur Adam necesse est cum omnibus qui in eo erant, qua die vetitum pomum in 0388B praevaricatione gustavit. Utquid ergo, ait Misericordia, utquid me genuisti pater citius perituram? Scit enim Veritas ipsa quoniam misericordia tua periit, et nulla est, si non aliquando miserearis. Similiter autem e contrario et illa loquebatur: Quis enim nesciat quod si praedictam sibi praevaricator sententiam mortis evaserit, periit, nec permanebit jam in aeternum veritas tua, Domine?

11. Ecce vero unus de cherubin additur alias, id est magni consilii Angelus> ad regem Salomonem suggerit esse mittendas; quoniam Filio, inquit, datum est omne judicium (Joan. V, 22). Et in ejus ergo conspectu Misericordia et Veritas obviaverunt sibi, eadem quae supra meminimus verba querimoniae repetentes. Fateor, ait Veritas, zelum bonum Misericordia 0388C habet, sed utinam secundum scientiam. Nunc autem quid praevaricatori potius quam sorori judicat esse parcendum? At tu, inquit Misericordia, neutri parcis, sed tanta indignatione saevis in praevaricatorem, ut involvas pariter et sororem. Quid mali merui? Si quid habes adversum me, dicito mihi: sin autem, quid me persequeris? Grandis controversia, fratres, et intricata nimium disceptatio. Quis non illic diceret: Bonum nobis erat si natus non fuisset homo iste? Sic erat, dilectissimi, omnino sic erat: non videbatur quomodo simul possent erga hominem Misericordia et Veritas conservari. Cumque adjiceret Veritas in ipsum quoque Judicem partis suae injuriam retorqueri alias, merita retorquere>, dicens 0388D cavendum omnino ne fieret irritum verbum Patris, ne sermo vivus et efficax qualibet occasione evacuaretur: Parcite, quaeso, ait Pax, parcite verbis hujusmodi. Non nos talis altercatio decet: virtutum est inhonesta contentio.

12. Porro Judex inclinans se, digito scribebat in terra. Erant autem verba Scripturae, quae Pax ipsa legit in auribus omnium (ea siquidem propius assidebat): Haec dicit, Perii, si Adam non moriatur; et haec dicit: 976 Perii, nisi misericordiam consequatur. Fiat mors bona, et habet utraque quod petit. Obstupuere omnes in verbo sapientiae et forma compositionis pariter atque judicii: siquidem manifestum fuit nullam eis querimoniae occasionem relinqui; siquidem fieri posset quod utraque petebat, ut et 0389A moreretur, et misericordiam consequeretur. Sed id quomodo fiet, inquiunt? Mors crudelissima, et amarissima est, mors terribilis, et ipso horrenda auditu. Bona fieri quanam ratione poterit? At ille: Mors, inquit, peccatorum pessima, sed pretiosa fieri potest mors sanctorum. Annon pretiosa erit, si fuerit janua vitae, porta gloriae? Pretiosa, inquiunt. Sed quomodo fiet istud? Fieri, ait, potest, si ex charitate moriatur quis, utique qui nihil debeat morti. Neque enim detinere poterit mors innoxium, sed forabitur, ut scriptum est, maxilla Leviathan (Job XL, 19), et destruetur paries medius, solveturque chaos magnum, quod inter mortem vitamque firmatum est. Nimirum charitas fortis ut mors, imo et fortior morte, si fortis illius intraverit atrium, alligabit 0389B eum, et diripiet utique vasa ejus, sed et ipso transitu suo ponet profundum maris viam, ut transeant liberati.

13. Bonus visus est sermo, utpote fidelis, et omni acceptione dignus. Sed ubi poterit ille innocens inveniri, qui mori velit non ex debito, sed ex voluntate; non ex malo merito, sed ex beneplacito suo? Circuit Veritas orbem terrae; et nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, 5, juxta LXX). Sed et Misericordia coelum omne perlustrat, et in angelis quoque, ne dixerim pravitatem, minorem tamen invenit charitatem. Nimirum haec victoria alii debebatur, quo majorem charitatem nemo haberet, ut animam suam poneret pro servis inutilibus et indignis. Nam 0389C etsi ipse jam non dicit nos servos, hoc ipsum immensae dilectionis est, et eximiae dignationis. Nos autem etsi omnia quae praecepta sunt nobis faceremus, quid aliud dicere deberemus, nisi quod servi inutiles sumus? (Luc. XVII, 10.) Sed quis eum super hoc convenire praesumeret? Redeunt ad constitutam diem veritas et misericordia, anxiae plurimum, non invento quod desiderabant.

14. Tunc vero seorsum pax consolans eas: Vos, inquit, nescitis quidquam, nec cogitatis. Non est qui faciat bonum hoc, non est usque ad unum. Qui consilium dedit, ferat auxilium. Intellexit rex quid loqueretur, et ait: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI, 7). Poena, inquit, me tenet, mihi incumbit sustinere poenam, poenitentiam agere pro homine 0389D quem creavi. Tunc ergo dixit: Ecce venio. Non enim potest hic calix transire, nisi bibam illum. Et accersito protinus Gabriele: Vade, inquit, dic filiae Sion: Ecce rex tuus venit (Zach. IX, 9). Festinavit ille, et ait: Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe regem. Porro venturum regem misericordia et veritas praevenerunt, sicut scriptum est: Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Justitia thronum praeparat, secundum illud: Justitia et judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Pax cum rege venit, ut propheta fidelis inveniretur qui dixerat: Pax erit in terra nostra cum venerit. Inde est quod nato Domino angelorum chorus canebat: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Sed et 0390A tunc justitia et pax osculatae sunt, quae non modice videbantur hactenus dissidere. Prior enim, si qua erat ex lege justitia, non osculum, sed aculeum magis habebat, urgens magis timore quam provocans dilectione. Sed nec habuit illa reconciliationem, sicut habet nunc quae ex fide noscitur esse justitia. Alioquin quid erat quod nec Abraham, nec Moyses, nec caeteri justi temporis illius, in obitu suo pacem illam beatitudinis aeternae apprehendere, aut regnum pacis poterant introire, nisi quod minime adhuc justitia et pax sese fuerant osculatae? Ex hoc sane, dilectissimi, ferventiore nobis zelo sectanda justitia est; siquidem justitia et pax osculatae sunt, et indissolubile amicitiarum iniere foedus: ut cuicunque testimonium justitiae secum tulerit, hilari vultu jam 0390B et amplexibus laetis excipiatur a pace, in idipsum jam dormiens et requiescens.

977 SERMO II. De septiformi Spiritu in Christo.

1. Considerare est, fratres, in solemnitate hodierna Dominicae Annuntiationis, velut amoenissimam quamdam planitiem, simplicem nostrae reparationis historiam. Injungitur nova legatio angelo Gabrieli, et novam Virgo professa virtutem, novae salutationis honoratur obsequio. Antiqua excluditur maledictio mulierum, novam nova mater accipit benedictionem. Impletur per gratiam quae concupiscentiam nescit, ut spiritu superveniente Altissimi pariat filium quae virum dedignatur admittere. Intrat ad nos eadem porta salutis antidotum, qua venenum serpentis ingrediens, 0390C universitatem generis humani occuparat. Innumeros hujuscemodi flores ex his facile est legere pratis; sed intueor mediam metuendae profunditatis abyssum. Abyssus plane imperscrutabilis, Incarnationis Dominicae sacramentum; abyssus impenetrabilis. Verbum caro. factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Quis enim investiget, quis attingat, quis apprehendat? Puteus altus est, et in quo hauriam non est mihi. Verumtamen solet interdum superposita puteis humectare linteamina vapor exhalans. Propterea sane licet irrumpere verear propriae conscius infirmitatis, frequenter tamen velut super os hujus putei expando ad te, Domine, manus meas, pro eo quod anima mea sicut terra sine aqua tibi. 0390D Et nunc si quid est quod, ascendente deorsum nebula, tenuis ebiberit cogitatio; vobis, fratres, modicum illud sine invidia communicare curabo, velut expresso linteamine vel exigua refundens coelestis stillicidia roris.

2. Quaero igitur, qua ratione Filius magis incarnatus sit, quam Pater aut Spiritus sanctus, cum totius Trinitatis non modo aequalis sit gloria, sed una eademque substantia. Sed quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Altissimum est mysterium, nec nos oportet temere super hujuscemodi praecipitare sententiam. Videtur tamen nec Patris, nec Spriritus incarnationem in pluritate filiorum effugisse confusionem, dum alius Dei, alius filius hominis diceretur. Videtur et illud 0391A congruum, ut his specialiter filius fieret, qui filius erat, ne quid esset ambiguitatis in nomine. Denique ipsa est Virginis nostrae gloria singularis et excellens praerogativa Mariae, quod filium unum eumdemque cum Deo Patre meruit habere communem, quam sane periisse constat, si non filius incarnaretur. Sed nec nobis alia dari posset occasio similis sperandae salutis et haereditatis. Factus siquidem primogenitus in multis fratribus, qui unigenitus erat, adscisset eos sine dubio in haereditatem, quos vocarit in adoptionem. Si enim fratres, et cohaeredes. Hic ergo Christus Jesus, mediator fidelis, sicut in persona una Dei hominisque substantiam copulavit ineffabili sacramento; sic et in ipsa reconciliatione, consilio usus altissimo, mediam 0391B non deseruit aequitatem, utrique tribuens quod oportebat, honorem Deo, homini miserationem. Haec enim optima inter offensum Dominum et reum servum forma compositionis, ut nec honorandi Domini zelo servus opprimatur austeriori sententia; nec rursum, dum huic immoderatius condescenditur, ille debito fraudetur honore.

3. Audi igitur et diligenter observa angelicam in hujus mediatoris ortu distributionem. Gloria, inquiunt, in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Hujus denique gratia observationis fideli reconciliatori Christo nec timoris spiritus defuit, quo Patri semper reverentiam exhiberet, semper ei deferret, semper gloriam ejus 0391C quaereret; nec spiritus pietatis, quo misericorditer compateretur hominibus. Unde et necessarium habuit spiritum quoque scientiae, per quem timoris pariter et pietatis distributio fieret inconfusa. Et nota quod in primo illo parentum nostrorum peccato 978 tres quidem auctores exstiterunt; sed manifeste defuerunt tria tribus. Dico enim Evam, diabolum et Adam. Non habuit Eva scientiam, quae, ut ait Apostolus, seducta est in praevaricationem (I Tim. II, 14). Verum haec quidem serpenti non defuit, qui callidior describitur caeteris animantibus; sed pietatem malignus non habuit, qui ab initio factus est homicida. Adam vero pius forte videtur, mulierem non contristando; sed timorem Domini dereliquit, voci illius magis obediens, quam 0391D divinae. Utinam magis timor Domini praevaluisset in eo! sicut de Christo signanter legitur: Quia replevit eum, non pietatis spiritus, sed timoris (Isai. XI, 3). In omnibus enim et per omnia pietati proximorum timor Domini praeferendus est, et solus ipse est qui totum sibi hominem debeat vindicare. In his igitur tribus, timore, pietate et scientia, mediator noster reconciliavit homines Deo; nam in consilio, et fortitudine de manu adversarii liberavit. Consilio siquidem pristino jure privavit hostem, data potestate, ut manus injiceret innocenti: fortitudine praevaluit, ne violenter posset retinere redemptos, 0392A dum victor ab inferis rediit, et vita omnium cum eo surrexit.

4. Exinde cibat nos pane vitae et intellectus, et potat aqua sapientiae salutaris. Est enim intellectus rerum spiritualium et invisibilium, verus animae panis, confirmans cor nostrum, et ad omne opus bonum roborans in omni exercitatione spirituali. Carnalis autem homo, qui non percipit ea quae sunt spiritus Dei, sed stultitia ei videntur, gemat et lugeat, dicens: Aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum (Psal. CI, 5). Ecce enim mera et perfecta veritas est, non prodesse homini, si universum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat. Sed quando id capere possit avarus? Sine causa laborat, quisquis ei id persuadere conatur. 0392B Utquid hoc? Nempe quia stultitia illi videtur. Quid verius quam jugum Christi esse suave? Appone homini saeculari, et vide si non magis lapidem quam panem reputabit. Et certe hujusmodi intelligentia veritatis internae vivit anima, et hic est spiritualis cibus. Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII, 3). Verumtamen donec sapiat tibi veritas, non sine difficultate ad interiora trajicitur. Ubi vero coeperis in ea oblectari, jam non cibus, sed potus est: et sine difficultate intrat in animam, quo videlicet spiritualis cibus intelligentiae potu sapientiae digeratur, ne ipsius interioris hominis artibus, id est affectibus, siccitate laborantibus, oneri magis sit quam utilitati.

0392C 3. Ex omnibus ergo quae salvandis populis fuerant necessaria, nihil penitus defuit Salvatori. Ipse est enim, de quo praecinit Isaias: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 1-3). Illud sane diligenter attende, quod florem hunc de radice, non de virga dixerit ascensurum. Etenim si nova Christi caro in Virgine creata esset ex nihilo (quod aestimaverunt nonnulli); non de radice flos, sed forte de virga dici poterat ascendisse. Nunc autem qui prodiit ex radice, sine dubio ab origine communem probatur habuisse materiam. 0392D Nam quod super eum Spiritus requievit, nihil in eo contradictionis fuisse declarat. In nobis enim quia non omnino superior est spiritus, non requiescit, carne nimirum adversus spiritum, et spiritu adversus carnem concupiscente: a quo conflictu nos liberet, in quo nihil simile fuit, novus homo et verus homo, qui veram carnis nostrae suscepit originem, sed fermentum vetus concupiscentiae non suscepit.

979 SERMO III. De muliere adultera (Joan. VIII, 3-11); de Susanna (Dan. XIII): de B. Maria (Luc. I, 26-38).

1. Quam dives es in misericordia, quam magnificus 0393A in justitia, in gratia quam munificus, Domine Deus noster! Non est qui similis sit tibi, munerator copiosissime, remunerator aequissime, piissime liberator! Gratis respicis humiles, juste judicas innocentes, misericorditer salvas etiam peccatores. Haec sunt, dilectissimi, quae nobis in mensa divitis hujus patrisfamilias sanctarum testimoniis Scripturarum, hodie quidem, si diligenter advertimus, solito copiosius apponuntur. Nimirum hanc nobis copiam praestant, quae pariter convenerunt, sacrum videlicet tempus Quadragesimae, et sacratissima dies Annuntiationis Dominicae. Hodie enim in auribus nostris deprehensam in adulterio mulierem indulgentia Redemptoris absolvit, hodie innoxium Susannae sanguinem liberavit, hodie quoque beatam Virginem singulari 0393B munere gratuitae benedictionis implevit. Magnum convivium, ubi pariter nobis misericordia, justitia et gratia apponuntur! Nunquid non misericordia esca hominum? Salutaris omnino et efficax ad medelam. Nunquid non etiam justitia panis cordis? Et quidem optime confirmans illud, utpote cibus solidus ad nutrimentum. Denique beati qui esuriunt illum, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Nunquid non cibus animae gratia Dei sui? Dulcissimus sane, et omnem habens in se suavitatem et delectamentum saporis; imo vero haec sibi omnia pariter vindicans, non modo delectat, sed et reficit, et medetur.

2. Accedamus ad mensam hanc, fratres mei, et ex singulis dapibus vel modicum aliquid degustemus. 0393C In lege Moyses mandavit hujusmodi lapidare, aiunt de peccatrice peccatores, de adultera Pharisaei. Sed ad duritiam lapidei cordis vestri ille locutus est. Jesus autem inclinavit se. Domine, inclina coelos tuos, et descende (Psal. CXLIII, 5). Inclinans se, et ad misericordiam flexus (neque enim Judaici cordis erat), digito scribebat, non jam in lapide, sed in terra. Neque hoc tantum semel, sed hic quoque duplex scriptura, sicut apud Moysen tabulae duae. Et forte veritatem et gratiam scribens, et iterum scribens terrae impressisse videtur, secundum quod Joannes apostolus ait: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Considera denique an videri possit de tabula veritatis 0393D legisse, unde refelleret Pharisaeos: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Verbum quidem abbreviatum, sed vivum et efficax, et ancipiti gladio penetrabilius. Quam graviter enim ad verbum hoc saxea corda transfossa, quam vehementer hoc uno lapillo contritae sint lapideae frontes, rubor ipse confusionis et clandestinus probavit abscessus. Meruit quidem adultera lapidari: sed is punire gestiat, qui dignus non est etiam ipse puniri. Is praesumat a peccatrice exigere ultionem, qui eamdem excipere non meretur. Alioquin ipse sibi vicinior, a se incipiat: in se prius sententiam ferat, exerceatque vindictam. Haec Veritas.

3. Caeterum adhuc minus est: et si accusatores refellit haec Veritas, sed ream necdum absolvit. 0394A Scribat iterum, scribat gratiam, legat, et audiamus. Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. O vox misericordiae, o auditus lactitiae salutaris! Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi, Domine (Psal. CXLII, 8). Sola nimirum spes apud te miserationis obtinet locum; nec oleum misericordiae, nisi in vase fiduciae ponis. Sed est infidelis fiducia, solius utique maledictionis capax, cum videlicet in spe peccamus. Quanquam nec fiducia illa dicenda sit, sed insensibilitas 980 quaedam, et dissimulatio perniciosa. Quae enim fiducia ei qui periculum non attendit? aut quod ibi timoris remedium, ubi nec timor sentitur, nec materia ipsa timoris? Fiducia solatium est: nec eget ille solatio, qui laetatur 0394B cum male fecerit, et in pessimis rebus magis exsultat. Rogemus itaque, fratres, responderi nobis, quantas habeamus iniquitates et peccata; scelera nostra et delicta nobis desideremus ostendi. Scrutemur vias nostras et studia nostra, periculaque universa vigili intentione pensemus. Dicat quisque in pavore suo: Vadam ad portas inferi, ut jam nonnisi in sola Dei misericordia respiremus. Haec vera hominis fiducia, a se deficientis, et innitentis Domino suo. Haec, inquam, vera fiducia, cui misericordia non denegatur, propheta attestante quoniam beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus (Psal. CXLVI, 11). Nec parva utique suppetit nobis: in nobis quidem timoris, in ipso autem causa fiduciae. Suavis et mitis est, 0394C copiosae misericordiae; praestabilis super malitia, multus ad ignoscendum. Credamus sane vel inimicis, qui in eo nihil aliud, unde occasionem struendae calumniae caperent, invenerunt. Compatietur, aiunt, peccatrici, nec sibi oblatam ullatenus occidi patietur. Tenebitur itaque manifestus adversarius legis, cum absolverit lege damnatam. In vestrum, o Pharisaei, caput tota vestrae malignitatis adinventio retorquetur. Diffiditis causae, qui judicium subterfugitis. Nam illa quidem sine injuria legis absolvitur, quae non accusatori relinquitur alias, quae sine accusatore relinquitur>.

4. Sed consideremus, fratres, quonam hinc abeant Pharisaei. Videtisne duos senes (nam a senioribus 0394D exire coeperunt) quomodo in pomerio Joachim abssconduntur? Susannam quaerunt uxorem ejus: sequamur eos; nam iniqua cogitatione pleni sunt contra eam. Consentire nobis, aiunt senes, aiunt Pharisaei, aiunt lupi, qui ab alterius paulo ante, licet errantis oviculae, fuerant devoratione frustrati. Consentire nobis, et commiscere nobiscum. Inveterati dierum malorum, modo accusabatis adulterium, modo adulterium suadetis. Sed haec est tota justitia vestra, et quae palam arguitis, eadem agitis in occulto. Hinc fuit quod existis unus post unum, cum ille omnium conscius occultorum vestras tam valide percussisset conscientias, dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Merito proinde ad discipulos Veritas ait: Nisi abundaverit 0395A justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Alioquin dicemus, aiunt, contra te testimonium. Semen Chanaan, et non Juda, nec hoc quidem Moyses in lege mandavit. An qui decrevit adulteram lapidare, mandavit accusare pudicam? an qui jussit adulteram lapidibus opprimi, etiam jussit contra insontem testimonium ferri? Imo vero sicut adulteram, sic etiam falsum testem non impunitum esse praecepit (Deut. XIX, 16-21; Prov. XIX, 9). Sed qui gloriamini in lege, per legis praevaricationem Deum inhonoratis.

5. Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae mihi sunt undique. Undique enim mors; hinc quidem corporea, inde spiritualis. Si hoc, inquit, egero, mors 0395B mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras. Vestras, o Pharisaei, manus nec adultera effugit, nec pudica: vestras accusationes nec sanctus, nec peccator evadit. Dissimulatis peccata vestra, ubi inveneritis aliena: alioquin si quis forte suum non habet, vestrum ei impingitis crimen. Quid tamen Susanna facit, inter mortem et mortem, animae scilicet et corporis, undique angustata? Melius est mihi, inquit, absque opere incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei mei. Nimirum sciebat ista, quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis. Nam homines quidem, cum occiderint corpus, animae non habent ultra quid faciant: ille autem timendus est, qui potestatem 0395C habet et corpus et animam mittere in gehennam (Matth. X, 28). Quid familia Joachim tardat? Irruat per 981 posticum, nam in pomerio clamor auditur; clamor autem luporum gravium, et balantis oviculae inter eos. Sed non patitur ab eis innoxiam devorari, qui ab ipsis eorum faucibus tam dignanter eripuit etiam eripi non merentem. Merito proinde cum duceretur ad mortem, erat cor ejus fiduciam habens in Domino, quem usque adeo timuisset, ut timorem omnem postposuisset humanum, et ipsius legem et simul vitae praeposuisset, et famae. Non enim dictus fuerat sermo hujuscemodi aliquando de Susanna. Sed et parentes ejus justi erant, et vir ejus honoratior omnium Judaeorum. Merito igitur a justo Judice justam de injustis obtinuit ultionem, quae tam 0395D vehementer justitiam esurivit, ut propter eam contemneret mortem corporis, opprobrium generis, luctum inconsolabilem amicorum.

6. Et nos, fratres, si a Christo audivimus: Nec ego te condemnabo, si peccare jam nolumus contra ipsum, si in Christo volumus pie vivere; necesse est sustineamus persecutionem, ne malum pro malo, aut maledictum pro maledicto reddamus. Alioquin qui patientiam non servaverit, perdet justitiam; hoc est, vitam perdet; hoc est, perdet animam suam. Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). Ita prorsus est. Ipse retribuet, sed si ei vindictam serves, si non tollas ab eo judicium, si non reddas retribuentibus tibi mala. Faciet judicium, sed injuriam patienti; in aequitate judicabit, 0396A sed pro mansuetis terrae. Jam vobis, ni fallor, molestum est, quod deliciae tardant. Non miremini: deliciae sunt. Non onerabunt quamlibet satiatos, nec a ructantibus quidem poterunt fastidiri.

7. Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth. Miraris quod Nazareth, parva civitas, et tanti regis nuntio illustretur, et tanto? Sed magnus latet in hac parva civitate thesaurus; latet, inquam, sed homines latet, non Deum. An non thesaurus Dei Maria? ubicunque illa est, et cor ejus. Oculi ejus super eam, ubique respicit humilitatem ancillae suae. Novit coelum Unigenitus Dei Patris? Si novit coelum, et Nazareth. Quidni sciat patriam suam? quidni noverit haereditatem suam? Coelum ex Patre, Nazareth ex matre 0396B vindicat sibi, sicut ipse se et Filium David, et Dominum esse testatur (Matth. XXII, 42-45). Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16). Cedat ergo ei utrumque necesse est in possessionem, quia non modo Dominus, sed et filius hominis est. Audi etiam quomodo terram sibi tanquam filius hominis vindicat, sed et communicat tanquam sponsus. Flores, inquit, apparuerunt in terra nostra (Cant. II, 12). Neque hinc discrepat, quod Nazareth interpretatur flos. Amat florigeram patriam flos de radice Jesse, et libenter inter lilia pascitur flos campi et lilium convallium. Commendat enim flores pulchritudo, suaveolentia, et spes fructus; gratia triplex. Teque florem reputat Deus; et bene ei complacet in te, si tibi nec honestae conversationis 0396C decor, nec bonae opinionis fragrantia, nec intentio desit futurae retributionis. Fructus enim spiritus est vita aeterna.

8. Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Quantam gratiam? Gratiam plenam, gratiam singularem. Singularem, an generalem? Utramque sine dubio, quia plenam, et eo singularem, quo generalem: ipsa enim generalem singulariter accepisti. Eo, inquam, singularem, quo generalem: nam sola prae omnibus gratiam invenisti. Singularem quod sola hanc inveneris plenitudinem; generalem, quod de ipsa plenitudine accipiant universi. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Singulariter quidem fructus 0396D ventris tui est; sed ad omnium quidem mentes te mediante pervenit. Sic nimirum, sic olim ros totus in vellere, totus in area; sed in nulla parte areae totus, sicut in vellere fuit (Judic. VI, 37-40). In te sola Rex ille dives et praedives exinanitus; excelsus, humiliatus; immensus, abbreviatus, et angelis minoratus est: verus denique Deus et Dei Filius incarnatus. Sed quo fructu? Nempe ut omnes ejus paupertate locupletemur, ejus humilitate 982 sublevemur, ejus minoratione magnificemur, ejus incarnatione adhaerentes Deo, incipiamus unus esse spiritus cum eo.

9. Sed quid dicimus, fratres? cuinam potissimum vasi gratia infundetur? Si, ut supra meminimus, capax quidem est misericordiae fiducia, patientia 0397A vero justitiae, quale jam poterimus idoneum gratiae receptaculum exhibere? Balsamum est purissimum, et solidissimum vas requirit. Et quid tam purum, quidve tam solidum quam humilitas cordis? Merito proinde humilibus dat gratiam; merito respexit Deus humilitatem ancillae suae. Quonam merito, quaeris? Eo utique, quo animum humilem meritum non occuparet humanum, quominus libere influeret divinae gratiae plenitudo. Sed ad hanc nobis humilitatem quibusdam erit gradibus ascendendum. Primo enim cor hominis, quem adhuc peccare delectat, nec miseram consuetudinem proposito meliore mutavit, ne sit gratiae capax propriis vitiis praepeditur. Secundo quoque, ubi jam corrigere mores, et priores nequitias de caetero non iterare proponit; ipsa 0397B tamen peccata praeterita, licet jam amputata quodam modo videantur, dum in eo manent, gratiam non admittunt. Manent autem donec confessione laventur, donec succedentibus dignis fructibus poenitentiae de medio fiant. Sed vae tibi, si forte vitiis et peccatis perniciosior successerit ingratitudo. Quid enim tam evidenter gratiae adversatur? Tepescimus processu temporis a fervore conversationis nostrae, paulatim refrigescit charitas, abundat iniquitas, ut consummemur carne, qui spiritu coeperamus. Inde enim est ut minus ea sciamus quae a Deo donata sunt nobis, indevoti pariter et ingrati. Timorem Domini relinquimus, religiosam omittimus solitudinem, verbosi, curiosi, faceti, etiam detractores et murmuratores, vacantes nugis, fugitantes laboris 0397C et disciplinae, quoties sine nota id licet; quasi vero confestim sit etiam sine noxa. Quid ergo tantis repulsam obstaculis gratiam nobis deesse miramur? Jam vero si quis, juxta Apostolum, ut verbum Christi, verbum gratiae in eo habitet, gratus est (Coloss. III, 16, 15); si quis devotus, si quis sollicitus, 0398A si quis spiritu fervens: caveat sibi ne suis fidat meritis, ne suis operibus innitatur: alioquin nec hujuscemodi animum intrat gratia. Nimirum plenus est, nec in eo jam invenit gratia locum sibi.

10. Considerastis Pharisaeum illum orantem? Non erat raptor, non injustus, non adulter. An sine fructibus poenitentiae erat? Jejunabat bis in Sabbato, decimas dabat omnium quae possidebat. Sed ingratum forsitan suspicamini. Audite quid dicat: Deus, gratias ago tibi. Sed non erat vacuus, non erat exinanitus, non erat humilis, sed elatus. Non enim quid sibi deesset, scire, studuit, sed exaggeravit meritum suum: nec erat illa solida plenitudo, sed tumor. Vacuus proinde rediit, qui plenitudinem simulavit. Nam publicanus ille, qui exinanivit se ipsum, 0398B quoniam vacuum vas exhibere curavit, gratiam retulit ampliorem (Luc. XVIII, 10, 14). Nos ergo, fratres, si gratiam cupimus invenire, sic de caetero abstineamus a vitiis, ut de praeteritis quoque peccatis digne poeniteamus. Nihilominus quoque solliciti simus, et devotos nos Deo et vere humiles exhibere. Hujusmodi nempe animas gratanter respicit pio illo respectu, de quo Sapiens ait: Quoniam gratia et misericordia Dei est in sanctos ejus, et respectus in electos illius (Sap. IV, 15). Et forte propterea quater revocat animam quam respicit, dicens: Revertere, revertere, Qunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te (Cant. VI, 12): quo videlicet nec in peccandi consuetudine, nec in conscientia peccatorum; sed nec in tepore et torpore 0398C ingratitudinis, aut in elationis caecitate persistat. A quo nos quadripartito periculo revocare et eripere dignetur, qui factus est nobis a Deo Patre sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *